Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Utrum oratio ad impetrandum debeat ex fide procedere?

CAPUT XXIV. UTRUM ORATIO AD IMPETRANDUM DEBEAT EX FIDE PROCEDERE?

1. Tituli explicatio : boni actus in duplici sunt differentia. — Divus Thomas, d. art. 15, ad 2, docet orationem debere pie fieri, ut impetret ; explicat autem tunc pie flieri, quando per eam complementum alicujus boni, et non alicujus peccati postulatur: quo sensu conditio haec in dictis in superiori cap. comprehenditur. Alio ergo sensu dicitur pie fieri, quod ex influxu fidei seu virtutum Theologicarum fit; sic enim more Theologico quosdam actus vocamus pietatis. Distinguunt enim Theologi duplices actus bonos: quosdam mere acquisitos, quibus genericum nomen accommodant, appellantes illos actus moraliter bonos; alios autem vocant actus seu opera pietatis, quae per se conferunt ad salutem, et sine vera gratia fieri non possunt. In hoc ergo sensu dici etiam potest oportere orationem pie fieri, ut impetratoria sit ex vi promissionis. Sic autem explicata haec conditio plures includit, ex quarum declaratione et probatione ipsa constabit; ut enim pria sit oratio, necesse est ut ex fide procedat, et ex spe. Et dubitari potest an influxus etiam charitatis sit necessarius, de quo postea dicemus: nunc de fide, et consequenter de spe seu fiducia tractabimus.

2. Tertia conditio- oratio debet procedere ea fide, ut impetratoria sit.—De qua fide intelligatur conditio posita. — Dico ergo primo orationem, ut impetret, ex fide esse debere; quae potest esse tertia conditio orationis, eamque docuit Christus Dominus, Matthaei vigesimo primo, dicens: Omnia quacumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et praemiserat: (Si habueritis fidem, et non hasitaveritis, etc. Et Jacobi 1: Postulet aalem in fide nihil hestans. Et ad Romanos, 10, ait Paulus: Quomodo incocabant in quem non crediderunt? Nam orationis promissio per se primo ordinatur ad assecutionem vitae aternae, juxta illud Matthaei 7: Queerite primum regnum Dei, et justitium ejus, et hec omnia adjicientur vobis. Fides autem est principium et fundamentum salutis, et ideo promissio non fit orationi, nisi ex fide procedat. Oportet autem exponere cujus objecti vel de qua materia oporteat esse talem fidem: nam Christus, Marc. 11, dixit: Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et eteniet vobis. Et addit ibidem, et Matth. 21, ut haec credulitas sit sine huesitatione. Et Jacob. dixit: Postulet autem in fide nilil leesitans. Difficile autem hoc est, si de absoluta fide intelligatur, quia non tenetur quis, dum orat, sibi persuadere obtenturum se esse quod postulat, quia non est hoc ei revelatum. Oportet ergo intelligi de fide includente eam conditionem, quam includit promissio. Apostolus enim, cum petebat a se auferri stimulum carnis, ex fide profecto orabat, et tamen non erat certus se accepturum quod petebat, sed contrarium potius illi revelatum est. Eodem modo haesitasse videtur David, 2 Regum 12. quando orans Deum pro salute filii, dicebat: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus? Sicut et Ninivitae dicebant: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? Jonae 3. Quos tamen ex fide orasse, effectus monstravit. Denique, cum haec fides fundanda sit in promissione, quae conditionata est, et non sit revelatum conditionem esse impletam, non potest fides esse absoluta, quia non fundaretur in divina revelatione.

3. Sitne fides promissionis necessaria ad infallibiliter impetrandum ? —Majus dubium est an requiratur fides ipsius promissionis. In quo non est dubium quin habenti sufficientem notitiam promissionis, necessaria sit fides ejus, quia hoc evidenter colligitur ex citatis testimoniis, et est per se evidens, suppositis aliis principiis fidei, quia tenetur unusquisque credere Deum esse veracem, et fidelem in verbis suis. Unde cum Deus fuerit adeo liberalis in promittendo, merito ab homine exigit ta- lem fidem. Quod ergo dubitari potest, solum est, an oporteat distincte habere notitiam hujus promissionis, et ex fide illius petere, ut oratio habeat conditionem requisitam ad impetrandum infallibiliter ; difficile enim est in hoc sensu hanc conditionem postulare ab omnibus pie orantibus; sunt enim multi fideles, et idiotae, et ignorantes, qui nunquam de tali promissione quicquam audierunt, vel vim ejus et efficaciam nunquam satis intellexerunt , propter ruditatem suam, et nihilominus magna fide et pietate orant, credentes Deum esse omnipotentem et misericordem, et hoc satis esse ad postulandum ab illo cum magna fiducia. Ego quidem sentio per se teneri omnes Christianos, ad sciendam et intelligendam hanc divinam promissionem, ut ex tide explicita illius orare possint. Nam hoc plane videtur Christus Dominus voluisse in citatis locis, ut magis infra in ultima conditione declarabimus. Nihilominus tamen censeo, si quis habeat ignorantiam invincibilem talis promissionis, et petat, credendo firmiter Deum posse dare quod petitur, et esse bonum, ac misericordem ad dandum, si et nobis expedit, et ex parte nostra non est impedimentum, illam esse sufficientem fidem, quam videtur etiam postulasse Christus Matthaei 9, quando dixit: Creditis quia hoc possum facere volis? Qui enim sic orat, vult certe orare perfecta fide, et eo modo quo Deus vult orari, ideoque habet implicitam fidem, et promissionis, et effectus ejus, si conditio impleatur. Item, qui sic credit in Deum, credit illi tanquam primae veritati ; ergo implicite credit illum esse fidelem, ac proinde impleturum promissiones suas, quamvis forte ignoret in particulari, an fecerit.

4. Objectio. — Responsio. — Dices: quid ergo exigitur ab orante, quando ab eo requiritur ut non haesitet ? quia si solum postulatur ut non dubitet de potestate Dei, nec de misericordia, aut fidelitate vel veritate, nihil in hoc petitur praeter ipsam substantiam fidei; nam qui in his dubitat, vere non credit, sed infidelis est ; at per illud verbum aliquid aliud ultra fidem postulari videtur; ergo oportet ut non haesitet se accepturum quod petit, non solum sub conditione, Si expediens fuerit, vel alia simili; nam hoc in substantia fidei et objecto ejus continetur, et dubitare in hoc, esset dubitare in fidelitate Dei; ergo oportet ut absolute non haesitet. Haec objectio praebebat occasionem refutandi haereticos [hujus temporis, qui de fide justifi- cante ita sentiunt, ut cogant homines ad credendum cum absoluta certitudine effectus dependentes ex libertate, etiam in individuo et in particulari. Sed hoc alterius negotii est, et ideo illam disputationem omittimus. Respondetur ergo verum esse per illam negationem ao0n hesitandi, novam conditionem in oratione requiri, quam ad ejus pietatem pertinere, dicere etiam possumus. Est autemilla conditio, non quidem ut absoluta certitudine credamus, dandum esse quod petimus, quod in objectione inferebatur; semper enim formidare possumus, vel etiam dubitare, non de Deo, sed de nobis, aut de convenientia rei quam postulamus. Unde haec formido, vel dubitatio, si sit quasi speculative (ut sic dicam) in solo intellectu, non intelligitur nomine haesitationis quam habere prohibemur.

5. Quarta conditio : orationem cum firma spe fieri debere ut ampetret , que spes vocari solet fiducia. — Huic fiducie opponitur heesiLatio. —Est ergo altera conditio orationis, ut fiat cum spefirma et robusta, quae fiducia interdum appellatur, magisque ad voluntatem perünet quam ad intellectum ; huic autem fiduciae opponitur haesitatio; nam qui haesitat, quasi haeret, et non audet progredi aut operari, et in praesenti materia non audet petere; fiducia vero impellit ad opus, et si vehemens sit, facit postulare magno affectu et efficacitate, et hoc est quod dicitur : Postult in fide nilil laesitans. Quod bene explicat similitudo quam subjungit Jacobus, dicens: Qui enim heesitat, sim lis est fluctui maris qui a cento mocetur et circumfertur. Quia qui hanc fiduciam non habet, neque in desiderando, neque in petendo habet stabilitatem. Hoc etiam optime declarant verba Pauli ad Rom. 4, ubi de Abraham dicit : Contra spem in spem credidit, quod declarans inquit : Ft non inJirmatus est fide. Et intra : In repromissione Dei non hesitavit diffidentia , sed confortatus est fide, etc. Quibus verbis declarat Abraham habuisse fidem, credendo Deo, et debitam fiduciam non haesitando; et quia firmitas spei in fide fundatur, ideo dicit illum fuisse confortatum fide. Hoc ergo postulat Christus, et confirmat Jacobus, in nostro orandi modo. Unde, Matth. 9, ait Christus : Confide. fi. Et Paulus, ad Hebraeos 4: Adeamus cum fiducia ad thronun gratie , ut misericordium consequamur, et gratiam inveniamus in auailio opportuno. Hanc denique conditionem orationis explicavit David Psal. 90. dicens : Quoniam in me speravit, liberabo eun. Et Daniel. 3, ait Azarias : Non est confusio confidentibus in te, et c. 13: Exclamavit omnis cetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

6. Difficultas ad majorem posita conditionis declarationem. — Sed adhuc non quiescit animus, quia non potest esse major spes vel fiducia, quam sit fidei certitudo, cum ad spem solum ex fide derivetur; ergo si nunquam oramus cum fide absolute certa de obtinenda re postulata, nec orare possumus cum fiducia magis firma; ergo sicut illa fides non excludit omnem dubitationem intellectus, sed solum illam quae ex infidelitate vel impotentia Dei oriri posset, ita nec fiducia talis esse potest, quae excludat omnem haesitationem, sed illam tantum quae ex dubio circa Dei potentiam, vel fidelitatem provenire potest, non autem illam quae ex incertitudine aliarum conditionum concipi potest. Quod si hoc totum verum est, nulla est differentia quoad hoc inter fidem et fiduciam, ac subinde fieri non potest ut aliquis oret ex sufficienti fide, quin etiam oret cum sufficienti fiducia; ergo nec potest in fide petere, nisi etiam non haesitet in fiducia. Hoc autem est contra dicta, et videtur esse alienum a verbis Christi et Jacobi. Et explicatur amplius difficultas : nam si stat, habere ex parte intellectus firmam fidem sine haesitatione illi repugnante, quae esse non potest nisi dubitatio, et cum hac fide stat haesitatio ex parte fiduciae vitiosa, et reprehensibilis, et impediens orationis efficaciam, interrogo quid sit, et in quo consistat illa haesitatio ? Nam vel est timor ne forte Deus non possit aut nolit ex se dare quod petitur, etiamsi nulla conditio orationi desit. Et hoc non; quia talis timor non potest esse simul cum illa fide ex parte intellectus, nam ex incredulitate nascitur. Vel est timor propria infirmitatis, aut alterius defectus propriae orationis ; et haec haesitatio reprehendi non potest, quia omnino tolli non potest. Unde si carentia illius necessaria est, profecto conditio impossibilis postulatur.

7. Quid excludat in oratione negatio hesitandi, tam ex parte intellectus, quam voluntatis. —Propter haec censeo per illam conditionem, seu non haesitationem, non excludi quoad intellectum, nisi dubitationem certitudini fidei repugnantem, et quoad voluntatem solum excludi illum timorem, vel animi trepidationem, quae excludat Theologicam spem. Acproinde, si oratio fiat ex vera fide et spc, ex hac parte habere conditionem sufficientem ad impetrandum infallibiliter ex vi promissionis, quantumvis vel ex parte intellectus interveniat aliquod genus formidinis, vel dubitationis indeliberata, quae ad infidelitatem non perveniat, vel ex parte voluntatis intercedat nimius timor, vel pusillanimitas ex consideratione proprii defectus concepta. Nam hi defectus vel non sunt culpabiles, vel non graviter, unde non excludunt verum actum fidei et spei, nec reddunt culpabilem ipsam orationem, sed ad summum concomitanter se habent, quo non obstante, talis oratio pie fit; ergo ex hac parte sufticientes habet conditiones. Sed licet hoc verum sit, nihilominus negandum non est, tam in fide quam in fiducia posse inveniri magis et minus in excludenda haesitatione, et quo in hac conditione fuerint perfectiores, eo efficaciores esse ad impetrandum. Dicit enim Paulus, 1 ad Corinth. 3: S habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, id est, perfectam fidem, ut omnes exponunt: supponit ergo Paulus posse aliquem habere veram et substantialem fidem, et non habere ita perfectam : alludit autem Paulus ad verba Chrisu, Matthai 21: Si habueritis fidem, et non lIuesitaveritis, etc. Et Matthaei 17, increpavit Apostolos de incredulitate, ei attribuens quod non potuissent lunaticum curare, cum tamen verisimile non sit eos habuisse incredulitatem infidelitatis ; ergo potest fides vel fiducia habere alium defectum, qui substantiam fidei et spei non corrumpat, et nihilominus efficaciam orationis multum impediat.

8. Defectus fidei non repugnans cum ejus substantia ex parte antellectus, in exercitio actus consistit, non in specificatione. — Defectus in spe et fiducia ex parte voluntatis provenit proportionaliter em defectu fidei ex parte intellectus. — Hunc autem defectum ex parte intellectus, pertinere existimo ad practicum potius quam ad speculativum, et ad exercitium actus potius quam ad specificationem. Quod ita declaro, nam fides, quatenus tantum praebet assensum veritati revelatae, et in hoc sistit, speculativa est, quia solum veritati cognoscendae seu credendae incumbit : extenditur autem ad praxim, quando veritatem creditam applicat voluntati, ut secundum illam moveatur, seu operetur. Et ita fieri potest ut aliquis non habeat defectum in assensu fidei, neque in certitudine, qua credit Deum esse fidelem in suis promissis, et quod ex ea parte non sit inefficax oratio, et nibhiiominus deficiat in applicanda practice hac veritate voluntati, ut secundum illam cum magna fiducia oret. Rursus, quamvis quis in habitu credat, et nullum habeat actum, vel dubitationem actualem contrariam certitudini fidei, nihilominus deficiat in actuali fide, non quoad specificationem, sed quoad exercitium ejus, quia nimirum non actu considerat promissionem Dei, et veritatem ejus, ex quo defectu contingit ut haesitet in petendo, solum attendeus ad difficultatem seu magnitudinem rei postulatae, vel ad propriam indignitatem. Ex hoc autem duplici defectu intellectus provenit in voluntate proportionalis defectus in spe et fiducia; nam interdum animus orantis non erigitur spe, non quia desperet, sed quia non actu exercet spem; unde fit ut animus ejus fluctuet, et deficiat in petendo sicut oportet. Interdum vero licet spem exerceat, tamen tepide et remisse, et ideo vel non perseveranter petit, vel in ipsamet petitione nimium est remissus, et etiam plus haesitat vel dubitat, quam secundum rectam rationem possit aut debeat, quod totum redundat in imperfectionem, et defectum fiduciae debitae, quamvis haesitatio sit sub eo colore, quod non ex parte Dei, sed ex aliis capitibus concipitur ; quia debita fiducia in Deum deberet illum defectum superare ac vincere.

9. Fiducia petentis non solum ex promissione Dei, sed etiam ea ejus bonitate, et alüis attributis augeri potest. — Fides miraculorum que dicatur. — Unde etiam addere possumus quod , licet fiducia niti possit in promissione divina, non tamen in sola illa, sed etiam in bonitate et liberalitate Dei, ac propterea quamvis sola prorrissio non tollat absolutam incertitudinem effectus, nihilominus fiducia petentis multum posset confirmari ex fide, et consideratione bonitatis, charitatis, et aliorum attributorum Dei, ex qua licet non perveniatur ad judicandum certo et infallibiliter, Deum effecturum quod petimus, saepe tamen pervenitur ad judicium ita credibile ac determinatum , ut excludat omnem actualem haesitationem, et animum orantis pacatum reddat. Haec ergo perfectio orationis videtur a nobis postulari in Scriptura, praesertim in rebus quae ad salutem animae pertinent, quia, licet per se ac formaliter non sit necessaria (ut dixi) ad impetrandum, tamen interdum esse potest, vel propter perseverantiam orationis, de qua statim dicemus, vel quia ob hanc perfectionem fiduciae interdum dat Deus bonum quod alias non daret, quia vel non erat ita necessarium , vel non habebat alias conditiones, propter quas ex vi solius promissionis illud dare teneretur. Et ideo quando Deus vult per aliquem operari miraculum, solet ita movere animum petentis, ut nihil haesitet, sed firmiter credat illum impetraturum, quae solet dici fides miraculorum ; et numeratur inter gratias gratis datas, provenitque ex quadam peculiari motione, et praeveniente gratia, cui homo non potest resistere quantum ad illam particularem firmitatem intellectus , licet quoad actum desiderandi et petendi libere operetur. Frequentius vero, licet non tam specialis gratia concedatur, datur major vel minor praeveniens gratia, ita movens ad petendum cum fiducia, ut magis etiam vel minus haesitationem tollat, vel animum petentis securum reddat, quomodo dixit Cassianus, Collat. 9, cap. 32, signum futurae impetrationis jesse, quando Spiritus Sanctus movet ad petendum cum magna fiducia, et quasi securitate impetrandi.

10. Fiducia orantis cavere debel praesumptionem. — Objectio. — Est autem ulterius circa hanc conditionem cavendum, ne fiducia transeat in praesumptionem; et ideo dicunt Sancti orationem ita debere esse cum fiducia, ut tamen simul sit cum humilitate, quia fiducia illa debet tota niti in Deo, non in se, unde dicitur Psalmo centesimo primo: Aespesit in orationem humiliwm, et non sprevit preces eorum ; et Ecclesiastic. trigesimo quinto: Oratio lumiliantis se nubes penetrat. Dices: ergo nunquam licet oranti habere fiduciam aliquam in propriis meritis, vel propria dispositione, etiamsi haec dona ex gratia Dei esse recognoscat. Consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia oratio niti debet in solo Deo ; ergo non in merito proprio, quia meritum non est solius Dei, sed est nostrum.

11. Solutio. — Respondeo (omisso errore Calvini, et aliorum haereticorum hujus temporis, contra quos in materia de Merito agitur) in hoc cavendum esse utrumque extremum , tam ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis. Ex parte intellectus , cavendum est ne quis putet merita propria nihil valere ad dandam vim orationi, ut impetratoria sit; hoc enim sentire erroneum est, quia suppono sermonem esse de vero merito ex gratia facto ; constat autem ex Scriptura et ex usu Ecclesia, bona opera multum conferre ad impetrandum, ut de eleemosyna dicitur Tobiae 4, et Isaiae 58, ubi prius petuntur opera misericordiae , et deinde subjungitur: Tunc invocabis , et Dominus exaudiet. Item cordis munditiam orationi magnam vim conferre testatur Joannes, primae Canonic. cap. 3. Unde est illud Psalmi 33: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Et ideo solemus conjungere jejunia, eleemosynas, et afflictiones corporis, ut efficacior reddatur oratio. Quod duobus modis potest fieri, scilicet vel quia multiplicantur tituli et causae ad obtinendum quod desideratur; vel quia persona redditur apud Deum purior et sanctior, et consequenter aptior ad impetrandum, juxta ea quae infra dicemus.

12. Aliunde vero cavendum etiam est, ne quispiam principalem fiduciam impetrandi ponat in suis meritis, ita ut credat ratione meritorum sibi esse debitum quod petit. Nam, licet verum sit, dari in justis merita de condigno, quibus respondet certum aliquod praemium suo tempore dandum, tamen in hac vita non postulamus illud praemium, prout sub ea ratione debitum est, sed prout in ipsa gratia gratis datur, id est, postulamus ipsam gratiam, quae non ex maeritis, sed ex misericordia datur; et similiter postulamus alia beneficia, quae ordinarie non meremur de condigno, praesertim quia semper possumus esse incerti de talibus meritis, et multo magis de perseverantia in illis.

13. Qui orat fiducialiter, sua merita non debet considerare quasi fundamenta impetrationis. — Unde fit tertio, ut qui orat, raro aut nunquam debeat considerationem ponere in propriis meritis, ut inde impetrandi fiduciam accipiat, quia in hoc magnum est periculum superbiae et deceptionis. Quod declaravit Christus Dominus in parabola de pharisaeo et publicano, Lucae 18. Dico autem non esse consideranda propria merita ad fundandam in eis impetrationem, nam ad examen propria conscientiae (ne forte ex hac parte ponatur a nobis impedimentum) considerari vel potius esaminari possunt opera nostra, dum petimus. Uude hoc modo dixit Joannes : $i cor nostrum non reprehend2rit nos, fiduciam habemus ad Deum, primae Joannis 3. Interdum etiam considerari possunt ad expellendam nimiam pusillanimitatem , recognoscendo semper illa tanquam beneficia Dei, et concipiendo spem, non in nobis, sed in ipso, quia qui illa contulit, dabit et majora. Et hoc modo legimus interdum Sanctos in oratione sua commemorare praecedentia merita, ut Ezechiam, Isaiae 38 : Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in corde perfecto; et David, Psalmo 118 : /n toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis, etc.; non ergo repugnat humilitas cum aliqua con- sideratione meritorum, sed excludit imprimis nimiam exisiimationem de suis meritis, et deinde excludit principalem fiduciam in illis, et hoc modo humilitas est necessaria ad impetrationem orationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24