Caput 25
Caput 25
Utrum necessaria sit charitas ad impetrandum per orationem, et consequenter an oratio peccatoris audiatur?
CAPUT XXV. UTRUM NECESSARIA SIT CHARITAS AD IMPETRANDUM PER ORATIONEM, ET CONSEQUENTER AN ORATIO PECCATORIS AUDIATUR?
1. Actualis charitas ad orationem non est necessaria. — Nonnulli ad orationem impetrativam requirunt halitualem charitatem in orante. — Certum existimo non esse necessarium actualem, ut sic dicam, concursum charitatis, quia nec ad substantiam orationis supernaturalis et religiosa hoc necessarium est, ut supra dixi, nec etiam ostendi potest unde sit necessarium ad mnfallibilem impetrationem. De charitate autem habituali est alia specialis conditio, quae nunc tractanda est. Aliqui enim existimant necessarium esse ad efficacem impetrationem orationis statum orantis, ut, scilicet, sit in gratia, et non in peccato mortali; quia, licet peccator possit sine peccato orare, ut supra dictum est, nihilominus ut oratio hominis infallibiliter sit efficax, necessarium creditur ut sit in statu gratiae. Haec enim conditio videtur sape in Scriptura postulari, ut in loco proxime citato primae Joannis 3: Si cor nostrum non reprehenderit nos, etc.; et apertius Psalmo 65: $i iniquitatem aspesi in corde meo, non exaudiet Doninus ; et Proverbiorum 921: Quwi declinat aures suas, ne eaaudiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Unde, Joan. 9, dicit ille caecus: 5cimus quia Deus peccatores non emaudit. Et licet Augustinus interdum signiticet illi non esse integram fidem dandam, tamen ita videtur dicere Deus per Isaiam, cap. 1: Cum multipicaveritis orationem, non exaudiam, mamus enim vesire sanguine plenee sunt.
2. Illorum opinio non probatur.—NV erumtamen haec loca nimium probare videntur, et ideo necessario sunt aliquo modo limitanda. Quia ex illis sequeretur orationem peccatoris non solum non semper, verum etiam nunquam cxaudiri; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia David, Isaias et caecus simpliciter proferunt Deum non ex:udire tales orationes. Minor autem patet, quia consulimus peccatoribus ut orent, et Patres ac Concilia docent hoc esse unum ex mediis, vel necessariis, vel utilissimis ad obtinendam a Deo gratiam ; ergo talis oratio potest esse utilis et impetratoria. Unde publicanus ille, Luc. 18, nec frustra, nec ficte orabat, dicens: Pvopitius esto miht peccatori; trustra autem id diceret, si Deus peccatores non exaudiret. Ergo certum est statum gratiae non esse simpliciter necessarium ad impetrandum; ergo allata testimonia necessario sunt limitanda ad aliquam specialem orationem peccatoris; ergo, extra illam, non est cur negemus orationem peccatoris, quae apta est ut exaudiatur, habere infallibilem promissionem, et consequenter statum gratiae non esse ponendum inter conditiones necessarias ad infallibilitatem orationis.
3. D. Thomae sententia, qua affirmat peccatoris orationem audiri, adjunctis necessariis conditionibus, vera censetur.— Atque ita plane sensisse videtur Augustinus, tract. A4 in Joannem, et Basilius, in Constitutionibus Monasticis, c. 1, ubi ad hoc expendit parabolam Luc. 11, quae ita concludit : Dico vobis, et si non dabit illi, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ill quotquot habet necessarios. Quibus verbis sienificatur, Deum non solum exaudire orationem propter amicitiam orantis, sed etiam propter ipsammet orationem, si reliquas conditiones habeat. Chrysostomus etiam, in Imperfecto Matthaei, hom. 18, circa illa verba cap. 7: Omnis enim qui petit, accipit, expresse dicit illam affirmationem seu promissionem non solum ad justos, sed etiam ad peccatores pertinere. Quod colligit ex distributione: Omnis qui petit, sive justus, inquit, sive peccator. Quod aliis argumentis ex misericordia et perfecta Dei charitate sumptis probabiliter confirmat. Idem plane sentit D. Thom.. dicta quaest. 83, art. 16; nam de oratione peccatoris simpliciter ait fore exaudiendam, si habeat quatuor conditiones articulo decimo quinto positas. Et hanc sententiam his terminis Sancti Thomae declaratam censeo veram, quia promissiones Christi generales sunt, et non sunt limitandae, ubi nec verba cogunt, nec materia, nec ratio divinae justitiae, et alioqui divina misericordia sine tali limitatione magis commendatur. Nam et orationis jus in impetrando non fundatur in dignitate personae orantis, sed in misericordia divina, et verbo ejus; ergo indignitas peccatoris non obstabit impetrationi etiam infallibili, si alia necessaria concuriant.
4. Testimonia diviue Scripture , quibus prima opinio probatur, esplicantur.—bLoca erco illa Scripturae, quae profitentur Deum non exaudire orationes peccatorum, intelligi possunt formaliter de orationibus quas ut peccatores fundunt, id est, qua peccatum eorum per pravam intentionem, vel aliam malam circumstantiam participant. Hoc sensu videtur plane locutus caecus ille, cum dixit : Sciwus quia peccatores Deus non exaudit; volebat enim defendere Christum, quod peccator non esset, quia Deus non exaudit peccatores, utique ad facienda miracula in confirmationem sui mendacii. Licet enim Deus interdum faciat miracula per hominem peccatorem ad confirmandan veram fidem, magis ob bonum ipsius fidei et Ecclesiae, quam ob vim tals orationis, e contrario nunquam exaudit orantem prava intentione ad confirmandum mendacium per miraculum, quia seipsum faceret auctorem vel confirmatorem mendacii. Hoc ergo modo Deus peccatores orantes non exaudit. Item si peccator oret petendo vel pravum aliquod opus, vel temporalia bona prava intentione, eum Deus non exaudiet. Dices : hoc modo etiam justos Deus non exaudiet. Respondeo: si is, qui antea justus erat, hoc modo oret, eo ipso eftficitur peccator, et ideo sub illa lege comprebenditur, non ut justus, sed ut peccator. Dico autem non exaudiri, quia si Deus interdum facit quod ita ab eo petitur, non facit propter orationem, sed regulariter id facit justo judicio in supplicium petentis, juxta sententiam Augustini, tractatu septuagesimo tertio in Joannem, et sermone quinquagesimo tertio de Verbis Domini, dicentis, sape Deum iratum concedere quod male ab eo petitur, praesciens noxium futurum esse petenti. Aliquando vero potest Deus id facere ex superabundanti misericordia, vel propter alias rationes providentiae suae, etiamsi in tali oratione nulla sit impetrandi ratio.
5. Triplex gradus peccatorum distinguitur, et in wnoqucque empenditur certitudo verae sententie. — Primus gradus. — Addo tandem hanc sententiam non esse aeque certam in omnibus peccatoribus; possumus enim tres gradus in illis distinguere. Primus est, quando revera et coram Deo homo est in statu peccati, ipse tamen bona fide ignorat, quia fortasse putat se esse contritum, et tantum est attritus ; vel quia non satis advertit suum lapsum, et ideo facilc illius oblitus est. Et de hujusmodi peccatore non videtur dubitandum quin exaudiatur, si alias recte orat ; nam se- cundum existimationem moralem, ille est justus, nec videtur verisimile plus Deum ab homine postulare. Imo existimo, quoties homo repente escitatur ad orandum aliqua occasione (ita ut naturaliter non advertat nec cogitet de statu suo, sed impetu fidei et fiducia recurrat ad Deum) statum peccati non impedire quominus oratio exaudiatur, quia tunc ille facit quod in se est, juxta divinum auxilium quo excitatur, et alias sanctitas personae non est de intrinseca ratione impetrationis.
6. Secundus gradus. — Objectioni respondetur. — Secundus gradus esse potest, quando peccator advertit statum suum, et de illo dolet, non tamen perfecta contritione, et hoc ipsum videt, et de hoc etiam dolet, et recurrit ad Deum, petendo auxilium. Et de hujusmodi peccatore etiam existimo infallibiliter exaudiri, saltem quoad ea quae ad suam salutem pertinent, ex misericordia Dei et promissione, non ex justitia. Et hoc probat exemplum publicani, cum doctrina Augustini et aliorum Patrum. Et ratio etiam juvat, quia ille homo facit etiam quod in se est per auxilium gratiae, et aliae rationes supra factae habent hic locum. Dices: cur ergo in Scriptura additur particula forte, cum de hujusmodi oratione agitur? Respondeo, vel quia non solum postulatur, quod ad salutem pertinet, sed etiam remissio alicujus poenae temporalis hujus vitae, quae per se non habet infallibilem impetrationern, sicut orarunt Ninivitae, Jonae tertio. Vel quia incertum est an is qui orat, habeat dispositionem sufficientem ab obtinendum quod postulat, seu an cooperaturus sit gratiae Dei. Quomodo dixit Petrus ad Simonem Magum, Actorum ociavo : Panitentiam age, et roga Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis tui. Et Danielis capite 4: Forsitan ignoscet delicLis tuis ; quamvis ibi non sit sermo de oratione, sed de eleemosyna, quae ad summum est meritoria de congruo, si ex auxiliante gratia fiat ante gratiam sanctificantem, et ideo non habet infallibiliter effectum gratiae efficaciter remittentis peccata.
7. Tertius gradus. — Tertius gradus est, quando peccator, licet suum statum cognoscat et consideret, nullo modo de illo dolet, neque illum mutare proponit, sed voluntarie in eo permanet, et nihilominus a Deo postulat beneficia temporalia, vel etiam spirituaha. Et de oratione talis hominis probabile profecto est non habere infallibilem promissio- nem, imo et raro exaudiri, sive id sit quia oratio talis hominis raro potest habere alias conditiones necessarias, sive quia indignus est exaudiri, qui divinam amicitiam quodammodo contemnit. Nihilominus tamen hoc non est certum, et ideo ita sunt hujusmodi peccatores deterrendi, per timorem quod Deus ipsorum orationem non exaudiet, ut non omnino in desperationem adducantur, et ab usu orationis avertantur. Non sunt enim isti tam obstinati in peccato, ut habeant propositum nunquam poenitendi (nam si qui sunt hujusmodi, vix possunt convenienter orare); regulariter enim etsi differant poenitentiam, et secundum praesentem justitiam voluntarie in peccato maneant, nihilominus babent animum tandem aliquando poenitendi, et interim orant, et interdum intercessiones Sanctorum procurant, et nonnunquam peculiarem et pium affectum, vel devotionem habent; hi ergo animandi potius quam desperandi sunt, nam saepe Deus orationes illorum benigne exaudit, et illos interdum miraculose convertit, ut ex historis Sanctorum constat. Unde non est improbabile, quod si pia intentione, et firma fide ac fiducia perseveranter petant necessaria ad conversionem suam, tandem exaudiantur, nisi multum gratiae Dei resistant; hoc enim semper in eorum potestate relinquitur. (Vide Tolet., Joan. 7, annot. 21, in principio, et Joan. 16, annot. 31.)
On this page