Caput 19
Caput 19
An temporalia mala in oratione peti possint
1. De se malum non est temporalia mala sibi aut alteri petere. — Ad hoc breviter dicendum est non esseintrinsece maium petere hujusmodi mala, vel sibi, vel aliis. Hoc constat ex usu Scripturae et Sanctorum, ut statim videbimus. Ratio vero est, quia hujusmodi mala non sunt mala simpliciter, sed secundum quid, unde respectu boni honesti, vel mali turpis illi contrarii, sunt indifferentia, eruntque simpliciter bona, si honesta ratione et propter tinem simpliciter bonum appetantur; ergo extali intentione licite etiam peti possunt ; ergo petitio tallum malorum non est per se et intrinsece mala.
2. Illorum malorum petitio ex duplici ca- pite oriri potest. — Unde secundo dicendum est, duplici ex causa posse aliquem haec mala sibi postulare. Una est, si existimet contraria bona fore sibi nociva ad salutem animae, ut si aegritudinem corporis petat, vel dolorem, quo vehemens aliqua tentatio libidinis, vel alia similis auferatur. In quo est considerandum, ex his bonis temporalibus, quaedam ita esse in nostra potestate, ut nos ipsi licite possimus eis nos privare propter virtutem, ut sunt divitiae temporales, vel delectationes corporales, seu objecta, aut occasiones carum etiam non turpes, sed indifferentes, ut sunt illae quae ad deliciosum cibum aut vestitum pertinent. Si ergo privationes talium bonorum inter temporalia maia, vel potus incommoda numerentur, non solum possumus haec mala a Deo petere, sed etiam nobis ipsis illa inferre, relinquendo divitias, castisando corpus, et contemnendo honores. Unde in his potius postulamus a Deo ut nobis praebeat auxilium ad amanda haec incommoda, et virtutem ad illa nobis inferenda, quam ut ipse per se ea faciat. Quamvis etiam recte postulemus ut auferat a nobis occasiones habendi talia bona, quia non solum recte optamus non habere illa in affectu, sed etiam non habere in effectu, nec solum cupimus illa non quaerere, verum etiam neque ad illa quaeri, aut vel inviti ad illa recipienda compelli, propter periculum vel impedimentum majoris boni, quod ex eis timemus. Alia vero sunt temporalia vel corporalia incommoda quae non possumus nos licite nobis inferre, ut est aegritudo, mutilatio corporis, mors, et propria infamatio in re gravi, juxta uniuscujusque statum. Et nihilominus haec licet nobis desiderare propter honestum finem, et quatenus evenire possunt sine culpa alicujus. Non enim quicquid licet desiderare, licet facere, iet e converso, non quicquid illicite a me fit, illicite a me desideratur, quia potest desiderari ut ab alio fiat, a quo licite fieri potest. Sic Job mortem desiderabat, quam inferre sibi non poterat; et Paulus aiebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Sic etiam ego non possum procurare aegritudinem corporis mei, quia non sum dominus ejus; Deus autem, qui est dominus, potest illam facere vel procurare : quia ergo ipse cum potestate habet etiam scientiam, an aegritudo mihi expediat ad majus bonum, necne, ideo et sub illa ratione possum illam mihi desiderare, et a Deo petere ob eumdem finem, in quo virtute includitur illa conditio, Si mihi expediat, quamvis ab ipso petente non cogitetur neque apponatur. Atque hoc modo saepe Sancti desiderant dolores corporum, tormenta, persecutiones, infamationes, et similia, eaque in oratione petunt. Quomodo intelligunt multi illud Psalmi 25: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum ; ubi Augusunus: Adphibe medicinale purgatorium , quasi ignem delectationibus et cogitationibus meis ; et Hieronymus: Proba me, Domine, in tentationibus , et tenta me, ne aliquid in me delicti remaneat ; unde August. serm. 30 de Sanctis, ponderaus illud : Ure renes meos, et cor meum -: Ad comprobandam (inquit ) devotionem suam geminum sibi ignem postulat ( scilicet renum et cordis), ut luctamine habito, ostendat in se plus posse amorem Christi, quam penam tyranni. Hic ergo modus orationis licitus est, quamvis fortasse non sit omnibus consulendus, quia non omnes sunt apti vel idonei ad hoc genus probationis, et interdum esse posset praesumptio illam appetere, aut postulare sibi. Unde legimus Paulum, cum stimulo carnis affligeretur, ter Dominum rogasse, ut a se discederet, quia tunc ignorabat quid sibi magis profecturum esset; ergo regulariter hoc potius imitandum est, quia non sumus nos Paulo perfectiores, et in dubio potius de nostra fragilitate timere debemus. Quanquam quia non in omnibus his malis, vel tentationibus, aequale est periculum, ideo nec omnibus personis, nec de omnibus his malis idem potest ferri judicium , sed prudenter, et sollicite probandi sunt spiritus et desideria, an ex Deo sint.
3. Temporalia mala diverso modo nobis ac aliis postulanda sunt. — Ultimo dicendum est, quamvis interdum possimus sine peccato aliis haec mala temporalia precari, non tamen eodem modo, nec cum tanta libertate, sicut nobis ipsis, ideoque in hujusmodi oratione magna cautela adhibenda est. Declaro singula : nam imprimis non licet petere haec mala proximis, ut a nobis, id est, ab ipsa persona orante inferenda, quomodo aliqui solent pelere a Deo vindictam de inimico, non solum desiderando, et petendo ut Deus ipse illam faclat, sed etiam petendo vires et auxilium ad illam propria auctoritate exequendam. Nam hoc est petere id quod facere est malum, et peccatum ipsi petenti, et ideo talis oratio non solum Deo non placet, sed etiam fit in peccatum ipsi petenti, juxta illud Psalm. 118: Zt oratio ejus fiat in peccatum ; quod ita exponit Ambros., serm. 22 in Psalm. illum. Deinde non licet petere proximo aliquod malum hujusmodi in malum ejus, ibi sistendo, quia hoc esset petere ex odio proximi, quod intrinsece malum est, et ideo talis oratio grave peccatum esset, et contraria praecepto de dilectione inimicorum. Imo addit Alensis, 4 p. quaest. 26, membr. tertio, art. 3, S secundo, non essce licitum petere malum proximo in vindictam injuria aut damni nobis illati. Duplici enim modo hoc fieri potest : primo, petendo vindictam ipsam propter se, quasi ad satiandum appetitum nostrum : et hoc nulium habet rationem honesti boni, imo perinde esset ac velle malum proximo, solum in malum ejus, scilicet ut tantum vel majus malum a Deo recipiat, quam nobis intulit, et ita etiam haec oratio contraria est charitati. Vel potest ilia vindicta postulari sub ratione justitiae, et ita videtur habere colorem honestum; tamen oportet ulterius inspicere de qua justitia sit sermo; nam si loquamur de justitia vindicativa Dei, et petamus ut Deus vindicet illud malum tanquam sibi injuriosum, id quidem secundum se bonum est; tamen oportet advertere quisnam sit cui talem vindictam imprecamur. Nam si est proximus jam defunctus et damnatus, licitum est illi imprecari vindictam aeternam, juxta illud Psalm. 51: Latabitur justus, cum viderit vindictam. Si autem proximus jam est defunctus, et nobis non constat ipsum esse damnatum, imprecari illi damnationem desiderando ut damnatus sit, et de illo sumatur aeterna vindicta, manifestum odium esset, quia illud per se non est necessarium ad justitiam Dei : unde solum postulatur in summum malum proximi. Unde si proximus sit viator, nunquam licet illi imprecari vindictam quae involvat damnationem aeternam, etiam sub titulo divinae justitiae, quia de nullo viatore desperandum est, et Deus potest aliam vindictam sumere de peccatore, per quam suae justitiae satisfaciat, et misericordiam habeat adjunctam, quam vindictam sumit mediante poenitentia, et hanc Deus ipse, quantum ex se est, magis exoptat. Et ideo semper est contra proximi charitatem imprecari illi, quamdiu est in via, vindictam aeternam ; petere autem illi poenitentiam, et satisfactionem pro peccatis intuitu divinae vindictae et gloriae, hoc per se bonum est, quia non est imprecari malum, sed bonum. Imo sub hac ratione etiam est licitum imprecari proximo afflictiones et aerumnas hujus vitae, qua ad contritionem et satisfactionem pro peccatis illi inserviant. Si vero ioquamur non de divina justitia, sed de humana, haec in tantum peti potest, in quantum ad commune bonum reipublicae, vel ad repetendum aliquod damnum illatum expedire potest, et tunc jam non sistitur in sola vindicta, sed utilitas aliqua consideratur, sub qua licitum est aliquod malum hujusmodi proximo imprecari, etiam permittendo interdum damnationem ejus aeternam, nunquam tamen illam intendendo.
4. Quando liceat in oratione malum petere proaimo. — Tunc ergo licitum est orando petere aliquod malum proximo , quando illud petitur propter aliud bonum, quod juste et secundum ordinem charitatis praefertur illo malo ; nam eo ipso non agitur contra charitatem, sed secundum illam, nec petitur malum ut malum, sed ut bonum, non qualecumque, sed praferendum tali malo. Sic licite desideramus mortem hominis perniciosi reipublicae, aut publici hostis Ecclesiae, praeferendo commune bonum privato incommodo, vel postponendo corporale detrimentum spirituali ; in hujusmodi autem oratione semper involvitur conditio: Si aliter vitari non potest illud malum, quod interdum supponitur tanquam moraliter vertum ex pertinacia vel obcaecatione talis personae. Item hoc modo etiam licite potest desiderari mors proximi, si justus est, ne malitia mutet intellectum ejus; vel, si peccator est, ne pejor fiat. Sed utraque oratio vel supponere debet tales circumstantias, quae vehementem occasionem praebeant timendi talem eventum, vel certe fieri debet in ordine ad praescientiam divinam, id est, si Deus praescit ita expedire proximo ad ejus salutem aeternam, vel saltem ad minorem damnationem. Tandem non videtur malum precari haec incommoda temporalia proximo propter majorem profectum ejus spiritualem, nam hoc etiam est officium charitatis.
5. Hujusmodi mala facilius potest unusquisque sibi quam alüs postulare. — Sed quoad hanc partem, assero multo facilius posse hominem sibi quam proximo optare aftlictionem aliquam temporalem, vel divinam probationem titulo spiritualis profectus, vel perfectionis. Primo, quia melius potest homo judicare de sua dispositione quam de aliena; deinde quia majorem habet potestatem in res suas, potestque liberius cedere juri suo, quam proximi. Item quia naturaliter homo est melius affectus ad se quam ad alios; et ideo facilius potest haec mala sibi imprecari sine periculo proprii odii, aut invidiae, aut alterius affectionis similis, quae circa proximum facile potest delitescere sub specie optandi spiritualem profectum ejus. Àc propterea dixi in hoc genere orationis magnam cautelam adhibendam esse, ut non fiat, nisi vel quando evidenter constat de utilitate, vel potius necessitate majoris boni juste intenti, vel non fiat sine expressa conditione, Si ita expedit ad majus bonum ipsius proximi, seu rectificando affectum charitatis erga illum.
6. Ex dictis hactenus colliguntur multorum locorum Scripturae declarationes. — Atque ex his obiter elicere possumus verum sensum multarum locutionum Scriptura, in quibus sancti viri videntur postulare vindictam de inimicis; et imprecari eis malum, et interdum damnationem aeternam ; quae locutiones passim inveniuntur in Psalmis, Ps. 54: Veniat mors super illos, et descendant in infermum vicentes ; et subdit infra : Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante secula ; et Psalm. 58: Intende ad visitandas omnes gentes, non maserearis omnibus que operantur iniquitatem. Et interdum effectu ipso Deus talem orationem confirmabat, ut 4 Regum 1: Dizit Hlias - Si homo Dei sum, descendat ignis de celo, et devoret te, et quinguaginta tuos, quod semel et iterum factum est. Haec ergo et similia loca interpretantur Patres uno ex quatuor modis quos attigit D. Thomas, dicta q. 83, art. 8, ad 1 et 2, ex Augustino, lib. 1 de Sermone Domini in monte, c. 42 et sequentibus, et lib. 2 de Quaestionibus Evangeliorum, c. 45, quos etiam attigit Alensis supra. Primus est, quod saepe sub forma precationis prophetiam proferunt; norunt enim illam esse voluntatem Dei, et definitam sententiam quam pronuntiant. Secundus , quod imprecantur malum, non homini, sed peccato, et perseverantibus in illo petunt vindictam, conformando voluntatem suam justitiae divinae, vel sub ea conditione, Si perseverent, vel quia prasciunt conditionem esse implendam. Tertius, quia optant, ut per temporalia mala peccatores corrigantur. Quartus ( et fere in idem redit ), quia optant per ea mala destrui regnum peccati. Addi praeterea potest ex Hieronymo, Epist. 151 ad Algasiam, quaest. 5, in veteri Testamento, terruisse Deum homines rigore justitia , et ideo etiam voluisse Prophetas suos hoc modo precari contra peccatores, et interdum visibiliter ostendere vindictam suam, ut in facto Eliae supra relato, quem imitari voluerunt discipuli, quando Christo dixerunt Lucae nono: Vis , dicimus, ut ignis descendat de colo, et consumat illos, quibus Christus respondit : Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare, iudicans advenisse jam legem gratiae, in qua nolebat regulariter esse in usu illum modum imprecationis, et vindictae, etiam justae, et spiritu Dei factae. Denique addi potest, saepe intelligi illas orationes modo jam dicto, quo ordinarie fieri possunt, scilicet vel ad emendationem ipsorum peccatorum, vel ad commune bonum et pacem reipublicae. Quomodo autem haec sint accommodanda ad diversa Scripturae loca, ex uniuscujusque contextu, et Patrum expositionibus accipiendum est.
On this page