Caput 22
Caput 22
An oratio sit actus meritorius et satisfactorius.
1. Orationi fructus aliquis communis est cm aliis actibus virtutis, aliquis vero proprius qua petitio est.— Explicummus omnia illa quae ad naturam, honestatem, materiam et causas orationis pertinere visa sunt, simulque circumstantias seu conditiones explicuimus, quae in modo orandi observandae sunt, ut oratio convenienter fiat. De quibus etiam circumstantiis aliquid in hoc capite addemus, et plura in tribus libris sequentibus, in quibus magis in particulari de oratione dicemus : morales enim circumstantiae melius in particularibus actibus considerantur, quam in communi. Solum ergo superest dicendum de effectu seu fructu orationis. In qua re imprimis considerandum est aliquem fructum, seu causandi modum, habere orationem, communem aliis actibus virtutum, aliquem vero habere sibi proprium, quatenus petitio est. Communiter cum aliis virtutibus habet mereri et satisfacere, et possumus etiam addere bene disponere animum orantis ad alia dona a Deo recipienda. Proprium vero orationis est ha- bere vim impetrandi. De prioribus modis causandi fere nihil hoc loco specialiter de oratione dicere necesse est, quia solum oportet generalia principalia meriti vel satisfactionis ad orationem applieare, et ideo illa breviter expediemus, et postea circa id quod est orationis proprium immorabimur.
2. Prima assertio - oratio ex se actus est meritorius, si adsint etiam conditiones ad merilum necessarie.— Sit ergo imprimis certum orationem , quantum est ex se, esse actum meritorium, si aliae conditiones necessariae ad meritum in illa concurrant. Assertio est certa de fide, quam soli illi haeretici negant, qui vel omnino negant merita nostra erga Deum, vel negant orationem esse actum bonum, et Deo placitum. Hic autem supponimus contraria fidei principia, contra priorem errorem ex materia de merito, contra posteriorem ex dictis in principio hujus materiae. Ex illis autem principiis evidenter sequitur assertio : nam, ut aliquis actus ex se sit meritorius coram Deo, solum requiritur ut sit honestus, ex fide et gratia aliquo modo procedens, et habens promissionem Dei; haec autem omnia in actu orationis inveniuntur; ergo. Minor quoad duas primas partes probata est iu superioribus; quoad tertiam vero sufficienter probatur ex generali promissione a Deo facta, retribuendi mercedem pro bonis operibus, nam illa non est facta pro hoc vel illo opere, sed generatim omnibus bene operantibus : qui autem legitime orat, bene operatur, nam ipsa oratio quoddam opus bonum est, ut jam diximus. Addimus autem, dummodo aliae conditiones necessaria ad meritum concurrant, quia in hoc nullum habet speciale privilegium oratio; nullibi enim legitur, nec nobis traditum est.
3. Assertio posita de viatorius tantum intelligitur.— Quando oratio est actus meritorius de condigno, qui orat, in gratia debet. esse.— Unde intelligenda imprimis est assertio de oratione viatoris; nam Beati jam non sunt in statu merendi, et ideo licet orare possint et impetrare, non tamen mereri. Deinde, si sermo sit de merito de condigno, oportet ut qui orat sit justus, seu in statu gratiae, sine qua nullum est meritum de condigno. Et hoc sensu dixit D. Thom., d. q. 83, art. 15, habere orationem, quod sit meritoria, ex radice charitatis. Ouod non ita intelligendum est, ut existimetur totam rationem merendi esse charitatem per imperium, vel actum suum, ut orationi solum conveniat esse meritoriam, quasi per denominationem extrinsecam ; hoc enim sine dubio falsum est, ut bene notavit Medina, in Codice de Orat., quaestio. 17. Nam oratio Ipsa, ratione sui generis et nobilitatis, multum confert ad meritum; imo potest esse meritoria, etiamsi non imperetur a charitate, sed a spe, vel poenitentia, vel alia virtute, imo licet a nulla imperetur, sed a sola religione infusa proficiscatur, quia natura sua tendit in supernaturalem finem, quod ex parte actus sufficit ad meritum de condigno. Unde contingere potest ut, caeteris paribus ex parte charitatis, actus orandi sit magis meritorius quam actus legendi, aut visitandi infirmum, etc. Et inter ipsas orationes una potest esse magis meritoria quam altera, si in propriis conditionibus meliori modo fiat, etiamsi ex parte charitatis sit aequalitas, nam ipsamet nobilitas actus confert ad meritum de condigno, etiam respectu essentialis praemii, ut nunc suppono. Dicitur ergo esse hoc meritum ex radice charitatis, quia fundatur in amicitia hominis justi cum Deo; charitas autem amicitia est; hoc autem est quasi remotum fundamentum , et ideo bene radix appeliatur; proxima autem ratio hujus meriti est ipsamet oratio, supposito statu talis personae cum divina promissione.
4. Meritum de congruo ad orationem sufficere probabile est, ut ratione illius Deus petitionem compleat.— Impetrationis, et meriti discrimen.—Si autem loquamur de merito de congruo, sic probabile est non esse necessariam gratiam sanctificantem in persona orante, sed sufficere motionem Spiritus Sancti, seu auxiliantem gratiam, ex qua oratio manat, nam inde habet tantam dignitatem apud Deum ut, non obstante indignitate peccatoris, congruum sit Deum sic petenti aliquod beneficium conferre ratione illius bonae operationis quae habet adjunctam fidem et submissionem ad Deum. Et in hoc tantum consistit meritum de congruo. Utrumque autem meritum esse quid distinctum ab impetratione, argumentum est clarum, quia in Beatis invenitur impetratio sine utroque merito, et e converso in viatoribus inveniri potest unum et alterum meritum sine impetratione. Ut si quis bona fide orando, petat aliquid quod Deus novit illi non expedire, non impetrabit ; merebitur autem uno vel altero modo, juxta statum persona, quia leges merendi semper permanent, etiamsi occasio impetrandi desit. Unde estoptima differentia, quod impetratio solum est illius rei quae postulatur, meritum autem est proportionati praemii. Nam qui salutem corporis petit, illam tantum impetrare poteri, fieri autem potest ut petendo mereatur vitam aeternam. Et ideo fieri potest ut tota impetratio orationis tendat ad alterum, pro quo tantum funditur oratio, et nihilominus meritum ejus et praemium in sinum orantis convertatur.
5. Ad meritum autem de congruo reduci potest causalitas dispositiva, quae non immerito tribui potest orationi, et potest esse etiam in homine peccatore. Nam peccator ex pietate faciens eleemosynam, se disponit ut a Deo ad poenitentiam paulatim feratur; ergo multo magis se disponet qui orat Deum, sive petendo remissionem peccatorum, sive quocunque alio modo se illi submittendo, et humiliter deprecando. Tanto vero haec dispositio erit major, quanto fuerit magis proportionata alteri beneficio, ut remissioni peccatorum , vel humilitati, aut devotioni, etc. Omitto habere orationem (vel ratione considerationis quam habet adjunctam, vel ratione bonorum affectuum, a quibus vel proficiscitur, vel eos habet concomitantes) habere, inquam, peculiarem vim bene disponendi animam, id est, reddendi promptam et facilem ad opera virtutis, et consolandi spiritualiter animam, ut dixit divus Thomas, dicto artic. 15. Nam totum hoc efficit oratio per modum causae physicae potius quam moralis; habent enim illi actus nativam virtutem excitandi vel delectandi hominem, et hac ratione reddunt illum promptum et facilem, et eodem modo dicuntur consolari hominem, quamdiu durant. Interdum vero Deus majorem consolationem vel jucunditatem infundit, quam posset causari ex prioribus actibus, etiam ut factis ex aliquo auxilio gratiae, et tunc ille effectus provenit ab illis actibus, vel ex merito saltem de congruo, vel tanquam ex bona dispositione moral.
6. Quaesitum.— Responsum.—Solum potest hic peculiariter interrogari, an ex peculiari natura seu ratione orationis requiratur aliqua specialis conditio, ut meritoria sit. Quod solet interrogari propter attentionem, nam de illa dixit D. Thomas, d. q. 83, a. 13, necessariam esse in oratione, ut illa meritoria sit. Verumtamen, ut ibidem notavit divus Thomas, quaestio haec de attentione solum in oratione vocali locum habet; nam in mentali clarum est non posse actum orationis durare sine attentione; nam cum sit actus mentis, attentione fit, ut in libro sequenti latius dicam; et ideo mirum non est quod ad meritum talis orationis requiratur attentio, quia requiritur ad esse ejus, et non potest esse meritoria nisi quando est. Hoc autem, si res attente consideretur, non est proprium orationis, sed commune omni actui virtutis, quatenus interius in animo exerceri potest, quia nullus fieri aut actu esse potest sine attentione, quia non potest esse sine actuali voluntate, neque actualis voluntas sine actuali cognitione, neque actualis cognitio sine attentione. At orationem vocalem contingit esse in ore sine mentis attentione, et ideo de illa quaeri potest, an tunc meritoria sit, vel ad meritum requirat attentionem. Hoc autem habet locum proprium in l. 3. Et ideo de merito orationis haec nunc sufficiant.
7. Secunda assertio - oratio ex se opus saLisfactorium est, si adsint etiam conditiones ad satisfactionem necessarig. — Dico secundo: oratio, quantum est ex se, opus est satisfactorium, si aliae conditiones ad satisfactionem necessariae non desint. Conclusio est etiam certa de fide, quae ex professo tractari solet in materia de Poenitentia, ubi ostenditur posse nos in hac vita satisfacere Deo pro peccatis per nostra bona opera. Solentque satisfactoria opera ad tria principalia capita reduci, inter quae unum (fortasse potissimum) est oratio, nam alia duo sunt jejunium et eleemosyna. Quae enumeratio trium generum operum, quibus Deo satisfacimus, Theologorum communis est, et tacite approbatur a Concilio Tridentino, sess. 14, canon. 13, ubi aperte confirmat hanc veritatem, quod oratio habeat vim satisfaciendi. Ex Scriptura vero potest hoc confirmari ex Tobiae 12, ubi dicitur: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Nam, licet statim addatur : Quoniam eleemosgna a morte liberat , et ipsa est quee purgat peccata, etc., tamen, cum illa tria generatim aequiparentur, quod de uno dicitur, de alis dictum esse intelligitur. Deinde frequenter in Scriptura David, Manasses, et alii orant ad consequendam perfectam remissionem peccatorum. Verum est haec loca per se sumpta non cogere, quia respondere aliquis potest, oraticnes illas fieri ad impetrandum, non vero ad satisfaciendum , et promissiones omnes quae orantibus fiunt in Scriptura, intelligendas esse in ordine ad impetrationem. Tamen Ecclesia semper intellexit utrumque sub eis comprehendi , quia oratio utriusque modi causandi capax est. Semper tamen oportet adjungere universalia principia de capacitate, quam viatores in hac vita habent, ad satisfaciendum de peccatis suis per opera sua.
8. Unde argumentari possumus ratione, nam quidquid est necessarium ex parte operis, ut satisfactorium sit, in oratione invenitur. Probatur, quia et est actus bonus, et ex gratia fit, ut saepe dictum est, et est opus poenale (quae est veluti proxima formalis ratio satisfaciendi.) Quod patet, quia mentalis oratio ex se poenalis est, quia consistit in elevatione mentis in Deum ; haec autem magnam animi applicationem requirit, quae sine pugna et resistentia corporis et sensuum non fit. Unde Ecclesiast. 12 scriptum est : Frequens meditatio, carnis est afflictio. Vocalis autem oratio peculiarem laborem , et corporis defatigationem adjungit. Hinc ergo constat promissionem Dei acceptandi nostra opera in satisfactionem, comprehendere orationem, quia illa promissio non est de hoc vel illo opere in particulari , sed de quocunque apto ad effectum satisfaciendi. Quas vero conditiones requirat oratio ad hunc effectum ex parte personae orantis , in 4 tom. tertia partis, in materia de Satisfactione traditum est, nam quod est necessarium ad satisfaciendum per alia opera, est etiam necessarium ad satisfaciendum per orationem, neque in hoc habet aliquid speciale. An vero actualis attentio sit necessaria, ut vocalis oratio satisfactoria sit, in lib. 3 dicemus ; et ideo de satisfactione orationis haec sufficiant.
On this page