Caput 23
Caput 23
An oratio sit impetratoria, et quid valeat impetrare ?
1. Oratio, quae petitio est, peculiarem impetrandi modum habet. — Superest dicendum de tertio effectu orationis, qui est impetratio, et de virtute seu conditionibus ad illam necessaris. Principio autem statuendum est orationem ex hoc peculiari capite, quod est petitio, habere propriam et peculiarem aptitudinem ad impetrandum ; nam petitio natura sua ad hoc ordinatur, ut animum alterius inducat ad dandum id quod petitur , non quia emitur, nec quia solvitur, nec quia aliquis illud meretur, sed solum quia petitur et rogatur; quatenus consentaneum est bonitati vel liberalitati ejus qui rogatur . moveri ad dandum, solum quia rogatur ; hoc ergo modo aptitudo ad impetrandum propria est orationis inter omnia virtutum opera. Unde , licet alia virtutum opera possint ora- tionem juvare ad impetrandum, quomodo dicunt interdum Sancti, jejunium et eleemosynam esse veluti duas alas quae orationem in ceelum elevant, nihilominus in aliis operibus non potest esse propria impetratio absque oratione, propter rationem factam, sed per se solum bene disponunt aut merentur. Et his etiam modis juvant orationem, vel quia disponunt hominem ut attentius oret, vel quia ad hoc ipsum auxilium aliquod per modum meriti obtinent, vel quia personam orantem gratiorem Deo reddunt, ac subinde aptiorem ut petitiones ejus exaudiantur.
2. Impetrctio per orationem suo modo infallibilis est ea peculiari Dei promissione facta orantibus. — Deinde certum est habere orationem peculiarem Dei promissionem, ratione cujus haec impetratio est suo modo certa et infallibilis. Si enim spectemus solam rationem petitionis, habet quidem oratio ex illa aptitudinem , ut dixi, ad impetrandum, quae potest appellari sufficientia ; non tamen habet talem efficaciam quae certum et infallibilem reddat effectum, quia non est causa necessitatem inducens, ut recte dixit D. Thom., dicta q. 83, art. 1. Ut ergo oratio habeat hanc efficaciam in impetrando, necessaria fuit promissio. Haec ergo promissio frequenter in Scripturis repetitur, praesertim in Testamento novo, ut Mat. 71, et Lucae 11: Petite et accipietis ; et : Omnis qui petit, accipit; et Joan. 16: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et in Testamento veteri leguntur similes promissiones, Psal. 49: /nvoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me. Et ideo Psal. 65 aiebat David: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam , et misericordiam suam a me. Ubi Augustinus: Securi (inquit ) de pollicitatione ipsius non deftciamus orando, et hoc ex beneficio ipsius est ; propterea divit : Penedictus Deus meus, quia n0n amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam deprecationem tuam, securus esto : quia non est a te amota misericordia ejus.
3. Promissio Dei orantibus facta conditionata est. — Conditiones ad im petrendum necessarie ex vi diving promissionis. — Unde ulterius certum est hanc promissionem Dei non esse omnino absolutam, sed sub aliqua vel aliquibus conditionibus, quibus positis, erit infallibilis impetratio, non vero absque illis. Probatur, quia quod Deus promittit, eo modo quo promittit, infallibiliter implet ; ut enim ait Apostolus , 2 Timoth. 2, fidelis Deus est, seipsum negare non potest. Videmus autem, ut notavit Augustin., tract. 13 et 81 in Joannem, non omnia, quae petimus, nobis concedi; ergo siguum manifestum est promissionem non esse absolutam ; nam, si esset ita absoluta ut in oratione nullam aliam conditionem postularet praeter petitionem, semper impleretur, nam hoc pertinet ad veritatem, et infallibilitatem promittentis. Signum est ergo promissionem esse conditionatam, quia inter illa duo membra nullum est medium. Unde fit, si oratio non habeat conditiones necessarias ex vi promissionis, non impetrare, quia promissio conditionata, non impleta conditione, non inducit obligationem, quia conditionalis (ut aiunt) nihil ponit in esse. Dico autem talem orationem non impetrare ex vi promissionis, quia non repugnat impetrare ex benignitate Dei; sicut posset impetrare oratio, quamvis Deus nihil promisisset, solum ob congruentiam quam habet cum divina bonitate et liberalitate, quamvis ad hoc ipsum aliquas conditiones requirat, ut videbimus ; plures autem ut ex vi promissionis impetret, et tunc si illas habeat, erit infallibilis impetratio, quia conditionalis, impleta conditione, transit in absolutam. Tota ergo difficultas est in explicandis conditionibus sub quibus facta est talis promissio. D. Thom. autem 2. 2. q. 83, art. 15, ad quatuor conditiones illas revocat, scilicet, ut quis necessaria petat ad salutem, et pie, perseveranter, ac pro se petat ; sed aliquae ex his conditionibus incertae sunt : aliae vero majori indigent explicatione, et plures involvunt conditiones, quas explicatius numerare necesse est.
4. Prima conditio orationem de re bona et honesta esse debere.—Petere a Deo aliquid malitiam venialem involvens, peccatum mortale est. —bPrima ergo conditio est, ut oratio sit de re bona et honesta, atque adeo ut ipsa oratio bona et honesta sit. Hoc constat imprimis ex supra posita et recepta definitione orationis, a Damasceno data: Oratio est petitio decentium a Deo. Propter quod diximus in principio hujus libri, petitionem malam Deo oblatam non mereri nomen orationis, quia, licet soleat interdum ita appellari propter generalem rationem petitionis, juxta illud Ps. 108: Oratio ejus fiat in peccatum, tamen ut nunc de oratione loquimur, prout est actus divini cultus et religionis, nomen orationis non meretur. Unde certum est promissionem dictam ad talem petitionem non pertinere. Est autem hoc longe certius quoties quis petit aliquid, quod sine peccato fieri non potest; nam ille rem omnino indignam et indecentissimam a Deo peüt, nimirum, ut ipse auctor peccati fiat. Quapropter, licet id quod petitur de se non sit mortale peccatum, sed veniale tantum, nihilominus illud petere a Deo, mortale peccatum est; quia in hac materia respectu Dei non potest dari materia levis, sed tota est gravis. Sicut de perjurio assertorio dici solet semper esse mortale, etiamsi mendacium quod juratur sit de re levi, quia facere Deum testem mendacii, etiam levissimi, injuriosissimum Deo est; ita ergo petere ab illo ut sit auctor peccati etiam minimi, gravissima injuria illius est. Est ergotalis oratio non solum inefficax, sed etiam valde nociva, vel (ut aliloquuntur) non tantum mortua, sed etiam mortifera.
5. Oratio de re indifferente cur infallibilem promissionem non habeat. — Sitne oratio de re indifferente mortale peccatum. — Sed quid si aliquis petat a Deo rem indifferentem, id est, nec turpem, neque honestam, nec relatam ad honestatem, sed solum ob jucunditatem vel humanam utilitatem quam habet? Respondeo talem orationem sine dubio non habere promissionem infallibilem, quia secundum probabiliorem sententiam boua non est, neque honesta. Quia ex vi rei postulatae non habet honestatem, cum supponatur illam esse indifferentem, neque etiam ex fine, quia supponimus non referri eamdem rem indifferentem in finem honestum ; ergo ex nullo capite est bona: indifterens autem in individuo essenon potest, ut suppono ex probabiliori D. Thomae sententia; ergo est peccaminosa, ac proinde indigna ut exaudiatur, nedum ut promissionem habeat infallibilis impetrationis. Dices: quamvis res postulata, alias indifferens, neque in bonum, neque in malum finem referatur, ipsa oratio potest in bonum finem referri ; nam fit in cultum Dei, imo illum principaliter intuetur, quatenus oratio est. Respondeo petitionem de materia indifferente, ut sic, non posse pertinere ad divinum cultum, quia continet petitionem rei indecentis a Deo. Nam illa petitio proficiscitur ex desiderio, et postulat a Deo ut illud impleat; desiderium autem habendi rem inditferentem propter seipsam, et sine intuitu honestatis, est turpe desiderium, et ideo petere a Deo ut tale desiderium impleat, turpe etiam est, qua de causa non potest ad Dei cultum pertinere. Fallitur ergo qui dicit se ita petere propter cultum Dei; non enim petit nisi pro- pter concupiscentiam suam, ut illi satisfaciat, vel etiamsi aliquo modo intendat cultum, practice errat, quia utitur medio seu matcria improportionata ad cultum, et ita non verum, sed fictum et apparentem cultum intendit. Non audeo tamen dicere talem orationem semper esse peccatum mortale, quia per illam non petitur directe a Deo aliquid, quod sine peccato fieri non possit; nam cum sit indifferens, quantum est ex se, potest sine peccato desiderari aut fieri; et licet male faciat, qui sine bono fine id desiderat aut petit, tamen per ipsam petitionem non petit ipsam carentiam honesti finis. Nam longe aliud est habere desiderium vel petitionem. cum tali circumstantia carendi honesto fine; aliud vero est petere a Deo talem circumstantiam, quod in hac oratione nonfit, sed solum petitur talis res simpliciter, non addendo bonum finem. Unde posset Deus postea illam conferre, et orans posset illam consequi sine ullo peccato suo. Ut si quis, dum ludit, petat a Deo felicem successum et lucrum, nihil aliud quam lucrum respiciendo, licet ipse in modo petendi peccet, tamen quia ipse non petit modum, sed lucrum, et lucrari fieri potest sine peccato, ideo non postulat a Deo peccatum; ac subinde, licet illa oratio bona non sit, non est tamen ita damnabilis, sicut prior. Addo denique in hoc puncto, licet quis teneat appetitum boni indifferentis posse esse indifferentem in individuo, nihilominus petere a Deocomplementum illius desiderii ut sic, semper videri inordinatum et indecens, ac improportionatum ad verum Dei cultum, ideoque semper esse peccaminosum, et contra reverentiam Deo debitam. Et hoc modo reprehendunt frequenter Sancti orationem de his temporalibus seu indifferentibus bonis propter seipsa. ( Vide B. Thom., Joann. 5, et Ambr., serm. 22 in Psal. 118)
6. Debeatne oratio ad infallbliter impetrandum, honestatem habere ea omnibus circumstantiis.—Sed quaeri ulterius potest circa hanc conditionem, esto necessarium sit ad infallibilem impetrationem orationis, quod sit de bono honesto, an etiam sit necessarium ut ipsa sit honesta ex omnibus circumstantiis suis: sunt enim haec duo separabilia, nam potest quis a Deo rem honestam petere, et tamen in ipsa petitione habere defectum in aliqua circumstantia, ut si ex fine gloriae vanae oret, aut cum indebita attentione. Respondeo breviter, distinguendum esse an ille defectus sit circumstantia actus orandi, ita ut illum reddat malum moraliter, vel solum se habcat concomitanter. Quandocumque se habeat priori modo, censeo petitionem illam non esse religiosam orationem, et consequenter non habere infallibilem impetrationem,seu promissionem, ac proinde merito comprehendi sub sententia Jacobi, c. 4: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis ; non enim dixit eo quod maia petatis. Quacumque ergo ratione male petatur, oratio de se inefficax est. Secus vero est si tantumse habeat posteriori modo, quia peccatum veniale concomitans non impedit semper bonitatem vel meritum alterius actus; ex illo ergo capite neque impetratio orationis impeditur, quae omnia magis ex sequenti conditione constabunt.
7. Secunda conditio :rem impetrandam talem esse oportere, ut majus bonum anime non impediat. — Secunda conditio est, ut res quae per orationem postulatur. non sit impeditura majus animae bonum. Hanc conditionem ponit D. Thom., dicto art. 15, multo magis restrictam : dicit euim debere essc rem postulatam necessariam ad salutem, ut oratio habeat hanc infallibilem promissionem. Explicando vero hanc necessitatem , declarat sub illa etiam comprehendi utilitatem, quia hoc restringere ad necessitatem simpliciter, nimium esset et valde alienum a liberalitate Dei, et generalitate verborum Christi : Quicquid petieritis Patrem, etc., Joan. 14, 15et 16. Si ergo quod petitur utile est ad salutem, promissionem habet, et infallibilem impetrationem habet talis oratio, quantum est ex hoc capite. Quod possumus suadere argumento Augustini. Quia quod est utile ad salutem, aliquid est, et magni momenti ac ponderis apud Deum, et quantum est ex se, petitur in nomine Salvatoris ; ergo comprehenditur sub illa promissione : Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. ltem 1 Joan. 5 dicitur : Quodcumque petierimus secundum coluntatem ejus, audit nos. Circa quem locum adverto dupliciter posse construi; primo, conjungendo determinationem illam, secundum voluntatem ejus, cum verbis pracedentibus. Et sic constat promissionem limitari solum ad ea, quae sunt secundum voluntatem Dei, et ita legit D. Thom. Alio vero modo potest distingui illa determinatio a verbis praecedentibus, et conjungi sequentibus , prout fit in nova editione vulgata , et ita videtur promissio magis universalis. Utroque autem modo probatur inde quod intendimus, quia cum Deus maxime velit salutem nostram, quoties petimus aliquid utile ad salutem, petimus secundum voluntatem ejus; ergo exaudimur. Cum autem dicimus, id quod petitur, debere esse utile ad salutem, non intelligimus solum de utilitate quam potest res ex se habere, sed quam de facto habitura est; multa enim possunt esse secundum se utilia, quae novit Deus futura esse noxia postulanti, et hoc satis est ut misericorditer non dentur, ac proinde ut oratio ex ea parte non sit infallibilis, nec sub promissione comprehendatur, ut constat ex oratione Pauli, 2 ad Corint. 129. Et ita notarunt Augustinus , tractatu 32, 73, 81 in Joannem ; et Chrysostomus, homil. 30 in Genes. Dicitur autem id quod petitur, futurum esse noxium, non solum si futurum sit occasio alicujus peccati, sed etiam si impediturum sit profectum salutis, quia tunc non solum utile non est ad salutem, ut constat, sed etiam est aliquo modo nocivum.
8. An petitio rei honestee non conferentis ad salutem , nec illam impedientis, infallibiliter impetret ea; vi promissionis ? — Excogitari autem potest quoddam medium, videlicet ut bonum postulatum honestum quidem sit, non tamen per se conferens ad vitam aeternam, neque etiam illam impediens, aut profectum ejus. Dubitari ergo potest an hoc satis sit ut petitio talis boni habeat certam impetrationem ex promissione ; nam D. Thomas videtur sentire illud satis non esse, ut oratio habeat hanc secundam conditionem ; nam vult debere esse rem necessariam, aut saltem utilem; si autem nihil conferat, non videtur posse dici utilis. Item hoc videtur probare argumentum Augustini ; quia si res non confert ad salutem, non est a Salvatore, ut Salvator est; ergo nec potest peti in nomine ejus; ergo non comprehenditur sub promissione ejus. Simile argumentum sumitur ex loco primae Joan. 5, restringendo promissionem ed ea quae petuntur secundum voluntatem Dei, quae est de nostra sanctificatione, 1 ad Thessalonens. 4. Nam id quod est omnino inutile ad sanctificationem , non potest dici esse secundum Dei voluntatem. In contrarium vero est, quia si attente legatur Augustinus in illis tractatibus in Joannem, quos supra citavimus, nunquam dicit eum non petere in nomine Christi, qui non petit necessaria, aut utilia ad salutem aeternam, sed eum qui petit huic saluti contraria. Deinde bonum honestum consentaneum naturae recte potest per se desiderari, eo ipso quod non obsit gratiae vel profectui ejus ; ergo etiam recte peti potest ; cur ergo sub hac promissione non comprehendetur ? Dicendum ergo censeo, ex hoc capite non reddi orationem inefficacem, neque excludi a promissione divina, si alias conditiones habeat. Quia, ut videbimus, talis oratio nunquam non est aliquo modo supernaturalis, quod ad impetrationem satis esse videtur ex parte ejus. Eo vel maxime quod tale bonum honestum non potest non prodesse aliquid ad salutem, si de facto homo non est illo male usurus, quia saltem impedit omne malum, quod non est parum utile saluti, et quantum est de se, disponit ad aliquod majus bonum, praesertim si cum fide conjunctum sit Et ita facile potest ad priora motiva responderi, non admitti medium illud, quia bonum honestum, eo ipso quod non nocet, prodest, et continetur sub bono utili ad salutem.
On this page