Caput 20
Caput 20
An spiritualia bona indistincte et absolute a deo peti possint.
1. Certum est nobis et aliis spiritualia bona petenda esse. — Oratio Dominica omnium orationum summa et exemplar est. — Principio statuendum est haec bona maxime esse a Deo petenda, tam nobis quam alns. De hoc nulla est controversia, quia per spiritualia bona intelligimus vitam aeternam, et omnia bona, et media quae ad illam obtinendam conferre possunt. Constat autem haec omnia maxime esse a Deo petenda: primo quidem ex Oratione Dominica, in qua fere omnes petitiones sunt de his spiritualibus bonis; illa aütem oratio est quasi exemplar et summa omnium quae a Deo peti possunt. Propter quod dixit Augustinus, epist. 121, cap. 12: recte et congruenter oramus, nihil aliud dicere possumus, nisi quod in hac oratione Dominica positum est. Et sermon. 182, de Tempore: Hec oratio compendiosis verbis septem petitionibus omnes species orationis comprehendit. Idem sermone 22, ad Fratres in eremo. Ubi sese offerebat occasio singulas petitiones illius orationis explicandi; nullo enim modo possumus melius declarare quae spiritualia bona a Deo postulanda sint, et quomodo; quia vero illa oratio proprie pertinet ad orationem vocalem, imo inter omnes orationes vocales primatum habet, ideo expositionem hanc in librum tertium reservabimus, ubi de oratione vocali specialiter dicemus. Nunc satis sit summatim dicere, ad hujusmodi bona pertinere imprimis, ut Deus in nobis glorificetur, deinde ut aeternam beatitudinem consequamur, ac subinde ut, dum hic vivimus, voluntatem Dei impleamus. Et quia hoc sine divi- nae gratie auxilio praestari non potest, hoc etiam a nobis semper et ubique ac maxime postulandum est. Unde consequenter etiam petimus remissionem peccatorum, utique cum dispositione necessaria ad illam obtinendam. Ac denique ob fragilitatem nostram, victoria contra tentationes et defensio ab omnibus malis petenda est ; haec enim lomnia in illa oratione continentur. Et per universam Scripturam sparsae sunt hujusmodi orationes ac petitiones, praesertim per omne corpus Psalterii, ut dixit Innocentius I , epist. 25, que apud Augustinum est nonagesima prima. Ecclesia etiam in suis orationibus hoc frequentissime orat, ut Deus actiones nostras aspirando praeveniat, et adjuvando prosequatur. Item, ut gratiam mentibus nostris infundat, ut tandem ad resurrectionis gloriam perveniamus. lItem ut ab omnibus adversis, vel contra omnia adversa muniamur, ut a pondere peccatorum nostrorum liberemur, ut nostras rebelles compellat, id est, efficaciter moveat voluntates, et similia. Ratio denique est, quia haec bona sunt maxime per se honesta et amabilia, et praecipue a Deo 'ipso intenta, et in gloriam suam ac bonum nostrum desiderata ( ut more nostro loquamur); ergo oratio pro talibus bonis, et ex objecto est maxime honesta, et divinae voluntati conformis.
2. Spiritualia bona absolute petenda sunt.— Probatur ratione. — Hinc dicitur secundo, haec bona absolute et simpliciter petenda esse, nec necessarium esse aliquam conditionem adjungere. Ita docent Theologi omnes in superioribus citati, imo hanc solum differentiam constituere videntur inter bona temporalia et spiritualia, quod in illis petendis conditio apponitur vel subintelligitur; in his vero neutro modo est necessaria conditio. Et fortasse propterea divus Thomas, in dicta quaest. 83, de his bonis specialem articulum non fecit, sicut fecit de temporalibus, sed in generali quaestione, qua interrogat an sit aliquid determinate in oratione petendum, concludit illa bona, quibus male uti non possumus (quia illis aut beatificamur, aut beatitudinem meremur), determinate petenda esse. Intelligit autem determinate, id est, absolute ; id enim probat, quia heec bona Sancti orando absolute petunt , secundum illud Psalm. 19 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ht iterum Psalmo 118 : Deduc me in semitam mandatorum tuorum. Ratio etiam indicatur ad eodem divo Thoma in solutionibus argumentorum, quia nulla conditio necessaria est ex parte nostra, nec ex parte rei postulatae, neque ex parte Dei; ergo nullam omnino adhibere oportet, quia non potest fingi aliud caput, nec principium, ex quo talis conditio necessaria sit. Primum membrum antecedentis patet, quia haec sunt maxime bona nostra, nam in eis nostra salus et felicitas posita est. Secundum membrum patet, quia cum haec bona de se talia sint, ut nemo eis male uti possit, injuria quodammodo illis feret, apponendo conditionem, si nobis eapaedit, vel aliam similem. Tertium autem membrum probatur, tum quia scimus esse conforme divina voluntati, quod haec bona habeamus; tum etiam quia ipsemet Spiritus Sanctus inspirat nobis absolutum desiderium talium bonorum, et hoc modo adjuvat infirmitatem nostram, et talia bona postulare nos facit. Tum denique quia haec bona maxime cedunt in divinam gloriam, quam ipse Deus in suis operibus praesertim intendit.
3. Objectio.— Probatur objectio. — Occurrit tamen statim nonnulla dubitatio circa primum et secundum membrum; quia, licet haec bona secundum se sint optima, et non possint esse principium alicujus mali, nihilominus nos ex nostra fragilitate et libertate interdum ab illis sumimus occasionem alicujus gravissimi mali, quale est praesumptio, superbia, ingratitudo in Deum, vel quidpiam simile; ergo, non obstante qualitate talium bonorum, ratione subjecti, et respiciendo ad nostram miseram conditionem, debemus etiam conditionem addere, vel subintelligere. Nec satisfaciet , qui dixerit hanc occasionem mali esse omnino per accidens, et extraneam respectu talium bonorum; nam esto ita sit, nihilominus qui curam habet suae salutis, etiam hujusmodi occasionem vitare debet. Parum enim refert ad nostrum detrimentum, quod per se vel per accidens fiat, si cum effectu, posita illa occasione, futurum est, et sineilla non esset; ergo in postulandis his bonis semper hanc intentionem retinere debemus ut, si Deus praesciat nobis futura esse in occasionem ruinae, illa non praebeat.
4. Bonorum spiritualium quedam sunt ita ad salutem necessaria, ut sine illis obtineri non possit, alia non item. — Haec vero objectio imprimis locum non habet in his bonis, quatenus simpliciter ad salutem necessaria sunt. Distinguere itaque possumus inter haec bona: quaedam enim sunt ita necessaria ad salutem, ut sine illis comparari non possit, ut est remissio peccati mortalis, et aliqua prima justificatio in hac vita cum omnibus auxilis excitantibus et adjuvantibus, quae ad illam necessaria sunt. Itemque donum perseverantiae in gratia usque ad mortem; unde in hoc ordme numerari potest quodlibet auxilium necessarium ad vitandum cum effectu peccata mortalia, vel collective omnia, vel quodcumque etiam in particulari. Alia dici possunt bona supererogationis, et excellentiae cujusdam in vitae sanctitate. Quod ergo attinet ad priora bona, evidens est conditionem illam non esse necessariam, nec possibilem, quia defectus talium bonorum quadam necessitate infert nostram spiritualem ruinam; ergo nunquam talia bona possunt sua praesentia ita redundare in occasionem ruinae ex fragilitate recipientis, sicut absentia eorumdem bonoruminfallibiliter infert eamdem ruinam et magis desperatam. Quia sine his auxiliis necessariis impossibile est salvari, sive haec impossibilitas sit simpliciter, ut quando desunt auxilia necessaria quoad sufficientiam, sive ex suppositione, si sint necessaria tantum quoad efficaciam; de utrisque enim loquimur, quia etiam efficacia absolute et sine ulla tali conditione postulanda sunt, postposito omni timore male illis utendi, quia hoc periculum comparabile non est cum evidenti damno, quod est in carentia talium bonorum. Et saltem quoad hoc est magna differentia inter haec spiritualia bona et temporalia; nam temporalia, etiam si sint maxime necessaria ad praesentem vitam, propter spiritualia contemnenda sunt, et ideo semper in eis habet locum aliqua conditio saltem de se inclusa in tali materia. Quod si interdum aliqua temporalia bona supponantur necessaria ad vitandum spirituale malum, jam illa inter spiritualia computantur, et ex vi illius suppositionis excluditur dicta conditio.
5. Objectio solvitur.— Bona spüritualia dupliciter sumi possunt. — At vero in abundantia (ut sic dicam) seu excellentia spirituaIlium bonorum, videtur maxime habere locum objectio facta. Neque videtur magnum inconveniens concedere, in petitione talium bonorum recte adhiberi cautionem illam, dictamque conditiorem subintelligi. Solumque video objici posse, quia videmur aequiparare petitionem abundantiae spiritualium et temporalium bonorum. Respondemus tamen minime fieri aequiparationem, nam spiritualia bona, et abundantiam, augmentum et perfectionem eorum possumus propter se desiderare, et si quid est timoris, non nascitur ex illis, sed ex nobis : abundantiam autem temporalium non possumus propter se appetere, sed adhibendus aliunde est finis honestus, et nihilominus timendum semper est periculum, quod non solum est ex parte nostra, sed etiam ex parte ipsorum bonorum, quia possunt esse tam instrumenta mali quam boni, et prior usus fortasse facilior est. Unde etiam fit ut in petendis iis temporalibus bonis apponenda sit conditio, etiam ex intentione ipsius orantis, quod in spiritualibus bonis regulariter necessarium non est. Addo vero ulterius, fieri posse distinctionem inter haec spiritualia bona; nam quaedam talia sunt, ut in eis consistat substantialis sanctitas, ut sic dicam, et perfectio vel abundantia eorum sit suo modo essentialis perfectio sanctitatis, et hujusmodi sunt gratia, et charitas, cum virtutibus et donis quae illam comitantur. Alia vero sunt bona spiritualia quasi accidentalia, quae deservire quidem possunt ad priora bona, seu perfectionem eorum, tamen simpliciter non in eis consistit sanctitas. Imo interdum perfecta sanctitas potest esse sine illis, et ipsa esse possunt sine perfecta sanctitate, vel interdum etiam sine sanctitate. In hoc genere numerari potest status perfectionis, gradus aliquis eximiae contemplationis, vel visionum aut revelationum Dei, et dulcedines ac suavitates spirituales, de quibus recte dixit Bonaventura, de Processu Religionis, in septimo, c. 18 et 20, commnnes esse bonis et malis, et quod in aliis spiritualibus bonis major vis est, et certior veritas, et fructuosior profectus, et purior perfectio. Abundantia ergo et perfectio in prioribus bonis absolute, et sine timore vel conditione, etiam subintellecta, postulari potest, quia talia bona, neque per se, neque per accidens videntur esse posse occasio ruinae, maxime quia licet habeantur, possunt ab habente ignorari ; dum autem latent, non potest ex eis sumi occasio rumae. Denique, quia licet daremus posse hominem aliquando inde in superbiam efrferri, per talem orationem virtute postulamus ut id nobis non eveniat, atque ita non petimus sub conditione, sed potius petimus perfectionem contrariam illi conditioni, seu excludentem illam. Quod patet, quia petendo perfectam sanctitatem, petimus humilem sanctitatem (ut sic dicam) et solidam virtutem, quae cum elatione esse non potest. At vero abundantiam et excellentiam aliorum bonorum, quantumvis spiritualium, non tam absolute postulare debemus, sed cum magna cautela, predentia et humilitate; et hoc probat mihi objectio facta et usus omnium timoratorum, quia non omne quod secundum se bonum est, vel melius, expedit unicuique, sicut supra de tribulationibus vel tentationibus hujus vitae dicebamus.
On this page