Praeambulum
Praeambulum
Hoc loco mentalem orationem consideramus secundum eam generalem acceptionem, quam superiori libro, cap. 1, tradidimus. Nam ut ibi significavi, el in discursu hujus libri latius dicam, licet haec oratio plurium virtutum actus includat, omnes tamen vel ad petitionem ordinantur, ut melius fiat, et inde orationis nomen participant; vel sub affectum rehgionis cadunt, et ad divinum cultum referuntur, et, ut sic, peculiarem modum colendi Deum constituunt, qui ad officium religionis pertinet, et nomine mentalis orationis nune significatur. De hac ergo oratione nunc agimus, et de devotione, quae est, vel potissimus actus ejus, vel proprietas quaedam pertinens ad magnam perfectionem ejus; et consequenter etiam de meditatione et contemplatione, aliisque hujus orationis actibus, variisque circumstantiis ejus; simulque causas et effectus hujus orationis, et obligationem, si qua est, sic orandi declarabimus.
On this page