Caput 7
Caput 7
Sitne devotio semper actus religionis, et quo modo ad alios actus qui in orationem mentalem interveniunt comparetur ?
CAPUT VII. SITNE DEVOTIO SEMPER ACTUS RELIGIONIS, ET QUO MODO AD ALIOS ACTUS QUI IN ORATIONEM MENTALEM INTERVENIUNT COMPARETUR ?
1. Quaestionis declaratio. — Ex dictis in superiori capite, facile constat devotionem esse posse actum religionis, quia versatur circa propriam materiam religionis, qui est cultus Dei, et potest tendere in illum sub ratione cultus, et in caetera omnia, solum quatenus huic cultui deserviunt ; ergo talis affectus religionis sine dubio est, nam ejusdem virtutis est affici ad objectum suum sub generali raüone propositum, vel proponere generatim sic studiose operari, et in particulari opera talis virtutis exercere. Unde hoc non est proprium religionis, sed cum proportione invenitur in omni virtute, sicut de justitia D. Thomas, d. art.2, exemplum posuit, et est eadem ratio de temperantia, et quacumque alia virtute ; sicut enim Theologi, in materia de Paenitentia, docent unamquamque virtutem elicere actum doloris de peccato contra propriam honestatem commisso, et sub propria illius ratio- ne, ita docent propositum generale vivendi temperate vel servandi justitiam sub tali propria honestate ad uuamquamque virtutem pertinere. Sic ergo ad religionem spectat affectus generalis ad divinum cultum, qui devotio dicitur,quia per illum homo se Deo devovet. Duo ergo hic explicanda supersunt: unum est, an devotio possit etiam esseactus alterius virtutis extra religionem ; alterum est, an intra religionem ipsam devotio sit tantum unus actus, vel possit esse multiplex, tractando proprie de substantiali devotione, omissa nunc delectatione aut suavitate.
2. Rationes dulitandi circa primam partem queestionis.— Prima ratio. — Secunda. — Tertia.—Circa primum punctum triplex ratio dubitandi occurrit. Prima sumitur ex virtute obedientiae, cujus officium est divinam voluntatem Dei in omnibus implere, quae tamen impletur per ejusdem Dei famulatum; imo potissimus famulatus servi est implere domini voluntatem ; ergoilla oblatio voluntaria et promptitudo ad obedientiam maxime spectat. Hinc D. Ambros., lib. 1 de Abraham, c. 2. promptitudinem Abrahae ad obediendum Deo vocanti, devotionem appellat, quam vocat virtutem ordine primam, et fundamentum caeterarum: AMeritogue (inquit) hanc primum ab eo exegit Deus dicens : Eai deterra tua, et de cognatione tua, eic. Secundo, multo magis et perfectius videtur devotio ad charitatem spectare, nam illa est quae maxime promptam reddit hominis voluntatem ad omne Dei obsequium ; ut enim Paulus ait, 1 ad Corinth. 3: Charitas patiens est, benigna est, etc.; unde eliam ad ipsum divinum cultum exhibendum ipsa est quae promptitudinem et facilitatem tribuit; ergo devotio potius est actus charitatis quam religionis. Unde Bernardus, in serm. 24 in Cantica, circa id: Recti diligunt te, devotionem dicit esse animam fidei, quod est proprium charitatis : S2 queedam ( inquit ) anima fidei ipsa devotio est, quid erit fides que non operatur em devotione, nisi cadaver exanime? Et Gregorius, in illa verba cap. 9 lib. 1 lhegum : Sacrificium est populi in excelso, sic inquit : Devotionis affectus, mentis est cibus; et statim declarat, Ahunc mentis cibum esse amorem conditoris. Tertio, actus generalis, quo aliquis vult promptus esse ad omnia studia virtutis, est verus actus devotionis, nem per illum homo se devovet et dedicat virtuti et honestati. Et tamen non est actus religionis, quia honestatem ipsius religionis et aliarum virtutum sub generali ratione am- plectitur; ergo non est devotio proprius religionis actus.
3. Posita difficultas enodatur. — Resolutio hujus puncti videtur pendere ex usu vocis. Unde dicendum est, interdum devotionis nomen attribui affectui alterius virtutis, speciali tamen ratione ac modo appropriari religioni, sicque esse propriuni actum ejus. Ut hoc declaretur, adverto verbum devoveo, unde devotio dicta est, propriissime significare actionem ad alterum, sicut coveo, aut promitto; nam, sicut promissio fit alicui, ita etiam devctio dicit actum ad alterum. Unde fit ut interdum dici soleat respectu creaturarum, praesertim cum aliquo addito. Sic falsa et vitiosa devotio est in gentili ad idolum, ut dixit D. Thomas, d. art. 1. Aliqua etiam honesta devotio est ad personam creatam, ut ad Beatissimam Virginem, vel ad aliquem Sanctum. Et inter homines solet aliquando haec vox usurpari modo magis civiii vel humano. Simpliciter autem et quasi per antonomasiam usurpata est a Theologis devotionis vox, ita ut dicat respectum ad Deum, et ideo aliquando omnis affectus pius et honestus erga Deum solet devotionis nomine significari. Quomodo videtur dixisse Augustinus, ut supra retuli, lib. de Spir. et anim., c. 50: Decotio est pius et humilis affectus ad Deum , lnumilis, ex conscientia infirmitatis propriee, pius, ez consideratione divine clementie. Et Amb., lib. 1 de Abel, c. 6, devotionis humanae officia tribus contineri dixit, fide, studio virtutis, et operatione, quamvis hoc possit intelligi de officiis quae per devotionem imperantur. Affectus ergo qui tendunt ad Deum, quique in Deo ipso sistunt, et ejus bonum vel honorem procurant, possunt devotionis nomine significari; quia vero illi plures esse possunt, per illos breviter discurrere oportet, ut quid sit religionis proprium colligamus.
4. Varii affectus devotionis ad Deum, quorum primus est coluntas credendi.— Ille affectus coluntatis sicut et affectus spei proprie decotionis rationem non habent.—Primo igitur voluntas credendi devotio appellari potest, quatenus est pius et humilis affectus ad Deum, vel revelantem, vel etiam revelatum ; unde Paulus dixit esse captivitatem intellectus in obsequium Christi, 2 ad Corinth. 10. Tamen quia hic affectus formaliter non respicit obsequium vel bonum ipsius Dei, ut supra dixi, deficit a proprietate devotionis. Idem dicere possumus de affectu spei, per quem homo immediate ac formaliter magis amat Deum sibi quam propter se. Unde licet ex vi illius virtutis possit quis habere affectum universalem pie vivendi, ac serviendi Deo in omnibus, quatenus hoc neces:arium est ad beatitudinem obtinendam, qui affectus valde similis videtur devotioni, tamen a perfectione, et proprietate illius deficit, quia non tam est ad alterum quam ad se.
5. Idem est de affeclu obedientie. — Rursus ex eodem capite, affectus obedientiae, ut praecise ac formaliter est a tali virtute, deficit a ratione devotionis, quia illa virtus non est proprie ad alterum, respiciendo ad illius bonum vel honorem, sed solum ad praecepti obligationem, ut supra declaratum est. Unde ipsamet obedientia per religionem Deo ipsi devovetur, et quasi imperatur a devotione, atque ita solvitur prima ratio dubitandi, quae concludit, generali etiam nomine, voluntatem obediendi dici etiam devotionem, non tamen in ea proprietate in qua nunc loquimur. Maxime quia devotio plura amplectitur, praescindens ( ut sic dicam) a praecepto, et ad ipsum Dei famulatum respiciens, et ad hunc ipsum finem amplectens etiam observationem praecepti. Ambrosius autem, citato loco, vel loquitur de devotione generali, vel certe magis videtur loqui de proposito ac deliberatione sequendi Deum, et relinquendi patriam et omnia ad colendum ipsum, qui affectus ad religionem spectat, meritoque devotio dici potest. Cui consonat quod ex Genesi et historiis colligitur, Abraham exivisse de terra sua, ut vitaret occasionem idololatrie , quae inter cognatos suos et vicinos eo tempore serpere ut augeri coeperat ; ergo ex affectu ad veri Dei cultum egressus est. Hic autem est affectus devotionis ac religionis.
6. De alio vero actu generalis propositi studiose vivendi, si hoc studium virtutis ad cultum et honorem Dei referatur, fatemur esse actum religionis, qua ex suo motivo velle et imperare potest actus aliarum virtutum. Si vero propositum illud est omnino absolutum, ut sic dicam, id est, si ad alteram personam non refertur, et solum sistit in honestate in communi, sic non nisi impropriissime dici potest devotio, ut ex dictis constat. An vero ille actus, cum sit honestus, pertineat ad aliquem habitum virtutis, et quis ille sit, tetigimus sufficienter in materia de Poenitentia.
7. Secunda ratio dubitandi solvitur. — Superest dicendum de actu charitatis, de quo secunda ratio dubitandi procedebat. Diximus autem in superioribus, charitatem sub proprio motivo immediate versari posse circa totam materiam religionis, nam potest amarc ipsam divinam gloriam ex pura amicitia ad Deum, et benevolentia ac complacentia ad ipsam personam. Ex quo fit posse hominem ex puro motivo ejus velle obsequium et famulatum Dei, et quaerere gloriam ejus in omnibus; qui actus sine dubio videtur perfectissima devotio, imo eo perfectior quam similis affectus religionis, quo et nobilius habet motivum, et optimo ac connaturali modo imperare potest ipsum affectum religionis. Et in hoc fortasse sensu dixit Bernardus, Epist. 11: Implet charitas legem servi, cum infundit devotionem porro timori adjuncta devotio ipsum non annullat, sed castificat. Et de eodem loqui videtur idem Bernardus, sermone quodam in illud Sapient. 7: Sapientiam non vincit malitia, cum ait: Temporis praeteriti fructus est compunctio, avi futuri flos est devotio. Nulla enim virtus ita proprie dicitur flos aevi futuri, sicut charitas. Item, si spectemus suavitatem seu delectationem illam, quam secum afferre solet devotio, ex nullo actu ita efficaciter sequitur, sicut ex affectu charitatis. Quapropter hic etiam potest convenienter dici nomen devotionis aequivocum esse, et utrique actui posse accommodari; vel certe improbibile non est perfectam devotionem utrumque affectum requirerc, et affectum religionis tunc nomen dewvotionis mereri, quando affectui charitatis junctus est; sicut actus poenitentiae tunc meretur nomen contritionis, quando amore informatur, et intellectus contemplatio tunc meretur nomen sapientiae, quando ex amore habet saporis suavitatem.
8. Devotio in ordine ad Deum , respectum cum sumnissione dicit. — Addo vero , nomen devotionis non solum importare respectum ad alterum, sed etiam indicare respectum subjectionis et summissionis , maxime cum simpliciter dicitur, et in ordine ad Deum, et ex hac parte magis proprie accommodari hanc vocem affectui religionis, quam charitatis. Quia religio formaliter respicit excellentiam et dominationem; charitas autem est amicitia, quae non respicit formaliter excellentiam, vel subjectionem, sed simpliciter bonitatem, et unionem ratione illius.
9. Penitentia propius accedit ad devotignem, quam charitas. — In hoc tamen videtur esse quaedam major similitudo inter poeniten- tiam et religionem, ideoque voluntas illa offerendi se totum Deo ad satisfaciendum illi pro inguria illata proprius videtur dici posse devotio : unde Hugo , ut Alens., d. q. 26, memb. 1, art. 1, refert, dixit, orationem esse devotionem ez compunctione procedentem. Et Ecclesia, in quadam collecta feriae quintae hebdomadae 1 Quadrag., sic orat: Devotionem populi tui, quesumus, Domine, benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente. Uhi atfectum poenitentium devotionem appellat. Sed tamen hic affectus paenitentiae non est per se devotio, sed solum occasione peccati, et ad satisfaciendum pro illo ; devotio autem per se respicit subjectionem ad Deum, cui homo se devovet propter excellentiam ejus, ideoque respicit famulatum Dei, non satisfactionem. Unde si devotio interdum attribuitur poenitentiae actibus, non formaliter, sed causaliter intelligitur, ut Alens. supra notavit, quia ex compunctione cordis, et corporis afflictione solet devotio generari, et hoc est quod Ecclesia in illa collecta orat.
10. Circa secundam partem queestionis initio positee , varie loquuntur Patres. — In secundo puncto etiam invenientur variae locutiones Sanctorum , quibus fere confundunt devotionem cum oratione mentali, in qua omnes alii actus interni religionis comprehenduntur ; cum externis enim actibus non oportet comparationem facere, nam res satis nota est. Hugo ergo in verbis proxime citatis, devotionem dicit esse orationem. Et e converso Augustinus, lib. de Spir. et anim., c. 50: Oratio (inquit ) est mentis devotio. Bonavent. etiam, tom. 2 Opusc., in ult. Opusc., c. ult., sub nomine devotionis multa tractat , quae orationi mentali, considerationi, et cuicumque mentis in Deum elevationi conveniunt. Ambros. etiam, lib. de Cain et Abel, devotionem vocat omnem affectum erga cultum Dei, sive orandi, sive sacrificandi , sive gratias agendi cum perpetua beneficiorum memoria, sive etiam cum obedientia futurorum. Et hoc sensu ait, quod continua esse debet ac perpetua devotio. Verumtamen haec et similia solum pertinent ad varium usum illius vocis, et ideo res breviter explicanda est, ut omnis ambiguitas vocis tollatur.
11. Actus intelleclus a devctione parantur, aliquando tamen causaliter nomine devotionis afficiuntur, vel etiam quia causantur ea illa.— In actibus ergo mentalibus pertinentibus ad religionem vel mentalem orationem, sepa- randi imprimis sunt actus intellectus, nam de illis constat a devotione distingui, quia, ut diximus, devotio in voluntate est. Unde, sive loquamur de meditatione, seu consideratione veritatis in intellectu existente, sive de petitione propria, prout est intellectualis locutio, illa non est devotio, quia per illos actus homo non se devovet Deo; quando ergo aliquis ex his actibus devotio appellatur, intelligitur, vel causaliter, ut si raeditatio dicatur esse devotio, quia illam causat, et oratio seu petitio, quia illam impetrat ; vel e converso est denominatio ab effectu, ut oratio causatur ex devotione ; et sic fortasse dixit Augustinus orationem esse mentis devotionem. quia est ascensus ad Deum, seu subjectio ad Deum, quam causat devotio ; vel certe dicitur devotio oratio, quia illam complet et quasi impinguat, ut Alens. supra explicavit. Formaliter autem loquendo propria oratio, prout in intellectu est, et devotio, actus sunt distincti, et ita D. Thomas de illis tractavit. At vero loquendo de oratione mentali prout nunc de illa loquimur, includit non solum actum intellectus, sed etiam voluntatis, ut supra dixi, et hoc modo includit in se devotionem ut partem sui, seu ut unum ex praecipuis actibus divini cultus qui in illa exercentur, quod etiam satis per se notum est.
12. In voluntatis actibus affectus varii distinguuntur. — Ulterius vero est considerandum, in actibus voluntatis, qui in hoc exerci tio interveniunt, quosdam esse veluti particulares affectus ad particulares actus divini cultus, quemdam vero esse, quem supra explicui, generalem affectum, quo homo vult se totum tradere divino cultui. Priores sunt plures , et unus ex praecipuis est affectus ipse orandi, vel meditandi, vel contemplandi, vel in universum familiariter tractandi et colloquendi cum Deo. Hic enim actus maxime excitatur et accenditur in oratione mentali ; et licet sub aliqua ratione possit esse elicitus a charitate, ut si ex solo motivo amicitiae appetatur oratio, vel quia charitatem auget et fovet, vel quia est colloquium cum amico, quod ipsa amic'tia ex se appetit, nihilominus per se et ex objecto ad religionem spectat, quia ille affectus comparatur ad orationem, sicut actus internus ad externum ejusdem virtutis, et quia est affectus ad quemdam cultum Dei, quo etiam maxime foveri solet ipse cultus Dei. Alius affectus religiosus erit propositum sacrificandi, communicandi, peregrinandi, vel aliquid simile faciendi in divi- num honorem ; hi enim omnes actus religionis sunt, et in mentali oratione frequenter excitantur. Huc vero etiam spectant affectus ad alias virtutes, ut propositum servandi castitatem , temperantiam, exercendi misericordiam, humilitatem, et similes, quae, ut in divinam gloriam referuntur , ad religionem spectant, saltem imperative, et in mentali oratione exercentur.
13. Inter affectus mumeratos , ille proprie devotio dicitur, quo se aliquis divino cultu tradit, et generalis vocatur. —Ex his ergo affectibus ille posterior qui generalis est, proprie solet appellari devotio ; et quidem D. Thomas illum videtur intellexisse nomine devotionis, quando illum ponit ut particularem actum religionis : est enim sine dubio ab aliis distinctus. Nam, licet dicatur generalis, vel ratione universalissimae materiae, vel propter generalem causalitatem, quam inde participat, tamen reipsa est particularis , quia est actio particularis nostrae voluntatis , quae respicit ilam materiam communem , ut objectum proprium et particulare, unde in illo differt ab aliis particularibus affectibus circa paruü- culares cultus orandi, meditandi, etc. Quanta vero sit haec differentia, an, scilicet, sit specifica, et an sufficiat distinguere habitualem qualitatem, seu principium, parum nunc refert ad materiam moralem quam tractamus. Sed consulenda sunt dicta in primo tractatu, et generalia principia de distinctione habituum. Est autem ille actus quodammodo primus natura sua in tali vir:ute, quia, licet non sit necesse ut voluntas prius illum effticiat, quam alios particulares affectus ad hunc vel illum cultum, tamen ille est ordo magis connaturalis ; nam ex consideratione divinae excellentiae , et debitae subjectionis ad ipsum, primus affectus qui nascitur, est velle subjici Deo, et cultum debitum ei persolvere. Unde talis actus dici potest maxime internus religionis, quia et ab illa est immediate elicitus, et per se non est ex alio priori actu ejusdem virtutis, cum ipse sit primus, sed potius ipse comparatur ad alios affectus particulares divini cultus ad modum principii universalis moventis. ut tetigit D. Thomas, d. q. 82, a.1, ad 1 et 2, quia voluntas finis movet ad ea quae sunt ad finem ; intentio autem divini cultus, ui sic, comparatur ad voluntatem hujus vel illius cultus, tanquam voluntas finis ad voluntatem mediorum, quia licet non sint proprie media, sed particularia objecta contenta sub univeraali, servant tamen propor- tionem. Unde etiam fit ut ille affectus universalis non prodeat in actus exteriores aliarum potentiarum, nisi mediante alio actu particulari ejusdem voluntatis, quo vult vel applicare intellectum ad orandum, vel linguam et membra ad sacrificandum, etc. Quia actiones sunt circa particularia, et ideo voluntas non movet aliam potentiam, nisi per actus particulares ex parte materiae.
14. Cur ille actus generalis absolute devotio nominetur. — Particulares coluntatis affectus quomodo possint sub devotione comprehendi. — Quinam inter particulares affectus magis ad derotionem accedant. — Denique hac ratione ille actus generalis absolutam devotionis appellationem sibi vendicavit, quia cum generalis sit, omnia quodammodo complectitur, et per illum videtur homo dicare et devovere Deo se ipsum, quia non solum hanc vel illam materiam divini cultus appetit, sed simpliciter divinum famulatum. Alii vero affectus particulares non sunt devotio in hac proprietate, sed habent propria nomina, seu species ad quas pertinent, ut affectus ad orationem sub oratione comprehenditur, et sic de alis. Tamen, secundum quamdam rationem vel participationem ita interdum nominantur. Et ita loquitur Ambr. supra, et lib. de Abraham, c. b, ubi etiam affectum hospitalitatis devotionem appellat, maxime cum sit ex fide, et reverentia in Deum. Ad tollendam vero aequivocationem possent aliae dici devotiones particulares, quia limitata sunt ad certas materias, ut dixi. Non omittam tamen advertere, inter hos particulares affectus, aliquos esse, qui virtute continent vel etiam efficiunt totum Dei famulatum, et traditionem sui ad illum, quibus magis proprie potest nomen devotionis attribui. Inter hos actus potissimus esse videtur affectus ad religiosum statum, et voluntas efficax illius, nam per illam revera se totum homo devovet divino famulatui. Deinde numerari potest affectus orationis diuturnae, ac mentalis, praesertim considerando orationem, non solum ut est quidam particularis Dei cultus, sed ut est fons. et origo totius devotionis, et omnis studiosi affectus in Deo colendo; sic enim ille affectus orationis quodammodo universalis est, et ideo maxime solet devotio nominari. Sed quidquid sit de usu et applicatione hujus vocis, semper mauet formalis distinctio inter ipscs actus, quae satis explicata est. Unum hic superesse poterat dubium, quod attigit D. Thomas, d. q. 82, art. 2, ad 3, an devo- tio possit esse erga Sanctos, et, si est, cujus virtutis actus sit. Sed in hoc, eodem modo loquendum est de devotione, quo supra de oratione ad Sanctos locuti sumus, et in universum de Dulia, et cultu Sanctorum supra, tract. 1, lib. 3,cap. 5, et 1 tom. tertiae partis, disput. 25.
On this page