Caput 21
Caput 21
Expediuntur nonnulla dubia circa modum absolute petendi spiritualia bona
1. Prima dubitatio. — Ex dictis oriuntur circa haec bona nonnulla dubia, seu interrogationes, quas breviter expedire necesse est. Primum dubium est, quia non semper hujusmodi oratio est conformis divina voluntati; ergo non semper licet. Antecedens patet, quia per hanc orationem non soium petitur auxilium sufficiens, sed etiam effticax, ut dictum est : dare autem auxilium efficax non semper est secundum divinam voluntatem, quia fortasse ipse definito decreto statuit non dare tale auxilium. Dices, nobis non constare de tali voluntate divina, constare autem Deum velle nostram salutem, et hoc satis esse ut, quantum in nobis est, auxilium illud absolute petamus. Sed contra, quia, licet in particulari nobis notum non sit an decreverit Deus hic et nunc non dare tali personae auxilium eflficax, certo tamen scimus, circa multas personas vel actus earum hoc decrevisse; ergo unusquisque orans potest merito formidare, ne fortasse decreverit Deus non dare id quod desiderat; ergo hoc satis est ut non debeat absolute postulare, sed sub conditione, nisi Deus aliter decreverit, ne se exponat periculo discordandi a divina voluntate absoluta.
2. Secunda dubitatio. —Secunda dubitatio, seu interrogatio est, an liceat absolute petere spiritualia bona, etiam pertinentia ad substantialem sanctitatem in quacumque excellentia, et absque ulla limitatione. Quia cum tanta universalitate videtur non licere, alias esset licitum petere a Deo tam excellentem gratiam quam habuerunt Apostoli, imo quam habuit Beatissima Virgo, quod dicere absurdum esset. In contrarium vero est, quia si consideretur tota illa perfectio secundum se, maxime appetibilis est honestissimo desiderio, et quantum est ex parte nostra , unicuique esset maxime conveniens, si ei daretur; ergo ex hoc duplici capite talis oratio, sive indefinite facta, sive determinate de aliquo excellentissimo gradu sanctitatis , non est inordinata. Nec vero videtur habere posse inordinationem ex sola habitudine ad voluntatem divinam; tum quia Deus ex se paratus est ad dandam nobis quamcumque perfectionem; alias, quod simus minus perfecte sancti, ex Deo esset, et non ex nobis, quod dici non potest : tum etiam quia alias neque sanctitatem in ullo gradu liceret a Deo absolute postulare, sed solum sub conditione, si hoc est consentaneum efhicaci voluntati ejus. Patet sequela, quia si non licet petere illam excellentiam sanctitatis, ideo est quia credimus non esse consentaneum ordinationi divinae voluntatis , nam ex alio capite non apparet cur sit malum ; sed fieri potest, et fortasse ita est, Deum ordinasse me non consequi efficaciter sanctitatem, vel saltem ut non in illo gradu quem ego opto; ergo non licet illam absolute petere, maxime in aliquo definito gradu, sed solum sub conditione, si id fuerit consentaneum divinae voluntati.
3. Tertia dubitatio. — Tertia interrogatio est circa illud ipsum, quod supponebatur de auxilio sufficienti et efficaci, an utrumque petendum sit, et quomodc. Nam quod utrumque sit absolute petendum, videtur clarum, quia utrumque est necessarium ad salutem; illa autem bona spiritualia sunt maxime absolute petenda, quae simpliciter sunt necessaria ad salutem, ut dictum est. In contrarium vero est, quoad auxilium sufficiens, quod videtur superftlua talis oratio ; nam superfluum est petere id quod scimus Deum ex se statuisse omnibus dare, nam illa voluntas certa et immutabilis est, et illa posita, effectus quasi naturali lege sequitur; quae autem ita fiunt per generalem providentiam divinam, superflue petuntur. Sicut inutiliter aliquis peteret ut cras oriatur sol, vel quid simile; tam certum autem est Deum illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum, et quantum in se est, juvare illum, sicut est certum, solem suo tempore oriri. De efficaci autem urget difficultas tacta, quod omnino pendeat ex divina praeordinatione, et ideo non videatur hcitum postulare illud, nisi cum subordinatione ad divinam voluntatem, atque adeo sub conditione.
4. Quarta interrogatio. — Quarta interrogatio praecedenti annexa, est an solum petenda sint ea bona gratiae, quae mere gratuito et absque debito ex aliqua certa lege vel promissione donantur, vel simpliciter omnia, quantumcumque ex priori gratia debita sint. Ut, verbi gratia, quod peccatori detur contri- tio, seu auxilium efficax ad illam, nulla certa lege statutum est, et ideo clarum est totum id peti posse, imo illam esse aptissimam orationis materiam. At vero quod peccatori habenti contritionem detur remissio peccatorum cum sanctificante gratia, certa lege statutum est; quaerimus ergo an nihilominus hoc petendum sit, ut contrito remittatur peccatum, vel ut bene merenti detur praemium, vel ut perseveranti in gratia usque ad mortem detur gloria, et similia. Quod enim talis oratio non liceat, videtur probari, quia vel est otiosa et superflua, vel involvit, seu supponit existimationem de incertitudine talis effectus, etiam supposita tali dispositione vel merito. Item, quia alias liceret orare pro salute infantis decedentis cum Baptismo, quod constat esse falsum, quia perinde esset ac orare pro Beatis quoad essentiale praemium. Item supra dicebamus per orationem non postulari generalem concursum Dei, quia certa lege datur cum ipsa natura ; ergo simili ratione non est postulandum donum gratiae, quod certa lege debetur ratione alterius doni, quod datum esse supponimus. In contrarium autem est, quia David, Psal. 50, orabat : Cor mundum crea in me, Deus, etc., et ad hoc impetrandum, rationem et quasi titulum allegabat, dicens : Cor contritum et humiliatum , Deus, non despicies ; ergo ratione contritionis postulabat cordis renovationem, cum tamen certa et infallibili lege illa renovatio detur habenti contritionem. Item supra dicebamus Sanctos in patria petere corpora sua, cum tamen ratione meritorum et beatitudinis certissima et infallibi lege debeantur, et suo tempore danda sint, etiamsi nulla talis oratio fiat. Item in Apocalypsi petunt Martyres vindictam de inimicis, quamvis etiam sit certa lege statuta, nisi resipiscant ; ita enim et non aliter vindicta postulatur. Item, supposito excitante auxilio, infallibili et certa lege datur adjuvans, quantum est ex parte Dei, si per hominem non stet, et nihilominus illud semper petendum est.
5. Quinta interrogatio. — Quinto, potest objici vel interrogari an liceat interdum petere a Deo suspensionem seu denegationem gatiae efficacis. Videtur enim ex dictis sequi hoc licere, sicut supra dicebamus de oratione pro malis poenae. Probatur sequela, quia hic possunt concurrere tres illae conditiones supra positae; nam res postulata per talem orationem, esto non sit per se appetibilis, sicut ipsa gratia, non est tamen per se et inirin- sece mala, quia pertinct ad malum poenae, non culpae, unde Deus ipse potest illam velle. Aliunde vero potest illa carentia esse utilis ad alia bona spiritualia majora, nempe ad ipsam beatitudinem; ergo sub ea ratione est materia apta, ut honeste desideretur ac petatur; nam simul est ipsi petenti conveniens, quatenus ad ejus salutem interdum confert. Denique etiam esse solet conformis divinae voluntati, nam saepe utitur hoc medio, et absoluto consilio voluntatis suae illud decernit in salutem suorum electorum ; ergo illud ipsum a Deo postulare, erit conforme voluntati ejus. In contrarium vero est, quia hinc sequeretur licitum esse postulare a Deo propriam permissionem peccati ab ipsomet postulante committendi, quod dici non potest, quia nemo potest sibi amare evidens periculum peccandi; homo autem, sibi relictus sub tali permissione, evidenti periculo hujusmodi committitur. Sequela probatur, tum quia permissio peccati, et denegatio gratiae congruae idem fere sunt; tum etiam quia in ipsa permissione possunt ille tria considerari, scilicet non esse per se malam, esse posse utilem, et Deum velle illam.
6. Sexta dulitatio. — Sexta et gravior dubitatio est, an per orationem petendum sit solum illud auxilium gratiae, quod est ita necessarium, vel ad salutem, vel ad id cujus eratia postulatur; an etiam illud auxilium peti possit, quod facilitatem majorem conferat, quamvis simpliciter necessarium non sit. Et ratio dubitandi est supra insinuata, quia Sancti Patres, ex oratione qua petimus auxilium Dei; quo nos interius dirigit, illuminat, vel adjuvat, colligunt necessitatem talis auxiIii ad bene operandum; et e converso ex negatione talis necessitatis, quam docebat Pelagius, inferunt destrui orationem, et fundamentum ejus, quia frustra et ficte quis petit ab alio, quod per se habere aut efficere potest ; potest autem homo absolute et per se eflicere omne id, ad quod gratiae auxilium non est simpliciter necessarium. In contrarium vero est primo, quia si consideremus naturam petitionis secundum se, non est de ratione vel honestate ejus, ut solum petantur ea quae simpliciter necessaria sunt, sed etiam quae sunt utilia, et conferunt ad facilius seu melius esse, ut videtur per se et ex terminis notum, et humanis exemplis ostendi potest; nam, licet possit quis pedibus iter conficere, honeste petit mutuo ab amico equum, ut facilius conficiat, et licet solus possit grave pondus portare, prudenter petit ab alio ut se adjuvet, quo suavius id faciat. At nihil est peculiare in oratione ad Deum, propter quod haec generalis conditio petitionis in divina locum non habeat. Imo majori ratione illi videtur attribuenda, tum quia Deus liberalior est, et non solum necessaria, sed etiam abundantia paratus est dare; tum etiam quia in spiritualibus actibus honestissime desideratur facilitas et promptitudo, quia sunt bona maxime honesta. Potestque hoc usu ipso confirmari, nam petimus a Deo suavitatem in orando, non quia sine illa orare non possimus, sed ut facilius et constantius ita oremus, et sic de alis.
7. Prima dubitatio solvitur.— Ad primam, admittimus imprimis, quod in ea videtur supponi, auxilium sufficiens absolute esse petendum, et hoc semper esse conforme divinae voluntati, quod iterum occurret in tertia dubitatione. De auxilio autem efficaci simpliciter etiam dicendum est absolute esse desiderandum et petendum, sicut etiam perseverantia in gratia, et aeterna beatitudo absolute desideranda et petenda est, nulla quoad hoc habita ratione mllus divina voluntatis, qua quosdam elegit, et efficaciter ordinavit ad gloriam per media congrua. quosdam vero non ita elegit aut ordinavit, quia nos non tenemur conformari huic voluntati divinae, sed illi, qua voluit ut nos, quantum in nobis est, habeamus curam et sollicitudinem salutis nostrae; nam hoc est quod ad nos spectat. Respondetur ergo in forma, negando assumptum, nimirum, hanc orationem non esse conformem divinae voluntati, non solum quia nos latet an Deus decreverit non dare tale auxilium, sed praecipue quia Deus ipse non vult ut nos sumamus talem voluntatem ejus, ut regulam nostrarum actionum vel petitionum, sed tantum illam voluntatem qua vult, nos esse sollicitos de nostra salute. Ratio autem hujus reddi potest, quia illa voluntas qua Deus vult nostram salutem, est primaria in Deo; illam enim ex se habet; altera vero voluntas non dandi auxilium efficax formaliter et positive non est in Deo antecedenter, seu ex se, sed solum consequenter, et post praevisum liberum usum voluntatis nostrae. Nam quod auxilium suffticiens non sit efficax in nobis, non est ex Deo, sed ex nobis, et ideo dici non potest Deum denegare nobis efficaciam auxilii ex se solo, et ex voluntate sua, sed ex aliqua praescientia nostrae voluntatis, et ideo simpliciter non tenemur nos conformare huic posteriori voluntati Dei, sed priori. Praesertim quia illa prior est praeceptiva, et imponit nobis obligationem agendi quod in nobis est, ut gratia Dei sit efficax in nobis, et ideo licitum semper est hoc absolute postulare, supponendo semper quod, si per nos non steterit, fiet ; quod satis est ut illa petitio, quantum est ex parte nostra, sit absoluta.
8. Expeditur secunda dubitatio.— Objectio. — Solutio. — Alteri objectioni fit satis. — In secunda dubitatione dici poterant multa de augmento gratiae et charitatis, an habeat in hac vita aliquem terminum, vel ex se, vel ex divina praedestinatione. De qua re in materia de Gratia, et in libro secundo de Pradestinatione, nonnulla diximus. Similis autem est interrogatio praesens, an in hoc genere bonorum aliquis terminus nostris desideriis ac petitionibus praefigendus sit. In hoc ergo imprimis considerandum est, in his bonis aliquid esse opiandum et petendum ut finem, et aliquid ut medium ad finem. Ut finis petitur aeterna beatitudo, quae est ultimus finis omnium nostrarum actionum, unde propter eam procuratur et petitur omnis perfectio hujus vitae, et ideo omnes aliae gratia ut media petendae sunt. Dices : alia dona gratiae et virtutes sunt bona honesta, et propter se amabilia; ergo non tantum amantur ut media, sed etiam ut fines. Respondetur amari quidem posse ut finem proximum, non tamen ut ultimum, ac proinde natura sua semper appeti ut media ad finem ultimum; nam talla sunt natura sua, et ideo semper ut talia appetuntur, si honeste appetuntur. Dices iterum, etiam beatitudinem ipsam esse bonum creatum, ac propterea non posse amari ut ultimum finem, et consequenter petendam esse ut medium. Respondetur, si sit sermo de beatitudine objectiva, illam esse increatum bonum, et ultimum finem principaliter expetendum ; si vero sit sermo de beatitudine formali, illa quidem creatum bonum est ; tamen quia est immediata unio, et possessio boni increati, non est proprie medium, sed ultimus finis formalis. Beatitudo enim et ultimus finis idem sunt, et eodem modo distingui possunt in formalem et objectivum, qui non sunt proprie duo fines, sed unum integrant, qui est veluti adaequatus terminus illius desiderii quo beatitudinem cupimus, et adaequata materia illius orationis, qua illam postulamus. Sub beatitudine autem comprehendimus gratiam consummatam et charitatem, quia haec etiam suo modo pertinent ad formalem unionem consummatam cum ipso Deo, ultimo fine nostro.
9. Mediorum appetitus a fine limitatur, finis autem a nullo. -— Ulterius considerandum est, appetitum mediorum accipere terminum aut Iimitationem ex fine; finem autem, quantum est ex se, non habere terminum. Unde Aristoteles, 1 Polit., cap. 6, et ex illo h. Thom. 1. 2, q. 30, art. 4, dixit concupiscen tiam finis esse infinitam, concupiscentiam autem mediorum Iimitari ex proportione ad finem. Quod si illud primum verum est in bonis creatis, si per modum finis ultimi amentur, multo magis id verum erit in bono increato, et perfectissima unione ad illud per modum ultimi finis. Sic ergo dicendum est, bona haec spiritualia, quatenus immediate uniunt nos Deo tanquam ultimo fini, absolute et sine termino peti posse, quia illa concupiscentia quanto major, tanto melior, et de se in infinitum potest augeri. Reliqua autem bona, quae tantum sunt media, eatenus petenda sunt, quatenus ad alia bona conducunt, et sunt vel necessaria, vel utilia; et ideo in prioribus non apponitur conditio, in posterioribus autem interdum subintelligenda est, ut supra diximus. Quod autem utraque bona, etiam illa quae conjunguntur, vel nos immediate conjungunt cum fine ultimo, possint habere certum terminum vel limitem ex ordinatione seu praedestinatione divina, id non obstat quominus nostrum desiderium et petitio absolute possit tendere ad illud bonum sine ullo termino, quantum est ex parte nostra. Quia, ut jam dixi, non oportet nos regulare actiones nostras per illam voluntatem Dei, qua simpliciter vult aliquid, vel non vult, sed per illam, qua vult nos velle aut procurare salutem nostram, in quo ipse de se nullum nobis praefigit terminum.
10. In petitione tantee perfectionis in particulari fugienda est temeraria comparatio. — Nihilominus tamen, quando homo in hac petitione vel desiderio descendit ad particularem gradum perfectionis, cavere debet temerarias comparationes et praesumptuosas petitiones. Unde si sermo esset tantum de quodam affectu simplici, vel voluntate conditionata, quae interdum exercetur ad excitandum vel accendendum affectum erga Deum, sic non csi per se malum cupere tantam puritatem vel fervorem in amore divino, quanta in maximis Sanctis fuit, quia hoc solum est complacere in excellentia ilius sanctitatis, et in habenda illa, si nobis illam conferre Deo placuisset. At vero per modum intentionis eflicacis velle consequi excellentiam, verbi gratia, sanctitatis Virginis, vel illam petere animo et fiducia obtinendi illam, temerarium esset, quia est omnino miraculosum, et extra legem ordinariam providentiae divinae, etiam supernaturalis. Unde quoad similes effectus, non est inconveniens concedere, Deum ex se non esse paratum ad praestandos illos, neque dedisse media secundum ordinariam legem ad obtinendam tantam gratia perfectionem. Non oportet ergo ad haec particularia descendere, multoque minus ad petenda singularia privilegia, aut extraordinaria dona per se non necessaria ad substantialem sanctitatem; potest autem peti absolute tota illa perfectio, quae secundum legem ordinariam comparari potest per media praestituta a Deo, quae sine miraculo conferri solent. Si autem affectus amplius extendatur, ut interdum honestissime potest, adhibenda videtur conditio : Si Deo beneplacitum fuerit, nisi specialis instinctus Spiritus Sancti plus aliquando conferat; neque enim possumus ilii terminum praescribere, qui maxime haec bona dividit prout vult.
11. Tertie dubitationi respondetur. — Ad tertam dubitationem recte ibi responsum est, auxilium suffticiens et efficax esse absolute petendum. Objectio autem contra priorem partem facilis est ; nam, licet Deus paratus sit ad dandum auxilium sufficiens, tamen hanc ipsam voluntatem vult habere effectum, media oratione nostra. Quia vero ad ipsammet orationem necessarium est auxilium , quod per orationem obtineri non potest, quia praecedit illam, ideo non ad omne auxsilium sufficiens necessaria est vel possibilis oratio ; nam illud quod est ipsius orationis initium, absque oratione ab ipso Deo dandum est, et a fortiori etiam illud auxilium, ex quo nascitur desiderium, quod est orationis motivum. Et hoc docuerunt Concilium Arausicanum et Augustinus contra Semipelagianos. Ad objectionem autem contra alteram partem de auxilio efficaci jam responsum est, in illo petendo non esse habendam rationem voluntatis praedestinativae Dei, sed illius qua vult nos procurare salutem nostram ; nam, sicut illae voluntates in Deo non sunt contrariae, ita nos dum huic posteriori conformamur, non agimus contra priorem, etiamsifortasse in objecto cum illa non conveniamus.Eo vel maxime quod cum nos desideramus aut petimus auxi- lium efficax per se, solum petimus ut gratia Dei in nobis habeat effectum , ita ut nos illam non impediamus; quomodo autem Deus in mente ac voluntate sua hoc ab aeterno disponat, ad nos non pertinet, neque modus orationis nostrae inde pendet.
12. Quarte dubitationis responsio. — Bona gratice jam collata peti non debent, sed pro eis gratias agi. — Quomodo oraverit David certus de sua contritione. — Ad quartam, an petenda sint bona gratiae, debita infallibili lege ex priori titulo, breviter distinguendum videtur: aut enim talia bona jam collata sunt, seu simul conferuntur cum prioribus bonis, vel solum expectantur in futurum. In priori casu, jam non habet locum petitio, sed potius gratiarum actio ; sicut enim dixit Paulus : Quod videt quis, quid sperat? sic nos dicere possumus: Quod habet quis, quid petit? Petitio ergo propria est beneficii ncndum recepti, pro accepto vero est gratiarum actio; et ideo non legimus Christum petivisse unquam, vel unionem, vel gloriam animae suae; legimus autem petivisse sui nominis claritatem, vel accidentalem gloriam. Unde in exemplo illo de contrilione, si quis certus esset ( quod sine revelatione esse non potest) sibi datam esse veram contritionem, non posset certe petere vel primam gratiam habitualem, vel remissionem peccatorum, saltem quoad mortales culpas, quia in eodem gradu esset certus jam accepisse haec beneficia, quia omnino certum est haec non separari a vera contritione, sed simul cum illa dari. Posset ergo aliquis tunc petere vel integram remissionem quoad poenas, vel leves culpas, vel etiam restitutionem ad priorem familiaritatem, seu favorem Dei, nam hoc beneficium cum specialibus auxiliis, quae illud comitari solent, non semper restituitur per contritionem, etiam valde perfectam. Praesertim quia, licet cum contritione gratia conferatur, amitti iterum potest, et ideo recte orari potest ut non amittatur; et quia hoc maxime pendet ex favore et protectione Dei, ideo merito illa restitutio postulatur. His ergo modis intelligi potest illa oratio David, qui, ex testimonio Prophetae Nathan, certus de sua contritione et de remissione sui peccati jam erat. Ordinarie vero, qui dolens de peccato suo orationem illam imitatur, quasi sub disjunctione postulare videtur ut, si fortasse veram contritionem non attingit, sibi conferatur ; vel si illam habet, ita perficiatur, ut omnes illos effectus obtineat. Quamvis enim non omnis qui orat, hanc mentem suam explicare valeat, tamen dum intendit petere perfectam remissionem suorum peccatorum, totum lillud virtute complectitur. Addere tandem possumus, potuisse David (et fortasse hic est proprius sensus), non obstante certitudine quam de sua contritione habebat, illa verba proferre, non animo postulandi de novo culpae remissionem, vel cordis innovationem per infusionem gratiae, de qua non minus certus erat, sed animo rccognoscendi indignitatem suam, et insufficientiam suae contritionis ( ut ab ipso erat) ad satisfaciendum Deo pro culpa sua, et consequenter ad confitendum novum Dei beneficium sibi collatum per talem remissionem, vel gratiam.
13. Beneficiuum gratie nondum collatum peti potest, licet constet infallibiliter esse tribuendum ea vi alterius beneficii. — At vero quandiu beneficium gratiae nondum collatum est, quantumvis sit certum et infallibile ex suppositione gratiae, semper peti potest. Et imprimis est res clara, quando gratia, quae supponitur, vel amissibilis est, vel impedibilis, ut ita dicam, quia tunc non solum petitur secunda gratia, supposita prima, sed simul virtute petitur ut prima gratia conservetur, vel ne impediri permittatur. Sic quandiu aliquis est in hac vita, quantumvis sit justus, et ex sua justitia certus, etiam per revelationem, petere potest gloriam, quia virtute petit perseverantiam in gratia usque ad mortem; et qui habet auxilium excitans, recte petit adjuvans et concomitans quoad operationem liberam nondum elicitam, quia virtute petit ut non permittatur impediri talis operatio. At vero quando prior gratia est inamissibilis et immutabilis, et ratione illius infallibiliter dandum est aliud beneficium gratiae, quod nondum est datum, suo iamen tempore dabitur etiamsi non petatur, tunc quidem non est necessaria petitio talis boni, tamen non repugnat peti, eo ipso quod nondum habetur. Non tamen petendum est dubitando de illius securitate, aut de illius certitudine formidando; id enim fidei et rationi contrarium esset; sed peti potest, vel ut orans novo titulo illud mereatur , quomodo Christus in via orando potuit sibi mereri gloriam corporis, etiamsi certissimus de illa esset aliis titulis; vel etiam peti potest ad recognoscendum illud tanquam Dei beneficium, quod semper est sub dominio Dei, quantumvis illud promiserit, vel dare decreverit ; et hoc modo Sancti in patria gloriam corporis postulant. Interdum etiam fit haec postulatio ad confitendam divinam justitiam, et conformandam voluntatem suam voIuntati divina, quomodo dicuntur Sancti in patria petere vindictam impiorum.
14. Quinta interrogatio enodatur. — Ad quintam interrogationem respondeo, nulla rationeitalem orationem pro denegatione gratiae efficacis faciendam esse, nam est propriae saluti contraria : unde, licet respectu voluntatis divinae illud objectum non sit intrinsece malum, quia Deus non tenetur suam gratiam alicui dare, respectu tamen ipsius hominis est intrinsece malum, quia homo tenetur, quantum in se est, hanc gratiam procurare, eamque non abjicere, contra quam obhgationem facit, qui petit subtractionem talis gratiae. Et eadem ratione non licet petere a Deo permissionem proprii peccati, etiam sub titulo obtinendi illa via majorem aliquem spiritualem fructum; quia peccatum per se non est medium ad hujusmodi fructum, sed potius destruit omne spirituale bonum. Et licet Deus sua potentia et sapientia possit illud malum convertere in bonum, et ratione suae universalis providentiae juste et recte valeat uti illo medio permissionis peccati ex intentione majoris boni, tamen respectu particularis voluntatis ipsius hominis non est medium rationi consentaneum, quia ipse homo tenetur, quantum de se est, omnino fugere peccatum, et vitare quicquid potest esse causa, vel occasio ejus, praesertim certa et infallibilis, sive sit per se, sive per accidens. Unde quamvis Deus sua voluntate utatur hoc medio, nihilominus non vult ut ipse homo utatur illo, quia non quicquid Deus vult, potest homo velle, nec Deus semper vult ut illud velit. Et ideo talis petitio nunquam esset conformis voluntati divinae, voluntati, inquam, illi qua esse debet regula nostrarum voluntatum; illi enim nos conformari tenemur, non vero semper in objecto volito, imo interdum talis conformitas rationabilis non esset propter diversam habitudinem objecti ad Deum et ad hominem, ut latius in 1.2 disseritur.
15. Ultima dubitatio quomodo a nonnullis diluatur. — Ad ultimam difficultatem, aliqui auctores contendunt, eo ipso quod prudenter ei convenienter petitur a Deo aliquod bonum, consequenter fatendum esse bonum illud esse peculiari modo opus Dei, vel per solam efficientiam ipsius, homini non debitam, si bonum tale sit, ut efficientiam hominis non requirat; vel si ipsummet bonum sit etiam opus hominis, necessarium esse ut fiat a Deo per aliquod auxilium gratiae, nullo modo debitum naturae, ita ut perj illud auxilium non solum conferatur, ut homo facilius possit tale opus eflicere, sed etiam ut omnino possit, quia sine illo simpliciter non posset. Unde consequenter putant necessarium esse hac mente ad Deum orare, quotiescumque ab ipso petimus auxilium ad aliquod opus bonum, vel aliud simile beneficium. Fundamentum eorum est, quia haec est mens Pontificum et Patrum, quoties ex oratione sumunt argumentum contra Pelagium, quia alias argumentum non esset efficax contra illum. Pelagius euirn non negabat per gratiam conferri facilitatem in operando bonum, sed negabat dari potestatem, quia non putabat gratiam esse necessariam ad bene operandum, quem errorem Sancti convincunt ex forma ipsa orandi, et petendi a Deo tale auxilium vel tale opus; ergo supponunt, per orationem non peti nisi id quod est simpliciter necessarium, et sine quo non posset opus fieri.
16. Non placet solutio posita.—Verumtamen difficile est postulare ab omnibus hominibus, ut, prius quam ad aliquid faciendum auxilium a Deo petant, sibi persuadeant se non posse id facere quod petunt, sine extraordinario vel supernanaturali gratia auxilio. Alioqui non poterit artifex, verbi gratia, pictor, peterea Deo auxilium ad bene depingendam imaginem, nisi prius sibi persuadeat per potentiam et artem suam cum communi concursu Dei, non posse recte illam depingere, nisi Deus addat et sibi conferat extraordinarium donum naturae non debitum. Similiter dux habens validum exercitum majoris virtutis et roboris, quam sit contrarius, non poterit a Deo convenienter postulare victoriam orando, nisi prius sibi persuadeat se non posse cum toto exercitu et communi concursu Dei vincere inimicum, nisi Deus addat extraordinarium favorem naturae non debitum. Haec autem, et similia, quae facile inferri possunt, durissima videntur, et creditu difficillima, quia in dictis casibus nullIum habemus principium, quo vel convincamus homines, vel obligemus illos ad talem persuasionem seu credulitatem. Et alioquin, ut supra argumentabar, ex generali ratione petitionis talis necessitas ostendi non potest; petit enim unus rex auxilium ab amico rege ad expugnandum contrarium inimicum , etiamsi putet se posse sufficere ad superandurn illum, ut securiorem reddat victoriam. Ergo ad petendum auxilium haec existimatio sufficit. Ergo etiam respectu Dei poterit interdum sufficere, quia nulla peculiaris ratio afferri potest, ob quam oratio ad Deum, cum tali existimatione facta, semper ex illo capite sit mala, et indigna Deo. Propter quod existimo non esse Patribus imponendam tum duram sententiam, neque hanc fuisse mentem illorum, quia argumentum sumptum ab oratione in illo sensu revera non esset legitimum, ut docte adnotavit Cardinalis Bellarm., lib. 5 de Gratia et libero arbitrio, cap. 12, et Vega, opusc. de Justificatione, q. 12.
11. Auctoris solutio. Dico ergo imprimis, aliqua bona peti a Deo convenienter et licite, etiamsi non judicentur simpliciter necessaria ad effectum, vel opus propter quod petuntur. Hoc probat mihi evidenter ratio facta, et experientia quotidiana omnium piorum studentium, artificum, vel quorumcumque inchoantium aliquod opus humanum ordinarium et morale. Deinde assero, non omnia bona quaea Deo petuntur, talia esse, sed aliqua esse petenda ut simpliciter necessaria ad finem intentum, sicut petitur victus ad vitam, et fides ad justitiam. Et sic etiam interdum postulatur auxilium Dei, ut necessarium ad opus propter quod postulatur, ita ut in homine non sit potestas sine tali auxilio ad sic operandum. Hoc tanquam certum suppono ex materia de Gratia, quia opera pietatis non possunt aliter a nobis fieri, et ideo hac mente et fide postulandum est auxilium Dei ad illa, vel (quod idem est) postulanda sunt a Deo talia opera, tanquam speciali modo dona ejus. Addo vero ulterius, ex sola natura orationis, ut sic, non satis discerni an auxilium ad opus petatur ut simpliciter necessarium ad posse, vel ad facilius posse, sed potius ex conditione et modo operis discerrendum esse qua mente sit petendum, et orandum pro illo obtinendo. Hoc mihi etiam probant ratio et exempla adducta. Neque existimo Patres hoc sensu argumentatos esse contra Pelagium ex vi orationis, ut ex illa sola conciulere voluerint necessitatem auxilii, non solum ad facilius posse, sed etiam ad posse. Unde ad hoc concludendum contra Pelagium, potissime argumentantur ex verbis Christi Joan. 15 : Sine me nilil poLestis facere , et similibus Scripturae testimonüs, ut videre licet in Concilio Mievitan. can. 5; Aug., Epist. 16, et aliis supra citatis.
18. Adverto tamen uiterius , quamvis interdum auxilium, quod petitur, non judicetur simpliciter necessarium, considerata natura operis propter quod petitur, nihilominus con- tingere posse ut in re ipsa sit necessarium, ut opus fiat, quia, licet posset fieri cum naturali virtute et concursu generali, tamen in individuo potest impediri ne fiat, propter varias occasiones quae occurrere possunt ; et saepe continget Deum scire quod de facto impedietur, nisi ipse aliquod adjutorium praebeat ultra communem cursum naturae. Et tunc dici potest illud adjutorium esse necessarium in praescientia Dei, ut opus fiat, licet non sit necessarium ut possit fieri, neque etiam sit semper et in omni individuo necessarium ut fiat, etiam secundum praescientiam Dei. Concludimus ergo animum orantis semper esse petendi a Deo aliquem peculiarem favorem per protectionem, extra generalem concursum , sicut supra dicebamus de pluviae petitione, et similibus ; nam de omnibus est eadem ratio. Petitur autem hic favor, tum quia per se juvat , tum etiam quia potest esse vel in praescientia Dei et in individuo, vel ex natura talis operis, necessarius ad desideratum effectum reipsa consequendum. Plura de hoc puncto , et praesertim de variis modis argumentandi efficaciter contra Pelagium ex oratione, in materia de Gratia tradidimus.
On this page