Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Utrum orans tantum pro se infallibiliter impetret, vel etiam pro aliis

CAPUT XXVII UTRUM ORANS TANTUM PRO SE INFALLIBILITER IMPETRET, VEL ETIAM PRO ALIIS.

1. Ultima conditio, orautem, pro se et non pro aliis debere petere. — Ultima conditio adhiberi solet, ut oratio sit pro seipso, et non pro alio; nam pro se est infallibilis impetratio ex promissione, concurrentibus aliis supra positis, pro aliis vero non habet hanc certitudinem, etiamsi omnes aliae conditiones concurrant. Haec fuit doctrina Augustini, tract. 73 et 102 in Joannem, quem D. Thomas, dicto art. 15 et 16, sequitur, et multi Scholastici. Ad eamque probandam ponderat Augustinus dixisse Christum: S quid petierilis Patrem in nomine meo, dabit vobis, Joannis 16. Non igitur (infert Augustinus) utcumque promissum est, sec pro ipsis petentibus, non pro aliis. At certe probatio haec non convincit, primo, quia alis in locis fit absoluta promissio, ut Joannis 14: Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciaon. Et alibi: Omnis qui petit, aecipit, et qui quenit, invenit, etc. Secundo, quia quod impetramus orando pro aliis, nobis donatur, etiamsi donum in alio, pro quo oramus, recipiatur. Sic David, 2 Regum 192, oravit pro filii vita, dicens intra se: Quis scit, si forte donet eum mihi Dominss, et vivat infans? et Actor. 277, dixit Angelus Paulo: Fcce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum, etc.; oraverat enim Paulus pro eorum incolumitate.

2. Positam conditionem non esse necessariam. —Propter hoc mihi satis pia et probabilis videtur sententia, quae asserit hanc conditionem non esse necessariam, sed promissionem esse universalem, sive unus pro se, sive pro aliis oret. Quam sententiam docuit Tolet., Joan. 16, annot. 30, et pro ea refert Basilium, in Regulis brevioribus, regula 261. Et praeter ea quae diximus, expendit verba Joannis. 1 Canon., c. 5: Heec est fiducia quam habemus ad Deum , quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. Et infra : Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dalitur ei vita peccanti non ad mortem. Nam in hoc loco significat Joannes, generalem esse promissionem, non solum pro nobis, sed etiam cum pro fatribus oramus. Et ex priori sententia potest sumi argumentum, quia quando oramus pro fratribus, petimus secundum volun- tatem Dei, quia ipse hoc nobis maxime in Scriptura commendat, unde est illud Jacobi 5 : Orate pro invicem, ut salvemini, multum enim valet deprecatio justi assidua. Ex posteriori vero sententia sumi potest argumentum, quia, nisi ex parte alterius sit incapacitas, qualis est in eo qui obstinatus est in peccato, promittitur effectus orationis, etiamsi pro alio fiat. Eamdem sententiam in re tenet Valentia, in 3tom., disp. 6, q. 2, punct. 4; nam, licet prius ponat illam conditionem, postea ita respondet objectioni, ut revera dicat non esse necessarium. Possumusque hoc confirmare, nam satisfactio nostra pro alis, praesertim viatoribus, infallibilis est; cur ergo non erit impetratio, cum in Scriptura expressius sint monitiones et promissiones de ista quam de alia, et nulla peculiaris ratio obstare videatur?

3. Objectio. — Retorquetur objectio. — Sed objiciunt aliqui orationem pro alio non posse omnino esse efficacem, quia non semper alius pro quo oramus, idoneus est ut accipiat ; unde Christus, Matth. 10, cum Apostolis dixisset : In quamcumque domum intraveritis , primum dicite : Pax huic domui, subdit : Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet paa vestra super eum ; si autem non fuerit digna, paa vestra revertetur ad vos. At certe simili argumento probaretur orationem uniuscujusque pro seipso non habere infallibilem promissionem, nam non semper qui pro se petit, idoneus est ad recipiendum quod petit; unde etiam oratio pro seipso habet subintellectam illam conditionem, nisi ipse restiterit, seu posuerit impedimentum. Quare possumus retorquere argumentum ; nam oratio unius pro alio debite facta ex parte orationis exauditur, si alter non ponat impedimentum, ut plane sentit Basilius, loco citato; ergo, servata proportione, promissio generalis est, tam in oratione pro aliis quam pro se. Verum quidem est facilius posse orantem se reddere idoneum cum divina gratia, ad impetrandum quod petit, quam reddere alium idoneum, et ex hac parte esse magis certam orationem pro se; sed nihilominus hoc non spectat ad novam conditionem, sed ad illam generalem, si ille, pro quo oratur, non ponat impedimentum. Priores ergo conditiones sufficere videntur, ut oratio habeat certam impetrationem.

4. Cujusdam quaesiti expeditio. — Quari vero potest an, concurrentibus omnibus qua diximus, impetratio sit ex justitia. Nam Joannes Medina, in Codice de Oratione, quaest. 17, docet, concurrentibus omnibus conditionibus, impetrationem orationis esse ex justitia legis, ut ipse loquitur, quia est veluti praemium debitum ex condigno, ratione promissionis sub tali conditione quam implet is qui orat. Verumtamen hoc communiter non recipitur. Et ideo dico meritum de justitia non esse necessarium ad infallibilem impetrationem ; nam Beati non sunt capaces meriti, et tamen sunt capaces impetrationis, etiam infallibilis. Item peccator nullo titulo justitiae potest obligare Deum, cum ipse possit in omni rigore justitiae damnari, et tamen habet in eo locum infalhbilis impetratio, ut supra dixi. Propter quod D. Thomas, dicto art. 16, ad secundum, dixit peccatorem posse impetrare, licet non possit mereri, quia meritum innititur justitiae, impetratio autem innititur gratiae. Item etiam justi cum orant, non fundantur in sua justitia, sed in Dei misericordia, ut constat ex usu Sanctorum. Denique in impetratione non attenditur recompensatio operis : cujus signum est, quia si oratio fiat a justo, habet suum integrum praemium gioriae ex merito justitiae, sive exaudiatur, sive non, quoad impetrationem. Aliud etiam signum est, quia ibi non attenditur proportio actus orandi ad rem postulatam, quae interdum major, interdum minor esse potest. Igitur impetratio illa principahter est ex misericordia, atque etiam ex simplici fidelitate, quae non semper attingit obligationem justitiae, sicut de promissione humana alibi dictum est.

5. Ultimo, quaeri potest an oratio facta pro multis, aeque singulis impetret, ac si pro singulis tantum fieret. Quod dubium in fine hujus materiae de efficacia orationis propono, ne videar oblitus promissionis factae in 4 tomo, disp. 48, sect. 8 n. 24, in fine; quamvis re vera vix aliquid addendum occurrat iis quae de simiii puncto dixi in 3tom., disp. 19, sect. 12 in fine. Videri ergo potest impetrationem orationis non minui in singulis, eo quod pro multis fiat, quia non nititur in bonitate, merito, aut labore operantis, sed in bonitate divina, quae infinita est, et aeque parata ad benefaciendum omnibus ac singulis. Item aliunde videtur oratio pro multis esse ex majori charitate, et ex hac parte esse efficacior ad impetrandum, et cum proportione crescere, crescente multitudine eorum pro quibus oratur, ac subinde unicuique cum proportione tantum prodesse, quantum si solum pro illo fieret. Denique si orans simul peteret pro multis per plures actus termina- tos ad singulos, aeque impetraret pro unoquoque, ac si pro illo tantum oraret, quia concomitantia actuum non minuit valorem singulorum ; ergo idem erit etiamsi oratio pro multis unico actu fiat, quia ad impetrandum a Deo, illa distinctio actuum materialis videtur. Et ad hoc confirmandum adduci solet caput NVon mediocriter, de Consecration., distinctione prima. Sed de hoc textu dixi sufficienter in dict. disputat. 79.

6. Sed nihilominus dicendum est, orationem, in particulari factam pro aliquo, de se et ex parte orantis efficaciorem esse, et utiliorem illi pro quo fit, quam esset eidem oratio factain generali pro aliqua communitate, cujus ille esset pars. Hanc assertionem posui in dicta sect. 8, ubi retuli Scotum et Waldensem, et eamdem sequitur Azor., 1tom., lib. 9, quaestion. 7. Et de suffragiis generatim id docet Covarr., in c. Alma mater, part. 1, $5, n.9; et Navarrus, in Enchiridio de Oration., c. 20, n. 48, qui referunt plures Canonistas pro hac sententia. Referunt etiam Cajetanum, tom. 2 Opuscul., tractat. 3, quaest. 2; sed ibi. S Ft ad secundum, potius videtur sentire contrarium. Referunt etiam Adrianum, Quodlibet. 8, artic. 3, ubi late hoc disputat, et varias ponit conclusiones; tandem vero in hoc puncto de impetratione potius sentit contrarium. Melius hoc docet Medin., C. de Orat., quaest. 21, quae est de oratione pro multis fusa. Favet denique D. Thom. in 4, distinct. 45, q. 2, art. 4, quaestiunc. 2, in corp., et ad 3; quamvis clarius loquatur de oratione quoad vim satisfaciendi, de qua est assertio multo certior; quia cum satisfactio, quae respondet orationi, finita sit, si dividatur inter multos, necesse est ut minuatur in singulis. Haec vero ratio non ita clare probat de impetratione, quae fundatur magis in fide ex parte orantis, et misericordia ex parte Dei, quae non minuuntur eo quod pro multis fiat oratio, ut Cajetanus argumentatur. Sed nihilominus applicatur ratio cum proportione; quia, licet impetratio orationis praecipue fundetur in misericordia et promissione Dei, nihilominus etiam fundatur suo modo in ipsa oratione; nam oratio est causa in suo genere effectus impetrati, et Deus respicit ipsam orationem ut illum concedat; ergo verisimilius est observari etiam, ad impetrandum, valorem moralem ipsius orationis, et proportionem ad rem postulatam. Et hac ratione, ad impetrandum majorem effectum excellentior oratio utilior est; ita ergo eadem oratio facta pro communitate non tan- tam habet proportionem ad impetrandum pro aliquo in particulari, ac si pro illo speciatim fieret. Atque hoc confirmat usus Ecclesiae orantis pro particularibus personis, aut necessitatibus in speciali; hic enim usus supponit talem orationem efficaciorem esse ad talem effectum, alioqui melius esset semper in generali orare.

7. Unde patet responsio ad primam rationem dubitandi; negamus enim impetrationem solum fundari in Dei liberalitate ; nam, ut dixi, licet haec sit principalis causa, etiam oratio aliquid cooperatur. Ad secundum respondetur, orationem pro multis ex objecto esse nobiliorem, et posse esse magis meritoriam ipsi oranti, et nihilominus quoad impetrationem posse esse minus efficacem ad impetrandum pro aliquo illorum, quam si pro illo solo fieret, quia particularis oratio eficacius illi applicatur, quod ad impetrationem magis necessarium est. Item quia licet charitas circa communitatem nobilius operetur, nihilominus magis attingit particularem personam, quando circa illam immediate versatur, quam cum solum illam attingit ut contentam in communitate. Saepe etiam ordo charitatis potest postulare ut pro aliquo in necessitate constituto in speciali oretur, et non tantum in generali; et tunc etiam perfectior charitas conferet ad majorem efticaciam impetrationis. Ad ultimum vero respondetur negando consequentiam, quia quando actus sunt plures, multiplicantur orationes, et singulae immediate et in particulari applicantur ad determinatas personas, ut in casu supponitur, et latius in dicta sectione octava declaratum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27