Caput 5
Caput 5
Quomodo morales circumstantiae in usu orationis mentalis communiter observandae sint
1. Orationis mentalis circumstantie.—Haec quaestio valde necessaria est ad praxim hujus orationis, et ad explicandam ultimam assertionem in ftine praecedentis capit. illatam, hanc orationem ad omnes homines pertinerc. Nam, cum ron omnes ejusdem sint capacitatis, otii, vel negotii, nec omnes habeant eamdem loci commoditatem, ideo discurrendo per has circumstantias, necessarium est exponere quid secundum se necessarium sit, vel expediat, ut haec oratio recte fiat, et quomodo unicuique accomm odanda singula sint juxta uniuscujusque capacitatem. Sunt autem morales circumstantiae, persona, tempus, locus, finis, materia, seu quid vel circa quid, modus, et quibus auxiliis, per quas breviter discurremus.
2. Prima assertio ; ec parte orantis nulla peculiaris conditio est necessaria. — Primo ergo ex parte personae orantis nulla videtur pecudiaris conditio vel qualitas necessaria, loquendo de tota latitudine orationis mentalis ; omnis enim homo, potens uti ratione et fide, capax est alicujus gradus orationis, licet non singuli sint apti ad omnes, ut per se constat, et probat ratio facta. Applicatio autem singularum personarum ad hunc vel illum orationis modum, ad prudentiam spectat, et ex dicendis poterit aliqua ex parte intelligi.
3. Objectio. — Responsio. — Solum videri potest ad hoc exercitium ineptus, qui est in statu peccati mortalis, tum quia haec oratio est quoddam colloquium cum Deo , peccator autem indignus est tali colloquio; tum maxime quia peccatum mortale impedi. ne quis practice consideret res pertinentes ad salutem, et illi statui repugnantes. Respondeo, imo peccatores maxime indigere hoc exercitio, et interna consideratione sui miseri status, et periculi in quo versantur , et divina bonitatis, ac felicitatis aeternae, ut ad deserendum illum statum excitentur. Duobus autem modis potest aliquis in peccato esse : primo, tantum habitualiter, quia illud commisit et non delevit, nec detestatus est; secundo, quia est in actuali vel virtuali complacentia illius. Prior status per se non repugnat cum hoc exercitio, quia libro superiori ostendimus posse peccatorem orare Deum, et colloquia cum eo miscere, si cum debita humilitate et reverentia id faciat; ergo multo magis poterit de rebus divinis et aeternis meditari, et paulatim ad illa affici. Et, licet peccatum ex se videatur homines retrahere ab hac consideratione, quodam modo vero, per occasionem, ad illam provocat propter majorem indigentiam et necessitatem talis personae, et ideo talis peccator omnino incitandus est et provocandus ad hoc exercitium, ita tamen ut accommodate ad statum suum illo utatur, ut statim attingemus. Alter vero peccator valde indispositus est ad hoc orandi genus , et quamdiu affectum non reliquerit, vix potest fructuose et practice ad hoc exercitium applicari ; sed nihilominus non est omnino incapax, quia non semper est in illo actuali affectu pravo. Et ideo etiam potest et debet in- terdum ad se redire, ac aeterna considerare, vel malum in quo versatur; nam haec est via qua maxime induci potest ad illum affectum mutandum, interveniente divina gratia, quae considerationem promovet, quam inspirat, si homo illi, ut debet, cooperetur.
4. Oratio dupliciter fleri solet: continue et discrete. — Secunda est circumstantia temporis, quae secundo loco proponebatur, circa quam observandum est, duobus modis posse orationem mentalem esse in usu: primum vocare possumus durabilem et permanentem, et quasi ex instituto, alterum quasi per occasionem, et in transitu. Prior modus est, quando aliqua hora diei, vel notabilis pars ejus ad mentaliter orandum vel meditandum assignatur, cessando ab omnibus aliis actionibus externis, et motionibus sensibilium objectorum externorum, solis interioribus actibus vacando. Alter modus est, quando in ipsismet actionibus et occupationibus externis mens ipsa ad momentum subtrahitur, et ad Deum ascendit, vel ad se suaque peccata convertitur, vel aliquid simile operatur. Omnis enim similis interna motio ad mentalem ocationem pertinet, ut nunc de illa loquimur.
5. Discreta oratio nullis occupationibus circumscribitur. — Et in hoc quidem posteriori modo non intervenit illa difficultas, quae ex defectu temporis et multitudine occupationum objici solet; nam cum quacumque acuone et occupatione misceri potest haec oratio magis vel minus frequenter, pro capacitate persona et occupationis. Semper tamen potest aliquoties fieri, quia nullus est tam ineptus qui non possit ad hoc facile instrui et induci, si velit, nec occupatio potest esse tam vehemens et continua ( moraliter loquendo ), quin permittat hujusmodi mentis recessus vel fugas ad aliquid altius amandum, vel considerandum brevissime, vel ad petendum auxilium divinum, vel ad referendum in Deum id quod agitur. Unde Bonaventura, dicto lib. 7, de Processu Religion., cap. 11: Lectionem ( inquit) seepe interrumpat oratio, sicut alias actiones , ut semper mens ad Deum elecetur, a quo nobis bonum profluere necesse est. Et hunc frequentem orandi modum multum commendant Patres, praesertim Chrysostom., homil. 19 ad Populum, ubi ait Christum et Paulum docuisse frequentes et breves orationes facere ; August., Epist. 112, cap. 10; et Cassian., Collat. 9, cpa. 35, et lib. 2de Instit. Monast., cap. 10 et 14, et lib. 3, c. 2. Atque hic orandi modus valde fructuosus est, non solum pro- pter meritum talium actuum, quod est magnum, ut notavit Bonaventura , lib. de Perfect. vitae, cap. 5, sed etiam quia hic frequens Dei memoria continet animum in officio, et ad bene operandum multum juvat, praeter auxilium quod impetrat, si petitionem habeat adjunctam.
6. Hec oratio multum ywcatur usu prolize orationis. — Erit autem hic modus non difficilis hominibus, cujuscumque status et conditionis sint, si et instructionem habeant, et ad illum applicari incipiant , et paulatim usum acquirant. Et sane si frequentius populo praedicaretur, et fideles ad illum exercendum excitarentur, fortasse multi ex communi plebe, aliqua saltem ex parte illum exercerent, non [sine magno fructu. Regulariter tamen non ita est : tum quia deest instructio et admonitio ; tum etiam quia ordinarie supponit animum bene aftfectum circa spiritualia, et illa magis curantem quam temporalia ; requirit enim internam curam et sollicitudinem, quae memoriam excitet; haec autem nisi oriatur ex affectu, durabilis non est. Unde etiam hic modus frequenter orandi per momentaneos actus, supponit allum usum quieta et perseverantis orationis, ex qua nascatur illa jugis memoria, sicut ex habitu nascuntur actus, et ex ardenti calore ex praesentia ignis concepto manent reliquia , et quasi vestigia ejus, etiam multo tempore post separationem ignis, ut tractat Dionys. Carth., de Perfect. charitat., art. 44. Et ita moraliter loquendo necesse est ad alterum orandi modum recurrere, et pro aliquo designato tempore, ab aliis actionibus vacuo, considerationi seu orationi vacare, ut recte monuit Bonaventura, lcco citato, et consuluit optime Augustinus, in libro sent. Prosper., qui habetur in fine tertii tomi, sent. 218 dicens: Qwi otiosus et quietus non cogitat ,Deum, quomodo inter actus multos et laboriosa negotia de illo poterit cogitare ? Meditetur ergo quae Dei sunt fi delis , cum vacat, et bene operandi substantiam querat, ne in actione deficiat.
7. Secunda assertio : ad durabilem orationem nulla est determinatio temporis, nec ex pracepto, nec em consilio. — Matutinum tamen est aptius. — Hoc autem tempus, ut ad tacitam difficultatem respondeamus, non habet certam determinationem pro omnibus, non solum ex praecepto, ut dixi, verum etiam nec sub consilio, quia neque omnes sunt eeque capaces, nec status ejusdem rationis, neque actiones vel occupationes. Non tamen potest esse tam actuosa vita, quae non relinquat aliquod tempus diei vacuum, in quo possit homo in aula mentis, de Deo, et de seipso, et de actionibus suis recogitare, et bona proponere, ac recta ordinare. Hoc autem tempus aptissimum esse solet matutinum, cum primum homo de lecto surgit, juxta illud Psalm. 62: In matutinis meditabor in te; et Psalm. 81: Et mane oratio mea praeveniet te. Unde Ambrosius, libro de Cain et Abel, cap. 8: HZabes (inquit) alibi , ut solis ortum oratione praevenias ; occurre (inquit ) ad solis ortum. Indicant verba Sapientis, Sapient. 16: Quod enim ab igne non poterat emterminari, statim ab eaiguo radio solis calefactum tabescebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenirc solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. Sic etiam in Psalm. 118 dicitur: Prevena in maturitate, et clamaci ; quod statim explicatur: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloguia tua. Uhi Ambrosius sermon. 19, elegantissime idem prosequitur ; et inter alia : An mescis ( inquit), o homo , quod primitias cordis ac vocis quotidic Deo debeas?
8. Probatur quoad secundam partem assertio. — Quibus verbis primam rationem hujus temporis indicat, quam libro etiam de Instit. virginis, his verbis expressit: Bona oratio que hominem servat, ut primo a divinis inchoemus laudibus ; et ideo fortasse Ecclesiast., 38, de justo dicit: Cor suum tradidit ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum. Proverb. Sait Sapientia : Qui mane vigilant ad me, invenient me.Unde David ait, Psal. 5: Mane exaudies cocem meam ; ubi Chrysostumus : Ab initio ünquit) diei dabat Deo primitias. Oportet ad gratias Deo agendas solem pravenire, et ante ortum lucis interpellare os. Denique est illud tempus aptissimum, quia tunc debet homo omnia sua in Deum ordinare. Alia moralis ratio esse potest, quia tunc est corpus melius ad hoc exercitium dispositum. Tertia, quia postquam homo incipit distrahi externis actionibus, vix solet invenire tempus ad orationem aptum, nisi vel ipsemet status personae sit vitae contemplativae, et secum afferat hanc obligationem, vel affectus et propositum sit adeo efficax, ut occurrentes difficultates vincat. Unde quia hoc paucorum est, optimum consilium est statim summo mane praevenire. Et hoc modo vix poterit aliquis excusari propter multitudinem occupationum externarum, si velit ita vitam suam moderari et disponere, ut sobrie, temperate ac pie vivat. Eo vel maxime quod oratio Ipsa, si usus cjus, supcratis in principio difficultatibus apparentibus, inchoetur et in eo perseveretur, ipsa (ut sic dicam) sibimet lucratur tempus, dum superfluas et inutiles occupationes vitare docet, eisque non se nimium implicare, ut late tractat Gregorius, lib. 23 Moral., cap. 20, alias 12. Reliqua vero, quae ad hujus circumstantia mensuram praetiniendam spectant, magis consilio et prudentia indigent quam doctrina. Non omittam tamen advertere inter officia orationis mentalis merito computari internam conscientiae examinationem, quae hominibus huic orationi deditis familiaris esse debet, et ad minimum semel in die fieri; et ad illam nocturnum tempus esse magis opportunum, ut infra tractando de statu Religionis latius dicemus; et interim videri potest Caesarius, homil. 31.
9. Tertia assertio: nullus locus ev se est ineptus ad orationem mentalem. — Probatur auctoritate. — Probatur ratione. — Tertia circumstantia est locus aptus, de qua circumstantia, quod attinet ad materiam moralem, certum est nullum locum, quantumvis sordidum et vilem seu infimum, esse ex parte sua ineptum ad mentalem orationem. Itaque, licet de oratione vocali sit aliqua controversia, an pendeat aliquo modo ex qualitate loci ut honeste fiat, de mentali nulla est, sed ubique potest sancte fieri, quantum est ex parte loci. Ita docuit D. Thomas in illud primae Timoth. 2: Volo cos orare in omni loco, lectione secunda, ubi quoad mentalem orationem hoc vult intelligi sine ulla limitatione, licet ad exhibenda (inquit) emterna orationis sigua, non omnia loca sint accommodata, sed oporteat, vel scandali, vel publicee edificationis rationem habere. Sic dixit ibidem Anselmus, in omni loco orandum esse, quia Deus ubique est. Chrysostomus vero, homil. 79 ad Populum, in foro etiam etin medio sirepitu et clamore hominum (ai) orandum esse mentaliter Deum . et concludit: Templum es, ne locum queras. Quomodo etiam dixit Bernardus, in libro Meditat.: Ubicumque fueris, intra teipsum ora ; si longefueris ab oratorio, ne queras locum, quoniam ipse locus es. Quem retulit Glossa, in Clement. prima, de Reliq. et venerat. Sanct., verb. Orationem, versus finem ; et Navarrus, dicto Enchirid., c. 5, n.2 et 6. Et ratio reddi potest, quia oratio mentalis per se spiritualis est; unde non pendet quoad honestatem a conditione corporalis loci. Item quia ubique optimum est Deum amare, colere, revereri, et gratias agere, ut etiam in praefatione missae dicitur. Atque hoc quidem maxime locum habet in illo modo mentaliter orandi, per breves et frequentes ascensiones cordis ad Deum, quas jaculatcrias orationes vocant; hae namque, cum non requirant permanentem attentionem, non solum ex natura talium actionum, sed etiam ex parte nostra accommodate fieri possunt in omni loco. At vero diuturna et quieta oratio, licet ex parte sua non determinet peculiarem loci conditionem, ex parte nostra requirit saltem locum solitarium et quietum, ut D. Thomas in loco citato notavit.
10. Ad removenda impedimenta, necessaria esse potest specialis loci conditio. — Quocirca, licet per se non postuletur specialis conditio loci, ut honesto ac debito modo fiat oratio, nihilominus ad removenda impedimenta, ex parte hominis necessaria esse potest. Et hoc modo dicebat Christus Dominus , Matth. 6: Cwum oraveris, intra in cubiculum tuum , et clauso ostio, ora Patrem twwm. Quod sine dubio ad litteram intelligitur etiam de loco materiali, ut ibi Theophyl. notat, et Chrysostom., hom. 8 in primam ad Timoth. Verum tamen est, non id tunc consuluisse Christum propter commoditatem quiete orandi, sed ad significandum affectum et rectam intentionem, quam in orando habere debemus, ut soli Deo placeamus et illum colamus, non ut ab hominibus videamur ; nam ad hoc etiam utile est secrete orare, et in cubiculo clauso. Nam, licet suis temporibus et modis etiam publica oratio utilis sit, et interdum necessaria, fieri tamen debet ex eadem intentione placendi soli Deo, et tunc perinde fit ac si clauso cubiculo fieret, ut Chrysostomus ibi, hom. 19, notavit. Nihilominus tamen sententia Christi vera est et locum habet in negotio de quo tractamus; nam, si commode potest locus aliquis secretus et segregatus ad orandum inveniri, eligendus est, qui locus nomine cubiculi clausi significatur. Sic de Petro legimus, ascendisse in superiorem partem domus ad orandum, Actorum 10; et simile est Job. 3, Judith 8 et 9. Et in hoc sensu dixit Isidor., lib. 3 Sentent., cap. 7: Oratio in privatis locis opportunius funditur, majusque obtentum impetrat, dum, Deo tantum teste, depromitur. Quod si hujusmodi locus desit, quilibet solitarius locus erit cubiculum clausum; sicut Christus orabat in montibus et horto, Marc. 6, Luc. 21, et de Isaac et Jacob legitur, Genes. 24 et 26. At vero ubi omnino haec commoditas deest, non propterea omittenda est oratio, sed quilibet locus sufficit. Majus enim incom- modum esset orationem omittere, quam loci incommoditatem sustinere.
11. Allegorica verborum Christi interpretatio auctoritate Patrum firmaiur, et inter loca externa, Hcclesia prefertur. — Debet ergo tunc mens sese colligere ut potuerit, etiamsi aliquo modo aliorum stepitu, vel rumore impediatur. Et sic multi Patres exponunt dicta Christi verba allegorice de cubiculo cordis, . ubi Deus a nobis orandus est mente, clauso ostio oris vel sensuum, ac remotis aliis cogitationibus, quantum in nobis fuerit, ut tradunt Chrysostom. supra, et Auctor Imperfecti, homil. 13 ; Hilar., canon. 5, in Matth.; Augustin., Conc. 2, in Psalm. 33; Ambros., lib. 6 de Sacramentis, cap. 3; Bonaventura, lib. de Perfection. vitae, cap. 3; et ex Cassiano idem retulit Glossa citata, in Clement. prima, de hReliquiis et vener. Sanct., habetur Collat. 9, cap. 34. Notat etiam alia Glossa, in cap. Per S'moniam, distinct. 41, ubi textus Concilii Gangrensis ait : Pietatem in privatis domibus mon concludentes ; non tamen damnat orantes in privatis domibus, sed eos qui reprehendebant orationem publicam, vel in Ecclesia factam; quod erroneum est, ut alias diximus, et in sequentibus dicemus. Quapropter si publicus locus eligendus est, praeferenda est Ecclesia, quae locus est sacer, et per se ad omnem orationem destinatus ; nam, licet oratio mente fiat, homo qui orat corporalis est, et ratione loci juvari potest specialius a Deo, vel etiam exaudiri ; tamen, considerata fragilitate humana, locus secretus et remotior solet esse commodior. Nunquam ergo impedietur omnino haec oratio propter loci penuriam, sed prout occasio tulerit, prudenti arbitrio eligendus est.
12. Quarta assertio: in oratione mentali non solum generalis finis, sed etium purticularis proponi debet, ad quem scilicet, omnes alie circunstantie dirigantur.— Ex his, facile est de allis circumstantiis dicere, inter quas priucipalem locum tenet finis: circa quam circumstantiam adverto, in hoc mentali exercitio habendan: esse rationem non tantum boni et honesti finis in generali, prout necessarius est in omni bona oratione et operatione, qualis in praesenti esse debet vel cultus et gloria Dei, vel spiritualis profectus operantis, vel alius similis ; sed maxime observandum esse ut aliquis peculiaris fructus spiritualis per talem orationem quaeratur. Semper enim aliquis scopus hujusmodi prafigendus est oranti mentalter, ut reliquas omnes circumstantias, vel conditiones orationis tali fini accommodet. Est enim prae oculis habendum, mentalem orationem de qua hic praecipue tractamus, non assumi tantum propter eos effectus quos communes habet cum oratione vocali, ut sunt, impetrare, satisfacere, mereri. de quibus in praecedenti libro dictum est; sed assumi etiam propter spirituales utilitates quas habet ad virtutes acquirendas vel exercendas, praesertim ad dilectionem Dei, compunctionem, etc. Hic ergo fructus potest esse multiplex, et ideo expedit aliquem determinatum sibi praefigere, et ad illum accommodare alias orationis circumstantias.
13. Duo cavenda sunt circa finem particularem. — In hoc autem fine sibi praestituendo seu intendendo, duo extrema cavenda sunt: unum est, ut homo non omnino in incertum tendat, et vagam (ut sic dicam) vel generalem tantum intentionem orandi vel cogitandi de rebus divinis habeat : sic enim frequenter fiet ut vel variis et peregrinis cocitationibus agitetur, et omnino distractus sit, vel certe ut veluti casu et fortuito in hunc vel illum motum, aut cogitationem incidat, et ex una in aliam transeat cum parvo, vel nullo fructu ; oportet ergo ut peculiarem finem et fructum sibi praefigatl, ut verbi gratia, compunctionem cordis, vel Christi imitationem, vel desiderium et efficax propositum alicujus certae virtutis, vel alicujus practicas veritatis intelligentiam affectivam, vel aliquid simile. Alterum vero extremum est, ne quis accedat adeo affectus, et addictus intentioni sua ac desiderio, ut resistat aliis inspirationibus vel motionibus bonis, quas saepe Spiritus Sanctus homini nihil minus antea cogitanti offert, sed se facile mobilem praebeat motioni divinae, probando tamen spiritus . an ex Deo sint. Unde regulariter ac ordinarie loquendo, insistere quis debet ut considerationem suam et meutalem orationem ad scopum prius praestitutum dirigat ; interdum vero si Deus alio moveat, resistendum non est.
14. Quinta assertio -ex determinatione finis, qua futura sit materia orationis mentalis ostenditur, eademque recensetur. — Ex determinalione vero hujus circumstantiae aliae omnes praefiniendae sunt. Nam hinc colligendum est quaenam futura sit orationis materia, quae in praesenti appellari potest circumstantia quid, vel circa quid. Est enim oratio mentalis quasi lumen quoddam ostendens quid amandum quidve fugiendum sit, indicansque viam veritatis, practice inducens ad illam amplectendam et exercendam, et ideo juxta terminum intentum, oportet lumen illud applicare ad illam materiam, in qua illae veritates manifestantur, quae ad illum terminum ducunt. Multiplex enim esse potest meditationis seu interna recogitationis materia , nimirum Deus, et ejus bonitas, ac beneficia, promissiones, comminationes , Christus et omnia mysteria vitae, mortis ac glorificationis ejus, Sanctorum exempla , propria peccata et miseriae, aliaque hujusmodi, ex quibus quaedam apta sunt ad excitandum amorem, alia ad timorem, quaedam ad dolorem, alia ad gaudium, et sic de aliis affectibus, ideoque juxta peculiarem scopum intentum, et juxta dispositionem orantis , materia eligenda est. Ad quod necessarium est prudens arbitrium et consilium, ut ad finem capitis generaliter dicam.
15. Tertia assertio : oratio debet fieri huwmniliter, fidenter, pure ac constanter.—Sexta circumstantia, praecipue spectans ad honestatem humani actus, esse solet modus, id est ut debito modo fiat, qua maxime in hoc opere necessaria est, ut cum fructu et sine periculo fiat. Ad hanc circumstantiam pertinet, ut haec oratio humiliter, fidenter, pure et instanter fiat, ut dixit Bonavent., in Stimul. Divin. amor., cap. 4. De quibus conditionibus, et multis aliis quae in eis includuntur, multa in superioribus dicta generatim sunt, quae ad Ahanc orationem applicari possunt ; alia vero, quae a Theologis mysticis tractantur, in eis videri possunt, non enim requirunt propriam disputationem.
16. Dubitatur an interruptio orationis mentalis sit peccatum. — Duo autem moralia dubia breviter hic interrogari possunt. Unum est, an in hac oratione sit aliqua culpa voluntarie distrahi. Certum est enim in hac oratione necessariam esse attentionem, nam haec conditio de intrinseca ratione orationis est, ut libro sequenti dicemus de oratione vocali; multo ergo magis est necessaria ad orationem mentalem. At vero inter eas hoc videtur esse discrimen, quod oratio vocalis potest durare quoad materialem actum externum sine attentione; at vero mentalis oratio nullo modo durat, si attentio interior omnino cesset, quia substantia ejus consistit in solo interno actu, qui sine attentione fieri non potest, nam si durat oratio illa in actu voluntatis, illi intendit animus, et praeterca ille supponit actum intellectus, qui sine attentione durare non potest ; si vero duret in solo intellectu, debet durare in aliquo ejus actu, ut infra ostendemus; quare non potest absque attentione continuari ullo modo. Ex hac igitur doctrina oritur ratio dubitandi ; nam, cum alquis voluntate distrahitur, voluntarie omittit, seu cessat ab hac oratione; at hoc nullum peccatum est; ergo distrahi voluntarie in hac oratione non est peccatum. Probatur minor, quia haec oratio non est in praecepto, ut ostensum est; ergo potest omitti sine culpa; ergo et interrumpi cessando nunc, et iterum ad illam redeundo pro arbitrio orantis; hoc autem fit tantum per hanc distractionem voluntariam; ergo non est in ea peccatum. Declaratur ex convenientia et differentia inter orationem vocalem et mentalem quoad hanc partem; nam, cum quis orat vocaliter, in hoc solum peccat ex defectu attentionis, quod externum actum orandi sine debito actu interno exercet ; si autem ab utroque actu omnino cesset, totaliter interrumpendo orationem etiam vocalem, et in aliis actionibus occupetur, non peccat, quando alias ex speciali praecepto non tenetur continuare orationem; at vero quando aliquis voluntarie distrahitur in oratione mentali, hoc posteriori modo se gerit, et nullum actum orandi exercet distractus; ergo non peccat. Denique vel ille peccat committendo, vel omittendo : non committendo, quia nullum actum malum efficit (suppono enim distractionem esse per cogitationem de se non malam); nec omittendo, quia non tenetur orare; ergo.
17. Respondetur primo, in modo orandi velut transeunter , meritorias esse interruptiones. — Haec interrogatio habet proprie locum in illa oratione mentali, quae pro aliquo certo tempore durabiliter ac permanenter fit : nam de oratione illa transitoria, quae per actus quasi momentaneos fieri solet, non est dubium quin absque ulla culpa, imo cum magno merito fiat interruptio, et transitus a brevi et jaculatoria oratione ad aliam cogitationem, et rursus a tali cogitatione ad motum alium orationis, quia ille est quidem motus discretus mentis, prudens ac rationabilis, et nullam habet deformitatem, ut discursus antea factus probat. De oratione vero altera permanente, est ulterius advertendum, duobus modis posse fieri interruptionem illam et voluntariam distractionem. Primo, ex perfecta consideratione et rationabili causa, ut verbi gratia, si tempore orationis occurrat occasio, vel loquendi cum alio, vel dandi ali- quod responsum, vel attendendi ad aliquid quod tunc occurrit tanquam necessarium, aut valde conveniens. Et tunc, si interruptio fiat cum debita reverentia ad Deum, poterit fieri sine culpa, ut discursus etiam factus probat. Addo vero in hoc puncto, regulariter hoc non fieri sine spirituali incommodo, quia solet hoc modo magna ex parrte impediri fructus orationis. Et ideo qui desiderat fructuose orare, cavere debet hujusmodi occasiones, etiamsi inculpabiles videantur, quia solent offerri ex daemonis industria, ad orationis fructum impediendum.
18. Respondetur secundo, in oratione permanente interruptionem plerumque esse culpabiiem. — Alio vero modo fieri potest haec interruptio et distractio, ex quadam animi levitate vel negligentia; nam ex una parte habet homo voluntatem continuandi orationem, et ad hunc finem in tali loco, et tali modo, ac pro tali ac tanto tempore assistit in conspectu Dei peculiari intentione sua, quam non retractavit, vel non habuit rationabilem causam retractandi; nihilominus aliunde est negligens in attendendo, vel voluntarie alias cogitationes miscet, et ab illo exercitio alienas. Et hoc dicimus non fieri sine culpa, solum tamen veniali, secluso contemptu. Et sane id non fieri sine culpa magnum argumentum est, quod statim prae se fert deformitatem, et quod omnes pii, timentesque Deum, ibi culpam agnoscunt, et eam timent, et de illa se accusant. Deinde quia id non fit sine irreverentia erga Deum ; nam, licet homini sit liberum orare vel non orare, tamen postquam in conspectu Dei ad loquendum cum illo constituitur, et se gerit in habitu, dispositione ac modo tanquam continuans sermonem cum illo, et existens in praesentia ejus, sine dubio est aliqua irreverentia leviter ad alia diverti, et iterum ad sermonem cum Deo, vel ad considerationem reverti. Deinde ordinarie solent tales cogitationes esse vel per se noxiaee, vel otiosae, vel saltem impedientes valde fructum et fervorem orationis; ergo non fit hoc voluntarie sine aliqua culpa. Imo videtur ibi concurrere multiplex ratio culpae, scilicet alicujus irreverentiae divinae contra virtutem religionis, et cujusdam nocumenti spiritualis contra bonum proprium. et otiositatis, vel alterius malitia quam de se solet talis cogitatio habere. Praeterea potest hoc confirmari, quia oratio vocalis, etiamsi non sit sub praecepto, non interrumpitur sine aliqua culpa, quando id fit sine rationabili causa, et alia actio aut verba interponuntur propter instantiam et levitatem animi, et nonnullam irreverentiam. Eadem autem ratio in praesenti locum habet; quamvis enim mentalis oratio per se non videatur habere illam unitatem, nec postulare illam continuationem quam petit oratio aliqua vocalis, nihilominus moraliter considerando orationem mentalem cum tali intentione ac modo inchoatam, et in ipsomet habitu et gestu corporis virtute continuatam, habet sufticientem unitatem ut illa distractio et interruptio habeat rationem irreverentiae et culpae, ut recte declarat Caesarius, homil. 33, t. 2 Biblioth. ; et huc spectat illud Hieronymi ad Rust., Epist. 4: Oratio sine inter nissione, eigil sensus sit, nec vanis cogitationibus patens. Ubi obiter notari potest expositio non contemnenda illius consilii, vel praecepti : S'ine intermissione orate.
19. Distractio involuntaria tria regerit. — Haec autem intelligenda sunt de distractione voluntaria ; nam interdum ac saepe est involuntaria, et tunc magis est passio quam actio, ac subinde ad culpam non imputatur. Ut autem omnuino involuntaria censeatur, tria videntur necessaria. Primo, ut a principio quis accedat ad orationem cum intentione attendendi, et non admittendi peregrinas cogitationes, et quod in ea voluntate virtute perseveret, et saltem illam directe non retractando. Secundo, ut, quamprimum adverterit se esse distractum, et de rebus aliis cogitare, illas relinquat, et ad suum redeat institutum; nam si advertendo, perseverat in alia cogitatione, jam prius propositum mutat, et in hac pugna oportet hominem perseverantem esse, ut in hoc exercitio possit aliquid proficere. Tertio, valde expedit ante orationis tempus ita praeparare animum, ut auferantur occasiones morales hujusmodi evagationis animi ac mentis, quod frequentius pertinet ad consilium; poterit vero esse necessarium etiam ad honestatem moralem orationis, si occasio sit adeo proxima, ut homo, omnino imparatus ad orandum accedens, moraliter non possit attendere; de quo videri potest optime Cassianus, collation. 9, c. 2, et collation. 10, cap. 11, et collation. 14, cap. 13 et 14.
20. Dubitatio - an certus aliquis corporis habitus requiratur. — Altera dubitatio circa eamdem circumstantiam esse potest, de modo servando in exteriori gestu vel habitu corporis in hujusmodi oratione mentali, an, scilicet, ut honeste vel conveniénter fiat, ali- quid peculiariter observare necessarium sit. Videtur enim non esse, quia haec oratio non exercetur per corpus; ergo dummodo mens attendat, suasque operationes interius exerceat, corporis positio seu dispositio nihil refert. Atque ita videtur docuisse Chrysost., homil. 79 ad Populum, dicens : Non tam voce opus est, quam cogitatione, neque tam mamuum extensione, quam animi intentione, neque figura, sed intellectu. Et infra : Dicet genua non flectas , neque percutias pectus, nec in celum manus eatendas, si mentem tantum ferventem eq hibeas, orationis perfectionem consummares.
21. Respondetur, in oratione mentali illum corporis habitum requiri, qui reverentium et humilitatem significat. — Dicendum nihilominus est, quamvis mente tantum et secrete orandum sit, oportere in exteriori habitu et gestu corporis eum modum servare, qui reverentiam, subjectionem et humilitatem animi significare solet, et hanc esse veluti generalem regulam per se observandam ; ex causa vero praetermitti posse, et quasi dispensari, ut sine peculiari corporis positione aut gestu oratio interior, etiam diuturna, fundatur. Haec sententia quoad generalem regulam colligitur ex usu Christi et Sanctorum, quem nobis Scriptura refert ; de Christo enim legimus orasse flexis genibus, Luc. 22; Matth. vero, cap. 26, et Marcus, 14, addunt etiam prostratum in terra orasse ; unde verisimile est vel ipcepisse orationem genibus flexis, et postea fervore orationis procidisse in faciem suam super terram, vel pro varietate affectuum nunc uno modo, nunc alio usum fuisse. Alii existimant, propter solam genuflexionem, dici potuisse procidisse in terram; verumtamen quod Matth. addit, procidisse in faciem suam, plus significare videtur. De Stephano refertur, Actor. 7, positis genibus orasse pro inmicis ; et de Petro, cap. 9, flexis genibus orasse ad resuscitandam Tabitham; et de Paulo dicitur, c. 20: Positis genibus suis, oravit cum omnibus illis. Atque hunc usum antiquiorem fuisse constat ex Dani. 6, et3 Reg. S, et Ecclesiae perpetua traditione retentum fuisse constat, ex multis, quae Durandus colligit, lib. de Ritib. Ecclesiast., cap. 24, num. 20 et seq.; et Canis., in Catechis., tit. de Oration., quaest. 7. Quamvis autem in praedictis locis non declaretur aperte sermonem esse de oratione mentali, tamen est sermo de oratione absolute, et in multis locis verisimile est fuisse mentalem, saltem magna ex parte, ut cum Christus proliaius orabat. Quod autem de genuflexione dictum est, intelligendum est etiam de aliis gestibus, vel signis corporeis, humilitatem, vel summissionem animi indicantibus, ut sunt elevatio, vel extensio manuum, nudatio capitis, et similia. De quibus Tertullianus, in Apologet., cap. 30 : lluc suspicientes Christiani manibus eapansis, quia innocuis, capite mudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, etc.; et Hieronymus ad Rust., Epist. 4: Corpus pariter et animus tendatur ad Dominum.
22. Neque refert quod oratio mente tantum fiat. Primo quidem quia homo ipse est qui orat, et quamvis non oret per corpus, orat in corpore, et potest simul per corpus adorare, quando mente orat; est autem optima disposit;o ad orationem adoratio praevia. Unde dicitur de matre filiorum Zebedaei, quod accesit adorans, et petens aliquid ab eo; juxta quod recte Hieronymus, ad Ephes. 3, ait: Hoec spiritualiter evponentes, non statim juata litteram orandi consuetudinem tollimus, qua genu posito, Deum suppliciter adoramus, et fizo in terram poplite, magis quam ab eo poscimus, impetramus. Secundo, quia licet homo mente oret, excitatur multum his signis externis; nam, sicut corpus compositum et humiliatum est, ita etiam componitur et humiliatur animus. Sic fere Augustinus, lib. de Cura pro mortuis agenda, cap. 5: Orantes (inquit) de membris sui corporis, faciunt quod supplicantibus congruit , cum genua figunt, dum evtendunt manmnus, vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud visibiliter faciunt, quamvis eorum volvntas et invisibitis intentio Deo notee sint, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur animus, sed his magis seipsum excitat homo ad orandum gemendumque humalius atque ferventius. Ht nescio quomodo, cun hi motus corporis fieri, nisi motu animi praecedenti, non possint, eisdem rursus emterius visililiter factis, ille interior invisibilis, qui e0s fecit, augetur, ac, per hos, cordis affectus, qui, ut fierent ista, precessit, quia facta sunt, crescit.
23. Quae corporis positiones assumi possint ad breves orationes, et ad longiores, quando secreto fit oratio. — In oratione publica modus commnunis orandi servandus est.— Cum tamen variae et multiplices esse possint corporis ad orandum aptae compositiones, ut stando, genua flectendo, prosternendo in terram totum corpus, et similes, non potest regula generalis tradi, quaenam praeferenda sit. Existimo tamen ad breves orationes, quamcumque positionem assumi posse, et interdum esse utiles quae profundiorem humilitatem indicant, vel corpus magis exercent, vel laboriosiores sunt, dummodo secrete, vel sine aliorum nota vel scandalo fiant. Ad orationes vero diuturnas et longas, vel stationem, vel genutlexionem adhibendam esse- Et quamvis aliqui Patres valde contempiativi stationem praeferant, quia elevationi et suspensioni animi congruere yidetur, ut videre licet in Bonaventura, lib. de Myst. Theol., c. 3; et Carthus., lib. 1 De Contempla., a. 34, tamen ordinarie consulenda videtur genuflexio, ut late prosequitur Caesari., hom. 34, in tom. 2 Bibliot. Tum quia illa videtur maxime usitata a sanctis Patribus, ut dixi; tum quia majoris reverentiae et submissionis ac propriae imbecillitatis signum prae se fert, unde magis etiam movet et componit interiorem affectum; tum denique quia videtur facilior ad durandum in oratione cum quiete, et sine mutabihtate corporis, et videtur aeque apta ad quamcumque animi suspensionem et elevationem. Per hoc tamen non negamus quin pro diversitate affectionum vel dispositionum possit uni personae talis modus magis congruere quam alius, et unumquemque possce eligere modum illum, quo videbitur magis ad quietem internam et devotionem juvari. In hoc enim non intervenit rigorosa praecepti obhgatio quoad particulares positiones, sed solum quoad generalem rationem acccdendi ad Deum cum debita reverentia. Praeterea, haec intelliguntur in oratione privata et secreta; nam, si oratio fiat in loco publico, ubi orans ab alis conspici potest, tunc communis modus orandi, quoad fieri possit, tenendus est, ut omnis admiratio vel murmurandi occasio caeteris auferatur. Interdum vero accidit ut quis velit in loco publico adeo occulte mentaliter orare, ut aliis non appareat orans, quod saepe cum magno merito orationis et humilitatis fieri potest. Et tunc melius erit genua non flectere, nec alia singulari positione corporis uti, sed communi et vulgari, ut occasio tulerit. Et in hoc sensu loquitur Chrysostomus, in principio allegatus; non enim negat optimum esse, per se loquendo, uti in oratione mentali signis corporalis cultus et reverentiae, sed dicit non esse illa ita necessaria, ut ab illis omnino pendeat oratio, nec esse relinquendam orationem, propterea quod non possit corpus peculiari modo ad orandum accommodari. Quod in in- firmis vel alio modo impeditis locum habet, et ex Scriptura, et Patribus, et quotidiano usu ita hoc constat, ut probatione non egeat.
24. Quibus auxilis juvetur oratio, et per que media possint obtineri. — Ultima circumstantia, quae in humanis actibus considerari solet, est quibus auxiliis fiant. De qua multa possent in praesenti actione considerari; sed quae Theologica sunt, vel dogmatica, satis in superioribus tacta sunt ; quae vero sunt practica, et ad usum magis pertinent, usu etiam ipso et praxi addiscenda relinquimus. Constat enim totum hoc negotium maxime pendere ex divinis auxiliis, quia est valde supernaturale, et in illo ordine valde perfectum et spirituale. Illa ergo auxilia praecipue postulanda sunt, et promerenda per humilitatem, puritatem cordis, et per ipsammet frequentem et vigilantem orationem. Praeter haec vero multum juvare possunt auxilia humana, quae dupliciter distingui possunt : quaedam dici possunt intrinseca ipsi operanti, id est, quae ipse sibi cum divino auxilio praestare potest et debet; alia dici possunt extrinseca , id est, quae ab aliis hominibus unusquisque potest accipere. Priori modo juvatur homo ad hanc orationem, primo, et per se, suis facultatibus et potentiis, deinde ipso corpore, utendo illo fortiter et strenue ad cooperandum animae in hoc opere, et ad labores, vel taedium, vel defatigationes sustinendas. Deinde multum juvatur homo ad hanc orationem exercitio aliarum virtutum, praesertim temperantia in cibo et potu, quae ad opera mentis imprimis est maxime necessaria; deinde moderatione affectuum, innocentia vitae, ac sanctis operibus, quae per manuum elevationem solet in oratione significari, ut dixit Chrysost., in dict. Psalm. 140 : Flecatio manwwn mearwum sacrificium vespertinum ; et in hom. 79 ad Populum. Posteriori autem modo juvari debet homo magisterio alterius hominis; est enim ordinarius modus divina providentiae, ut homines hominibus humilientur, et per magistros vel superióres illuminentur et dirigantur, ut ab Angelis responsum esse cuidam Sancto abbati refert Joannes Moscus, in Prato spiritual., capit. 199. Qui modus in hoc mentali exercitio maxime observandus est, praecipue quidem his qui incipiunt, non tamen solis illis, sed etiam proficientibus et perfectis, nec tantum indoctis, sed etiam doctis et sapientibus; nam illi etiam facile possunt decipi, et in superbiam efferri, nisi aliis credant, et ab aliis juventur. De qua re videri potest Augustinus, in Prolog. ad lib. de Doctr. Christian.; et Cassian., Collat. 2, cap. 15; et Bernard., sermon. 1 in Convers. S. Paul.
On this page