Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Quale sit orationis praeceptum?

CAPUT XXIX. QUALE SIT ORATIONIS PRAECEPTUM?

1. Explicatur quaestionis titulus. — Varie opiniones referuntur. — In praesenti non agimus de ecclesiastico praecepto; de illo enim dicendum est infra, tractando de oratione vocali. quia in illam cadit, et non potest de mentali ferri nisi ut conjuncta vocali. Agimus ergo de praecepto divino, quod naturale aliquo modo sit, nam positive divinum hic etiam locum non habet, ut dicemus, et ideo si tale praeeceptum est, connexum esse debet cum necessitate medi. Refert ergo Medin., Cod., de Orat. q., de Necessitate orandi mentaliter, varias esse in hoc puncto Theologorum opiniones: nam quidam negant dari tale praeceptum divinum speciale de oratione, alii vero aftirmant. Quorum opiniones quidam Baptista, in Sum., verb. Oratio, ut ibidem refert, in hunc modum in concordiam reduxit: per se quidem et absolute non dari tale praeceptum orationis ; tamen, ex suppositione quod eus non possit aliter acquiri, vel peccatu vitari. nisi per orationem, sic posse cadere in pue ceptum. Hanc vero sententin ipse Medina absolute reprobat; an vero sensum aliquem probabilem habeat, statim videbimus.

2. Oratio sub divinum preceptum cadit. — Ratione probatur.— Confirmatur inductione. — Simpliciter ergo asserendum est, orationem positam esse sub praecepto divino. Est communis Theologorum, D. Thom , dicto art. 3, ad 2. Refertur Alexand. Alens., 4par., quaestio. 26, memb. 3, art. 1, 8 2; tamen confuse loquitur, et in rigore videtur negare proprium praeceptum jure divino datum de oratione proprie sumpta, sed solum largissime prout pia operatio vel bonum desiderium dicitur oratio ; fatetur tamen ibi, ad 2, nullum, nisi beneficio orationis, promereri ea quibus salus conservatur, unde videtur fateri necessitatem medii, cum qua profecto conjuncta est necessitas alicujus praecepti. Expressius hoc docuit Paludanus, in 4, distinct. 15, quaest. b5, art. 1; Abulens., Matth. 6, quaest. 31; Sylvester, verb. Oratio, quaest. 8; Navarrus, in Manuali, cap. 13, num. 18, et in Enchirid., de Orat., cap. 3, num. 8; Medina supra. Fundari potest haec assertio in Scriptura, et praesertim in verbis Christi Domini, prout ea ponderabimus cap. sequent. Ratio vero est, quia media necessaria ad salutem sunt nobis divino jure praecepta; sed ostensum est orationem esse medium necessarium ad salutem; ergo de oratione datur praeceptum juris divini. Maiorem tradit D. Thom. 2. 2, quaest. 2, art, 2, et 3 p., q. 68, art. 1. Et est quasi axioma coónmuniter receptum. Ejusque ratio est, quia per praecepta sufficienter ordinatur homo ad vitam aeterpam; ergo oportet ut saltem de omnibus necessariis ad aeternam vitam dentur praecepta. Unde potest inductione hoc confirmari, quia videmus de omnibus alrns mediis necessariis ad salutem data esse praecepta, ut de actu fidei, spei, charitatis, poenitentiae, et sacramentorum, ut in tom. 3 et 4, in tertia parte, suis locis dictum est.

3. Divinum orationis praeceptum naturale est. — Ex hac ratione colligitur, hoc praeceptum non esse divinum positivum a Christo Domino specialiter datum, sed esse naturale, ac proinde semper et in omni lege obligasse. Dicimus autem esse naturale, non quia sequatur ex ratione naturali nude sumpta; nam eum tractemus de oratione supernaturali et de medio necessario ad salutem supernatualem consequendam, ciarum est solum naturae lumen-non posse aliquid dictare de hac necessitate, vel obligatione. Agimus ergo de atione elevata, et illuminata per fidem infu- sam, et cum ratione sic dictante de agendis, dicimus habere necessariam connexionem praeceptum orandi, quia ipsum fidei lumen ostendit orationem esse medium necessarium ad salutem. Quae autem hujusmodi sunt, non sunt proprie praecepta legis gratise, sed in omni lege obligarunt; quia, sicut fuit fides semper necessaria ad salutem, ita etiam semper viguerunt illa praecepta, quae cum ipsa fide habent naturalem et intrinsecam connexionem.

4. Objectio.— Responsio. — Dicere vero potest aliquis, praeceptum orandi non habere necessariam connexionem cum fide absolute, seu quomodocumcue sumpta, sed cum fide tam expressa et distincta, sicut nunc est nobis per Christum manifestata; ideoque potuisse hoc praeceptum non esse ita connexum cum fide tam limitata seu implicita, quantum fuit in lege naturz, vel scripta. Respondeo: vel in illis statibus fuit necessarium auxilium gratiae ad salutem , vel non. Hoc posterius contra fidem est ; ergo primum necessario est dicendum. Rursusque interrogo an ad obtinendum illud auxilium fuerit necessaria oratio. Profecto hoc negare absurdum esset, tum quia si nobis necessaria est oratio ad obtinendum auxilium necessarium ad salutem, cur non fuit semper ? Quandoquidem ratio divinae providentie, et humana indigentiae semper intercessit. Tum etiam quia in veteri Testamento usus et necessitas orationis satis praedicatur, et specialiter Ecclesiastici 16, reprehenduntur antiqui Gigantes, quia non ezoraverunt pro peccatis suis. In quo significatur, etiam illo tempore fuisse necessariam orationem. Unde Genes. 4, Enos, nepos Ada, cep. ut ibi dicitur, invocare nomen Domini ; ubi expositores intelligunt illum invenisse peculiarem aliquem ritum externum colendi Deum, vel invocandi illum, nam invocatio seu oratio absolute sumpta etiam in Adamo praecessit, et ex illo tam antiquo signo intelligi potest, quam necessaria fuerit semper judicata. Si ergo oratio fuit semper medium necessarium, non est verisimile antiquorum fidem fuisse tam obscuram et incertam, ut non dederit notitiam hujus necessitatüs, per se loquendo, et respectu humani generis; nam quod in muitis individuis, culpa eorum, fuerit illa ignorata , parum refert. Igitur praeceptum orationis, quod ex hac necessitate nascitur ex vi luminis fidei, semper viguit, quicquid sit, an multi propter ignorantiam ab illius obligatione excusati fuerint. Àn vero in homine considerato in puris naturalibus scquereturex vi solius rationis dictamen et obligatio deprecandi Deum, ut naturae auctorem et moderatorem, eo modo quo talis homo posset, disputari facile posset in utramque partem; sed id praetermitto, quia parum est utile, et ex dictis in capite praecedenti facile intelligi potest quomodo consequenter loquendum sit.

5. Praeceptum orandi obligat mentaliter solum. — Secundo, sequitur ex dictis hoc praeceptum per se tantum obligare ad orationem mentalem : hoc notavit Medina supra, in quaestione antecedenti. Intelligendum autem est non quod obiiget hoc praeceptum ad orandum sola mente ; nullum enim naturale praeceptum ad hoc obligat, ut sequenti libro dicam: sed quod per solum actum mentis possit hoc praeceptum impleri. Et in hoc sensu docet hoc ipsum D. Thom., dicta quaest. 83, art. 12, ubi ait non esse de necessitate orationis privatae, quod sit vocalis, et art. 14, ad 3, in illis verbis : Qualitercumque ea proferamus vel cogitemus ; idem in 4, dist. 15, quaest. 4, art. 2; Syivest., qui refert alios, dicta q. 8, ubi refert supplementum Gabrielis sensisse contrarium; sed ille auctor loquebatur de jure divino positivo, de quo infra dicetur : nunc de naturali agimus. Et ita facile illatio probatur. Quia oratio mentalis est per se sufficiens ad obtinendum a Deo quicquid est necessarium ad salutem; sed totum fundamentum hujus praecepti est illa necessitas; ergo per se solum obligat ad orationem mentalem. Major patet, quia expressio orationis per vocem non est per se necessaria ad exprimendum Deo desiderium nostrum, neque ad postulandum ab illo cum omni subjectione; sed nihil aliud nobis propositum est tanquam necessarium ; nam illa verba, Petite et accipielis, Oportet semper orare, et similia, de oratione mentali sufficienter intelliguntur; ergo.

6. Ad quam virtutem hoc praeceptum speclet. — Quorumdam opinio docet preceptum divinwm orandi non esse ea vi solius religionis. — Quserendum vero superest quale sit, et ad quam virtutem pertineat hoc praeceptum; nam hoc multum refert ad intelligendum quale peccatum in ejus violatione committatur. Ex dictis enim videtur sequi praeceptum hoc tantum posse pertinere ad charitatem Dei, vel proximi, vel propriam; quia hoc praeceptum in tantum obligat ad orationem, quatenus est medium necessarium ad aliquem finem; ergo obligatio ad utendum tali medio, solum potest oriri ab illa virtute, ad quam pertinet obligatio quaerendi illum finem, nam tota obligatio medii est propter finem. Sed obligatio quaerendi talem finem pertinet ad charitatem. Nam si oratio sit necessaria ad consequendum auxilium necessarium ad propriam salutem comparandam,, illa obligatio ex charitate propria nascitur : si vero oratio sit necessaria ad liberandum proximum a periculo, erit obligatio ex charitate proximi; si vero sit oratio necessaria ad non offendendum Deum, vel aliquid aliud arduum pro amore ejus faciendum, obligatio erit ex charitate Dei. Unde etiam interdum poterit ad alias virtutes pertinere, ut ad confitendam fidem, si ad hoc sit necessarium auxilium, et sic de aliis; ergo ex vi solius religionis non datur peculiare praeceptum divinum orandi. Atque in hanc sententiam videtur inclinare Alexand. Alens., ubi supra. Eademque videtur profecto fuisse opinio illius Baptistae, quam refert Medina. Ile tamen debili argumento utebatur, scilicet, quia si esset naturale praeceptum orandi, jam essent plura praecepta moralia quam decem; sed hoc frivolum est, alias eodem argumento probaretur non dari praeceptum misericordiae, vel alia similia. Quamvis ergo detur tale praeceptum, poterit reduci ad illa decem, quia in Decalogo non omnia prsecepta moralia formahter continentur, sed per reductionem.

7. Juxta predictam opinionem, omissio oraLionis idem peccatum est cum eo quod opponitur virtuti, ad quam erat necessaria.—Ex hac vero sententia sic explicata, sequitur omissionem orationis nunquam esse speciale peccatum distinctum ab alis, sed esse illud ipsum quod committitur, deficiendo ab illo fine propter quem est necessaria oratio. Ut, verbi gratia, cum, urgente tentatione contra castitatem, ad quam vincendam est necessaria oratio, negligit quis orare, tunc illa omissio orationis idem peccatum est cum peccato contra castitatem, cui aliquis tunc consensit, vel saltem illius periculo se exposuit. Quia quando obligatio ad aliquem actum solum oritur ex obligatione intrinseci finis, omissio ilius actus non habet specialem malitiam distinctam ab ea quae est tali fini contraria. Ut in exemplo posito, si ad vincendam illam tentationem judicaretur necessarium jejunium, qui illud omitteret, non peccaret specialiter contra abstinentiam, sed tantum contra castitatem, quia illa necessitas et obligatio ex sola castitate oritur. Declaratur etiam hoc exemplo, quo Paludanus et alii in hac materia utuntur : quod, sicut homo in extrema necessitate corporal constitutus, si non potest aliter conservare vitam nisi mendicando, tenetur mendicare, ita qui spiritualiter indiget, tenetur mendicare a Deo. At vero in illo casu, qui omitteret mendicare ab homine, non peccaret nisi contra propriam charitatem, qua tenetur corpus suum conservare, non vero, quia non honorat alium petendo ab ipso; ergo similiter in praesenti.

8. D. Thomoe sententia . praeceptum dieinumn orandi ad solam religionem spectare debet. — Nihilominus D. Thom., dicta quaest 83, art. 3, ad 2, distincta ponit haec praecepta dicens: Desiderare(utique bonum illud, propter quod est necessaria oratio) cadit sub procepto charitatis, pelere autem sub precepto religionis ; ponit ergo proprium et peculiare praeceptum, quod, licet non obliget nisi occurrente necessitate charitatis, vel alterius similis virtutis, nihilominus obligat ex propria vi religionis. Unde Conscquenter fit eum, qui tunc orationem omittit, dupliciter peccare : primo contra charitatem, verbi gratia, quia non effticaciter desiderat et intendit bonum proprium; secundo, contra religionem, quia non praebet Deo cultum orationis, quando debet. Et in hoc sensu videtur defendere hanc opinionem Medina, supra referens D. Thom. Unde in fine ait, posse interdum omissionem orationis esse speciale et unicum peccatum sine concomitantia alterius, ut si homini baptizato (inquit), intimetur necessitas orandi ad consequendam perennem vitam, et ille tunc omittat orare, et nihil aliud, peccat solo peccato omissionis orationis. Ouod profecto satis difficile est, pendet tamen ex his quae de tempore, pro quo obligat hoc praeceptum , dicenda sunt. Idem insinuat Armilla, verb. Oratio, num. 2, cum ait orationem esse necessariam, ut revcrentiam Deo exhibeamus et ut impetremus, etc. Unde aliqui hac ratione utuntur. Naturalis ratio dictat esse Deo exhibendum cultum; sed praecipuus cultus Dei consistit in oratione; ergo praeceptum orandi oritur ex vi cultus debiti Deo, ac proinde est peculiare praeceptum religionis.

9. Aliquorum ratio ad sententium procimawn probandam parum urgere censetur. — Haec vero ratio non multum urget, quia praeceptum de divino cultu ex sola rei natura non determinatur ad particularem actum, vel modum cultus, sed hoc relictum est arbitrio hominis quoad privatum cultum. Unde posset quis Deum colere, gratias agendo, vel laudando, vel adorando, et per hoc impleret naturale praeceptum divini cultus; ergo licet nunquam peteret, uon violaret naturale praeceptum colendi Deum,, esto alias peccaret contra charitatem. Ex illo ergo praecepto non petest colligi determinata obligatio ad propriam orationem , de qua nunc tractamus, nam de illa dicit D. Thom. datum esse speciale praeceptum religionis, et contineri in illis verbis, Petite et accipietis. Quocirca difficile est ex solo discursu rationis ostendere efficaciter, datum esse hoc praeceptum , nisi in sensu declarato in priori sententia. Unde Medina supra, sentiens difficultatem, adjungit : Quod si velis hoc preceptum reducere ad preceptum charitatis , parum refert , dummodo concedas teneri hominem non solum ad desiderandum, sed etiam ad petendum sub reatu noci peccati.

10. Sententia D. Thome approbatur. — Nihilominus sentio non esse recedendum a sententia D. Thomae, quae magis pia est, et satis consentanea rationi. Potest autem ita explicari, quia , Pcet religio non obliget ad petendum, nisi quando urget alia necessitas, nihilominus tunc obligat non solum propter talem necessitatem, sed etiam propter ipsum cultum Dei. Ideo enim Deus ordinavit petitionem esse necessariam ad obtinendum auxilium vel remedium in hujusmodi necessitatibus, ut ipsaemet necessitates quodammodo cogerent homines ad confugiendum ad Deum, eumque per orationem coleudum ; ergo verisimile est praeceptum colendi Deum obligare ex intentione divina m tal opportunitate, et tali modo. Atque hoc significavit nobis Christus Dominus in his verbis: Petite et accipietis, quae praeceptum continent justa communem expositionem, et ex vi et forma verborum praecipiunt hunc proprium actum et specificum religionis. Non continent autem praeceptum divinum mere positivum ; ergo continent et declarant praeceptum divinum naturale. Declaratur tandem, quia quando aliquis actus virtutis ex natura sua vel institutione divina habet honestatem necessariam ad salutem, tunc non solum charitas, vel aliae virtutes generales, sed propria etiam virtus, ad quam pertinet talis honestas, obligat ad talem actum; ergo ita est etiam in praesenti. Antecedens patet inductione. Nam fides, quae est medium ad justitiam, cadit in praeceptum, non solum ex charitate propter justitiam obtinendam, sed intra propriam speciem fidei ; idemque est de spe et poenitentia; et de Sacramentis, praesertim necessariis ad salutem, data sunt propria praecepta, quorum violatio contra religionem est: idem ergo erit de oratione, cum sit eadem ratio, supposita ejus necessitate. Quomodo autem hoc praeceptum violetur per specialem culpam, in sequenti cap. explicabitur.

11. Unum vero hic addendum occurrit, etiam juxta priorem modum explicandi hanc obligationem, fatendum esse interdum posse pertinere ad solam religionem, ut patet, quando necesse est pro ipsamet religione et divino cultu pugnare, et ad hoc ipsum auxilium divinum postulare ; tunc enim ipsamet religio proxime et immediate ad utrumque obligat, scilicet ad desiderandam et intendendam divinam gloriam, et ad petendum auxilium in eum finem. Nam, licet tunc etiam charitas Dei remote obliget, proxime tamen obligat religio, quatenus Deo reddit debitum, quia tunc pugnare pro divino honore debitum est Deo, quasi ex justitia, seu religione.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29