Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

An orando pro temporalibus bonis petamus a deo aliquam gratiam, et propter christum

CAPUT XVIII. AN ORANDO PRO TEMPORALIBUS BONIS PETAMUS A DEO ALIQUAM GRATIAM, ET PROPTER CHRISTUM.

1. Difficultatis ratio. — Est ad explicandum difficile in hac oratione de temporalibus bonis, quidnam a Deo petamus. Ratio difficultatis est, quia per orationem non possumus postulare a Deo dona naturae, sed gratiae ; at haec temporalia bona, licet sint dona Dei, non tamen sunt gratiae, sed naturae. Major colligitur ex Hier. et Àug., et Conciliis ac Patribus, quatenus ex oratione colligunt veritatem ac necessitatem gratiae. Unde quia Pelagius dicebat bona opera fieri per vires naturae, absque donis gratiae, intulerunt Patres, ex errore Pelagii sequi non esse orandum Deum pro bonis operibus; quae collectio non esset bona, si Deus esset orandus non tantum pro donis gratiae, sed etiam pro donis naturae. Hanc doctrinam Patrum supponimus ex materia de Gratia, et est clara apud Hieron., Epist. ad Ctesiphontem, et libro contra Pelagianos, fere a principio ; et Augustin., lib. de Perfectione justitiae, circa finem, in ultima responsione, et lib. de Natura et grat., c. 18, et in Epist. 107, et in 90, cui subscribunt alii etiam Episcopi Africae, et in 91, quae est responsio Innocentii, et habetur inter Epistolas ejus, estque 25. Idem Coelestinus, Epist. 1 ad Episcopos Galliae, cap. 9. Quod autem temporalia bona non pertineant ad ordinem gratiae, sed naturae, videtur per se notum. Unde explicatur et augetur in hunc modum difficultas; quia haec temporalia bona proveniunt ex naturalbus causis cum generali concursu Dei; quando ergo illa petimus, aut miraculum petimus, aut solum postulamus quod per communem cursum causarum nobis proveniant. Primum dicere nimium est, quia ordinarie, et sine peculiari inspiratione et dono fidei non sunt postulanda miracula, essetque tentare Deum, tam frequenter miraculum petere. Secundum autem nimis parum est, quia causae secundae necessitate quadam naturali agunt, et Deus praebet illis concursum ad modum naturae; nam, licet per actum simpliciter liberum concurrat, tamen ex lege est quasi naturalis concursus, adeo ut sit miraculum illum suspendere. Cum autem haec bona petimus,non solum postulamus ut Deus non auferat concursum suum, vel ne miraculose faciat ut eis privemur. Difficile ergo est declarare quid petamus ; quia inter illa duo non videtur dari medium, quia immutare ordinem naturae ad conferenda haec bona, miraculosum est.

2. Nonnulli dicunt temporalium bonorum collationem per generalem Dei concursum et providentiam in oratione postulari. —In hac difficultate varii dicendi modi insinuantur ab auctoribus. Unus est, per hanc orationem solum postulari a Deo, ut ea nobis conferat suo generali concursu et providentia. Ita sentit Sot lib. de Nat. et erat., c. 21, ad9 arg. Gregorii, circa finem: Petimus (inquit) a Deo plwiam, et alia benigna tempora et temporalia, quee tamen per causas secundas solo generali adjutorio elargitur nobis. Et hoc modo ait ibidem esse agendas Deo gratias pro quocumque bono morali, etiamsi interdum mere naturale sit, et absque gratia fiat. Unde consequenter significat esse in oratione petendum adjutorium ad bonum opus morale, vel ad opus artis aut scientia, etiamsi tantum sit adjutorium naturae, et non gratiae. Idem sentit Vega, Opusc. de Justificatione, q. 12, ubi ait haec temporalia, quamvis petantur, non concedi, nisi per communem cursum natura,, et generalem concursum Dei, et nihilominus peti debere, quia simpliciter sunt beneficia Dei, et plus ipse in eis operatur quam nos; et quamvis paratus sit ad dandum suum concursum, tamen simpliciter non debet illum ex justitia; possetque illum non dare, ideoque merito vult ut a nobis postuletur, et ut petendo recognoscamus esse hoc Dei beneficium.

3. Objectioni occurritur.— Quod si objiciatur hoc modo enervari rationem Patrum ex oratione sumptam contra Pelagium, responderi potest imprimis, verisimile esse Pelagium negasse non solum necessitatert gratiae, sed etiam necessitatem concursus divini ad bona opera libera, ideoque voluisse illa omnino esse nostra, et nullo modo beneficia Dei nisi in radice, quatenus dedit naturam vel voluntatem ; ita enim significat Hieronymus, dicta Epistola ad Ctesiphontem, et interdum Aug. Et ideo ex illa ratione hoc solum contendunt Hieron. et Aug., nostram voluntatem non sufficere ad opera bona; nam si sola nostra voluntas sufficeret, non esset cur oraretur Deus, ut Augustinus supra dixit; oratur ergo Deus, quia ipse est principalis auctor cujuscumque boni. Quomodo autem sit auctor hujus vel illius boni, ex illa sola ratione discerni non potest, sed aliis principiis, vel testimoniis Scriptura utendum est, quae Sancti non omittunt.

4. Ille dicendi modus non plene rem explicat. —Nihilominus non acquiescit animus in hoc modo dicendi. Primo, quia negari non potest quin aliquo modo infirmet rationem Patrum, fitque responsio praeter intentionem eorum; nam ex oratione immediate concludunt necessitatem gratiae. Eo vel maxime, quod valde incertum est an Pelagius negaverit generalem concursum Dei; saltemque non legimus Concilia aut Patres facere in hoc magnam vim contra Pelagium, sed ut doceant et ostendant necessitatem adjuiori divini superantis naturam. Praeterea ratio superius facta non parum me movet, quia non petimus a Deo solum ut praebeat generalem concursum, quem negare miraculum esset. Sicut enim non semper postulamus ut miraculum faciat, ad dandum nobis hujusmodi bona, ita non tantum postulamus, ne per miraculum nos illis privet. Item, exemplis hoc facile ostendi potest, si unusquisque per reflexionem suam recogitet qua intentione haec petat. Quando enim peto a Deo vitae conservationem, non solum peto ut Deus non suspendat proprium suum influxum, quo me conservat ; jam enim scio Deum non esse susperisurum illum ex se, nec de hoc quisquam est sollicitus; peto ergo alium modum conservationis et protectionis Dei. Similiter quando petimus ut in bello inimici Ecclesiae dexterae Dei potentia conterantur, non solum petimus ut concurrat generali concursu cum nostris militibus, vel cum hostibus non concurrat, miraculoso modo; nam illud prius parum est, et supponitur potius quam petatur; posterius vero nimis est inusitatum ; aliud ergo petimus.

5. Bona temporalia esse petenda wut conducunt ad gratiam, docent aliqui. — Hic etiam dicendi modus non omnino solvit difficultatem. — Dicunt ergo alii bona temporalia non esse petenda a Deo, nisi quatenus ad veram gratiam pertinere possunt. Quamvis enim haec bona secundum se spectata naturalia sint, tamen quatenus possunt esse instrumenta virtutis, et ad salutem aeternam obtinendam deservire, ad ordinem gratia elevantur, unde sub ea ratione cadere possunt sub meritum justorum. Quia igitur haec bona humana, sive externa, sive corporis. sive intellectus ( quantum ad naturales scientias et artes), non sunt postulanda a Deo, nisi quatenus ad aeterpain gloriam referuntur et prosunt, iceo non pctuntur nisi sub ratione gratiae. Sed, licet hoc ex parte verum sit, non evacuat totam difiicultatem propositam; nam imprimis ut haec bona honeste petantur, satis est ut propter finem honestum pertinentem ad commoditatem naturae recta ratione regulatam petantur, ut supra dictum est; ergo tunc non petuntur ut dona gratiae, sed tantum ut naturalia beneficia. Dicet aliquis, eo ipso quod non excluditur supernaturalis finis, in ipsa petitione includi, quia ex divina ordinatione et providentia omnia haec bona dantur, et praeparantur hominibus propter illum finem. Sed hoc non salisfacit, quia illa relatio in supernaturalem salutem tenet se ex parte Dei, non vero ex parte hominis petents talia bona, quia quantum in se est non aliter illa petit, quam si tantum deservirent ad naturalem felicitatem; ergo licet illa, ut sunt sub tali relatione, ex parte Dei ad supernaturalem providentiam pertineant, et ut sic participent rationem gratiae per quamdam extrinsecam denominationem, tamen, ut cadunt sub talem orationem, non petuntur ut dona gratise, sed solum ut beneficia naturalia. Sicut in tractatu de Praedestinatione diximus, quod licet bona complexio aut educatio accommodata ad virtutem possit esse effectus praedestinationis, et ut sic habeat rationem gratiae, nihilominus naturale opus, ut procedens ab illa complexione, non est ex illo capite effectus gratiae, sed naturae, quia non est ab illa complexione, ut est sub tali relatione, sed tantum secundum se. Sic ergo in praesenti, qui petit illa bona secundum se spectata, et non ut sunt sub tali relatione divina, simpliciter petit bona naturae, non dona gratiae.

6. Non expedtur etiam difficultas, licet sub illa relatione talia bona petantur. — Et praeterea, sive petantur hoc imperfecto modo, sive alio excellentiori, ex virtuali, vel etiam ex formali relatione ad finem supernaturalem, vel etiam sub expressa conditione, si ad illum finem profutura sint, et non aliter, adhuc manet difficultas posita, quomodo per hanc orationem petatur aliquid supernaturale, vel quod sine auxilio supernaturali haberi non possit. Hoc enim Patres videntur requirere in materia orationis, seu ex parte rei postulatae. Quod autem ad hoc non sufficiat relatio in finem supernaturalem, probatur , quia per hanc orationem non petitur relatio in illum finem, sed haec potius supponitur, et solum postulatur effectio talis boni, quae naturahs est. Assumptum declaratur, quia vel haec relatio consideratur ex parte Dei, et sic omnes credimus et supponimus, sicut Deus creavit hominis naturam propter illum finem, ita etiam praeparasse illi hac subsidia naturae, ut ad eundem finem illi deservirent. Si vero consideretur relatio illa ex parte hominis petentis, cum supponatur petere illa bona propter talem finem, jam suppouitur recepisse gratiam ad desiderandum et petendum illa bona sic relata, et non aliter; ergo non est hoc quod postulatur.

7. Proposite difficultatis enodatio. — Dicendum ergo videtur, in petitione horum bonorum, si ex fide et gratia oriatur talis oratio, ut nunc supponimus, non solum postulari a Deo ut ea nobis conferat, concurrendo generali modo cum causis secundis naturalibus, etiam in ordine ad finem supernaturalem, sed etiam ut nobis cum effectu conferat talia bona, si nobis profutura sunt ad salutem, vel saltem si nocitura non sunt, etiamsi necessarium sit Deum illa nobis procurare per specialem aliquam providentiam, qualem ipse novit magis accommodatam. Hoc videtur mihi satis probari ex dictis circa alias sententias; nam revera incredibile est quod solum petamus generalem concursum, ut mihi probant omnia quae adduxi; et ex intentione Ecclesiae, et communi sensu fidelium id satis constare videtur. Praeterea hoc modo salvatur ratiocinatio Patrum contra Pelagium; quia omnis specialis providentia Dei ultra concursum naturae debitum, gratia dici potest, praesertim in hoc statu, in quo tota haec providentia ad supernaturalem salutem refertur, de quo plura dicemus cap. sequent.

8. Objectioni respondetur. — Quomodo Esechias oraverit , quando petwit salutem a Domino. — Nec vero hinc sequitur per has orationes semper a Deo postulari miracula ( huic enim tantum objectioni superest respondendum); negamus autem hanc illationem. Primo, quia non semper specialis vel extraordinaria providentia continet miraculum, quia non est necesse ut per illam fiat aliquid contra debitum naturae, sed satis est quod fiat aliquid ultra debitum. Et similiter, necessarium non est ut fiat aliquid contra ordinariam legem, imo nec praeter totam legem ordinariam universalis providentiae Dei, sed solum ut fiat aliquid ultra legem debitam huic vel illi naturae particulari. Quod ita potest breviter declarari : nam haec naturalia beneficia, ut sunt pluvia, congrua tempora, victoria in humano bello, aptitudo ad scientias, et similia, licet per se pendeant ex causis naturabhbus, vel objectis, et aliis principiis, tamen concursus ipsarum causarum pendet ex variis motibus, qui sine miraculo possunt a Deo fieri, vel per Angelos, vel ad nutum suae voluntatis. Et hoc modo possunt sine miraculo per specialem providentiam Dei, vel praeparari apti concursus causarum secundarum, tum eflicientium, tum materialium, ut talis effectus sequatur; vel possunt auferri impedimenta quae Deus novitifutura, si omnes inferiores causa suum cursum agere sine interventu alicujus providentiae specialis sinerentur. Hoc ergo modo postulamus a Deo peculiarem protectionem et curam in praestando nobis haec bona, quod non est tentare ipsum, vel ejus potentiam, sed est supernaturalem ejus providentiam recognoscere. Eo vel maxime quod non absolute petimus extraordinarias illas actiones divinae providentiae, sed solum quatenus ad effectum consequendum fuerint necessariae. Saepe enim effectus a nobis desideratus ac postulatus eveniet per communem cursum causarum naturalium; et tunc satis exaudit Deus ocrationem pro tali effectu, si cum hujusmodi causis concurrat, et non permittat per actionem daemonum impediri, prout interdum potest, quod etiam nos postulamus, quando haec bona petimus. Denique, quoniam interdum fieri potest ut ad obtinendum bonum postulatum, verbi gratia, salutem corporis aegrotantis, neque ordinaria, neque extraordinaria naturalis providentia sufficiat, sed miraculosa necessaria sit, nullum est inconveniens quod ad hoc totum extendatur orantis intentio et petitio, quia hoc non est tentare Deum, quia non petitur simpliciter miraculum, sed sub conditione, si fuerit necessarium, et supposita convenientia beneficii postulati. Et hoc modo credendum est orasse Ezechiam, quando salutem postulavit et obtinuit; et in Scriptura inveniuntur plures orationes similes, et orationes Ecclesiae pro hujusmodi bonis temporalibus, praesertim generalibus, ita possunt convenienter intelligi. Sic etiam solent fideles petere salutem, vel similia bona in locis piis, in quibus solet Deus ea miraculose operari in Christi honorem, vel Virginis, aut alicujus Sancti per ejus intercessionem, et interdum ea impetrant miraculoso modo juxta rationem fidei suae, vel prout eis expedit, aut communi Ecclesiae bono. Ita ergo satis constat quomodo haec bona, licet alias naturalia sint, per orationem convenienter petantur.

9. Objectio.—Solutio.—Solum video objici posse, hunc modum petendi haec bona solum habere locum in oratione quae procedit ex fi- de; nam oratio quam explicuimus manifeste procedit ex tali existimatione de Deo, quae per solam fidem haberi potest. At postulatio horum bonorum videtur posse fieri naturali lumine, et per virtutem acquisitam, ut sentit Cajet. 2. 2, q. 83, art. 4. Et patet de Paganis, et aliis infidelibus, qui similia bona a Deo petunt. Respondeo breviter , ilhs infidelibus vel quibuscumque sic petentibus sufficienter fortasse satisfieri per responsionem Soti et Vegae. Addo vero vix posse intelligi in hujusmodi hominibus veram orationem, et petitionem a Deo talium bonorum, nisi intelligantur habere existimationem aliquam, saltem per humanam credulitatem, tum de providentia Dei, et quod sit auctor talium bonorum, tum de potestate libera ejus, vel ad impedienda illa, seu concursum naturalium causarum per quas fieri debent, vel ad conferenda illa, aut sine talibus causis, aut saltem praeparando et procurando causas per quas fiant. Nam si isti infideles cogitent Deum, vel non cooperantem cum causis secundis, vel ita cooperantem ut non possit suum concursum immutare, nec potentem ad operandum aliquid immediate per seipsum circa ipsas causas secundas, saltem amplificando illas ad hoc vel illud operandum, non apparet quomodo possint talia bona a Deo postulare. Qui ergo illa petunt, aliquam cogitationem habent de hac potestate et dominio Dei, sive illam conceperint ex humana traditione, sive ex conjectura, quasi naturali lumine ducti. Sed nunc, ut saepe dixi, solum de supernaturali oratione, quae ex vera fide procedit, agimus, de qua etiam loquebantur Patres superius citati.

10. Utrum hec temporalia bona per Christum Dominum peti debeant. — Potest autem hic ulterius quaeri an haec temporalia bona possint aut debeant a nobis peti a Deo per Christum. Supponimus autem spiritualia omnia per Christum peti posse, ut infra videbimus. Ex quo recte concluditur temporalia bona, si tantum ut instrumenta virtutis, et in ordine ad spiritualem salutem animae petantur, per Christum peti posse, quia talia bona, sub ea ratione considerata, spiritualia censentur, unde sub meritum cadere possunt, et ita etiam Christus nobis illa meruit. Atque hoc confirmat usus Ecclesiae; nam etiam quando salutem corporalem, pluviam congruentem, victoriam contra inimicos, et alia similia bona postulat, concludit orationem : Per Dominum nostrum Jesum Christum, quia semper postulat haec bona cum expressa habitudine ad spiritualem fructum ; ut in oratione pro infirmis ait: Ut reddita sibi sanitate, gratiarum libi in Ecclesia tua referant actiones, in oratione pro pluvia : Ut presentibus subsidiis sufficienter adjuti, semgnterna fiducialibus appetamus , et sic de aliis. Difficultas ergo est, quando haec bona petuntur tantum propter commoditatem naturae, recta ratione regulata; et ratio dubitandi est, quia petere aliquid per Christum, est propter meritnm ejus postulare; at Christus non meruit nobis temporalia bona sub ea ratione spectata, quia non venit ut haec temporalia commoda nobis mereretur, sed ut salutem aeternam et media ad illam consequendam nobis obtineret; ergo nec nos possumus temporalia bona, ut talia sunt, per ipsum postulare. Unde est illud Augustini, tractat. 73 et 102 in Joan. : Non peLitur in nomine Salvatoris, quicquid petitur contra rationem salutis. Et eodem modo dicere potuisset non peti in nomine Salvatoris, quicquid petitur extra rationem salutis, quod apertius dixit Gregorius, petere in nomine Christi, idem esse quod petere ea quae ad salutem spiritualem pertinent.

11. Temporalium bonorum petitionem eg vera fide profectam fieri posse propter Christum Dominum. — Nihilominus dicendum censeo, quacumque ratione honesta haec bona petantur ex vera fide et religione, posse peti propter Christum. Nam imprimis quicquid ipse Christus in oratione sua petere docuit, potest propter ipsum postulari; sed ipse docuit petere etiam subsidium temporale dicens: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ergo. Item, eo ipso quod aliquid petitur sub vera ratione boni honesti, vel in ordine ad illud, etiamsi ab ipso petente non referatur in altiorem finem, ex se est aptum referri, et potest esse medium vel instrumentum, aut occasio spiritualis fructus, et ex parte Dei semper datur propter hunc finem; ergojusta ratione potest propter Christum postulari. Unde Augustinus et Gregorius supra solum dixerunt nen postulari propter Christum , quod petitur contra rationem salutis ; nam si quod petitur bonum est, et non est contrarium saluti, eo ipso, quantum est de se, potest esse aptum ad salutem, et potest in nomine Salvatoris postulari. Accedit quod falis oratio ex vi motivi includit (ut supra dicebamus) virtualem conditionem, ui si illud quod petitur, sit nociturum saluti, nobis non concedatur ; quia hoc magis expedit nobis, ut supra dixit Augustinus; et qui prudenter petit, semper intendit obtinere id quod petit, quatenus sibi magis expedit; ergo hoc satis est ut talis petitio per Christum fiat. Tandem quicquid petimus ex vera fide, petimus fundati in promissione ejusdem Christi ; ergo totum id possumus postulare propter Christum. (Vide Basilium in Constitutionibus monasticis, cap. 2)

12. Christus Dominus, bona honesta, licet naturalia, et postulata sine respectu ad salutem, hominibus meruit. —Unde existimo Christum nobis meruisse bona honesta, etiamsi naturalis ordinis videantur. Et quamvis a nobis, quando illa recipimus vel appetimus, in altiorem finem non referantur, semper de se conferunt ad illum finem, et a Deo sub ea ratione semper conferuntur. Et hoc etiam confirmat usus Ecclesiae, nam semper per Christum petit, etiamsi interdum temporalia petat, non facta expressa mentione spiritualium bonorum, ut in multis collectis contra persecutores, vel pro peste animalium, et aliis, videre licet. Et in quadam oratione pro quacumque necessitate hac utitur orandi forma: Deus refugium wostrum et virtus, adesto piis Heclesie ture precibus, auctor ipse pietatis, et presta ut quod fideliter petimus, efficaciter conseguamur per Christum Domimtm. Haec autem orandi forma locum habet in omni honesta et religiosa oratione; nam si ex religione est, profecto pia est; et si est ex fide, fideliter in ea petimus; ergo quicquid per eam sic petimus, possumus per Christum petere, ut efficaciter consequamur. An vero debeamus semper sic petere, infra declarabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18