Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Corollaria ex superiori doctrina, quibus orationis mentalis substantia, partes et unitas magis explicantur.

CAPUT III. COROLLARIA EX SUPERIORI DOCTRINA, QUIBUS ORATIONIS MENTALIS SUBSTANTIA, PARTES ET UNITAS MAGIS EXPLICANTUR.

1. Mentalis oratio wiriusque potentie, inLellectus scilicet et voluntatis actus includit, et qui ad intellectum spectent. — Ex dictis ergo facile intelligitur orationem mentalem , de qua agimus, in actibus intellectus et voluntatis essentialiter consistere, et utrosque amplecti, ideoque non esse utile disputare in cujus potentiae actibus praecipue existat, quia utrique necessarii sunt ; et ad diversos quosdam fines vel effectus hujusmet orationis sunt principaliores actus intellectus, ad alios actus voluntatis, ut potest breviter intelligi, ex- plicando (quod ad rem maxime spectat) quas partes in hoc negotio habeat intellectus , et quas voluntas. Quod quidem magna ex parte ex dictis in praecedenti libro, cum his quae in superiori cap. diximus , declaratum est. Nam ad intellectum pertinet usus fidei, tanquam omnis orationis fundamentum , quia, ut supra dixi, ad illam pertinet Deo nos praesentare, ut ad eum loqui possimus, et illum orando colere ac revereri ; item ad illam pertinet veritates proponere, quae vel principia meditandi , vel objecta contemplationis sint. Meditatio item actus est intellectus, ut ex dictis constat, qui juvari debet donis intellectus, scientiae et sapientiae, quamdiu vel circa res omnino divinas, vel circa veritates universales negotiatur. Quando autem ad particularia operanda descendit (quod fieri frequenter debet), opus est dono consilii et prudentiae infusae. Contemplatio item vel omnino est actus intellectus, vel sine illo esse non potest, de quo actu, et cujus virtutis intellectualis actus sit, inferius dicam. Tandem pertinent ad intellectum locutiones omnes quae in hoc exercitio possunt intervenire, sive petendo, sive laudando, et gratias agendo, sive sua peccata Deo confitendo, sive seipsum excitando, quod praecedenti libro, c. 4 et 5, late dictum est.

2. Qui actus ad coluntatem pertineant. — Ad voluntatem autem imprimis spectant affectus et desideria earum rerum, quae in hac oratione ex meditatione rerum coelestium excitari possunt, qui esse possunt affectus virtutum omnium, quonjam meditatio circa materias omnium versatur, et omnium affectus ad Dei laudem vel cultum, vel ad majorem unionem cum ipso referri possunt. Unde Chrysostomus, libro 2 de Orando Deum: Nequaquam, inquit, aberrabit a vero, si quis affirmet deprecationem esse causam omnis justitie et virtutis. Quod intelligo verum esse (ut supra dixi), non solum quia illam a Deo impetrat, sed quia omnium virtutum actus in hac oratione frequenter exercentur. Omnium tamen dux et auriga est religio, quae omnes alias vocat, vel ad perfecte subjiciendam et humiliandam animam Deo, vel ad reverenter cum illo loquendum, vel ut Deo uniatur, aut ad illam unionem disponatur. Atque ita voluntas quoad hoc quodammodo habet primarias partes in hoc exercitio, quia et ab illa per religionem inchoandum est, medio affectu orandi et colendi Deum, et ad illam terminari debet per affectum, quo ani- ma unitur Deo, de quo statim dicetur. Solent praeterea sensitivus appetitus cum phantasia, voluntatem et intellectum in hoc opere comitari, juxta illud: Cor meum et caro mea. exultaverunt in Dem vivum; de illarum vero potentiarum cooperatione inferius dicemus.

3. Accommodatur doctrina D. Pauli ad orationem mentalem.—Secundo, ex dictisfacile est ad orationem mentalem accommodare quatuor illas orationis partes quas Paulus enumerat, 1 ad Timot. 2, videlicet, obsecrationes, oraüones, postulationes et gratiarum actiones. Nam, licet probabile sit Paulum loqui de orationibus vocalibus publicis Ecclesiae , juxta expositionem Augustini, Chrysostomi, et aliorum, quam in 3 tom. tertiae part., disput. 83, sect. 1, tractavi, ubi etiam adnotavi posse partes illas in vocalibus orationibus privatis inveniri, quod in libr. sequent. attingam , nihilominus etiam ad orationem mentalem, de qua agimus, optime accommodantur, sive loquamur de oratione mentali quae vocalem quasi informat, sive de illa quae pura mente fit. De priori declaratur, quia nulla est pars orationis vocalis cui non respondeat proportionatus actus, vel affectus mentis; nam ab interiori affectu habet vox vim et rationem orationis. De posteriori etiam patet, quia potest mens interius cogitare, vel appetere, aut loqui, quicquid voce potest exprimere, etiamsi actu illud non exprimat. Imo saepe plus potest interius sentire et .operari, quam voce valeat explicare, et ideo potest animus omnes illas orandi partes interius exercere, etiamsi voce nihil exprimat. Quomodo autem hoc fiat, duobus modis declarari potest.

4. Expositio D. Thom. in locum D. Pauli, juata quam elevatio mentis habet primum in oratione locum. — Primo, juxta expositionem D. Thom., dicta quaest. 83, artic. 17, ubi per orationem intelligit absolute elevationem mentis iu Deum ; per postulationem, orationem propriissime sumptam pro petitione ; per obsecrationem, rationum et titulorum allegationem; per gratiarum actionem, quod ipsa verba sonant. Quae omnia in mentali oratione fieri posse ac debere, satis a nobis explicatum est. Solum oportet advertere, juxta hanc declarationem, elevationem habere primum locum inter has partes in oratione mentali, quia primus actus in omni oratione, et in hac maxime necessarius, est elevatio mentis in Deum, per quam et anima se praesentet Deo, et Deum consideret sibi praesentem; non po- test enim quispiam cum aliquo loqui, vel ab aliquo petere quidpiam, nisi illum habeat sufficienter sibi praesentem ; unde, si loco distet, ad illum accedit, ut ab eo petere possit propria locutione. Ad Deum non est necessarius accessus localis, quia ubique adest; ergo per memoriam et accessum mentis debet anima ad illum accedere, eumque tanquam sibi conjunctissimum, et se penetrantem et circumdantem oculis fidei intueri, eique sic praesenti summam reverentiam exhibere. Nam qui convenienter petere vult, reverentiam prius exhibet, sicut mater filiorum Zebedaei accessit ad Christum, adorans et petens. Hoc modo orationis ingressum nobis descripsit D. Dionys., cap. 3, de Divin. nom. Cum enim dixisset, ad loquendum de divinis rebus accedendum esse, invocata prius Trinitate, subjungit : Nos enim precibus primum ad eam, ut boni principium, deduci debemus : et infra: Etenim ipsa quidem omnibus praesens est, non tamen ei praesentia sunt omnia, sed cum eame, el sanctis precibus, et tranguilla mente, et apto ad divinam conjunctionem animo appellamus , tum denigue nos etiam ipsi praesentes sumus: et infra : Nos igitur ipsos precibus ad altiorem divinorum lenignorumque radiorum conspecium contendamus.

5. Secundum locum juxta D. Paulum tenet petitio. — Meditationem vero si non eampressit, indicavit satis.— Sic igitur mentalis oratio ab hoc accessu mentis in Deum inchoanda est, et haec est veluti prima pars ejus; postea ascendit ad Deum petitio, quae obsecratione et gratiarum actione roboratur,quae aliae partes in superioribus declaratae jam sunt. Dicet vero aliquis deesse in hac Pauli enumeratione meditationem. Verumtamen si Paulvs de vocalibus orationibus loquebatur, id non est inconveniens ; nunc enim solum dicimus omnes illos actus enumeratos a Paulo in oratione vocali, habere locum in mentali, non tamen illos solos. Quid enim vetat mentem pluribus modis operari circa Deum, dum orat, quam vocem? Addo ulterius, non improbanda ratione, sub oraiione et obsecratione. et gratiarum actione meditationem sufficienter comprehendi : nam quod in allegandis titulis et rationibus pro nostra petitione, et in gratiis agendis officium meditationis necessarium sit, supra est exp'icatum. Rursum sub illo ascensu mentis ad Deum, qui ad petitionem fundendam necessarius est, non sola memoria, vel praesentia Dei comprehendi debet, sed etiam recogitatio nostrae miseriae et divinae potentiae, ac benignitatis ad subveniendum, vel in generali, vel in particulari, in tali vel tali materia, pro qualitate petitionis fundendae. Nam radix et fons internae petitionis est recogitatio : totum ergo hoc sub illo ascensu mentis ad Deum comprehendi debet. Unde Dionys. supra dixit, debere nos primum ad Trinitatem accedere, ut boni principium, id est, hoc de illa considerantes, et consequenter dependentiam nostram ab illa. Ex qua cogitatione provenit, quod infra dicit : Antequam aliquid agamus aut dicamus, maxime quod ad Deum pertineat, a precibus nobis ordiendum est ; non ut vim illam ubique praesentem trahamus, sed ut divinis commemorationibus, invocationibusque nosmetipsos tradamus ei, et conjungamus. Hoc autem totum interventu considerationis ac meditationis fit, ut ex dictis constat. Ita ergo in illis partibus totum officium orationis mentalis, quatenus ad petitionem ordinatur, continetur; nam de contemplatione alia est consideratio.

6. Alia expositio D. Pauli, et primo quid sit obsecratio. — Secundo modo possumus esponere actus illos a Paulo positos, advertendo tria posse in actu orandi considerari, scilicet, eum qui orat; Deum, ad quem orat; et materiam, de qua orat, seu quam petit, quae generaliter dici potest beneticium aliquod Dei, quod vel futurum expectamus, vel jam receptum recognoscimus. Primus ergo actus orationis ex parte orantis esse potest recognitio propria miseria ac indigentia, omniumque suorum defectuum, quos coram Deo cognoscit, eique repraesentat, formaliter vel virtute illorum remedium efHagitans. Et hic actus significatur nomine obsecrationis , et forsan ideo a Paulo primo loco numeratur, quia regulariter ab illo incipere debet oratio. Nec multum ab hac expositione distant, qui dicunt obsecrare, esse petere liberationem a malis, maximeque favet vox graeca Aéno, quae indigentiam significat; unde quia repraesentatio propriae indigentiae solet esse vehemens, vel (si dicere licet) etiam importuna, ideo non sine causa vox obsecrationis ad hunc actum accommodatur. Secundus actus est recognitio ac repraesentatio divinae Majestatis cum magna asestimatione, ac ponderatione omnipotentise, bonitatis et misericordiae ejus, cum quo actu semper conjungitur expressa vel tacita petitio beneficiorum Dei, non in particulari, sed solum in genere, ut misereatur nostri. Et ad hunc actum recte accommo- datur nomen ovationis, quem actum Paulus secundo loco ponit : et in hoc sensu etiam locum habet quod D. Thomas ait, per orationem significari ascensum intellectus ad Deum.

7. Quid sit postulatio , et gratiarum actio apud eumdem Apostolum.— Tertius actus orationis est desiderium obtinendi a Deo aliquod particulare beneficium cum expressione seu petitione illius, et hic actus solet communiter appellari nomine orationis, ut supra visum est; ad distinctionem vero aliorum actuum vocatus est a Paulo proprio nomine postulationis. Et videtur hic actus propriissime exerceri, quando aliquid in particulari petitur, sive illud sit consecutio alicujus boni, sive liberatio alicujus mah, et sive quis postulet sibi, sive aliis. Quartus denique actus est gratiarum actio, qui plane distinguitur a praecedenti, quia versatur circa beneficia jam recepta ; conjungitur tamen cum praecedenti, quia gratitudo de recepto beneficio disponit ad novum recipiendum, multumque movet benefactorem ad illud praestandum. Et hoc sensu ait Paulus : Ut gratiurun actiones fiunt pro omnibus , vel quia dum quisque gratias agit pro beneficiis sibi collatis, conjungendo illis petitionem quam pro aliis fundit, ut illam eflicaciorem reddat, merito dicitur gratias agere pro. alio; vel etiam quia si proximi considerentur ut sunt unum nobiscum per charitatem, beneficium illis collatum nostrum eestimamus, et pro illo etiam gratias agimus; maxime si prius tale bonum illis postulavimus, et datum agnoscimus, et tanquam nobis collatum reputamus. Sic igitur conjungit Paulus gratiarum actionem, quia petitiones nostrae semper debent Deo innotescere cum gratiarum actione, ut idem Paulus dixit ad Philippens. quarto. Unde ad Colossens. quarto cum dixisset : Orationi instate, subjunxit : Vigilautes in ea in gratiarum actione.

8. Expositio D. Hilarii ad locun D. Pauli, 2 ad Tim. 2, in qua quatuor admittit orationis actus. — Atque hanc Pauli interpretationem existimo significasse Hilarium in Psalmum 140 dicentem : Quatuor genera orationum Apostolus esse significat ad Timotheum scribens : Egoro primun fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Humilitatis nostre est deprecari (ecce primum actum a nobis positum); magnificentiee Dei est orari (iste est secundus); fidei est postulare ( hic tertius); confessionis et laudis est gratulari (hic est quartus). Adverto enim, explicare Hilarium gratiarum actionem per con- fessionem laudis, quia haec, prout in mente exercentur, vel sunt idem, vel propinquissira sunt , et vix separantur, ut supra dixi. Dum autem yocat haec quatuor genera orationum, significat esse quatuor actus, qui saepe possunt in oratione disjungi; quia vero omnes debent conjungi petitioni, ut perfecta et efficax sit, ideo etiam censentur quasi quatuor partes complentes et conficientes integrum officium oraudi. Sic ergo illae dicuntur orationis partes, quia optime conjunguntur ad efficacem orationem componendam : nihilominus potest in una oratione aliqua earum partium principalius exerceri et intendi, et nunc una, et nunc alia indifferenter. Imo interdum potest tota mentis aut vocis oratio, etiamsi prolixa et diuturna sit, in uno tantum illorum actuum occupari, quia nulla est obligatio seu necessitas conjungendi semper omnes illos, et alioquin potest interdum major fructus aut spiritualis devotio sentiri, vel sperari ex conUunuatione unius actus, quam ex variatione plurium; et ideo tunc quiescendum est potius in uno actu, quam multiplicitas affectanda. 9. Farietas orationum multiplexs, accidentalis tamen, unde proveniat. — Tertio et ultimo ex dictis intelligi potest, quid de unitate vel distinctione, aut varietate orationis mentalis sentiendum sit. Gabriel enim hoc attingens, lection. 61 in Canonem, lit. K, magna exaggeratione dicit, tantam esse varietatem specierum orationis, ut nisi speciali Spiritus sancti illuminatione comprehendi non possint. Rationem autem reddit, quia tot sunt species orandi, quot sunt affectus orantium. Unde illas species distinguit, vel ex varia dispositione orantis; alter enim est tristis, alius alacer, alius tentatione oppressus, alter spirituali consolatione et pace gaudet. Vel etiam distinguit illas ex materia : nam alter petit veniam peccatorum , alter profectum in virtute, unus meditatur tristia, alius jucunda, vel denique aliis similibus modis, quos ex Collatione Isaac, quae est nona apud Cassianum, cap. $, ibi adducit. Sed haec et similia intelligenda sunt de varietate accidentali, et quasi materiali orationum, nam formaliter et essentialiter tota varietas orationis reducitur ad actus quos enumeravimus. Et illi varii affectus, vel modi orandi, qui vel in distinctis hominibus, vel in eodem homine diversis temporibus diversimode affecto inveniuntur, pertinent magis ad individuales modos (ut sic dicam) orationum, quam ad species varias illius, vel illorum actuum in quibus ipsa con- sistit. In individuis autem actibus et in modis eorum, non est mirum esse infinitam varietatem, et nobis incomprehensibilem, praesertim cum Spiritus Sanctus sit principalis motor in his actibus et affectibus, qui novit corda movere et immutare, et mentes illuminare quomodo vult. Propter quod fortasse dicitur Spiritus Sanctus, Roman. 8, orare gemitibus inenarrabilibus, id est varios et inenarrabiles modos compunctionis nobis inspirare. Et eodem modo dicere possumus orare desideriis et affectibus, quos satis explicare non valemus, et suavitatem infundere, quam nemo scit, nisi qui accipit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3