Caput 26
Caput 26
Utrum perseverantia orationis sit ad impetrandum necessaria?
1. Alia orationis conditio, que in perseverantia consistit. — Haec conditio est in Scriptura multum commendata et repetita, et ad explicandum non facilis, ad exequendum vero difficilior; illam vero explicuit nobis Christus Dominus duabus illis parabolis: altera, de illo qui petiit tres panes ab amico, etc., Lucae 11; altera, de vidua quae a judice vindictam peuit, et per importunam perseverantiam impetravit. Ita ponderavit Basilius in Constitutionibus monasticis, c. 2, et in Regulis brevioribus, in 161; et Cyrillus, quem D. Thomas refert in Catena, Lucae 11. Atque in hoc sensu dixit Christus, in c. 18 Lucae : Oportet semper orare, et non deficere, id est, non desistere a petitione, etiamsi non statim concedatur, sed instanter petere, atque iterum petere, ut sumitur ex August., lib. 2 Quaestionum Evange- licarum, c. 45, et serm. 36 de Verbis DominiRatio autem hujus conditionis sumi potest ex ordine divinae providentiae ; nam expedit saepe ut Deus non statim concedat quae petuntur, vel quia ille qui petit, non est dispositus ad recipiendum , et paulatim disponetur; vel tunc non erit illi utile quod postulat, erit autem postea ; vel ut res postulata in majori habeatur aestimatione, et desiderium ejus crescat; vel denique ut fides exerceatur, nam si statim daretur quicquid postulatur, esset pouus experientia quaedam quam fides. Haec fere complexus est Augustinus. serm. 5 de Verbis Domini, dicens : Cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desideráta dulcius obtinentur, cito autem data cilescunt. Petenco et querendo, crescis ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare, ut et tu discas magna magne desiderare. Alia videri apud ipsum possunt, tract. 73, 81 et 102 in Joan. Optime Chrysost., homit. 30 in Genesim. sic inquit : 4n non petest preestare Deus praus quam petamus ? verum propter hoc differt et evpectat, ut occas onem accipiat, qua juste nos sua cura dignos fuciat. Et infra : Belinquendum hoc est omnium conditori, magis euim scit quid nobis prosit, quam ipsi nos. Ipse novit quomodo salus nostra paranda. Nostrum ergo sit ogus contivwis insistere precibus, et no, egre ferre, si differatur quod petimus, sed longanimes esse. Neque enim renuens preces nosiras differt, sed hac arte sedulos nos eficiens, ad semetipsum attrahere vuit. Sic etiam Nilus, lib. de Oration., c. 32: Ne petas a Deo imperiose, quod statim velis impetrare, vut enim te beneficio afficere àn oratione persecerantem. Quid enim eacellentius quam cum Deo collogui , et usu ejus detineri? Et haec est vis Deo grata, de qua loquitur Tertullianus in Apolog., c. 39; et indicat Hieronymus, epist. 51 ad Damasum. Tandem haec est instantia humilis orationis, quae potens est apud Deum, de qua loquitur Concilium Lugdun., in cap. Ubi periculum, de Election., in 6.
2. Tres dubitationes proponuntur ad quantitatem et qualitatem perseverantie in oratione declarandaum. — Sed est difticile ad explicandum quanta vel qualis debeat esse haec perseverantia circa ejusdem rei petitionem ; videtur enim ex dictis sequi, nunquam esse desistendum ab inchoata petitione, quia neque est certum tempus designatum, nec certus orationum numerus, cui impetratio infallibiliter promissa sit; erit ergo semper eidem petitioni insistendum, ex quo semel inchoata est, nam si quis illam omittat, quia non videt effectum ejus per multum tempus, eo ipso in oratione deficiet, et in fiducia debita ad Deum; consequens autem videtur laboriosum et difficile. Item, hoc modo et cum hac conditione fere frustratur tota efficacia hujus promissionis et fiducia in illa, quia non obstante promissione, potest Deus differre largitionem pro toto vitae tempore. Denique specialem difficullatem habet haec conditio circa petitionem perseverantiae in gratia, quae maxime est necessaria ad salutem. Nam si ad efficaciam ejus postulatur perseverantia ipsiusmet orationis, ponitur ut conditio necessaria ad impetrandum ipsummet donum, quod impetrandum est; quod videtur esse contra utilitatem vel necessitatem talis orationis, nam si perseveranter perseverantiam peto, jam habeo; non ergo quia oravi, sed ut orem; inutiliter autem petitur quod jam obtentum est.
3. Prima difficultas empeditur. — Respondetur ad primum, non posse in hoc certam regulam dari de tempore aut numero actuum, quo perseveraudum est in petitione, quamdiu constat non esse obtentam, sed solum quasi negative dicere possumus, nunquam esse desistendum ob diffidentiam aut animi dejectionem, vel quasi impatientiam. Unde si oratio sit pro temporalibus bonis, iuterdum ex dilatione temporis, vel ex aliis successibus aut etfectibus, sumi potest conjectura non esse beneplacitum Deo illa concedere ; et tunc desisti quidem potest a tali petitione cum humili summissione, et conformitate cum divina voluntate, semperque credendo ita nobis fuisse expediens, sicut in universum faciendum est, quando evidenter constat conira nostrum desiderium et petitionem rem successisse. Quando vero petitio est de bonis spuitualibus, non est facile desistendum, tum quia talis oratio semper per se utilis est; tum etiam quia sape unpetrat et habet eitectum, quamvis nos lateat. Ut si quis petat, verbi gratia, amoveri a se talem tentationem, quam nihilominus semper patitur, non propterea desistere debet, quia vel fortasse propter illam orationem impediuntur aliae quae essent magis noxiae, vel illa etiam suo tempore tolletur, quando fuerit expediens; aut si duraverit, durabit etiam victoria impetrata per talem orationem.
4. Secundae dubitationi respondetur. —Ad secundum respondetur, negando sequelam; cur enim fiducia in divina promissione impeditur minuiturve per hanc longanimitatem, et humilem expectationem? Nan: potius hinc augeri debet fiducia, dum certo scimus Deum non differre petitiones nostras, nisi in bonum nostrum, sicut interdum mutat illarum effectum, concedendo aliud quam nos petimus, quia ita expedit nobis. Nec refert quod interdum differatur impetratio per totum vitae tempus, nam longe major esse debet expectatio in Deum, et multis redditur in fine vitae, quod in hac vita dispensatorie est negatum, ut dixit Bernard., serm. 3 de Circumcis., in fine. -
5. Tertia dubitatio soclvitur. — Ad tertium primo respondeo quod, licet effectus perseverandi in gratia non compleatur usque ad terminum vitae, nihilominus multis forte datur speciale perseverantiae donum multo tempore ante mortem, sive illud vocetur confirmatio in gratia, sive non, et ideo semper petendum est donum perseverantiae, quia forte obtinebitur priusquam in effectu perseveratum sit, et brevis perseverantia in petendo poterit interdum obtinere diutinam, et suo modo perpetuam perseverantiam. Unde, quia sciri non potest an tale bonum impetratum sit, necne, nec est ulla ratio sufliciens ad existimandum impetrari non posse, ideo semper postulandum est. Deinde dicitur diversam esse perseverantiam in petendo a perseverantia simpliciter in statu gratiae: nam haec posterior difficilior est, estque multo majus Dei beneficium, et ideo mirum non est, quod ad impetrandam perseverantiam in gratia petatur perseverantia in orando. Nam haec datur per auxilium distinctum, quod inteérdum Deus dat sine praevia oratione. Verum est tamen etiam ipsam perseverantiam in orando per orationem obtinendam esse, et sine illa regulariter non dari. Nam, licet initium orandi (ut sic dicam) sit ex auxilio non petito, sed ex gratia mere praeveniente datum, nihilominus per unam orationem potest impetrari auxilium ad aliam, et per secundam ad tertiam, et sic consequenter. Atque hoc modo potest per orationem impetrari ipsamet perseverantia in orando ; semper tamen necesse est ut non sit i homo negligens in cooperando, nam ex hoc capite saepe talis oratio inefficax redditur, non ex parte Dei, sed ex parte hominis ponentis impedimenta. (De his conditionibus orationis vide Maldonat., in cap. 7 Matth., vers. 7.)
On this page