Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum oratio mentalis cadat sub praeceptum, vel tantum sub consilium, et consequenter ad quos pertineat?

CAPUT IV. UTRUM ORATIO MENTALIS CADAT SUB PRAECEPTUM, VEL TANTUM SUB CONSILIUM, ET CONSEQUENTER AD QUOS PERTINEAT?

1. Oratio mentalis directe ab Ecclesia non preecipitur neque in missee sacrificio.—Primum omnium supponimus, nullum esse positivum praeceptum ecclesiasticum obligans fideles ad hoc genus orationis. Agimus enim de mentali oratione pura et separata ab oratione vocali: sic autem constat nullum esse ecclesiasticum praeceptum hac de re; nullum enim invenitur directe hoc praecipiens. Videri autem potest hocpraecipi Sacerdotibus in missa, cum in Memento orant ; verumtamen in rigore tunc possunt vocaliter orare submissa voce, si velint. Item cum genua flectunt, vel aliis temporibus missae, quando ad hanc vel illam partem moventur, nihil ore proferentes, videntur per consecutionem quamdam obligari ad aliquid interius cogitandum ; verumtamen etiam tunc possunt voce aliquid orare, vel solum actum illum internum habere, qui adreverentiam exterioris actus fuerit necessarius; et ita nunquam directe praecipitur oratio mentalis etiam in Missa, ut notavit Navarr., in Enchirid. de Orat., cap. 18, num. 104 et sequentibus. Atque hoc etiam fundari potest in communi doctrina, quod lex humana non potest praecipere actus mere internos, ut docet divus Thomas 2. 2, quaest. 104, art. 1.

2. Quomodo mentalis oratio cadat sub preeceptum. — Hoc autem intelligendum est ex vi jurisdictionis ; nam ex vi voti vel promissionis potest quis se obligare ad exercendum aliquem interiorem actum, ut infra suo loco videbimus, et eadem ratione potest obligari ad aliquam orationem mentalem exercen- dam. Sicut autem potest immediate hoc promittere Deo, et ita se obligare, sic potest veluti sub conditione id promittere, si alius injunxerit, vel consuluerit, vel si praelatus praeceperit. Et hoc modo non repugnat in statu religioso posse perregulam vel Praelatos orationem mentalem imperari. Ouantam vero, vel qualem obligationem inducat talis regula, vel superioris voluntas, juxta uniuscujusque ordinis institutum considerandum est. Crediderim tamen regulariter non esse obligationem sub reatu culpae, praesertim gravis, secluso contemptu. Si autem imponeretur tale praeceptum, imprimis obligaret ad vacandum tali tempore huic actioni, ac subinde ad non exercendas tunc actiones externas quae actionem illam valeant impedire, et ad applhicandam mentem ad actus convenientes tali orationi, sine voluntaria distractione aut somno. Si enim haec involuntarie accidant, non erit culpa, nec formalis transgressio praecepti. Quia vero difficile est in actu pure interno, et tam occulto, ut est mentalis, discernere voluntariam ab involuntaria distractione, otiositate, aut dormitione, et res potest esse scrupulosa et periculosa, ideo non expedit vel hoc directe vovere, vel sub rigorosa obligatione obedientiae imponi, sed tantum sub directione regulae.

3. Eorum sententia, qui quotidianam orationem mentalem cadere sub preeceptum crediderint in omnibus, maaime religiosis.—Non defuerunt autem qui dicerent dari praeceptum divinum ac naturale, obligans omnes homines cujuscumque status ad aliquod exercitium orationis mentalis. Imo aliqui publice docuisse feruntur, non esse in statu gratiae, qui saltem per horam in die non vacant orationi mentali, sallem quoad meditationem recogitationis circa salutem animae suae, ut ipsi loquebantur. Non enim imponunt hoc praeceptum propter solam petitionem, de cujus necessitate jam supra diximus, sed specialiter propter meditationem et recogitationem de agendis ei de vitandis peccatis, vel occasionibus eorum, et de his quae ad Dei timorem et amorem moveant. Videntur autem hanc obligationem colligere ex necessitate medii ad salutem et ad non peccandum; nam tenetur homo, ex charitate Dei et propria, uti illo medio ad suam salutem, sine quo moraliter loquendo non potest non saepe graviter peccare: sed recogitatio illa est tale medium, juxta illud Jerem. 42: Desolatione desolalitur terra, quaa nullus est quà recogitet corde : ergo. Quod au- tem tanto vel tanto tempore meditari aut recogitare oporteat, non video unde illi affirmaverint. Potest vero videri probabilis illa obligatio, saltem pro religiosis, nam ad eorum statum pertinet ad perfectionem tendere, et hoc exercitium maxime necessarium est ad perfectionem : unde Cajetan. 2.2, quaest. 82, art. 3, dixit, uon posse vocari religiosum, qui saltem semel in die ad hujusmodi (id est ad meditationem beneficiorum Dei, et propriarum necessitatum, ac miseriarum) se non transfert. Quomodo namque (inquit) effectus sine causa, et finis absque medio, insularis portus absque navigatione haberi neguit, ita, etc. Atque rigorosius Bonavent., opusc. de Perfectione vitae, cap. 5: Bevera (inquit) religiosus orationem non freguentans (loquitur autem de mentali), non solum est miser et inutilis, qunimv coram Deo fert anicam mortuam in vivo corpore. Et opusc. de Processu relig., lib. 7, cap. 11: Fita religiosi (ait) sine studio devotionis internee, sicul favus sine melle, sicut murus absque temperamento, et sicut cibus absque condimento. Et infra: Omnis religio arida et imperfecta est, et ad ruinam promptior qua spiritum divine suavitatis non queerit, et preecipuwn conamen ad cordis studium, et interne puritatis non impendit.

4. Prima assertio : nullum est speciale preeceptum divinum vel naturale orationis mentalis ; esse tamen potest ad observanda alia pracepta. — Dicendum vero est primo, praeter praeceptum orationis supra, lb. 1, declaratum, nullum esse speciale praeceptum divinum vel naturale, quo per se obligemur ad spiritualem et internam recogitationem, meditationem, vel orationem, sed solum, quantum oportuerit ad alia praecepta observanda, quando in particulari eorum obligatio occurrit, necessarium esse de illis cogitare. Declaratur incipiendo ab hac ultima parte: nam in variis-occasionibus potest esse haec obligatio ratione diversorum praeceptorum; verbi gratia, si occurrat praeceptum confessionis sacramentalis, erit etiam obligatio recogitandi peccata cum eorum dolore, etc. Quae recogitatio mentalis oratio dici potest, prout nunc de illa loquimur. Item si contritio habenda est, necessarium est recogitare de propriis peccatis, vel saltem de statu culpae, et rationem supremam detestandi illam ; quo tempore igitur obligat contritionis praeceptum , obligabit etiam interna oratio, ad illud implendum necessaria. Idem est de praecepto diligendi Deum super omnia, et similibus. Tem- pore etiam gravis tentationis obligari poterit homo ad internam recogitationem, meditationem , seu aliquam elevationem mentis in Deum, eo modo quo in superioribus diximus, posse tunc obligari ad orandum, petendo a Deo auxilium. Est tamen considerandum, nunquam esse necessarium ut petitio sit mere interna, potest enim semper verbis exprimi. At ultra petitionem dicimus esse per se necessariam considerationem aliquam, quae fidem excitet vel confirmet, quae consideratio mere interna est, et ad illam dicimus esse posse obligationem ratione urgentis tentationis, tum ut oratio melius fiat, tum etiam ut homo se ipsum excitet et juvet; oportet enim ita petere, ut etiam cum divina gratia jam recepta faciamus quod in nobis est.

5. Probatur assertio. — At vero, seclusis his peculiaribus occasionibus et obligationibus, nullum invenitur praeceptum divini seu naturalis juris obligans per se ad mentaliter orandum, meditandum, seu recogitandnm. Quod ita censeo cerium, ut contrarium sine temeritate doceri non possit, quia est contra communem usum et sensum totius Ecclesiae. Nam ordinarie fideles non solent hujusmodi orationi vacare, et nihilominus non timent peccatum, nec transgressionem praecepti alicujus in ea omissione, nec de hac re in confessione se accusant, nec a confessoribus doctis et piis interrogantur, aut reprehenduntur ab ipsis, vel a Praelatis, vel Concionatoribus prudentibus ob talem culpam; ergo signum est non esse in Ecclesia tale praeceptum commune omnibus fidelibus. Et idem argumentum fieri potest ab auctoritate negativa; quia si esset de hac re praeceptum naturale, significaretur in Scriptura, vel doceretur a Patribus et Theologis: at non ita est, nam, ubicumque loquuntur de praecepto orationis, tractant de propria oratione, ut est petitio ad Deum, sive fiat sola mente, sive simul voce explicetur. Aliam vero majorem considerationem spiritualem aut meditationem laudant quidem et consulunt, non tamen docent esse omnibus praeceptam. Nulla etiam sufhicienti ratione potest tale praeceptum ostendi : tum quia haec meditatio , distincta ab illa quae conjungi potest cum oratione vocali, et cum auditione missae, et verbi Dei, vel lectionis, aut sermocinationis, vel consultationis de rebus ad salutem animae pertinentibus, non est medium necessarium ad salutem : et ita sufticiet uti his vel aliis mediis, juxta uniuscujusque statum et necessitatem. Tum etiam quia in rigore praecepti naturalis non tenetur quis adhibere haec media extraordinaria, antequam moralis occasio vel necessitas urgeat in particulari; quando autem haec occurrit, potest quis uti aliis mediis proxime insinuatis orandi vocaliter, legendi, consulendi virum probum et doctum, et juxta exigentiam necessitatis possunt alia media suppetere, ut tollendo occasionem aliquam, vel corpus castigando, et similia. Ergo non possumus cum verisimili fundamento imponere peculiarem obligationem omnibus fidelibus, ut per meditationis usum, et peculiares considerandi consuetudines praeveniant pericula vitae; sed satis erit in rigore praecepti, si fugiant occasiones quas possunt, et ad vincendum quas vitare non possunt, utantur aliis mediis suae capacitati accommodatis, et interna consideratione sufficienti ad haec externa media exhibenda.

6. Secunda assertio- em vi juris divini et naturals non obligantur fideles ad certum tempus orationis mentalis. — Atque hinc dico secundo, ex vi juris divini ac naturalis non obligari fideles ad aliquod certum tempus pro mentali oratione vel consideratione designandum, vel expendendum. Hoc dixit Navarrus generaliter de oratione, in Enchiridio de Oratione, capite tertio, numero octavo; est tamean maxime verum de oratione mentali pura, vel ut addit aliquid ultra petitionem, scilicet actum meditandi, aut similes. Ouia, licet oratio in genere, ratione peutionis, sit in praecepto divino, tamen quod sit tanto vel tanto tempore, non est sub tali praecepto, nec per solam rationem naturalem potest determinari; ergo multo minus id potest dici de meditatione, cum haec etiam absolute sumpta non cadat sub speciale praeceptum ab aliis distinctum. Quapropter dicere non esse in bono statu omnes illos fideles, qui per horam integram, vel per certam partem ejus non vacant quotidie, vel toties in hebdomada, mentali orationi, alienum est a sana doctrina, nam perturbat conscientias fidelium sine fundamento, et multis praebet occasionem ruinae; nam impossibile moraliter est quin major pars fideIium id non omittat; omittent autem ex conscientia erronea, si veram esse doctrinam illam persuadeantur. Item multi censent doctrinam illam pertinere ad errorem, quam vocant Illuminatorum, nam aperit viam ad superstitiosos ritus introducendos, et fingenda praecepta pro uniuscujusque arbitrio.

7. Tertia assertio: ecclesiastici em vi divini Juris vel sui status non tenentur ad mentalem orationem, licet obligari possint em coto vel regulis, praesertim aliqui religiosi. — Unde dico tertio, etiam personas ecclesiasticas, vel clericos, vel religiosos, non teneri ex vi sul status et divini juris ad hunc meditandi, recogitandi, aut mentaliter orandi usum, sed unumquemque tantum ad hoc obligari vel ex vi voti, si illud specialiter emiserit, vel quantum per suam regulam fuerit ei peculiariter impositum. Hoc tradit ex professo Navarr., in dict. Enchirid., cap. 20, numer. 11, ubi etiam reprehendit dictum Cajetan. supra relatum, quasi tribuens Cajetano, quod voluerit omnibus religiosis imponere hanc praecepti necessitatem; sed non existimo fuisse hanc illius mentem, sed per illam exaggerationem explicasse moralem quamdam necessitatem hujus orationis ad religiosam perfectionem, ut infra dicam. Assertio ergo certa est, quia religiosus status ex natura rei non affert secum specialia praeceptia, praeter ea quae in votis continentur formaliter vel virtute; inter quae non continetur praeceptum orandi mentaliter, nisi alioquin in regula contineatur, et tunc non obligat nisi juxta institutionem regulae. Et licet demus teneri religiosos ad tendendum in perfechonem, non tamen tenentur praecepto ad omnia media perfectionis, nec ad alia determinate, praeter ea quae unusquisque vovit, vel quae cum illis habent necessariam connexionem, vel per suos Praelatos imponi possunt; nam haec etiam virtute et mediate in votis continentur, ut latius infra tractando de statu religioso dicendum est. Ergo loquendo de rigorosa obligatione praecepti mentaliter orandi, non est generaliter imponenda religiosis, nedum aliis personis ecclesiasticis. Verba autem Doctorum, quae videntur hoc exercitium a religiosis exigere tanquam omnino necessarium ad eorum statum, intelligenda sunt de necessitate non praecepti, sed medii, non ad salutem simpliciter necessarii, seu ad vitandum peccatum mortale, sed necessarii ad consequendum finem intentum per religiosum statum, quia est charitatis perfectio et fervor, ac spiritualis suavitas, et promptitudo iu omnibus bonis operibus, et praesertim in his qua ad divinum cultum et pietatem pertinent.

8. Quarta assertio: mentalis oratio comamendatur religiosis et prefertur vocali. — Quapropter addo, et dico quarto, mentalem orationem in aliquo ejus gradu vel modo, omnibus hominibus cujuscumque gradus vel conditionis existant, consulendam esse, maxime vero religiosis et ecclesiasticis, seu Deo specialiter dicatis personis. Hoc facile omnibus persuadebitur, ex his quae de utilitate et nobilitate hujus orationis in principio hujus libri diximus; estque sententia D. Augustini, inter eas quas refert Prosper, 218, ubi specialiter de meditatione loquitur, et sumitur ex Bernardo, lib. 1 de Considerat. cap. 7 et 8. Hinc etiam dixit Cajetan. 2. 2, quaest. 89, art. 3, orationem hanc (id est, meditationem et considerationem internam ) praeferendam esse, caeteris paribus, orationi vocali voluntariae, id est, quae non est in praecepto ; quia re vera per se loquendo et ordinarie est magis fructuosa. Dices: oratio vocalis includit mentalem, et addit externum actum, et voluntatem ejus, quae possunt conferre ad meritum et satisfactionem; ergo praeferenda est. Propter hoc Navarrus, in Enchiridio de Orat., cap. 18, num. 104, censet orationem vocalem attente factam meliorem esse pure mentali. Nihilominus respondetur contrarium verius esse, ut docet Abbas Isaac, apud Cassianum, Collat. 9, cap. 35 et 36, et communiter Patres sentiunt. Et ipse Navarrus, ibidem, adeo consulit orationem mentalem, ut dicat vix posse vocalem fieri sine aliqua culpa, nisi inchoetur ab aliqua mentali, et aliquoties repetatur, praesertim quando is qui voce orat, significationem verborum non intelligit. Ratio denique est, quia cessatio ab actione externa liberiorem relinquit mentem ad recogitandum attentius, et intensiorem affectum eliciendum, ideoque ex hac parte utilior est per se loquendo. Est etiam ordinarie difficilior, et corpori laboriosior, ut notat Bonaventura, in dicto Processu 7 heligionis, et est experientia satis notum, quia corpus magis revocaiur a sensibus in mentali exercitatione, et quodammodo supra se elevatur, et ideo illud externum otium cum maori attentione interna corpus ipsum magis affligit. Praeterea consuhtur haec oratio, quia multum illuminat animas in his qua ad Deum et salutem pertinent, et praeparat illas ad vincendas tentationes, et pericula peccatorum evitanda ; cum ergo haec utilitas et fructus ad omnes fideles pertineat, omnibus consulenda est haec oratio, maxime vero his qui, ratione status, majorem perfectionem et vita puritatem profitentur.

9. Ultima assertio: mentalis oratio licet sit in consilio, tamen ad omnes pertinet. — Ex his colligitur orationem mentalem, quantum est ex se, ad omnes fideles, cujuscumque status sint, pertinere posse, id est, ab omnibus exerceri posse, et omnibus proponi debere tanquam aptissimum medium, et moraliter necessarium ad vitae puritatem, quod cum proportione cum quolibet personarum statu conjungi potest. lItaque, licet dicatur esse in consilio, ut excludatur proprium et rigorosum praeceptum, non tamen est ex his consilis quae constituunt diversum statum inter fideles, vel ad determinatum statum perunent, sed ex his quae omnibus accommodari possunt, ut sunt opera misericordiae frequenter exercere, sacramenta frequenter recipere, et similia. Ita de hac oratione sensit etiam Navarrus in Enchir. de Orat., cap. 18, num. 40 et sequentibus. Quamvis enim indistincte nunc de mentali, nunc de vocali oratione loquatur, tamen de mentali intelligit, cum dicit: Deberemus omnes orare saltem paucillum in lecto statim a somno experrecti; et iterum: Deberemus mane surgere, et in surgendo aliquantisper orare. Ratio vero est, quia sicut fides omnibus communis est, ita consideratio rerum fidei omnibus debet esse communis; et quia sicut fides est fundamentum et quasi radix justitiae, ita consideratio mysteriorum fidei est magnum adjumentum ad conservandam et augendam justitiam, quo adjutorio omnes indigent. Item nullus vel propter imperitiam, vel propter occupationem excusari potest, quia omnibus potest accommodari, ut dicemus in cap. sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4