Caput 1
Caput 1
De utilitate et necessitate mentalis orationis.
1. Oratio mentalis quid sit ? — Oratio mentalis, de qua tractamus, ut dixi, omnes actus interiores includit, quibus Deus religiose coli potest : si materialiter, ut sic dicam, sumatur, non habet unam definitionem, quia non habet unam honestatem, nec usum unius virtutis, sed omnium, maxime fidei, spei, charitatis, obedientiae, ac reverentiae ad Deum, poenitentiae ac humilitatis, et consequenter etiam aliarum virtutum. Si autem formaliter sumatur, quatenus oratio est, habet pro fine proximo vel divinum cultum, vel unionem cum Deo per devotionem, quae ex religione esse potest, vel ex charitate, ut infra dicemus. Et hoc sensu locutus videtur de oratione Dionys., cap. 3, de Divinis nominibus, cum dixit: Ante omnia oportet nos ab oratione incipere, sicut Deo nos ipsi tradentes et unientes. Et ita dicitur esse ascensio mentis in Deum, ut supra vidimus.
2. Oratio mentalis exemplo Christi Domini, et Scripture testimoniis commendatur. — Hanc ergo orationem mentalem nobis maxime Christus Dominus exemplo suo commendavit. Nam cum dicitur in oratione pernoctasse. hoc potissimum orationis genus exercuisse credendus est, ut praecedenti libro, cap. 1, adnotavi. Similiter cum de ipsomet Domino refertur, quod ascendit in montem solus orare, Matth. 14, de mentali oratione vel contemplatione, ab omnibus Patribus intelligitur. De hac item oratione inteHigo quod David de se profitetur, Psalm. 118: Media nocte surgebam ad confitendum tibi; et illud: S enpties in die laudem dixi tibt. Nam, licet illa frequens et diuturna oratio non esset a petitionibus vacua, ut notavit Ambrosius, Luc. 11, tamen non solis illis continebatur, sed etiam divinas laudes comprehendebat, et consequenter etiam divinas meditationes, et alios actus quos oratio mentalis complectitur. Atque de hac oratione loquitur Scriptura, quoties internas meditationes aut recogitationes divinorum beneficiorum, aut solitariam vitam, aut diuturnas ad Deum vigilias commendat. Hujusmodi est illud Threnor. 3: Bomm est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se, ubi contemplativae vitae excellentiam laudari Hieronymus intelligit (si illius sunt commentarii). De eadem vita dixit Christus, Luc. 10: Maria optimam partem elegit. Et ad idem adducit ibi Hieronymus illud Psalm. 712: Mihi autem adherere Deo, bomum 2st, nam hoc maxime fit per orationem mentalem. Item illud: Unam petii a Domino, hanc requiram, Psalm. 26. Et clarius ibidem: Tibi diait cor meum ; Eaquisivit te facies mea, etc. De qua facie videri potest Gregor., lib. 10 Moral., cap. 16 et sequentibus.
3. Oratio mentalis ev Patrum sententiis commendatur. — Ex sanctis Patribus in hujus officii seu exercitii commendationem intinita possunt afferri, quae passim invenientur, et ideo pauca, notatu tamen digna, proferemus. Chrysostomus duos scripsit libros de orando Deum, innumeris refertos sententiis, et laudibus orationis, qua maxime in hoc exercitium orationis mentalis conveniunt Per quod. ait, illud asseguwimur, ut mortales et temporarii esse desinumus, quod mire prosequitur. Item ait : Per orationem Angelis copulamur, et societatem, quam cum antmantibus habemus, procul effugere videmur. Angelorum est deprecatio, interim eorun superans dignitatem, siquidem majus est Angelorum dignitate, colloguium miscere cum Deo. Videri etiam potest idem Chrystostomus, homil. 30 in Genes., et homil. 4 in illud Isai. 6: Vidi Dominum, etc.; et Cassianus, collat. 9. Notum est Hieronymi exemplum, qui ad Dewn clamando diem crebro cum nocte jungebat, ut Eustochio ipse commemorat, Epist. 22, et addit : Solus deserta penetralam , sicubi concava vallium, aspera montium, rupum prerupta ceruebam, ibi mec orationis locus, ibi allud miserrimee carnis ergastulum, et ut ipse mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post celo inheerentes oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus Angelorum, et latus, gaudensque cantabam. Post te in odorem unguentorum iuorum curremus. Basilius etiam, homil. in Martyrem Julittam, usum orationis mentalis commendat, docens orationem plenius explicare atque exercere vires suas in animam orantis libera electione, ac proposito, etiamsi in vocem non prodeat. Qui etiam videri potest in Regul. brev.. in 901, de studio huic orationi adhibendo. Item Cyprianus in expositione Orationis Dominicae, prope initium.
4. Ambrosius, lib. 6 de Sacramentis, cap. 3, ex professo suadet orationem mentalem, de illa exponens verba Christi, Matth. 6 : Cum oraveris, intra cubiculum tuum, id est (ut exponit) cor tuum et mentem tuam, et clauso osLio, id est ore, ora Patrem tuum, etc. Quartum incipit interrogando : Quid prosit autem inLerrogemus , qua ratione secreto magis orare debeamus, quam cum vociferatione ? quod non ideo dicit, ut vocalem orationem damnet, sed ut praestantiam orationis mentalis commendet, unde subjungit : Qui in secreto orat, fidem defert ; et confitetur quod Deus scrutator cordis et renum sit. Sic etiam dixit Nilus, libro de Oratione, cap. 39 et 40, sensu orandum esse; quod exponens subjungit : Sensus est consideratio cum reverentia, et compunctione, et dolore animi, cum suspiriis, sine voce. Denique hoc declaravit copiose Augustinus, Epist. 121 ad Probam, de Orando Deum, cap. 5, 6 et 1, ubi docet, certis horis mentem revocandam esse ad orandum Deum, pura mente et affectu, interdum vero adjungendam esse vocem, ut nos ipsos excitemus. Et seepe, cum vacat, diu esse orandum, aliquando vero crebras et brevissimas habendas esse orationes, et raptim quodammodo jaculatas, ne illa vigilanter erecta, que oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat, atque hebetetur intenlio. Et ut alios Patres omittam, quos explicando actus hujus orationis proferam, latius tractando de contemplatione, hic libet adjungere utilia verba Joannis Gerson., libro de Mystic. Theolog., industr. undecim., Aiphabet. 69. litter. O : Falluntur, qui volunt semper, cel legere, vel orare vocaliter, vel devotionis verba a loquentius accipere, st putant eminde contemplationis gratiam fumiliarem sibi committere. Accessuro prosunt hec, sed non sufficiunt. Hsto namque compungantur interim tales ad lectionem vel sermonem : abstuleris librum aut verbum, abibit illico comes compunctio, non aliLer quam cum libro aut verbo veversura. Quapropter oportet cum silentio preestolari salutare Dei, ut consuescat homo orare spiriu, orare et mente, dum etiawm vocis strepitus aut libri deerit intuitus ; ipsa meditatio silens sit liber tuus, sit preedicat:o. Alioguin videat ne semper discens, nunquam ad sapientiam perceniat. Et post aliqua : Unde, proh dolor, tanta raritas contemplautium, etiam inter litteratos Hoclesiasticos ac Religiosos, imo et Theologicos, nist quia cim sustinet aliquas secum solum esse, secum diu meditarni.
5. Orationis nobilitas ex familiaritate cum Deo primo colligitur. — Nobilitas autem hujus exercitii dupliciter considerari potest, scilicet, vel per se ex ipsa nobilitate talis actionis, vel ex ejus utilitate in ordine ad alia: unde etiam ejus necessitas constabit. Quoad primum modum , multis rationibus commen- datur haec oratio. Primo, quia est diuturnum et familiare colloquium cum Deo, quod est omniuwm maaimum quod deprecationem dicere possumus , ut ait Chrysostomus, libr. 2 de Orando Deum, in principio. Unde in lib. 1 sic inquit : Quis non obstupescat, et admiretur tantam benignitatem et benevolentiam, quam in nos homines declarat Deus, qui nobis tantum honoris lar giatur, ut dignos nos habuerit, qui cum ipso colloquamur , nostraque vota apud ipsum deponamus : nam vere cum Deo confabulamur , quoties cacamus deprecationi. Unde etiam ibidem concludit , hujus orationis munus angelicum potius esse quam humanum. Quod repetit homilia in Psalmum 4, et est frequentius in Patribus initio relatis.
6. Secundo ex summa participatione feticitatis eterne. — Secundo, quia ex genere suo est haec oratio maxima participatio aeternae felicitatis , quae in hac vita esse potest, ut non immerito beatitudo hujus vitae censeri possit. Quod sumo ex verbis Christi, Luc. 1: Optiman parten elegit sibi Maria, que non auferetur ab ea in aeternum. Unde Leo Papa, serm. 8 de Jejunio decimi mensis, sic inquit: Quamvis sine anima nihil caro desideret , et inde accipiat sensus , unde sumit et motus, ejusdem tamen est anime quaedam sili subdite negare substantie, et interiori judicio ab eaterioribus interiora frenare , ut a corporeis cupiditatibus sapius libera in aula mentis divinge possit vacare sapientie, uli omni strepitu terrenarum silente curarum , in meditationibus sanctis , et deliciis letetur eternis. Participat ergo anima bene composita aeternas delicias in hoc sancto exercitio, ideoque totam aliam corporis exercitationem ad orandi et contempiandi officium , tanquam ad hujus vitae felicitatem ordinare debet. Atque ita Augustinus, Enarrat. in Psalm. 148, praesentem vitam ait debere esse praeparationem quamdam ad aeternam, ut sicut illa consistit in perpetua visione et laude Dei, ita haec, quoad fieri possit, illam imitetur, propter quod idem Augustinus, libro de Moribus Eccl., cap. 31, beatissimos vocat eos, qui perfectum hujus orationis gradum consequuntur : Perfruentes, ait, colloguio Dei, cui guris mentibus inheeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beaLissimi, qua nisi Sanctorum intellectu percipi non potest. Unde facile constat hujus assertionis ratio, quia nostra felicitas in actu aliquo consistit ; ergo etiam in hac vita in aliquo supremo actu ponenda est ; sed haec mentalis oratio nihil aliud est quam unio quaedam cum Deo per optimos actus , qui in hac vita exerceri possunt ; ergo. Unde fit etiam ut haec oratio supremum Dei cultum interiorem contineat , et exercitium optimarum virtutum, ac propterea per se sit maxime laudabilis et expetenda.
7. Prima orationis utilitas, meritum et satisfactio. — Quoad alteram partem triplex ratio utilitatis in hoc opere considerari potest. Prima, quam habet communem cum aliis virtutibus in ordine ad meritum vel satisfactionem ; et de hac nihil in particulari dicere oportet, nisi quod tanto perfectius huic operi convenit, quanto illud excellentius est. Unde quia totum essentiale meritum in actu interiori positum est, et in hac oratione purissimi interiores actus virtutum omnium, et praesertim charitatis et religionis exercentur, ideo de se aptissima est ad meritum. Et similiter, quia satisfactio maxime fieri solet per opera ardua et poenalia, ideo etiam hoc opus valde satisfactorium est, non minus, sed potius magis quam oratio vocalis; tum quia, ut supra ex Patribus referebam, valde difficile est homini secum solum esse, et cum Deo ipso reverenter colloqui, quod angelicum potius quam humanum esse videtur. Tum etiam quia inde fit, ut corpus ipsum multum hoc exercitio maceretur, vel antecedenter (ut sic dicam) quia necesse est ut per temperantiam et moderationem ad illud disponatur, vel concomitanter cooperando prout potest. vel consequenter obediendo desideriis firmis et efficacibus, quae in hac oratione concipiuntur.
8. Secunda orationis utilitas est impetratio. — Secunda utilitas hujus orationis est impetratio, quae communis est omni orationi: imo ab hac participatur, quatenus quaedam ex partibus ejus est petitio, ut mox dicemus. Quapropter etiam de hac peculiari utilitate nihil novi hic occurrit, praeter dicta praecedenti libro, cap. 3 et 7, nisi quod ad effticaciam impetrandi dupliciter juvat haec oratio. Primo, quia efficit ut ipsa petitio ex parte nostra sit cum majori affectu, ac subinde Deo gratior, caeteris paribus; tum quia, ut Bernardus dixit in sermone secundo Paschatis : In meditatione ewardescit oratio , tunc enim oratio fundit suspiriu, pie devotionis stillant aromata, tota resolvitur in lamenta. Tum etiam quia in diuturna oratione, quae habet meditationem et alios actus contemplationi conjunctos, major est instantia petitionis et obsecrationis ad Deum. Alter modus juvandi est per cordis mortificationem ac puritatem, quae maxime ad orationis efficaciam juvat. Nam, ut idem dixit Bernardus in sermone tertio Epiphaniae : Duas alas habet oraLtio nostra, contemptum mundi et afylictionem carnis ; nec dubium quin tunc celum penetret, et dirigatur sicut incensum in conspectu Dei. Illi autem sunt duo fructus maxime proprii orationis mentalis in sua amplitudine consideratae, ut nunc de illa loquimur.
9. Tertia utilitas orationis est generare in anima virtutes omnes. — Tertia et magis propria utilitas hujus orationis est, quia virtutem quamdam habet quasi effectivam ad generandum in anima omne virtutis genus, propter quod a Chrysostomo, dicto libr. 1*de Orando Deum , basis et radiz omnis virtutis appellata est. De qua ibidem subjungit : Deprecatio, cultusque Dei siguwum est totius juslitie : sigmwn videlicet, tanquam efficax causa, quae inseparabilem habet hunc effectum. Et libr. 2, in principio, illam vocat, omnis virtutis caput, eique attribuit quod homines transfert ad honorem, nobilitatem, sapientiam, et consortium Angelorum : Jam si, inquit, qui cum sapientibus viris collogui solent, propter assiduam consuetudinem brevi sic transmutantur , ut illorum prudentiam referant, quid dicere convenit de his qui cum Doeo colloguia miscent ? Hinc etiam Cassian., Collat. 9, cap. 1, dixit mentalem orationem esse cum omnibus virtutibus connexam : Queonadmodum enim, ait, sine illis acquiri vel consummari non potest hec, de qua loquimur, perpetua orationis jugisque tranguillitas, ita ne ille quidem virtutes, que hanc perstruunt, absque hupus possunt assiduitate compleri. Et inferius, subdit finem et effectum orationis universarum virtutum molitione perfici. Unde Bonavent., de Processu Religion., lib. 7, cap. 11, calde dicit delectari Dewum in hac oratione propter multiplicem orantis utilitatem, scilicet, ut Deo indesinenter inhereat, ut beneficia Dei multiplicius experiatur, ut abundanti devotione in amorem Dei crescat, etc.
10. Praeterea potest haec utilitas declarari ex illo principio, quo solet Augustinus necessitatem gratiae Dei ostendere, videlicet quod sancta cogitatio quae a Deo est, principium est omnis boni desiderii ac voluntatis, et consequenter omnis bonae operationis, ut videre licet lib. 2 de Peccat. merit. et remis., c. 17, et libr. 2 contra duas Epist. Pelag., cap. 8, et libro de Praedestin. Sanct., cap. 2. Mentalis autem oratio nihii aliud est quam semi- narium quoddam , et fons sanctarum cogitationum, et diuturna illarum exercitatio, et diligens ruminatio. Hinc ergo habet ut sit fons etiam et principium omnis virtutis. Quapropter, quia Wicleph. orationem, quam vitalem appellabat, id est rectam vitae operaüonem, sufficere dicebat, illi ipse Waldensis, tom. 3, c. 2, num. 16, respondet : Audeo dicere nullum esse meritum orationis tue vilalis, ubi non preecessit meritum orationis mentalis. Quia nimirum necesse est ut sancta cogitatio, sanctumque desiderium praecedat, quae ad orationem mentalem pertinent. Refertque Augustinum, 1 part. sermonis 25, dicentem : Quomodo aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras; non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habuerit cogitationes bonas. Facta enimn de cogitatione procedunt. Habentur haec apud Augustinum, Enarrat. in Psalm. 148, et lib. 50 homil., in 16, ex quibus concludit Waldens.: Quomodo ergo est generalior, et per hoc praeferibilior oratio operis, quam oratio animi, cum oratio animee vel cogitationis surgat in factum operis, qualiter ea radice arboris distenditur humor in frondes et in fructus. Cum ergo mentalis oratio nihil aliud esse debeat, quam sancta quaedam et continua cogitatio, vel piarum cogitationum interna successio, ac suavissimus motus, necesse est ut, si recte fiat, magnam spiritualem utilitatem animae afferat. Quid vero difticultatis in ea esse possit, et quomodo expedienda vel vincenda sit, in sequentibus dicemus.
On this page