Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Sitne oratio ad salutem necessaria

CAPUT XXVIII. SITNE ORATIO AD SALUTEM NECESSARIA?

1. Necessitatis medii subdivisio. — Explicuimus hactenus vim et effticaciam orationis; superest ut de illius necessitate dicamus: ita enim viam parabimus ad praeceptum, quod in hunc actum religionis cadere potest, declarandum. Duplex enim necessitas in actibus virtutum solet a Theologis distingui: unam medii vocant, aliam praecepti, et utraque in prasenti actu locum habet ; necessitas autem medii prior est, et ideo de illa dicemus. Potest autem haec in duo membra subdistingui. Nam una est necessitas simpliciter, alia est quae vocatur ad melius esse, et in rigore est tantum utilitas, quae tamen tunc vocatur necessitas, quando tanta est, ut sine tali medio vix et cum magna difficultate possit finis obtineri. Si ergo sermo esset de sola hac posteriori necessitate, per se clarum esset orationem esse medium ad salutem necessarium, tum quia hoc ad mimmum clamant omnes Scriptura, docentes quod oportet semper orare, Lucae 18, et orationi instare, ad Colossens. 4, et ad Romanos 12. Tum etiam quia necessitas auxilii divini certissima est, et utilitas orationis ad illud impetrandum etiam est certa: nec minus certum est posse aliquem carere hujusmodi ausilio ex defectu orationis, juxta illud Jacobi 4: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis ; si enim non accipit qui non bene petit, multo facilius fieri potest, ut non accipiat qui non petit.

2. In quo sit queestionis difficultas. — Difficultas ergo est, an hoc sit medium tmpliciter necessarium ad salutem. Et ratic dubitandi esse potest, quia vel hoc est medium ex seet ex natura sua necessarium ad talem finem per se et ab intrinseco, ve! ex divina lege, et quasi pacto: sed ncutrum dici potest cum fundamento; ergo. Probatur minor quoad primam partem; quia ad salutem solum videtur necessarium simpliciter, quod Deus in opportunis et necessariis occasionibus vitandi peccata, vel implendi praecepta, nos praeveniat sufficienti auxilio, offerendo concomitans, cum quo nos libere cooperari possimus. Sed hoc totum potest ex natura rei fieri sine interventu orationis: imo ad ipsammet orationem saltem primam necesse est ita fieri, quia ad illam est necessarium auxilium praeveniens, quod non potest per orationem obtineri, quia ante primam orationem non potest alia antecedere apta ad impetrandum auxilium. Ergo idem posset fieri circa singulos actus absque interventu orationis ; non est ergo ab intrinseco, et quasi ex natura rei hoc medium orationis necessarium. Altera vero pars probatur, quia non constat de tali lege, cum tamen non possit nisi per revelationem cognosci. Antecedens patet, quia licet revelatum sit orationem esse utilissimam ab obtinendum aliquid a Deo, quod autem Deus decreverit non dare necessaria auxilia, nisi orantibus, hoc non est revelatum. Ubi enim est haec revelatio? Nam illae exhortationes Christi: Petite et accipielis, oportet semper orare, ei similes, in rigore non continent absolutam necessitatem. Et praeterea declaratur, quia si oratio esset necessaria, maxime quia divinum auxilium necessarium non datur nisi petenti; sed hoc postremum non est verum, quia Deus multa dona naturalia et gratuita nobis dat, licet nunquam illa petamus, ut divus Basilius dixit in Constitutionibus monasticis, cap. 2, et Clemens Alexandr., lib. 7 Stromatum; et experientia constat plura beneficia nos recepisse a Deo, quae nunquam postulavimus; et quando oramus, ipsum orandi donum accipimus non postulatum, et plerumque plus accipimus quam rogamus, ut Hieronymus dixit, Epist. 41 ad Ruffinum.

3. Oratio est necessaria simpliciter ad saluiem. — Nibilominus dicendum est orationem esse simpliciter necessariam ad salutem. Sumitur ex D. Thoma 2. 2, quaest. 83, art. 3, ad 2, ubi dicit orationem esse in praecepto, loquiturque de praecepto juris divini, quod non videtur posse, nisi in hac necessitate medii, fundari. Et eodem modo possunt pro hac sententia referri Theologi omnes ponentes hoc praeceptum, quos capite sequent referam. Pro hac etiam veritate referri possunt Augustinus et Hieronymus, quatenus, impugnantes Pelagium, sentiunt tam necessariam esse orationem ad salutem, quam est necessarium divinum auxilium; est autem de fide certum, auxilium Dei esse necessarium ad salutem; ergo eodem modo est necessaria oratio, juxta sententiam dictorum Patrum. Unde Hieronymus, Epistol. ad Ctesiphontem, contra Pelagium arguit, quod tollendo necessitatem gratiae, tolleret orationem, id est, necessitatem orationis; id enim est quod immediate et maxime sequitur. Similia habet lib. 1 contra Pelagianos. Idem habet Augustinus cum alis Patribus Africanis, Epist. 90. Verum est hos Patres non solum inferre ex errore Pelagii orationem non fore necessariam, sed etiam non esse veram, sed fictam vel inutilem, de qua illatione nunc non agimus: habet enim majorem difficultatem; sed prior est facilior, et sufficit, et illud consequens reputant absurdum. Unde in libr. de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 56, sic dicitur nomine Augustini: Nullum credimus ad salutem, nisi Deo incitante, venire ; uullum invitatum salulem suam, nisi Deo auailiante, operari; nulIum, uisi orantem, aucilium promereri. In qua ultima sententia evidenter continetur necessitas medii; similibus enim verbis solet in Scriptura significari. Et juxta hanc necessitatem dixit Augustinus, lib. de Natura et Gra- tia, cap. 43: Deus impossibilia non jubet, sed Jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis, quam sententiam amplectitur Concilium Tridentin., sess. 6, cap. 11. Et in ea significatur petitionem auxilii divini, quo nobis est possibilis impletio mandatorum, esse tam necessariam, quam necessarium est servare mandata ; quia sine petitione hoc nobis esset impossibile, et nihilomir.us nobis imputaretur, quia in potestate nostra est orare, cum divina gratia, quae ad hoc semper parata est. Et ideo dixit recte Chrysostomus, sermon. de Moyse, tomo 1: 7pse contra se tela ministrat, qui hostem precum instantia non fuLigat. Augustimus autem, lib. 2 de Dono perseverantie, c. 16, magis hanc necessitatem declarans, dicit, Deum alia dare non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus greparasse, sicut usque in fiuem perseverantiaum ; ergo quam est necessarium perseverantiae donum ad salutem, tam est necessaria oratio.

4. Probatur em sacris litteris. — Colligitur praeterea haec veritas ex verbis et doctrina Christi et Apostolurum; nam illa verba Matthaei 7: Petite et accipietis, D. Thom. sentit contnere praeceptum, quod nunc supponimus esse verum, et inde a posteriori colligimus necessitatem medii, quia Christus Dominus non tradidit positiva praecepta, praeterquam Fidei et Sacramentorum, sed explicuit clarius ea quae in jure divino uaturali, ut sic dicam, et in visceribus ipsius gratiae continebantur; ergo ostendit ideo orationem esse praeceptam, quia necessaria est. Et hunc etiam sensum habent illa verba Lucae 18: Oportet semper orare. Unde Chrysostomus supra: Dum oportet dicit, necessitatem inducit: et infra: Optat, inquit, dare, qui preecepit petere. Similiter accipiendum est verbum Christ: VFagilate, et orate, ut non intretis in tentationem, Matt. 26; sicut etiam Matt. 6 docuit nos orare, ne in tentationem inducamur. Denique tam frequens et multiplex exhortatio Christi, Pauli, et aliorum Apostolorum, ad orandum frequenter et instanter, sine dubio ostendit non solum utihtatem, sed etiam necessitatem, et valde urgentem.

5. Probatur eadem conclusio vatione. — Tandem possumus rationem sumere ex ordine, et consuetudine divinae providentiae. Operatur enim Deus per causas secundas, quoad commode fieri potest, et servata proportione, in operatione virtutis vult cooperationem nostram: cum ergo possimus, saltem orando, cooperari ad nostram salutem, postquam per gratiam praeventi sumus. hanc cooperationem merito a nobis exigit, et eam voluit esse quasi necessariam causalitatem secundae causae ad talem effectum. Unde sicut in adultis ad consequendam gloriam est necessarium meritum, et ad consequendam gratiam sanctificantem est necessaria dispositio, ita ad obtinenda divina auxilia opportuna est necessaria oratio, quantum est ex se, et ex parte nostra. Statim vero occurrebat explicandum quanta sit haec necessitas, seu per quos actus illi satisfaciamus:; hoc vero explicabitur melius in capite sequenti.

6. Difficultas in principio posita diluitur. —Ad rationem ergo dubitandi respondemus, hanc necessitatem fundari aliquo modo in ipsa rei natura, consummari vero ex dispositione et decreto divinae providentiae. Primum declaratur facile ratione jam dicta, quia ipsa ratio, et maxime illuminata per fidem, docet consentaneum esse, ut ipse homo, qui indiget, concurrat prout potest, saltem petendo, et quaerendo ad subveniendum suae necessitati. Item eadem ratio ostendit debitum esse Deo hunc cultum, ideoque merito postulari ut medium. Denique, ut homo fructibus et perfectionibus orationis ad Deum magis in virtute proficiat, merito haec necessitas illi imposita est ; his ergo modis in natura talis operis necessitas haec fundata est. Absolute vero sine decreto et dispositione divina non potuisset introduci tanta necessitas, ut ratio facta probat. Per hanc vero divinae providentise dispositionem, non existimo ita esse hoc medium constitutum necessarium , ut nunquam Deus sine oratione conferat multa beneficia, etiam ex his quae ab ipso postulari possent. Nam de beneficiis quibus nos praevenit, prius quam illa desiderare, nedum petere possimus, id manifestum est, ut sunt, in ordine naturae, creatio et conservatio, et similia; et in ordine gratiae, prima et antecedentia auxilia quibus nos praevenit. Sunt vero alia beneficia quae nos postulare possumus, et nihilominus saepe dantur a Deo absque interventu congruae orationis ex parte nostra. Ut in naturalibus seu temporalibus constat, quae Deus dat bonis et malis, interdum petentibus, interdum etiam non petentibus.

7. In supernaturalibus autem videri hoc potest difficilius, quia videtur esse contra necessitatem a nobis positam. Sed non est primo, quia necessitas illa intelligenda est ex parte nostra, per quam non privatur Deus sua libertate, qua potest dare quodcumque donum gratiae, etiam non petenti. Secundo, quia hoc praesertim habet locum in donis supererogationis, seu ad melius esse, nam in his quae sunt simpliciter necessaria ad salutem, fortasse nunquam Deus illa praebet, nisi media oratione, quando homo jam praeventus est, et potest se illo modo juvare, si velit; nam si in tali sit statu ut non possit orare, tuncnon erit illi simpliciter necessaria oratio, quia Deus non exigit impossibile, et quia tunc necesse est ut Deus incipiat; donec autem ipse incipiat, necessitas orationis locum habere non potest, juxta doctrinam Augustini supra adductam. Quod tamen intelligendum est de oratione hominis pro seipso, nam oratio unius pro alio potest esse necessaria etiam quoad initium gratiae per primum auxilium internum collatum ei, pro quo oratur: quomodo dixit Augustinus, serm. 1 de Sancto Stephano: Si Stephanus non orasset, Hcclesia Paulum non haberet. Sed haec necessitas orationis unius pro alio non est generah et certa lege statuta; sedsi in aliquibus invenitur, est ex peculiari modo providentia et praedestinationis Dei, quam ex effectibus interdumcognoscimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28