Caput 6
Caput 6
Quid sit devotio, quidve hac voce significetur.
1. Devotionis etgymologia et significatio multiplea ex divo Thomna. — Devotionem, ut supra animadverti, ponit D. Thom. 2. 2, q. 82, ut actum religionis ab oratione distinctum ; tamen non raro accipitur pro studio et attentione, vel perfectione orationis, ut videbimus ; et ideo simul cum mentali oratione commodius explicabitur, nam in illa maxime exercetur, et in illa percipitur aut sentitur, qualiter in hac vita sentiri potest. Quia vero illa vox, ut Cajetanus, dicta q. 82, art. 2, notavit, multis modis accipi solet, dicitur enim servus esse devotus domino suo, etdiscipulus magistro, etc., hic quasi per antonomasiam accipitur in ordine ad Deum, cujus rationem in principio capitis sequentis commodius reddemus. Nihilque curamus an illa vox in tota sua latitudine aequivoca sit, vel analoga, aut univoca ; parum enim id refert, nam qualiscumque fuerit, potuit ad hunc usum accommodari. Derivatur autem illa vox a verbo dec0veo, et ideo devotio, in ecclesiastico et Theologico usu (quicquid sit de rigore linguae latinae), sumpta est pro peculiari quadam propensione animi ad Deum et res divinas, quod ex ipso usu habetur, et ex dicendis notum fiet.
2. Devotio ad voluntatem per se primo perLinel. — Hinc supponmmus ut certum, devotionem ad voluntatem per se primo pertinere, ut docet D. Thomas, dicta q. 82, art. 1, et habetur nomine Augustini, lib. de Spirit. et anim., cap. 5: Devotio (inquit) est pius et Iumalis affectus in Deum ; humilis, ea conscientia infirmitatis proprie, pius em consideratione divinae clementie. Constat autem affectum ad voluntatem pertinere. Unde ibidem subjungitur : Affectus est spontanea quedam ac dulcis ipsius animi in Deum inclinatio. Vt idem sentiunt Bernardus, Ambros. et Bonav., locis statim citandis. Ratio vero est, quia devotio est voluntaria quaedam promptitudo et propensio ad Dei cultum et famulatum ; sed haec pertinet ad voluntatem, nam per voluntatem inclinamur in Dei obsequium, et quasi nosilli devovemus; ergo. Dices : sicut votum dicitur a vovendo, ita devotio a devovendo; sed vovere est actus intellectus, non voluntalis ; ergo et devotio. Respondeo : si argumentum esset validum, devovere idem esset quod votum facere, ac proinde devotio et votum essent idem, quod constat esse falsum , quia non omnes qui sunt devoti, vota emittunt. Licet ergo voces videantur habere analogiam quamdam in etymologia, non tamen sunt similia in significando : nam votum significat promissionem, de qua probabile est pertinere ad intellectum ; certum autem est propositum, quod supponit, pertinere ad voluntatem. Devotio autem significat affectum et propensionem voluntatis, quae fortasse consistit in quodam peculiari proposito, ut mox dicemus.
3. Objectio. — Contra hocvero potest objici, quia devotio nihil aliud esse videtur quam orationis attentio; at vero attentio ad intellectum pertinet, ut per se constat; ergo et devotio. Major colligitur ex cap. Dolentes, de Celebr. Missar., ubi praecipitur clericis recitare horas studiose pariter et devote, id est, attente, ut omnes exponunt, quia nulla alia devotio est de necessitate illius praecepti. Unde in dicto lib. de Spirit. et anim., cap. 50, devotio dicitur esse perfectio orationis : Devotio (inquit) perficit orationem. Imo infra subjungitur, quod oratio est mentis devotio, id est conversio in Deum, per pium et humilem affectum; nam quia in mentali oratione attentio non videtur esse quid distinctum ab oratione ipsa, ut supra dixi, ideo devotio, et perficere orationem dicitur, et esse oratio ipsa. Et sane si quis consideret multa quae de devotione scribit Bonav.,in 2 tomo Opusc., in ultim., quod est de sex alis Seraphim, c. 8, plane intelliget idem esse devotionem cum mentali oratione, de qua nunc disserimmus.
4. Solutio. — Sed, ut dixi, licet usus hujus vocis sit varius et multiplex, ideoque interdum vel pro noratione tota, vel pro attentione aut meditatione accipiatur, tamen proprie significat promptum aliquem affectum, vel in universum ad omnia quae ad divinum cultum spectant, vel specialiter ad orationem, praesertim mentalem, secundum totam latitudinem suam. Unde in dicto cap. Dolentes , licet directe praecipiatur attentio in recitatione divini officii, tamen quia illa attentio debet esse voluntaria, et haec maxime exhibetur quando homo ex magno affectu illam procurat, qui affectus devotio est, ideo per illam vocem praeceptum illud declaratur. Imo in rigore loquendo, magis necessaria est in illo praecepto implendo voluntas attente orandi, quam attentio ipsa, quae in intellectu est; illa autem voluntas quaedam devotio est, et qui cum hac voluntate orat, dici potest devote orare, ideoque ex illa locutione colligi non potest devotionem ad intellectum pertinere. Et eadem ratione, intelligi potest devotionem perficere orationem, quia si voluntas est bene affecta, ex illa nascitur perfecta oratio. Probabile praeterea est auctorem illius libri de Spirit. et anima, sensisse orationem pertinere ad voluntatem, et devotionem nihil aliud esse quam ferventem quamdam orationem. Vel potest causaliter exponi, orationem esse mentis devotionem, quia ex affectu devotionis convertitur mens in Deum per orationem; itaque devotio proprie sumpta voluntatis perfectio est.
5. Ad explicationem devotionis tria in voluntate distinguuntur. — Ut autem ulterius explicemus quidnam devotio sit in ipsa voluntate, duo vel tria in voluntate ipsa distinguere possumus, scilicet, velle, prompte velle, cum gustu et suavitate velle; haec enim non semper conjuncta sunt, sed priora separantur a posterioribus, licet non e contrario. Nam qui vult cum gustu et suavitate, et vult, ut supponitur, et prompte etiam vult ; nam ea quae suaviter ac delectabiliter fiunt, facile et prompte fiunt. At e contrario qui prompte vult, etiamsi jam velit, non statim gustum et suavitatem sentit in volendo, quia potest illa promptitudo aliunde quam ex suavitate provenire, ut ex habitu, aut ex cupiditate aliqua, vel alio extrinseco affectu; fortis enim prompte suffert, et castus tentationi resistit, etiamsi fortasse suavitatem et gustum non sentiant. Multo autem frequentius contingit velle sine promptitudine ,. vel suavitate , ut constat experientia. Devotio ergo tria illa videtur complecti, justa communem illius vocis apprehensionem; quando enim quis orat, vel opera religionis exercet sua voluntate, non tamen prompte, nec cum gustu et suavitate, sed potius cum difficultate ac repugnantia, non putatur esse devotus; si autem voluntas sit prompta, desit tamen gustus et suavitas , aliqua devotio esse censetur, sed non perfecta; quando vero omnia illa concurrunt, tunc censetur simpliciter esse devotio. Videndum ergo est quidnam horum devotio sit, vel quomodo illa omnia ad devotionem requirantur.
6. Cajetanus constituit devotionem in qualitate actus voluntatis. —Cajetanus ergo, dicta q. 83, art. 1, distinguens illa duo in affectu colendi Deum, voluntatem, et promptitudinem, dicit velle, actum esse voluntatis; promptitudinem autem non esse actum voluntatis, sed qualitatem, seu modum actus voluntatis. Additque devotionem non esse ipsum velle, sed promptitudinem ejus, atque ita formaliter devotionem non esse actum voluntatis, sed modum et qualitatem ejus. Quia vero promptitudo videtur esse conditio omnium studiosorum actuum qui ex habitu fiunt, devotio autem est propria religionis, ut D. Thomas ibi docet, ideo subjungit Cajetanus quod, sicut simitas est curvitas, non tamen dicit illam absolute , sed connotando talem materiam, scilicet, nasum, ita devotio dicit promptitudinem non absolute, sed ut est in affectu colendi Deum, quem affectum connotat. Atque ita exponit D. Thom. dicentem, devotionem esse actum religionis, scilicet, ratione connotati. Movetur hac ratione, quia devotio est actus religionis; sed religio est qualitas potentiae voluntatis ; ergo devotio est qualitas actus voluntatis, seu religionis. Probat consequentiam inductione aliarum virtutum ; nam semper affectus seu actus proprius virtutis est modus actus potentiae, non ipsemet actus, ut prudentiae actus est recte praecipere, temperantiae moderate comedere, et omnium virtutum bene, vel prompte, aut recte operari.
7. Cajetani sententia non placet. — Ego vero imprimis non intelligo modos illos actuum immanentium, quos his vocibus significamus, promptitudo . facilitas , vel quid simile, hos ( inquam ) modos esse qualitates distinctas ab ipsis actibus elicitis ab habitibus, nec esse modos intrinsecos talium actuum ab ipsis ex natura rei distinctos. Quia illi actus, qui ex habitu fiunt, sunt qualitates quaedam cum suis actionibus, et non sunt capaces aliarum qualitatum, nec etiam habent alium modum praeter inhaerentiam, et intensionem, et extensionem, vel habitudinem ad sua objecta, quos modos omnes potest habere actus, qui ab habitu non elicitur. Solum ergo habet actus productus ab habitu peculiarem habitudinem , quam in productione sua habet ad proximum principium, quia non respicit nudam potentiam, sed affectam habitu, ratione cujus actus dicitur prompte fieri, quia fit a principio potentiori et robustiori ad agendum; et quando actus est supernatura- lis, et fit ab habitu infuso, dicitur etiam connaturaliter fieri, quia fit a principio intrinseco proportionato. Ultra haec vero supervacaneum est fingere alium modum intrinsecum, vel qualitatem in tali actu; nec a Cajetano explicatur, nec mente percipitur quid vel ad quid sit. Et ideo in Metaphysic., disputatione 44, late ostendi habitum, per se loquendo, non dare promptitudinem vel facilitatem in operando , nisi augendo virtutem agendi, et influendo simul cum potentia in ipsammet entitatem et substantiam actus. Dico autem per se loguendo, quia interdum provenit facilitas ex remotione impedimentorum, quae usu ipso tolluntur, vel ex ipsius corporis dispositione. Sed haec extrinseca sunt, et per accidens, ad intrinsecam promptitudinem quam habitus praebet, de qua Cajetanus loquitur. Loquor item de promptitudine vel facilitate, non de suavitate, prout dicere potest quamdam delectationem ; sic enim delectatio actus quidam est, non afhiciens proprie alium actum, sed voluntatem, vel appetitum, ratione cujus dicitur alius actus delectabiliter fieri solum per quamdam denominationem ratione concomrtantiae, vel consecutionis unius ex alio, vel quia unus actus objectum est alterius, ut contemplatio delectationis.
8. Devotio in actu coluntatis consistit. — Quocirca , loquendo in particulari de devotione, mihi certum videtur non consistere in tali modo, vel qualitate actus, sed in aliquo voluntatis actu. Loquor enim de devotione actuali in actu secundo, quia de actibus religionis agimus, sicut D. Thomas illam consideravit. Non enim repugnat considerare devotionem in actu primo: sic enim denominatur homo devotus, si est deditus divino obsequio, et illud solet cum delectatione operari, et in eo est strenuus et diligens, etiamsi actu non operetur, sed dormiat. llla autem devotio in actu primo non est aliud quam promptitudo habitualis ad divinum cultum, quae promptitudo non est modus habitus, nec qualitas ejus, sed est ipsemet habitus religionis, vel alterius virtutis similis valde perfectus, vel consuetudine firmatus, qui adhaerendo potentia, reddit illam facilem in actu primo. Actualis autem devotio consistit in actu, nimirum (ut D. Thomas dixit) in actuali affectu ad divinum cultum, vel qvuid simile. Et patet ex ipso nomine deducto a verbo devoveo, nam homo se devovet divino cultui non per modum aliquem actus, sed per ipsum actum et affectum. Unde (quod notandum est) non est de ratione actualis devotionis, quod sit actus ab habitu elicitus; nam actus ille, qui dicitur devotio, non habet quod sit devotio, ex particulari respectu ad habitum, sed ex sua specie, essentia et objecto, ut constat ex D. Thom., dicta quaest. 82, art. 1 et 2, ubi probat devotionem esse actum specialem, ex materia et formali effectu ejus, et cum cadem proportione probat essc actum religionis. Dicitur autem actus religionis, non tantum ille qui de facto elicitur ab habitu, sed qui natura sua et ratione sui objecti talis est, ut ad religionem pertineat. Unde si quis in prima sua conversione simul dum conteritur de peccatis, se devoveat Deo per deliberatum affectum colendi illum in omnibus, actum verae devotionis exercet, etiamsi in tali habitu non operetur. Sicut quando Paulus, vocatus a Deo, respondit : Domine, quid me vis facere? jam veram devotionem in Christum elicuit, licet non ex habitu, sed ex auxiliante gratia vocationis, illum affectum conceperit. Peccator etiam potest interdum actum devotionis in oratione exercere, etiamsi nec justus sit, nec per illum actum statim justificetur, et consequenter illum non eliciat ex habitu, sed ex auxilio.
9. Devotio substaxtialiter non consistit in promptitudine quee oritur em habitu. — Ex his ergo concludo , devotionem non consistere substantialiter in promptitudine illa, proveniente ab habitu; nam, licet haec conferat ad quamdam perfectionem talis operationis , quia devotio ex habitu regulariter erit constantior ac ferventior, caeteris paribus, tamen non est illa substantia devotionis , tum quia sine illa potest esse devotio, ut ostensum est; tum etiam quia illa promptitudo non est nisi relatio, vel denominatio a tali principio, ut declaratum est. Neque contra hoc urget ratio Cajetani ; negatur enim consequentia illa: Religio est qualitas potentiae voluntatis ; ergo devotio est qualitas actus voluntatis. Imo, quia religio est qualitas voluntatis, ideo a voluntate religione atfecta ( quando ita esse contingit ) elicitur volitio colendi Deum, quae etiam est qualitas voluntatis, et simul est effectus virtutis religionis indivisibiliter et impartibiliter ( ut sic dicam) elicitus a potentia et habitu. Nec illa partitio intelligibilis est, scilicet , quod potentia faciat actum, religio vero modum distinctum ab actu; tum quia intelligibilis non est ille modus, qui sit aliquid per se factibile, ut sic dicam; tum etiam quia ipsa substantia actus debet prompte fie- ri ; non posset autem ita fieri nisi habitus juvaret potentiam ad ipsam substantiam actus faciendam. Hoc ergo est munus virtutis religionis circa actum devotionis, quando ab ea elicitur. Idemque est in alis virtutibus cum proportione : nam prudentia, verbi gratia, non aliter dat recte praecipere, quam inclinando ad judicium practicum, et practice verum secundum honestatem moralem ; et temperantia dat modum temperate comedendi, inclinando ad medium in tali materia, et eliciendo actum circa illud ; et justitia dicitur operari juste, quia inclinat ad servandum jus, et sic de aliis. Cum autem dici solet eum, qui sine habitu facit justitiam , operari justum, sed non juste, ibi juste non significat modum aliquem actus qui fiat ab habitu, sed significat modum ipsum operandi ex habitu cum majori facilitate et promptitudine, quae non dicit in actu alium modum, praeter dimanationem a potentia habente majorem vim ratione habitus. At vero haec ipsa promptitudo non est de ratione et substantia devotionis, ut dixi, licet ad illam juvet ; unde devotio non significat illam promptitudinem.
10. Devotio actualis est actus voluntatis, qui dicitur pius affectus. — Hinc ergo ulterius concluditur devotionem actualem esse actum aliquem voluntatis, scilicet, pium affectum quo se homo devovet aliquo modo divino obsequio, devovet, inquam, non promittendo, sed volendo et proponendo. Haec est sententia D. Thomae, dicta quaest., art. 1, quam ex ipsa etymologia vocis demonstrat ; potestque in hunc modum declarari. Quia non est dubium quin talis voluntatis actus possibilis sit, quia homo voluntate sua potest se tradere, offerre, aut dicare servitio alterius; ergo multo magis Dei. Illa ergo oblatio voluntarie facta recte dicitur devotio; sed illa oblatio formaliter est in voluntate ratione illius actus ; ergo illa est devotio, et ab illo actu denominatur persona devota, quasi oblata, et dicata in obsequium Dei per suam voluntatem. Et reliqua omnia, quae sub talem voluntatem cadunt, ut genuflexio, laus Dei, etalia similia, quatenus imperantur ab illo affectu devotionis, potius dicuntur actiones devotae Deo, id est, dicatae et oblatae Deo, quam devotiones, licet interdum late sumpto vocabulo dicantur devotiones, vel materialiter, quia sunt materia in qua versatur devotio, vel per denominationem a devotione. Atque ita dixit D. Thomas dicto art. 1, ad 2, quod sicut motio moventis transit ad mobile, sic suo modo motio devotionis transit ad caeteras actiones, quae ex imperio illius fiunt.
11. Quomodo se habeant cum devotione, prom - pte velle;et suaviter velle.— Primo, circa promptitudinem eapenditur mens D. Thom. — Quid vero respondendum est ad difficultatem supra insinuatam, quod volitio haec non est devotio, nisi sit prompta ; imo, nisi dulcedinem quamdam, et suavitatem secum afferat, non censetur vere devotio? Oportet ergo exponere quomodo haec duo ad devotionem necessaria sint, et quas partes in illa habeant. Circa promptitudinem, duo dicta D. Thomae, in dicto art. 1 et 2, notanda et explicanda sunt, sunt enim subobscura ; eorum tamen exphcatio ad rem declarandam deserviet. In primo ergo articulo ait, devotionem esse voluntatem prompte faciendi que ad Dei cultum spectant ; quo dicendi modo significat promptitudinem devotionis non requiri ex parte actus, sed ex parte objecti illius actus qui est devotio. Juxta quem modum dicendi facile est ad interrogationem respondere, licet quis non habeat facilitatem et promptitudinem in eliciendo illo actu, quo vult prompte tradere se ad divinum cultum, nihilominus esse devotionem, quia ex parte objecti desiderat et proponit prompte famulari Deo.
12. Mentem D. Thom. aliam fuisse creditwr. — Sed hoc mihi non probatur, neque existimo D. Thom. hoc intendisse. Primo, quia promptitudo haec in exercendis actibus divini cultus multa requirit, vel ex multis capitibus oriri potest, quae vel non sunt in potestate hominis, vel non cadunt sub objectum directum devotionis. Saepe enim illa promptitudo provenit ex dulcedine et gustu rerum divinarum, ut mox dicemus; illa autem dulcedo saepe non est in potestate hominis, sed a Deo fit. Requirit etiam promptitudo illa convenientem corporis dispositionem et ablationem impedimentorum, quae non semper sunt in potestate nostra. Denique, licet ad illam promptitudinem juvet habitus, nihilominus hoc ipsum, quod est operari ex habitu, non cadit sub dictum affectum devotionis, saltem ex necessitate, neque regulariter, sed directe tendit affectus ad colendum Deum, et se illius famulatui tradendum. Devotio autem propria, de qua loquimur, est actus humanus, et est de re quae est in potestate nostra ; non habet ergo pro objecto illam promptitudinem, sed cultum.
13. Secundo, quia esto possit haberi affectus voluntatis ad iflam promptitudinem et ad cultum cum illa perfectione, quod negari non potest, tamen etiam est certum posse voluntatem simpliciter tendere in ipsum Dei obsequium, praescindendo ab illo modo; hoc autem satis estut ille sit perfectus actus religionis et devotionis, nam homo per illum revera se totum devovet Deo. Imo. licet ipsum Dei obsequium repraesentetur difficile et grave, et illa suavitas vel voluptas in illo non sentiatur nec repraesentetur, et nihilominus deliberate et definite voluntas in illud feratur, illa est optima et magna devotio.
14. Mens D. Thomee declaratur. — Cum ergo D. Thomas ait devotionem esse voluntatem prompte faciendi, vel tradendi se, intelligendum videtur in actu exercito (ut sic dicam), non in actu signato, nam qui afficitur per devotionem cultui divino, hoc ipso in exercitio appetit promptitudinem in illo cultu, etiamsi formaliter non cogitet de tali promptitudine, nec illam expresse et per modum objecti appetat. Imo non solum appetit promplitudinem, sed etiam illam facit quoad potest, quia ipsamet devotio est substantialis promptitudo, ut statim declarabo; unde cum illa affectio et promptitudo voluntaria sit, eo modo quo actus elicitus a voluntate est intrinsece voluntarius, etiam volendo cultum Dei, vult quis promptitudinem ad illum, quia vult esse bene affectus ad illum. Hoc ergo satis est ad rationem devotionis, quamvis si quis veluii per reflexionem consideret etiam ipsam promptitudinem, et per suam voluntatem et propositum velit comparare illam, quantum potest, sine dubio erit etiam optimae devotionis actus, expressius et formalius continens voluntariam subjectionem, et sui traditionem, ad promptum Dei obsequium.
15. Proponitur alterum D. Thome dictum de eadem promptitudine ad devotionem. — Alia sententia Div. Thom. est in art. 2 ejusdem quaest. 82, ubi dicit, ad eamdem virtutem pertinere, velle facere aliquid, et habere voluntatem promptam ad illud faciendum. Et devotionem ponit in hoc actu, qui est habere voluntatem promptam ad exequenda ea quae sunt divini cultus: sentit ergo, devotionem consistere in hac promptitudine. Et quod obscurius est, disunguit duo illa tanquam duos actus ejusdem virtutis, scilicet velle habere promptam voluntatem, et velle exequi illam, quia utriusque actus (inquit) est idem objectum ; sentit ergo esse actus distinctos, licet ejusdem virtutis. Difficlie autem videtur in ipsa voluntate illos actus distinguere, cum tamen divus Tho mas aperte loquatur de voluntate et actibus ejus.
16. Devotio consistit in actu quodam reddente hominem promptum ad cultum Dei. — Distinctio duplicis actus in obsequio divino, juata quam utrumque D. Thomee dictum emponitur. — Dico igitur devotionem ipsam esse actum quemdam, qui hominem reddit facilem et promptum ad obsequium et cultum Dei, quod facit ipsa devotio per seipsam formaliter, vel virtute, quamdiu illa permanet. Hoc intelligitur facile distinguendo circa divinum obsequium duplicem actum. Unus est generalis ex parte materiae , licet in se et in suo esse particularis sit, et hujusmodi est voluntas illa deliberata, qua quis se offert, et tradit omnino in divinum obsequium, qui actus universam materiam religionis amplectitur, et non descendit ad particularia obsequia. Alius vero esse potest affectus particularis, vel ad orandum voce, vel ad meditandum, vel ad assistendum sacrificio, vel ad alia similia opera. Priorem ergo actum intellexit D. Thomas, dicta q. 82, nomine devotionis; unde in art. 1 dicit, eos dici devotos, qui seipsos quodammodo devovent Deo, ut ei se totaliter subdant. Et de eodem actu intelligit in art. 2, reddere promptam voluntatem ad divinum obsequium ; tum quia actus ille est veluti amor quidam ad divinum cultum; amor autem dat facilitatem et promptitudinem in exequenda actione amata; tum etiam quia illa generalis voluntas est efticax intentio divini obsequii, adl quam comparantur, ut media, particularia obsequia, quando eorum occasiones occurrunt; intentio autem efficax dat promptitudinem in executione mediorum. Et ita recte distinguuntur illa duo, velle facere aliquid, et velle habere promptam voluntatem ad illud faciendum ; nam prior actus est vel voluntas executiva, seu actualis usus ; posterior est veluti intentio, aut simplex voluntatis affectus, qui reddit illam promptam et facilem ad executionem , quando occurrit. Et in hoc affectu ponitur a divo Thoma devotio : unde cum ait, per hunc actum velle hominem habere promptam voluntatem ad divinum obsequium , non intelligit hoc ipsum, scilicet, habere promptam voluntatem esse objectum proprium illius actus generalis, sed esse quasi formalem ettectum ejus ; quia vero hic effectus voluntarius est, sicut et actus ipse est voluntarius, ideo per illum actum dicitur homo velle habere promptam voluntatem ad divinam obsequium.
17. Quaenam sit propria devotionis promptitudo. — In hoc ergo sensu, verum est devotionem consistere in promptitudine ad divinum obsequium , non vero in promptitudine ad eliciendum ipsum actum devotionis, seu voluntatem illam generalem tradendi se divino obsequio ; sive enim haec eliciatur prompte, sive aegre et difficulter, si tamen eliciatur, et constanter retineatur, ipsa reddet hominem promptum ad actus particulares divini obsequii; voluntas enim quamdiu in neutram partem deliberat vel afficitur, non est prompta ad aliquod munus praestandum; at postquam decrevit, et se offert ad aliquod munus, ex vi illius actus prompta est, si actus vel virtus ejus duret, et non mutetur. Unde in hoc sensu fatemur, devotionem consistere in promptitudine ad divinum obsequium ; sed inde non sequitur, non consistere in actu; nam illa promptitudo formaliter sumpta nihil aliud est quam actus ille quem explicumus. Nec refert quod, stante illo actu, possit aliquis sentire difficultatem in exequendis actibus divini obsequii, propter desuetudinem, vel alia impedimenta corporis, vel inferioris appetitus, aut daemonis; nam hoc est extrinsecum et.per accidens ; nos autem consideramus id quod actus ille per se confert. Unde distinguere possumus duplicem promptitudinem : unam appellamus deliberationis, et est illa quam praebet ille affectus quem explicuimus; aliam vocare possumus habitum, vel dispositionem operantis, sub qua comprehendimus tam illam quae provenire potest ex habitu et positiva inclinatione ejus, quam illam quae ex ablatuone impedimentorum evenire solet. Priorem ergo censemus substantialem , et per se pertinentem ad devotionem, et positam esse in nostra potestate cum gratia divina, quia deliberatio propositi et affectus in nostra potestate est. Posteriorem vero reputamus extrinsecam et accidentalem, et non esse per se necessariam ad veram devotionem, licet ad ejus facilitatem et durationem multum conferat. 18. Altera devotionis promptitudo ex animi ad res divinas affectu proveniens. qua solet etiam appellari devotio. — Superest dicendum de alia promptitudine , quae ex delectatione, suavitate, seu gustu spirituali provenit. Constat enim ex Scriptura, Patribus, ac experientia, ex affectu ad Deum vel res divinas oriri in animo suavitatem quamdam , vel delectationem , quam etiam spiritualem consolationem mystici Theologi vocant. Constat etiam hoc genus consolationis, seu gaudii per se inultum conferre ad promptitudinem operationis, quia ea, quae delectabiliter ac suaviter facimus , promptius et facilius praestamus. Hinc ergo solet etiam haec suavitas nomine devotionis appellari , praesertim quando non solum in voluntate , sed etiam in appetitu et corpore percipitur, juxta illud: Cor mewn et caro mea emultaverunt in Deum vivun ; et illud : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Hoc modo videtur devotionem sumpsisse Bernard. serm. 1 de Nativit. Domini, cum dixit : AEes cordis est gratia devotionis, quam querimus, de qua infra ait esse, hilaritatem mentis , et dulcedinem spiritualis gratie, qua bona ogera condiuntur. Et latius, serm. 3 de Circumcis., dixit : Jam vero cum in his diu fueris exercitatus, roga dari tibi devotionis lumen, diem serenissimam, et sabbatlnum mentis , in quo tanquam emeritus müiles, in laboribus universis vivas absque labore , dilatato nimirum corde currens viam mandatorum Dei, ut quod prius cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de caetero jam cum summa dulcedine peragas et delectatione. Et infra : Qua eaercitatos habent sensus devotionis hujus fruuntur jucunditate. Eodem modo videtur devotionis voce uti Bonav. t. 2 Opusc., de Processu reli., lib. 7, c. 16, ubi varias ponit radices devotionis, et tandem dicit : Cum devotio sit pie affectionis pinguedo, et magis se habeat ad affectum quam ad intellectum , perfecta tamen non est devotio sine lumine intellectus.
19. Duo animadvertuntur circa promptitudinem istam , nimirum diversam esse ab affectu colendi Deum , et hanc substantialem , illam cero accidentalem dici posse. — De hac ergo promptitudine , seu suavitate duo dicenda sunt. Primum est, esse quid distinctum ab illo affectu colendi Deum, quem hactenus explicuimus ; nam, ut constat, potest ille actus deliberatus esse in nobis sine hoc gustu, vel suavitate, unde haec suavitas non semper est in potestate nostra, etiam ex gratia, ut infra dieemus. Ille vero affectus est in nostra potestate cum divina gratia, quae ad illum semper parata est. Quia ille affectus est per se necessarius ad virtutem ; haec autem suavitas non est ita necessaria : unde ille est proprie actus noster, haec vero magis se habet ad modum passionis ; nam, licet ad illam physice ac vitaliter concurramus, tamen vel hbera non est, vel saltem non est in se libera, nec per se primo fit, sed resultat ex aliquo actu tanquam proprietas ejus, ut cap. 8 dicemus. Secundum quod dicimus, est nomen devotionis videri aequivocum, et interdum pro illo affectu supra explicato sumi, interdum pro hac mentis dulcedine. Hoc vero parum refert, quia solum spectat ad usum vocis ; nos vero, ut sine aquivocatione loquamur, priorem vocabimus substantialem devotionem, posteriorem vero accidentalem ; nam revera in priori consistit substantia virtutis, posterior vero est accidens ejus , ideoque D. Thomas hanc posteriorem posuit , ut effectum devotionis. et proprio nomine spiritualem laetitiam appellavit in dicta q. 82, art. 4. At vero in art. 1 priorem vocavit, devotionem simpliciter. Quam mihi videtur recte significasse Gregorius, lib. 4, in primum Regum, suo cap. 4, circa illa verba cap. 9: Sacrificium est populi in egcelso, cum dixit : Hostia mentis ejus decotio est, tunc enim carnalia nostra destruimus, cum ardenti devotione ad cclestia sublevamur. Per illum enim actum, quo anima se offert ad Dei famulatum, recte dicitur se hostiam consecrare et sacrificare Deo ; illa ergo est proprie et simpliciter menDis devotio ; alia vero suavitas potius est ve luti consequens ad sacrificium, et ideo accidentariam devotionem eam appellamus.
On this page