Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

CAPUT II. DE PARTIBUS HUJUS MENTALIS ORATIONIS, SEU ACTIBUS QUI IN ILLA EXERCERI DEBENT.

1. In superiori capite ostendimus quam sit per se amabilis atque etiam utilis haec mentalis oratio;: ut autem utrumque habcat, neccsse est ut suis partibus constet ; nam tunc aliquid est perfectum, cum nihil illi deest, et tunc medium est utile, quando perfecto et debito modo exercetur et applicatur. Cum autem haec oratio substantialiter (ut sic dicam ) in mente sit, constat non habere alias partes, nisi actus intellectus et voluntatis, quibus mens interius in Deum ascendit, aut cum illo negotiatur. De quibus actibus nunc supponimus unum illorum esse petitionem, de qua in supericribus dictum est; nam cum illa sit propriissime oratio meniis, non est dubium quia in hac communiori includatur : haec vero plures actus complectitur, qui explicandi nunc sunt, simulque illorum ordincm, si aliquem habere possunt, et consequenter modum mentalter orandi, breviter declarabimus.

2. Orationis emercitium quadripartitus a D. Bernardo. — Hanc fere quaestionem sibi proposuit Bernardus in scala Claustralium *, scu libello de modo orandi, quem hic transcribere consummata esset responsio : tamen proratione instituti nostri, ea sumemus quae sufficere videbuntur. Quatuor ergo partes hujus exercitii ibi distinguit Bernardus, quae sunt, lectio, meditatio, oratio et contemplatio, de quibus inter alia sic ait: Lectio quasi solidum cibum ori apponit ; meditatio masticat et frungit ; oratio saporem acquürit ; contemplatio est ipsa dulcedo quee jucundat et reficit. Ex quibus verbis intelligere licet, lectionem non tam esse partem mentalis orationis, quam praeambulam ad illam; est enim quasi applicatio materiae, ex qua tota oratio originem ducat; unde inferius ait idem Bernardus: Lectio quasi fundamentum primo occurrit, et data materia mitLtit nos ad meditationem. Et infra, inquit- Lectio est secundum eaterius emercitium, meditatio secundum interiorem intellectum. Constat ergo lectionem non esse propriam partem mentalis orationis, nisi lectio large sumatur pro actu ipso memoriae, quo Deus vel aliquid ad eum pertinens recogitatur, aut coram oculis mentis proponitur, de quo statim dicam.

3. Lectionis necessitas quanta sit ad orationem. — Addidit vero Bernardus, circa finem ejusdem libri , tam necessariam esse lectionem ad meditationem, et consequenter ad reliquas partes orationis hujus, ut meditationem sine lectione erroneam esse dicat, vel quia in periculo errandi est qui non satis per lectionem instructus ad meditandum accedit ; vel quia in incertum tendit, et quasi temere et casu mente vagatur, qui prius quam meditari inciplat, scopum meditationis et materiam non sibi per lectionem proponit. De qua non male intelligitur illud Ecclesiast. 18: Ante orationem prepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deuwn. Quamvis enim alia etiam multa sub hac praeparatione comprenendi possint, ut ex sequentibus constabit, tamen primum fundamentum er quasi prima materia hujus praeparationis videtur esse lectio. Est autem considerandum, hanc lectionem vel necessitatem ejus non esse camdem in omnibus ; nam imprimis necessa rium non est ut semper sit lectio propriissime sumpta, alias qui legere nesciunt, incapaces essent hujus orationis. Satis ergo est quod circa haec, aut lectione, aut auditu quis instruatur Anmditus enim quodam modo ad leclionem pertinet, ut ibidem dicit Bernardus. Deinde, si quis jam satis insiructus est quasi in habitu (ut sic dicam), non semper necessarium est ut propriam lectionem vel auditionem per sensus corporis pramittat, quia jam finis talis lectionis comparatus supponitur; semper tamen necessarium erit memoriam aliquo modo excitare, eamque ad aliquam certam materiam , circa quam intellectus et voluntas versentur, applicare, ut ea vel discursui intellectus, vel voluntatis affectui proponatur. Quod fieri potest, vel priusquam homo orationem suam inchoet, quando eam facere proponit seu disponit, vel in ipsomet orationis vestibulo, quod semper necessarium est et in rigore sufficit; utilius autem est si priori modo fiat; imo ut recte fiat, est moraliter necessarium. Quanquam in modo hujus memoriae, lectionis, seu materiae, magna possit esse varietas juxta personarum varietatem ; non solum quia quibusdam materia timoris, aliis spei vel amoris utilis est, sed etiam quia rudioribus necessaria est clarior et expressior instructio quam peritioribus, et major incipientibus quam proficientibus et exercitatis , et minor requiritur in jam provectis. Imo tanta potest esse facilitas orandi vel contemplandi, ut sola Dei memoria et praesentia sufficiat, juxta illud Psalm. 16 : Memor fui Dei, et delectatus sum.

4. Quid sit meditatio, qui est primus orationis aclus. — Primus ergo actus hujus orationis proprius est meditatio, quam sic definit Bernardus supra : AMeditatio est studiosa mentis actio , occulte ceritatis notitium ductu proprie rationis investigans ; sumptaque videtur ex libro Augustino attributo, de Spiritu et anima, cap. 32:: Meditatio, inquit, est occulLe ceritatis studiosa investigatio. Ex qua descriptione, si nihil aliud ei addatur, vel in ea subintelligatur , constat meditationem non esse actum proprium orationis, vel religionis, sed in sua generalitate pertinere ad quamcumque scientiam vel artem, et in rebus divinis spectare posse ad sapientiam, scientiam, vel Theologiam, quia in omnibus intercedit mentis actio studiosa et inquisitiva veritatis per propriam rationem, et discursum, non solum, sed adjutum lumine divino; quod etiam in meditatione orationis intelligendum est. Unde Augustinus supra inquit : Meditationem divina illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat. leitur, ut. meditatio sit pars orationis mentalis, oportet imprimis ut procedat ex affectu orandi , id est, colendi Deum per actus mentis : quod dupliciter fieri potest. Primo, intendendo ipsam meditationem ut cultum quemdam Dei; nam haec meditatio imprimis fundari debet in fide, imo per actus fidei frequenter exercetur, et si quid eis additur, vel ex eis colligitur, totum est ad subjiciendum magis ipsum intellectum Deo, qui actus sunt aptissimi, ut in cultum Dei referantur et assumantur, ut in superioribus dixi. Secundo id fieri potest ordinando meditationem, ut ex illa in nobis excitetur major aestimatio divinae gloriae et majestatis, aut fervenBor affectus orandi, ac devotio ad Deum.

5. Meditatio debet esse practica, saltem ea intentione orantis. — Deinde necessarium est ut talis meditatio sit practica, saltem ex intentione meditantis, seu orantis, id est, ordinata ad excitandum vel accendendum affectum; quia hic esse debet finis totius orationis mentalis, alioquin non erit actus religionis, nec charitatis, et consequenter non erit oraüuo. Atque hoc totum potest coraprehendi in illa particula studiosa, ita ut non solum intelligamus debere esse meditationem diligentem, vel accuratam inquisitionem, sed etiam moraliter rectam, practicam et honestam, ac proinde religiosam, juxta materiae capacitatem. De hac meditatione recte intelligitur quod David aiebat Psalm. 18: Meditatio cordis mei n conspectu tuo semper. Ubi duo expendo. Unum, quod cum meditatio maxime sit opus intellectus, vocat illam meditationem cordis, quia et ex affectu exire et ad illum tendere debet, inquirendo quid appetendum sit, et effodiendo donec thesaurum inveniat, ut supra Bernardus ait. Aliud est. meditationem hanc debere esse in conspectu Dei, quia tota debet referri ad cultum ejus. Unde insinuat David id quod in hac materia omnes mystici Theologi docent, primum orationis mentalis aditum debere esse, ut homo sese constituat in conspectu Dei, ejus praesentiam fide viva et perspicaci attentione, summaque reverentia considerando, et in hac praesentia et conspectu Dei meditationem inchoando.

6. Meditatio magis ordinatur ad amandum ; ejus materia debet esse practica moralis et supernaturalis. — Jam vero quod attinet ad modum hujus meditationis, nihil certi definiri vel doceri potest, quod ad nostrum institutum pertincat. Dicimus ergo servanda esse documenta spiritualia quae de hoc traduntur ; potius enim ad quamdam artem quam ad doctrinam Theologicam pertinent. Solum est adnotandum quod, licet meditatio dicatur esse investigatio veritatis occultae, nihilominus per se non tendit ad cognoscendas novas veritates occultas, quia haec meditatio, ut dixi, non tam ordinatur ad sciendum, quam ad amandum et operandum. Tendit ergo (ut sic dicam ) ad cognoscendum novo modo veritates alias notas et perspicuas, nimirum attentius ilas considerando, rationes illarum ponderando, novas inquirendo, et (quod caput est) illas ad mores et actiones meditantis applicando. Unde constat materiam hujus meditationis debere esse practicam moralem, ac supernaturalem, quam David, in Psalm. 18, saepe revocat ad legem divinam, testimonia divina, justiicationes Dei, eloquia Dei, et opera, Dei. Tamen sub lege divina includuntur peccata, quibus offenditur Deus, et consequenter omnia quae vel ad illorum supplicium timendum, vel ad eorum remissionem, veramque justitiam comparandam pertinent. Sub testimoniis autem, justificationibus, eloquiis et operibusDei, omnia fidei mysteria comprehenduntur ; unde omnia esse possunt meditationis materia, quae unicuique applicanda est jusxta personae capacitatem et dispositionem, et juxta finem per meditationem et orationem intentum, ut infra dicam.

7. Meditationis duo precipui effectus : pradentia et devotio. — Sub meditatione autem comprehendi intelligo duos proximos ac praecipuos effectus ejus, quorum unus ad intellectum, alter ad affectum pertinet. Priorem attigit David, Psalm. A48, dicens: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Haec enim meditatio cordis ordinatur ( ut dixi) ad illuminandum practice intellectum ; et ideo, licet utatur discursibus et ratiocinationibus, quae ad scientiam vel sapientiam aliquo modo pertinent, ejus tamen conclusio est prudentia. Ibi enim recte concluditur quid desiderandum sit, quid timendum, quid petendum, quomodo homo de se ipso sentire debeat, quomodo de Deo, quomodo de honore, de divitiis, de fama, de gloria, ac denique de rebus caducis et aeternis. Hic ergo est primus meditationis effectus. Al- ter est, quem idem Propheta docuit, Psal. 38, dicens: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea emardescet ignis. Quod recte de hoc effectu exponunt D. Thom. et Cajet. 2. 2. quaest. 82, art. 3. Et in dicto libr. de Spir. et anima, c. 50, hic ordo actuum describitur: Meditatio parit scientium, scientia compnmctionem, comgpnnctio devotionem, devotio perficit orationem. Ex quibus constat, ante orationem quatuor actus numerari, ex quibus duo pertinent ad intellectum, scilicet aneditatio et scientia, qui differunt sicut motus et terminus, vel sicut inquisitio et cognitio; alii vero duo pertinent ad affectum. Nam compunctio ( additur ibi) est quando ex consideratione suorum malorwm cor interno dolore tangitur. Devotio est pius et humilis affectus in Deum, lnmilis ex conscientia infirmitatis proprie, pius ex consideratione divinee clementie. Et his actibus postea edjungitur oratio. Cum ergo Bernardus statim post meditationem, orationem ponat, oportet ut sub meditatione illos actus comprehendat ; unde officium meditationis Bernardus extendit usque ad illum statum, àn quo anima habendi desiderio emestuat, sed per se obtinere non posse cognoscit.

8. Quomodo actus meditationis orationem gignat. et cum illa comparetur, que est secundus actus orationis.—Ex hoc ergo desiderio a meditatione excitato, cum recognitione propriae imbecillitatis, nascitur tertius actus, qui ad mentalem orationem necessarius est, estque oratio proprie dicta, seu petitio, de quo actu satis dictum est in superiori lbro, neque hic aliquid addendum occurrit, nisi quod huic actui solent, maxime in hac oratione mentaIi, adjungi rationes quas orans Deo repraesentat, ut ab eo impetret quod intendit. Per quem actum transit oratio in obsecrationem, juxta expositionem D. Thom., dict. quaest., art. 17, de qua statim dicemus. Circa hunc ergo actum sic spectatum tria breviter notanda occurrunt. Primum est, totum hoc, quod obsecratio sic sumpta addit ultra orationem, ad meditationem pertinere ; nam inquisitio illarum rationum, quae Deo allegantur, meditatio quaedam est; nam est investigatio rationis ad cognoscendam vel persuadendam, ut sic dicam, veritatem illam quae per tales rationes concluditur. Unde isti actus, meditatio et oratio, non sunt ita condistincti et ordinati, ut meditatio solum praecedat et oratio subsequatur, sed inter se valde miscentur et mutuo juvantur ; nam meditatio aliqua, vel saltem simplex consideratio objecii prae- cedere debet, ut desiderium excitetur, a quo prodit oratio, quia nihil volitum quin praecognitum, nec aliquid vere petitur, nisi quod desideratur. Postea vero oratio ipsa et desiderium movent intellectum ad investigandas rationes et meditandos titulos Deo repraesentandos, et inde rursus iteratur oratio cum majori fervore et fiducia.

9. Unde desumendi sunt tituli quos Daeo reprasentamus in oratione. — Alterum observandum est, hos titulos interdum sumi ex parte ipsius Dei, interdum ex parte Christi, aliquando ex aliis Sanctis, saepe ex parte ipsius orantis. Ex parte Dei potest imprimis allegari promissio ejus. Secundo, bonitas et misericordia ejus, et beneficentia, quibus nos praevenit. Tertio, quod ipse nos invitat ad petendum, nec potest ficte invitare, sed ex animo, ut recte Augustinus, serm. 171 de Tempore, et serm. 5 et 29 de Verbis Domini. Quarto, quod cedet in gloriam ejus, et similia. Motiva ex parte Christi sunt maxime propria, quia ipse est mediator inter nos et Deum, et in ipso et propter ipsum omnis gratia, et beneficium, quod ad coelestem vitam conferat, obtinendum est. Et ideo Ecclesia omnem orationem suam hac obsecratione concludit : Per Christum Domimnum nostrum. Ad hujus imitationem, et in suo gradu, allegari possunt et solent, juxta Ecclesiae usum, merita Sanctorum ; propria autem merita ipsius orantis raro alleganda sunt; nam, licet interdum legamus Ezechiam dicentem ad Deum: Memento, quaeso, quomodo ambulacerim coram te in veritate et in corde perfecto, ei quod placitum est coram te, fecerim, 4 Reg. 20. illud, quod singulare est, non debet adduci in exemplum. Ait enim Augustinus, lib. 3 de Mirabil. sacrae Script., capit. 48, virum illum ita fuisse perfectum, ut de suo merito apud Deum certus esset. Quis autem audeat hanc certitudinem sibi promittere, ut merita sua Deo repraesentet, nisi spceciali instinctu Spiritus Sancti ( quo credimus Ezechiam fuisse motum) moveatur? Quanquam si aliquando animus sit nimium tristis et dejectus, possit ad erigendam spem et fiduciam, bonorum operum praeteritorum recordari cum magna humilhtate et formidine, absque ulla praesumptione. Ordinarie vero securius est titulos, qui ex cognitione propria miseriae, et infirmitatis , ac culpae nascuntur, allegare, idque non ad excusandas vel minuendas culpas nostras, sed ad exaggerandam divinam gloriam, misericordiam, et alia attributa quae eo magis in nobis elucescunt, quo nos infirmiores sumus

10. Allegantur hi tituli Deo ad exercitium virtutum. — Tertium considerandum est, non allegari hos titulos a nobis, ut Deo innotescant, unde nec videntur repraesentari ut ipsum moveant secundum se, quandoquidem jam ipse per se illos novit, et per eos a se cognitos moveri potest, si velit. Allegantur ergo primo, in exercitium fidei nostrae ; secundo, ad spem augendam; tertio, ad exercitium aliarum virtutum, illarum maxime quae nos possunt ad impetrandum reddere aptiores, ut sunt humilitas et vilis de nobis opinio, et e contrario magna de Deo existimatio, et fervens in eum devotio. Quarto, quia per hoc ipsum magis Deum reveremur et colimus; quo enim has rationes magis ponderamus, eo magis divina attributa recognoscimus: quod totum cultus quidam est Dei.

11. Oratio sub se continet gratiarum actionem. — His consequenter adjungi potest, ad hanc partem pertinere gratiarum actionem, cujus mentionem non fecit Bernardus , cum tamen Paulus, ad Philippens. 4, et 1 ad Timoth. 2, eam maxime in nostris orationibus requirat. Sed illam vel sub oratione conclusit Bernardus, quia oratio late sumpta de gratiarum actione et laude Dei dici etiam solet; quamvis enim in rigore hi sint actus distincti, tamen quia oratio est quaedam locutio ad Deum, sub hac generalitate comprehendit mentalis oratio internam laudem Dei, et gratiarum actionem, et in universum cantica illa, quibus cantamus in cordibus nostris Deo, ut ait Paulus ad Colossen. 3. Vel certe gratiarum actio mentalis sub meditatione comprehenditur, quia gratiarum actio mentais et interna, non est nisi cognitio quaedam bencficiorum in animi grati significationem, ut significat divus Thomas, lect. 7, in capite 5 ad Ephes. At recognitio illa per intellectum fit, et per quamdam inquisitionem rationum et motivorum, quae ostendant illa esse beneficia divina, et non merita nostra, et per quamdam distinctam recordationem eorum, quae omnia ad meditationem quamdam pertinent. Et licet illa gratiarum actio requirat voluntatem dirigentem totam illam recogitationem ad grati animi significationem, hoc non est extra rationem meditationis practicae et religiosae, de qua hic loquimur, ut visum est. Atque ad eumdem fere modum divina laus interna, ac pure mentalis, quae non fit per conceptus verborum , sed rerum, perficitur meditatione quadam, recognoscendo divinas perfectiones, ac virtutes, et actus earum ad glorificandum illum, ut superiori libro, c. 5, explicatum est. Possunt etiam isti actus, si cum peculiari perfectione fiant, sub contemplatione comprehendi , ut inferius videbimus.

12. Quid sit contemplatio, et quos contineat actus. quae est tertius orationis actus.— Superest denique ultimus actus a Bernardo positus, qui est comtemplatio : ille vero peculiarem considerationem postulat, tum quia propriam difficultatem habet: an contemplatio ponenda sit peculiaris pars orationis, ita ut sit actus aliquis, qui cum aliis supra enumeratis misceatur, nec sit ab illis distinctus: an vero per se constituat distinctum et peculiarem modum mentalis orationis, et qualis ille sit, quibusve modis fiat; tum etiam quia contemplationi duo Bernardus tribuit : Zst enim, inquit, mentis in Deum suspense elecatio, cternee dulcedinis gaudia degustans. In quibus verbis duos actus indicat, ex quibus primus ad intellectum pertinet, secundus ad voluntatem, et uterque per se, et ut simul ad contemplationem conveniunt, speciali consideratione indigent. Videtur etiam Bernardus sub hoc actu devotionem comprehendere sub nomine spiritualis dulcedinis : nam hic etiam actus communiter pertinere censetur ad hujus orationis perfectionem et complementum: ideoque inferius specialiter de devotione, postea vero de contemplatione dicemus: prius tamen pauca quaedam ad majorem cognitionem, et praxim orationis mentalis addenda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2