Caput 30
Caput 30
Quomodo discerni possit tempus pro quo orationis necessitas ejusque obligatio urget.
1. Ratio difficultatis. — Difficile satis est hoc declarare, quia semper loquimur sistendo in pura lege naturali, prout a nobis declarata est. Ratio autem diflicultatis est , quia hoc praeceptum orationis affirmativum est; praeceptum autem affirmativum non obligat pro semper, ut per se constat, et hoc praeceptum , quatenus naturale, non affert secum temporis determinationem : quomodo ergo determinari poterit tempus hujus obligationis ? Nam si ordinaria necessitas humana sufficit, semper et continuo, moralter loquendo, obligabit hoc praeceptum , quia semper indigemus divino auxilio, vel ad bene operandum, vel ad non peccandum, et ad vincendas tentationes quae fere nunquam non occurrunt. Si vero major vel extraordinaria necessitas spectanda est ad hancobligaticnem, difficillimum erit discernere modum et quantitatem hujus necessitatis, quod est contra rationem divini praecepti, quia debet esse lucidum et clarum ; alias quomodo posset impleri in tanta hominum multitudine et varietate?
2. Nonnulli heeretici semper nmecessario orandum esse dicebant, — Hoeresis heec et va- tioni et sensui contraria est. — In hac re quidam haeretici errarunt, dicentes semper et continuo ex ncecessitate esse orandum, ut Augustinus refert, haeres. 57, qui ita intelligebant illud Christi verbum: Oportet semper orare ; et quod Paulus ait primae ad Thessal. b: Sine intermissione orate ; et ad Colossens. 4 : Orationi instate. Haec vero haeresis intellecta, ut refertur et ut sonat, de propria oratione, et rigorose de toto tempore sine ulla interruptione aut requie, est contra omnem rationem, et sensum; nam illa continuitas non est humana, sed angelica ; necesse est euim homines aliquid temporis dormiendo consumere, et aliquid in humanis actionibus, cum quibus vix potest esse actualis attentio ad propriam orationem. Quod si aliquibus per specialem gratiam hoc conceditur, non est res pertinens ad praeceptum generale; alias datum esset de re plane impossibili secupdum communem gratiam et potentiam, quod est contra suavitatem et prudentiam divinae legis. Imo, etiamsi plura sint tempora, in quibus homines communiter possent orationi vacare, nihilominus non est datum praeceptum proprium orandi toto illo tempore, quod a convenienti somno, et ab aliis actionibus ad vitam necessarus vacuum est; essetque error etiam in hoc sensu illam sententiam defendere, reducique posset ad errorem illorum, qui hoc tempore negant praece-, pta a consiliis distingui. Nam, licet illa frequentia orationis etiam possibilis et commoda in consilio sit, praesertim si de oratione mentali loquamur, et de tempore, quando aliquid aliud melius aut proximis magis necessarium agendum non occurrit , non tamen est in praecepto. Quod satis constat ex usu et praxi Ecclesiae, et quia tale praeceptum non est divinum naturale, ut ex dictis cap. praecedenti manifestum est; ergo neque est divinum positivum, quia in lege evangelica non sunt data alia praecepta caeremonialia, praeterquam sacramentorum et fidei. Igitur tale praeceptum nec traditum est, ut ostendit usus Ecclesiae, neque etiam est scriptum, ut statim patebit. Unde Paulus, prima ad Corinthios septima, conjungatis dicit: JVolite fraudare invicem , nisi forte ev consensu ad tempus, . ut vacetis orationi , ubi particula illa, em consensu, demonstrat consilium illud esse, non praeceptum. Et inferius virginitatem suadens, quam diserat esse in consilio, non in praecepto, inquit : Mulier innupta, et virgo cogitat que Dominà sunt, ut sit sancta corpore et spi- ritu ; quae autem nupta est, cogitat que sunt mundi. Ac tandem concludit se consulere, quod facultatem pruebeat sine impedimento Dominuwm obsecrandi. Imo D. Thom., dicta q. 83, art. 14, dicit etiam hoc consilium frequenter orandi non esse sine discretione sumendum, sed ubi positivum praeceptum non intercedit, commensurandum esse dispositioni et utilitati orantis : Unde conveniens est (inquit ) ut oratio tantum duret, quantum est utile ad emcitandum interioris desiderii fervorem ; cum vero hanc mensuram excedit, ita quod sine tedio durare non possit, non est ultra protendenda. Quod documentum confirmat ex Augustini epist. 121, cap. 9 et 10; de illo videri potest Gulliel. Paris., in Rethoric. Divin., capit. 44; et de eodem dicemus plura, tractando in particulari de oratione mentali et vocali.
3. Testimonia Scripture, quibus nitebantur heeretici, declarantur variis modis. — Prima expositio est, orationem accipi pro opere bono. —De testimoniis autem illis male intellectis a citatis haereticis nonnulla diximus supra, cap. 1, occasione illius divisionis orationis, in qua dicebatur orationem largissime sumptam, significare omne opus bonum, juxta quam alqui, ad vitandam hanc haeresim, testimonia illa interpretati sunt. À qua interpretatione non longe abest D. Thom., dicto artic. 14, in corpore, et ad 4; nam in corpore distinguit de oratione quoad causam, vel quoad formalem actum, dicitque licet non oporteat esse continuam quoad actum ipsum, tamen quoad causam posse et debere esse continuam. Causam autem dicit esse desiderium charitatis, ex quo manare debet oratio; illud autem desiderium dicit debere esse continuum actu vel virtute, prout manet in omni opere, quod ex charitate facimus. Unde quia omnia debemus ad gloriam Dei facere, primae ad Corinth. 10, ideo secundum hoc debet esse oratio continua. Et juxta haec exponit in solutione ad quartum praedicta testimonia. Nobis autem non placuit illa acceptio orationis pro quolibet opere bono, quia multum enervat omnia testimonia Scripturae, quae sunt de frequentia et necessitate orationis, favetque aliquo modo errori Wicleph, qui omnia interpretabatur de eratione vitali Ttem in c. 9, cum Chrysostomo et aliis Theologis, colligebamus necessitatem propriae orationis ex verbis Christi : Oportet semper orare. Quomodo ergo nunc possumus illa de oratione largissime et improprussime sumpta interpretari ? Praesertim quia, ut bene notavit Medina, dicto Codice, quaest. de Tem- pore orandi, Christus ibi volebat persuadere instantiam petendi, quod est proprie orare, et ad hoc adducit ibi parabolam de judice; haec autem instantia tollitur, si interpretemur de opere vel desiderio virtuali, aut alio modc improprio. Item Paulus evidenter loquitur de propria oratione, cum dicit ad Colossens. 4: Orationi instate. Unde adjungit : Figilantes in ea, in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis. In eodem ergo sensu loquitur 1 ad Thess. 5. Adde quod, licet interpretemur de operatione, non est praeceptum semper bene operandi absolute, sed solum quasi sub conditione, seu quoad specificationem, id est, quod si operamur, bene operemur; possumus tamen ab operatione cessare sine transgressione praecepti; ergo etiam in hoc sensu non est praeceptum affirmativum continue orandi, ut illi haeretici volebant. Et praeterea, licet, dum operamur, teneamur honeste operari, non tamen tenemur semper operari ex charitate, sed satis est operari ex aliqua honestate morali ; at vero propter hanc solam honestatem satis metaphorice dicitur durare continuo desiderium charitatis. Eo vel maxime quod multi opinantur posse hominem sine culpa interdum operari actionem indifferentem, in qua dici non potest proprie continuari desiderium charitatis. Itaque haec expositio de bono opere, vel de continuatione per intentionem charitatis, mihi non placet :.
4. Altera expositio de orationis duratione in se vel in suo effectu etiam non probatur. — Et eadem ratione, non probo expositionem aliam quam in eadem solutione ad quartum affert D. Thbomas, scilicet quod oratio debet durare semper vel in se, vel in suo effectu. Tum quia etiam hoc modo non sumitur oratio in sua proprietate, prout necesse est sumi in verbis continentibus praceptum. Tum etiam quia non video quomodo ex necessitate praecepti teneamur facere ut oratio continue duret, vel in se, vel in suo effectu, quia necessarium non est ut vel devotio duret, vel res impetrata per orationem, nec etiam est necesse ut duret beneficium alteri collatum ut pro nobis oret.
5. Aliorum interpretatio de duratione morali, non physica, non plene satisfacit. — Aliter ergo exponit Augustinus, etrefert etiam D. Thomas, oportere semper orare, non conti- nuitate physica, sed morali, quia oportet statuis temporibus orationem non omittere. Quae expositio esset quidem facilis et optima, si sermo esset de positivo praecepto, quo tempora etiam orandi statuta sunt, quomodo proprie dicemus oportere semper dicere canonicum officium, et divina officia sine intermissione in Ecclesia dici, quia suis temporibus non omittuntur. Item esset expositio facilis, si verba illa tantum continerent consilium ; sic enim consilium estihabere certa tempora designata ad orandum, et illa deinceps non intermittere, sed semper in dicto sensu orare. At vero intelligendo illa verba de praecepto divino, de quo nunc agimus, non apparet quomodo possit illa expositio applicari, quia praeceptum illud non habet certa tempore statuta et designata, pro quibus obhget, et ideo illud est quod nunc maxime inquirimus, quaenam videlicet sint tempora pro quibus obligat illud praeceptum.
6. Quarta declaratio est de orationis persecerantia quoad instantiam petitionum, non desistendo usque dum obtineatur res postulata. — Aliter exponit Medina supra, mentem Christi Domini citato loco solum fuisse, nos docere, oportere, etiamsi semel et iterum petendo non obtineamus, non ideo desistere, sed semper orare, id est, non desisterc, seu dejcere, ut Christus dixit, et rem prorsus omittere, sed perseverare, donec obtineamus. Quam expositionem sequitur etiam Maldonatus, et revera est valde consentanea intentioni Christi, quam in Parabola quam adduxit, satis explicuit, ut etiam dixi in cap. 1. Videri autem potest, juxta hanc expositionem, non colligi ex diciis verbis praeceptum divinum orandi, quia in eis potius declaratur modus in orauone servandus ad efficaciter impctrandum, quam absoluta obligatio orandi. Ad hoc autem responderi potest, ante omnia contineri in illis verbis necessitatem orationis, et ultra illam adjungi modum et instantiam orandi. Quod autem Medina addit, verba illa: Oportet semper orare, non esse verba Christi, sed Evangelistae, proponentis et quasi explicantis intentionem parabola, et incertum est, et non obstat quominus eamdem habeant infallibilem veritatem; conferre tamen potest ut intelligamus in eo sensu esse dicta, qui ex parabola colligi potest.
7. Quinta illorum verborum eapositio est, per exaggerationem dictum esse ad necessitatem orationis indicandam. — Aliam expositionem indicavi supra ex Bonaventura, eamque se- quitur Castro, verbo Oratio, haeres. 2, illum loquendi modum solum continere quamdam exaggerationem ad indicandam necessitatem orationis. Est enim hic loquendi modus per exaggerationem usitatus in Scriptura, quae se accommodat modo loquendi hominum; ut quod est valde difficile, dicitur interdum impossibile, etc. Faciliusque accommodatur haec expositio ad verba Pauli, nam cum ait: Sine intermissione orate, perinde est ac si diceret: Frequenter orate, quod clarius explicuit in alio loco, affirmativa tantum exhortatione utendo: Orationi instate. Possumus etiam dicere ibi commendari instantiam orandi, juxta illud Ambrosil, serm. 19 in Psalm. 118: Preaeveni in maturitate, et clamavi : Qui rogat, semper roget, et si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. Verumtamen haec omnia non suflhiciunt ad explicandam vim praecepti, si ex illis locis colligendum est, quia etiam illa frequentia orationis, quam ex illis locutionibus vere colligere possumus esse valde convenientem et opportunam, non cadit sub praeceptum, ut dictum est. Nullum autem inconveniens censeo concedere, Paulum non solum explicasse praeceptum, sed etiam consilium frequenter orandi; in illa tamen exaggeratione necessitatis orationis satis significari praeceptum absolutum orandi, quamvis ex illis testimoniis haberi non possit, quando obliget.
8. Catholici Doctores evistimant preceptum orandi certam temporis differentiam non habere. — Aliquorum opinio est, preceptum orandi tnnc obligare, cum primum homo incipt uti ratione. — Omisso ergo hoc errore, Doctores catholici fatentur praeceptum hoc, quatenus divinum et naturale est, non afferre secum certam et claram temporis determinationem. Ita habet D. Thom., in A, distinct. 15, q. 4, art. 1, quaestiunc. 3, dicens: 7ndeterminate ad orationem qualibet tenetur, em hoc ipso quod tenetur ad bona spiritualia procuranda. Et ita loquuntur alii, ut videre licet in Angel., verb. Oratio, num. 20; Ledesm., in 4, secunda part., quaest. 26, art. 3; Medina supra, q. 11; Sylvestro, Navarro et Abulensi infra referendis. Et patet, quia si spectemus praeceptum ex sola naturali ratione, non dicit ut oremus semel in die, vel mense, vel in anno, aut quidpiam simile, et Christus solum indetinite dixit: Petite et accipietis, quae verba maxime indicant praeceptum; et alia, quae indicant necessitatem etiam in rigore, non determinant punctum illius. In hoc ergo puncto praescri- bendo, quod necessarium est ad moralem usum praecepti, laborant et varii sunt Doctores. Quidam dixerunt obligare hoc praeceptum in primo instanti usus rationis, quia in eo tenetur homo se convertere ad Deum debito modo, ad honeste et'sancte vitam instituendam, quod facere non potest sine magno auxilio gratiae, et ideo pro tunc tenetur orare petendo illud. Ita tenet Sylvester, verbo Oratio, quaest. 8, qui nullum aliud affert fundadamentum, praeter illam opinionem D. Thom. 1. 9, quaest. 89, art. 6.
9. Posita opinio rejicitur ut falsa et insufficiens. — Haec vero sententia nobis non probatur, nec satisfacit. Primo, quia non consiat de tali praecepto affirmativo, quod pro primo instanti usus rationis obliget ad propriam conversionem in Deum, sed solum ad volendum bonum honestum, quod tunc primo occurrit, de quo alias. Secundo, quia male infert, ut notavit Navarrus, in Enchiridio de Oratione, cap. 3, num. 17, quod ipse solum probat, quia convertere se in Deum et orare diversa sunt, et a diversis non fit illatio. Responderet tamen Sylvester illa diversa esse connexa, ut finem proximum et medium necessarium ad illum, et ideo posse esse validam illationem. Non videtur tamen Sylvester advertisse repugnantiam quae in hoc involvitur; nam, ut quis oret Deum petendo ab ipso, necesse est ut supponatur conversus ad illum, dicente Paulo ad Roman. 10: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? ergo prius necesse est implere praeceptum illud conversionis in Deum, quod D. Thomas ponit, quam inchoetur oratio; ergo ex illo pracepto seu necessitate implendi Ulud non potest colligi obligatio orandi pro illo instanti, neque est unde colligatur, supposita impletione talis praecepti. Et declaratur amplius, quia vel loquimur de homine fideli per Baptismum, et educato inter fideles, vel de homine infideli, vel educato inter infideles. Prior, cum pervenit ad usum rationis per fidem et virtutes infusas cum communi auxilio gratiae, potest converti in Deum modo sufficienti ad implendum illud praeceptum ; ergo ex vi illius non tenetur tunc orare. Praesertim quia, ut orare possit, debet prius excitari ad actum fidei, et ad ipsam orationem; at eodem modo potest excitari immediate ad intentionem serviendi Deo, vel aliam similem, qua impleat illud praeceptum absque praevia oratione. Si vero loquamur de homine educato inter infideles, qui nihil unquam de fide audivit, ille perve- niendo ad usum rationis non potest orare, nisi prius supernaturaliter aliquo modo illuminetur; ergo ad obtinendam hanc illuminationem non tenetur orare; postquam autem illam gratis receperit, per iilam cum adjuvante gratia, quae praesto est, potest se aliquo modo convertere in Deum, ut justificetur, absque alia oratione praemissa. Atque ita loquitur divus Thomas de illo homine. Ergo etiam data illa obligatione conversionis, non recte infertur obligatio orationis pro illo primo instanti.
10. Insufficientia dictee sententie ostenditur. — Dehcit praeterea illa sententia, quia, etiamsi daremus praeceptum hoc obligare pro illo instanti, non esset verisimile pro illo etiam finiri, alias qui in illo instanti oraret, non teneretur amplius in tota vita orare. Quod plane falsum est, cum necessitas et fundamentum hujus praecepti duret, imo multo magis urgeat reliquo tempore vitae; ergo, licet admitteretur obligatio pro illo instanti, eadem superesset difficultas pro quibus temporibus obliget illud praeceptum reliquo tempore vitae; non ergo expedit difficultatem. Auget autem illam coarctando hanc obligationem ad illud primum instans, praesertim cum vix sit humano modo possibile tam subito aut obligationem illam recognoscere aut implere.
11. Tempore quo Missa celebratur, praceptum orationis etiam obligare Sylvester affirmat. — Aliud tempus hujus obligationis assignat ibidem Sylvester, scilicet, illud in quo ex praecepto tenemur audire missam, quia tunc, inquit, tenemur orare, id est, orantibus assistere, ut eis mediantibus oremus, quod sumpsit ex D. Thoma, dicta quaest. 3. Certum autem imprimis est hanc temporis determinationem non esse ex natura rei, sed ex statuto Ecclesie, quod expresse declaravit D. Thomas, et Sylvester non negavit, nec ignorare potuit. Ideoque non videtur hoc modo expediri difficultas quam tractamus ; consideramus enim solam vim naturalis praecepti. Responderi tamen ad hoc posset, ita Deum Ecclesiam suam (quae omni tempore fuit) gubernasse et instituisse, ut in illa semper fuerit publicus usus alicujus sacrificii et orationis publicae, cui certis temporibus omnes fideles tenerentur assistere, et ita semper fuisse adjunctam illi praecepto naturali aliquam temporis determinationem, neque ab illa posse humano modo separari, vel sine illa convenienter impleri. Sed hoc imprimis valde incertum est, saltem de tempore legis naturee; et praeterea cum hypothesis non sit impossibilis, scilicet quod nulla sit facta talis determinatio, quandoquidem est simpliciter humana ac positiva, necesse est ut ex vi solius praecepti naturalis haec obligatio pro aliquo tempore oriatur. Praeterea, quamvis unusquisque fidelium sit membrum Ecclesiae, et ut sic teneatur publicas orationes fundere, quae nomine totius Ecclesiae fiunt, vel per se illas fundendo, quod pertinet ad ministros, vel illis assistendo, et per alios orando, quod pertinet ad populum, nihilominus unusquisque etiam est privata persona , quae potest ad privatam orationem obligari, juxta occurrentes necessitates, et tempus hujus obligationis non est determinatum per illam ecclesiasticam determinationem.
12. Praeceptum orandi, empleto,missee sacrificio, etiam obligat. — Atque hinc sequitur unum consideratione dignum in hoc puncto, nimirum , illam Ecclesiae determinationem non esse talem, ut, impleto illo Ecclesiae praecepto, censeri possit sufticienter impletum praeceptum divinum orandi. In quo est magna differentia inter hanc determinationem, et alias factas ab Ecclesia in aliis praeceptis divinis; nam praeceptum divinum sacrificandi sufficienter impletur a fideli populo, audiendo missam diebus festis juxta Ecclesiae determinationem ; similiter praeceptum divinum communicandi, extra mortis articulum, sufficienter impletur, per se loquendo, communicando semel in anno in Paschate, quia censetur Ecclesia sufficienter determinasse tempus illius praecepti divini. Idemque cum proportione est de praecepto annuae confessionis, et similibus. At vero divinum praeceptum orandi, quatenus omnes et singulas privatas personas obligat, non imp:etur sufficienter audiendo missam in diebus festis, assistendo illi sacrificio cum intentione et attentione sufficiente ad missae praeceptum implendum ; ergo signum est, per illud praeceptum ecclesiasticum non determinari per se ac proprie tempus obligationis alterius praecepti divini, prout est de privata, et (ut sic dicam) personali oratione. Assumptum videtur communiter receptum, nam extra tempus praecepti audiendi missam, omnes designant alia tempora, pro quibus obligat praeceptum orandi, quod etiam Sylvester admittit. Item, licet aliquis propter impotentiam excusaretur circa missam audiendam, nihilominus tenetur interdum privatim orare, saltem mente, et in eo necessarium esset definire tempus pro quo obligaretur. Item est optima ratio, quia praeceptum orandi non videtur omnes codem modo et ad idem in particulari obiigare, sed unumquemque juxta propriam illius nccessitatem et opporiunitatem ; ergo quoad privatam orationem non potuit fieri adaequata determinatio ejusdem temporis et ejusdem orationis quoad omnes. llla ergo determinatio pertinet ad orationem publicam, quae necessario fieri debuit per potestatem publicam; semper ergo superest difficultas circa privatas orationes.
13. Tertia communis sententia docet, orandi praeeceptum obligare quando wurget necessitas.— Est tertia et communis sententia, quae hoc tempus determinandum putat ex necessitate divini auxilii pro aliquo tempore occurrentis. Fundarique potest in illo vulgari principio, quod praecepta aflirmativa, licet obligent semper, non tamen pro semper, sed solum pro articulo necessitatis, quando ipsamet expresse aliud tempus non determinant. Duplex autem necessitas communiter proponitur. Una est propria ipsiusmet hominis, ut si aliqua tentatione vehementer pulsatur, quam sine divino auxilio vincere non potest. Alia est necessitas proximi, ut si quis videat aliquos ad duellum properare, nec possit eos aliter impedire, saltem tenetur pro eis orare. Ita docet D. Thom., dicta quaest. 3, et colligitur ex Paludano, dicta quaest. 5. Tenet Sylvester supra, et Navarrus supra, num. 14 et 15. Et revera nihil aliud sensit Abulensis, quaest. 32, in cap. 9 Matthaei, quem immerito Navarrus reprehendit, eo quod dixerit, teneri nos ad orandum pro proximo in necessitate constituto, si speramus per orationem posse illi prodesse. Non enim explicuit Abulensis teneri nos ad orandum pro aliis, quoties prodesse illis possumus, vel in quacumque communi necessitate, sed indefinite locutus est, et plane intelligit juxta ordinem et obligationem charitatis.
14. Dicta sententia quoad preceptum charilatis vera censetur, quoud preceptum vero religionis secus esse videtur. —Haec quidem doctrina , quatenus obligationem charitatis declarat, vera est, quia ex charitate tenemur et nos et proximum diligere, praesertim in spiritualibus, et consequenter et nostrae et illorum necessitati gravi et spirituali subvenire, eo modo quo possumus ; non tamen videtur illa doctrina sufficere ad explicandum tempus propria obligationis hujus praecepti. Primo, propter rationem supra tactam, quod hoc est praeceptum proprium religionis per se obhgans ad orationem propter divinum cultum ; ergo non tantum obligat quasi per accidens propter necessitatem contingentem et extrinsecam ; habet ergo per se proprium tempus suae obligationis, et hoc est quod inquirimus. Secundo, quia alias qui nunquam sentiret illam vehementem et urgentem tentationem, nec videret proximum in simili necessitate, nunquam teneretur orare ; possent ergo multi totam vitam sine oratione transigere absque gravi peccato, quod profecto incredibile est. Praeterea, quod attinet ad necessitatem proximi, non videtur illa sufficiens causa hujus obligationis ex vi solius charitatis, quia imprimis proximus habet libertatem ut non consentiat tentationi, et habet a Deo paratum sufficiens gratiae auxilium ut id facere possit. Dices indigere majori et extraordinario auxilio, sine quo relinquitur in gravissimo periculo, et huic necessitati nos tenemur subvenire per orationem. Sed contra, quia non constat nobis orationem unius pro alio in tali necessitate esse medium necessarium, neque etiam esse eflicax, quia oratio unius pro alio ( ut Augustinus dicit ) non est infallibilis: cur ergo imponenda est tanta obligatio in re tam obscura et incerta, si alioquin oratio per se et ratione sui non est in praecepto? Tandem divinum gratiae auxilium non solum est necessarium ad vincendam gravissimam et extraordinariam tentationem, sed etiam ad vincendas graves et ordinarias, vel determinate ad singulas, vel saltem indefinite et confuse, ut alicui non consentiamus, seu, quod idem est, ut omnibus constanter resistamus; ergo si oratio est in obligatione propter necessitatem auxilii, non tantum urgebit obligatio pro illo tempore gravissimae et extraordinariae tentationis, sed necesse est ut obligemur aliis etiam temporibus nos orationibus praemunire. Quod si auxilium illud pro aliis temporibus sperari potest absque oratione, et ideo non obligat tunc praeceptum orationis, idem dici poterit in tempore gravissimae tentationis. Nec facile ostendi poterit unde medium orationis sit magis necessarium in illa particulari necessitate, quam in hac generali, quae semper ac continue nos premit.
15. Praeceptum orandi multoties in vitae decurswu obligat, etiamsi wulla sit orandi necessitas ex charitate proveniens. — Hae objectioges non proponuntur a nobis auimo impugnandi communem doctrinam, sed explicandi ilam. Censeo igitur divinum praeceptum orandi, saepius et per se obligare in decursu vitae, etiamsi non occurrant extraordinarii casus particulares, in quibus necessitas charitatis ad orandum obliget. Hoc mihi probant argumenta facta, illud praecipue, quod vita humana tota est unum continuum bellum, et consequenter unum continuum periculum, quod scimus sine continuo etiam Dei auxilio ei protectione superari non posse. Scimus etiam ordinarium medium a Deo constitutum ad dandum hoc continuum auxilium, esse orationem. Ergo ipsa ratio dictat non esse expectandum extremum periculum ad orandum, essetque contra propriam salutem ad illas augustias orationem restringere ; obligat ergo oratio saepius ac per se ratione praesentis status. Unde fit ulterius verisimile obligare hoc modo, non solum obligatione charitatis propriae, sed etiam religionis , quia, ut supra dicebamus, licet hoc praceptum ex nostra necessitate nobis innotescat, quia illam supponit ut materiam talis praecepti, non tamen est illa formalis et adaequata ratio talis praecepti, sed haec est divinus cultus quem Deus intendit, cum constituit hoc medium tanquam necessarium ad subveniendum humanae necessitati.
16. Tempus aliquod in particulari, quo preceptum obliget orandi, designari non potest. — Tenemur tamen orare toties , quoties honeste vitee degendee conveniens fuerit.— Neque existimo auctores, qui particulares casus assignant, hanc generalem doctrinam excludere voluisse; sed quia difficile est certa tempora hujus obligationis in particulari designari, aliqua invenisse quae certiora viderentur. De aliis vero vel nihil dicunt, vel indefinite loquuntur; sicut D. Thomas dixit praeceptum religionis obligare ad orandum, quod certe non potest pendere ex particulari et extraordinaria indigentia vel ipsius orantis, vel alterius proximi. Et Paludanus dixit hanc obligationem oriri ex necessitate diligendi Deum super omnia, non immediate, sed mediante obligatione dandi Deo cultum latriae. De tempore vero hujus obligationis , ait Paludanus nihil esse certum jure naturali, seu divino. Quod sane verum est, si velimus certum tempus in individuo, vel certam frequentiam designare. Nihilominus hic censeo habere locum doctrinam quam de praecepto divino poenitentiae suo loco tradidi, et pro his divinis praeceptis affirmativis, ut charitatis, et similibus censeo esse generalem et necessariam ; nimirum obligare haec praecepta, ut actus eorum non multo tempore differantur, sed aliquoties in vita fiant, quoties videlicet ad rectam et honestam vitam instituendam prudenti arbitrio judicatum fuerit. In particulari autem judicare quando sit nimia dilatio, vel quae sit debita frequentia, prudenti arbitrio relictum videtur ex natura rei, sicut etiam hujus vel illius temporis electio voluntaria est. Credo tamen tam necessariam esse orationem ad rectitudinem vitae, ut non sit permittenda dilatio unius anni, nec fortasse unius mensis, quod usus ipse fidelium satis confirmat ; vix enim invenietur aliquis tam negligens in divino cultu, et circa suam salutem procurandam, qui non aliqua privata oratione frequentius utatur. Quapropter in praxi non existimo esse necessarium nos esse nimium sollicitos de praeciso tempore hujus obligationis, quia regulariter omnes praeveniunt, ut ita dicam, tempus illud ipso usu orationis.
11. Aliquando poterit esse major aliqua necessitas orandi, sive id sit ex charitate . vel ex religione. Ab oratione desisti non debet, si tentatio duret, sed potius tentatione crescente, oratio augenda est.— Hac igitur generali obligatione praemissa, negandum non est quin in aliquibus occasionibus possit ex peculiari necessitate major quaedam et peculiaris obligatio oriri, sive illa tunc pertineat proprie ad religionem, sive ad solam charitatem, quod speculative disputari posset, sed nunc non oportet, nam sufficiunt dicta. Quod ergo atUnet ad orationem pro se ipso, existimo illam generalem obligationem orandi, primo ei per se ordinari ad spirituale bonum ipsius orantis, quod attinet ad materiam orationis, nam de formali motivo jam dictum est esse cultum Dei. Primo ergo ac praecipue obligatur homo ad orandum pro se, maxime in spiritualibus, qua oratione praevenitur, ne incidat in tentationem, id est, non solum ut per tentationem non vincatur, sed etiam ut in illam incidere, aut ea graviter vexari non sinatur. Quod si, non obstante priori oratione, vel ordinaria, vel etiam extraordinaria, Deus permiserit hominem actu vexari gravissima tentatione, et earatione in periculo animae suae versari, non est dubium quin tunc teneatur homo peculiari obligatione ad orationem recurrere, ut omnes auctores docent, quia tunc maxime obligat charitas propria, atque etiam Dei. Et confidere tunc de sua libertate, esset magna superbia et praesumpUo; contfidere autem de solo auxilio ordinario sufficiente, esset stulta negligentia. Tum quia saepe est moraliter necessarium extraordinarium auxilium. Tum etiam quia hoc sperandum est debito modo, et per media nobis a Deo proposita, inter quae ex potissimis et maxime necessariis est oratio. Imo addit Medina, dicto Cod., quaest. 11, ad ultim., teneri hominem ad orandum, quoties tenetur se ad gratiam disponere, et quoties vult sacramentum suscipere, vel iter aut opus periculosum aggredi. Sed non sunt hujusmodi obligationes facile multiplicandae. Nam, si sermo esset de oratione generatim , ut dicit ascensionem mentis in Deum, clarum esset eum, qui tenetur se ad gratiam disponere, teneri ad elevandam mentem in Deum; tamen, quia agimus de propria petitione, non video cur non possit quis ex bono habitu et ordinario auxilio, statim ac revocat in mentem offensionem aliquam Dei, illam detestari, et se disponere etiam amando Deum absque praevia petitione. Ibi ergo in rigore non video specialem praecepti obligationem, quamvis vix possit tunc homo timoratus non orare. Idem dico de susceptione sacramenti. De aliis vero occasionibus judicandum est juxta operis arduitatem ac difficultatem.
18. Orationem, dum talis urget tentatio, missam facere grave peccatum est. — Addo insuper, in hujusmodi occasionibus, pro quibus haec oritur obligatio, illam omittere, grave esse peccatum non solum contra illam virtutem, contra quam vexat tentatio, verbi gratia, contra castitatem, sed etiam speciali modo contra charitatem, vel, ut probabile est, etiam contra religionem. Quia licet ea occasio religioni extrinseca sit, tamen ea posita, suboritur obligatio religionis. Sicut enim supra dicebam orationem esse medium ad impetranda Dei beneficia, non solum materialiter, ut petitio est, sed etiam formaliter, ut cultus est, ita quando peculiaris occasio postulat orationem, postulat illam ut cultum, ad quem pro tunc obligat virtus religionis. Nam, sicut virtutes ipsae connexae sunt, ita etiam interdum esse possunt earum praecepta. Sicut in occasione martyrii non tantum fides obligat ad confitendam fidem, sed etiam fortitudo ad sustinendum tormentum, quod tunc est necessarium occasione fidei. Hoc autem intelligendum est per se loquendo, et ex vi praecepti : nam per naturalem oblivionem interdum contingere potest, ut aliquis omittens orationem in aliqua ex his occasionibus, a peculiari culpa excusetur, quia neque advertit suam obligationem, neque aliquid ei oc- currit quod cogitationem orationis excitet : nam tunc omissio orationis voluntaria non est, neque libera.
19. Orare pro alis tenemur ev preecepto divino per se spectato, et non aliunde. — Quod vero spectat ad orationem pro aliis, dubitari potest an praeceptum orandi ad hoc obliget. In quo breviter dicendum est, ad orandum pro proximis in communi, et pro republica, vel pro communitate, obligare praeceptum divinum per se, et non spectata alia speciali necessitate, praeter eam quae hominibus quasi connaturalis est. Hoc suppono ex materia de charitate, nam ad illam virtutem pertinet haec obligatio, vel omnino, vel radicalter. Obligat autem charitas ad diligendum commune bonum interdum plus quam proprium.
20. Praecepto divino orandi pro alio satisfit per comwvanes orationes pro omuibus factas.— Haec autem obligatio sufficienter impletur per communes orationes, quas unusquisque, non pro se iantum, sed etiam pro alis fundit, a quibus neminem secundum charitatis ordinem excludere debet, exceptis orationibus publicis, de quibus infra dicetur. At vero in particulari non obligat ordinarie hoc divinum praeceptum ad orandum pro aliis, nisi vel ex officio, vel ex alia particulari obligatione ad hoc quis teneatur, ut de Praelatis, vel ministris Ecclesiae postea dicemus, vel particularis casus occurrat, in quo proximus graviter indigeat. Hujusmodi autem est alius casus hujus obligationis, quem auctores proponunt, qui negari non potest secuudum veram rationem pretatis, cum teneamur proximum diligere sicut nos ipsos. Neque contra hoc obstat quod oratio pro alio non reputetur infallibilis, quia satis est ut cum magna probabilitate possit sperari ejus utilitas, et quod fortasse in re potest tale medium esse necessarium ad remedium proximi, juxta dispositionem divina providentiae. Denique in alis necessitatibus obligamur subvenire proximis ut possumus, etiamsi non sit certus et infallibilis fructus talis remedii, quia humana providentia non semper tantam infallibilitatem et certitudinem requirit, maxime cnm hoc subsidium facili negotio proximo praestari possit. Et per hoc responsum sufficienter est objectionibus superius factis.
On this page