Caput 8
Caput 8
Quas causas vel effectus habeat devotio, et in universum mentalis oratio?
1. Duplex devotio proponitur. altera in actu Iuumano consistens, et altera in quadum suavitate. — Heec secunda devotio dupliciter in nobis, aut ante actionem liberam, vel cum illa, et quee ante actionem est, potius initium devotionis , quam devotio dicitur. — Conjungimus causas cum efftectibus, quia, ut ex discursu constabit , ita sunt conjunctae , ut non possint separari commode ; principalius tamen de causis disseremus. Repetenda vero imprimis est distinctio devotionis supra insinuata ; quod quaedam consistit in actu humano proprio et deliberato, alia se habet per modum passionis, et cujusdam delectationis ac suavitatis. Et quamvis illa prior sit praecipua et maxime propria devotio, tamen ad cognoscendam originem devotionis, et totius mentalis orationis, conducet ab hac posteriori devotione incipere. Est ergo considerandum, delectationem illam spiritualem dupliciter posse in nobis inveniri. Primo, ante omnem propriam actionem deliberatam mentis nostrae. Secundo, ex actione aliqua mentis deliberata, et voluntate exercita. Prior modus notus est ex doctrina de Gratia, quia solet Deus, ante omnem deliberationem nostram, vel usum nostrae libertatis, praevenire nos, illuminando mentes, et tangendo corda, inspirando bonum, unde sicut interdum immittit timorem, ita etiam influit suavem et delectabilem affectum, saltem imperfectum, ad Deum vel res divinas: hoc enim modo movet et sublevat Spiritus Sanctus mentes ad bene operandum quaecumque supernaturalia opera, ut docet Augustinus lib. 2 de Peccat. merit., cap. 17 et 19, et saepe alias. Quando ergo Deus infundit hane suavitatem invitando hominem ad cultum suum, vel specialiter ad mentalem orationem, aut aliquid simile, non immerito potest ille affectus, licet nondum deliberatus, nec humanus, quatenus suaviter inclinat ad cultum Dei, appellari devotio, vel certe gratia devotionis, quae, si sit efficax, pertrahit hominem ad deliberatam devotionem; ipsa tamen secundum se ac praecise sumpta nondum est substantialis devotio; nec oratio potest appellari, quia oratio etiam significat actum deliberatum, ac perfecte humanum. Potest vero dici initium et seminarium quoddam totius devotionis, ac mentalis orationis.
2. Causa devotionis, que actionem liberam preecedit, est Spiritus Sanctus per excitantem gratiam. — Hinc constat propriam causam hujus devotionis esse Spiritum Sanctum; pertinet enim hic affectus ad gratiam excitantem seu praevenientem, cujus, quatenus talis est, sclus Spiritus Sanctus est propria causa; habent quidem ibi potentiae nostrae concursum aliquem physicum, quia illa devotio in actibus vitalibus consistit ; tamen ad moralem considerationem parum refert, nam potentiae nostrae sunt veluti instrumenta quaedam, artifex autem est Spiritus Sanctus. Quia sicut initium fidei et salutis non habet originem a nobis, sed a solo Deo, ita et hoc devotionis initium. Item haec devotio necessario inchoari debet per sanctam cogitationem, quia non potest moveri voluntas nisi praevio intellectu; initium autem sanctae cogitationis, seu prima sancta cogitatio non est a nobis, sed a Deo, ut libro de Pradestinatione Sanctorum, et aliis locis late contra Semipelagianos ostendit Augustinus. Rursus ex illa cogitatione, necessitate quadam naturali, insurgit in voluntate haec propensio cum suavitate, et devotione de qua tractamus, operante ipso Spiritu Sancto in voluntate nostra; ipse ergo est unica causa hujus devotionis. Hoc autem intelligendum est, considerando hanc devotionem secundum id quod formahter est, vel ex necessitate requirit. Nam, si aliunde supponat in homine alias priores gratias et opera, sic poterit interdum sancta vita praecedens multum conferre ad obtinendam hanc gratiam devotionis. Nam, licet Deus pro suo arbitrio eam neget vel concedat, et interdum eam det sine praecedenti merito vel dispositione, et aliquando eam tollat sine culpa, ad hominis probationem vel humilitatem, et ut gratiam Dei recognoscat, ut late Cassianus, collat. 4, nihilominus regulariter vel frequenter datur hominibus bene utentibus prioribus gratiis, petendo, desiderando, diligenter Deo seriiendo, et proprios affectus moderando. Nam, licet haec devotio, ut est initium horum piorum actuum, et consummatae devotionis, non sit, nec possit esse ab bomine, quia tamen non inchoat totam salutem et justitiam, ut supponimus, potest supponere priores gratias, et sancta opera ex illis facta, et ex ea parte potest habere fundamentum in dispositione et merito hominis.
3. Alterius devotionis , que cum deliberatione nostra est, Spiritus Sanctus etiam est principalis causa per gratiam operantem et cooperantem. — Venio ad deliberatam devotionem, et suavitatem quae ex illa nascitur, et in universum ad mentalem orationem considerandam. De qua tota supponimus esse opus supernaturale et gratiae, id enim ex dictis lib. 1 satis constat. Prima ergo et principalis causa hujus operis est etiam Spiritus Sanctus, per gratiam suam operans et cooperans. Nam, ut dixit Ambrosius, lib. 6, inc. 9 Lucae, circa finem : Deus quos vult, ex indevotis devotos facit ; appellat autem devotos, eos qui pleno affectu Christum sequi deliberant. Sic etiam dixit Bernard., serm. 21 in Cant., quod divina consolatio devotos facit ; vocat autem consolationem spiritualem, ut opinor, illam antecedentem devotionem, quam diximus soIum Spiritum Sanctum infundere, quam statim vocat etiam salutare gaudium infusum, quo Deus temperat timorem, vel aliam similem affectionem nostram. Solet enim Deus per excitantem gratiam in nobis efficere bonam voluntatem, cooperante eadem gratia; sic igitur per illam antecedentem devotionem pertrahit voluntatem ad deliberatam et substantialem devotionem, cooperante eadem voluntate simul cum gratia Dei. Non est tamen simpliciter necessarium ad hanc causalitatem, ut semper antecedat illa indeliberata delectatio, vel suavitas immissa a Deo, quia Deus habet alios modos excitandi voluntatem, praesertim per timorem vel spem; semper tamen necesse est ut antecedat sancta cogitatio cum aliqua inspiratione in voluntate, quia haec est initium omnis boni actus supernaturalis; ergo et devotionis et mentalis orationis. Atque ita ratione hujus initii et principalis adjutorii est Deus peculiari modo causa totius devotionis perfectae et mentalis orationis. Non est tamen hoc initium eodem modo necessarium in omnibus hominibus, ut statim dicam; neque etiam illud solum est sufficiens, nisi homo cooperetur cum gratia adjuvante, quae illi praesto est, et ideo totum hoc requiritur ad integram causam hujus doni. :
4. Per quos actus intellectus et voluntatis, et quomodo dicta devotio generetur .— Et primo de actibus intellectus. — Predicta devotio macime juvatur duplici hominis industria, quarum altera divina, et alia humana potest dici. — Per que media possit comparari devotio quoad primam diligentiam.—OQuia vero in hoc negotio multi actus supernaturales interveniunt, non omnibus aeque applicatur illa causa, neque in omnibus statibus hominum eodem modo; et ideo utrumque breviter distinguendum et explicandum est. Et imprimis cum hoc totum negotium actibus intellectus et voluntatis perficiatur, clarum est, quoties homo exit de potentia in actum, id est, ex non orante actu fit actu orans, vel ex non devoto devotus, initium sumendum esse ab alhquo actu intellectus, ut dixit D. Thomas, d. q. 82, art. 3, ex illo principio, quod voluntas semper oritur ex intelligentia. Primus ergo actus in hoc negotio est aliqua cogitatio pia et sancta, et tali muneri et effectui accommodata; et quoniam heec antecedit liberam applicationem voluntatis, ideo dicimus esse ab extrinseco agente et ab excitante gratia. Est tamen observandum, hanc cogitationem saepe pendere multum ex priori diligentia nostra ; quia (ut supponimus) nec est prima cogitatio totius vitae, sed diei, verbi gratia, vel talis temporis in ordine ad opus orandi, et ideo supponere potest diligentiam aliquam et industriam ad talem excitationem habendam. Haec autem diligentia potest esse duplex : una, ex parte Dei, quam possumus divinam appellare; aliam, ex parte nostra, quam appellare possumus humanam. Ad priorem pertinent praeviae orationes ad Deum, pro similibus cogitationibus obtinendis, quae orationes, cum priores gratias supponant, proportionatae sunt. Quod enim supra dicebamus de suavitate, vel devotione antecedente et indeliberata, idem in hac cogitatione locum habet; pendet ergo multum haec divina excitatio ex bono usu priorum gratiarum, et ex sancta vita, vel bona hominis dispositione. Unde fit ut, licet praesens cogitatio sit initium et causa subsequentis orationis vel devotionis, nihilominus oratio et devotio praecedens possit esse causa illius. Committiturque hic quidam circulus, sed non vitiosus, quia est respectu diversorum, et in diverso genere causae; nam praecedens oratio vel operatio est causa subsequentis excitationis, morali modo per impetrationem et meritum de congruo, vel bonam moralem dispositionem; ipsa vero cogitatio est causa subsequentis orationis, vel devotionis per modum physicae mo- tionis, co scilicet modo quo intellectus movet voluntatem. In quo est etiam observandum, interdum esse valde utile, praecedentia bona opera facere ex formali intentione obtinendi postea a Deo sanctam orandi ac meditandi cogitationem et voluntatem- Aliquando vero, etiamsi hac intentione pia opera non fiant, Deus ex se respicit ad priorem bonum usum gratiae, ut hoc beneficium conferat, ideoque omni modo est conveniens cooperari sedulo divinae gratiae priori, ad obtinendam subsequentem gratiam devotionis.
5. Quo pacto secunda diligentia, et quibus mediis excitet devotionem. — Ad posteriorem diligentiam, quam vocamus humanam, pertinent media quibus spirituales viri uti solent ad excitandam in se memoriam Dei, vel desiderium orandi, seu cogitationem hanc de ineunda oratione, de convenientia ejus, vel quid simile. Hujusmodi media sunt, imprimis, si oratio habenda est matutino tempore, adhibere curam, ut prima cogitatio sit de hac re, ad quod prodesse multum solet, praecedenti nocte hoc praevenire et proponere, ac recogitatione revolvere, ita ut, si fieri possit, illa sit ultima diei praecedentis cogitatio, et prima sequentis. Secundo, si alio tempore futura sit oratio, proponere prius horam et tempus, ut cum advenerit ipsum horae signum, talem cogitationem excitet. Tertio, multum juvat consuetudo suis statutis horis orandi sine intermissione ; nam tunc ipse rerum cursus solet excitare memeriam; atque haec consuetudo juvatur maxime frequentibus orationibus, quas jaculatorias vocant. Denique juvat externa aliqua et sensibilia objecta sibimet designare, tanquam signa excitantia Dei memoriam, nam ipsa Dei memoria, plena devotio est, ut Ambrosius dixit in Psalm. 118: Memor fui nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Quia ex hac memoria nascitur recogitatio, ex recogitatione desiderium, etc. Haec ergo industria licet humana dicatur, quia consistit in cura et sollicitudine hominis, non est parvi aestimanda, etiamsi hoc negotium maxime supernaturale sit, quia etiam illa industria ex.fide et gratia procedit, et pertinet ad cooperationem, quam ex parte hominis Deus vult, totaque comprehenditur sub consilio Sapientis : Ante orationem prepara animann tuam, Eccl. 18.
6. Actus voluntatis per quos devotio generatur. — Posita ergo hac praevia cogitatione, statim subsequitur in voluntate aliquis motus, qui in principio solet esse iudeliberatus per modum desiderii, vel gaudii, ad quod pertinet illa indeliberata devotio, de qua in principio locuti sumus. De qua potest non male intelligi illud Psalm. 76: Memor fui Dei, et delectatus sum. Sed de hac motione jam satis dictum est. Oportet ergo ulterius procedere, et habere voluntatem deliberatam et efficacem circa Deum, vel ejus cultum, vel orationem ipsam, quia sine tali voluntate non potest homo in hoc negotio ultra progredi, cum humanum et voluntarium esse debeat. Et quidem si prima illa de Deo cogitatio sit tam clara, aut tam vehemens, et cum pleno judicio, ut voluntatem plena libertate rapiat in Deum, jam plena devotio est, ut dixit Ambrosius. Contingere autem id potest, vel ex abundantia gratiae actualis, vel ex optima dispositione supernaturali antecedente per magnum lumen spirituale, et frequentem usum ferventer amandi Deum. Regulariter vero non ita fit; sed per illam voluntatem deliberatam iterum applicatur intellectus ad meditandum de rebus divinis, quia (ut supra dixi, et docet D. Thomas, d. art. 3) haec sancta meditatio est fons totius boni desiderii, et accendit charitatem et alios bonos affectus in Deum; et ideo qui vult mente orare, vel devotionem in Deum concipere, necesse est ut a meditatione incipiat, sub meditatione comprehendendo quamcumque considerationem personae oranti proportionatam.
7. Voluntas meditandi quidam devotionis deliberate actus est, et ejus causa est previa indeliberata cogitatio. — Si quis autem superius dicta consideret, intelliget, hanc ipsam voluntatem meditandi, considerandi, vel orandi, jam esse quemdam particularis devotionis deliberatae actum, cujus causa sufficiens est illa praevia cogitatio nondum deliberata; unde quatenus mentalis oratio ab ipsa meditatione incipit, ut supra dicebamus, eatenus dici potest devotio causa et origo mentalis orationis, quia ipsa mentalis oratio ex voluntate jam aliquo modo devota nascitur. Sicque dixit Gregorius, , libr. quarto in 1 Regum, cap. quarto: Cum fideles appetunt audire verbum Dei, jam magnam devotionem habent ; nam illa voluntas similis est voluntati meditandi et considerandi. At vero haec imperfecta devotio est, neque de illa est sermo, cum de devotione simpliciter agimus, ejusque causam inquirimns; et ideo addit Gregorius: Quanm (devotionem, scilicet) post auditam predicationem multo majorem habent, videhcet fideles. Sic ergo in praesenti, intellectus, ad meditationem per voluntatem applicatus, ulterius excitat in voluntate perfectiorem devotionem, tam accidentalem quam substantialem, quae illud nomen simphciter meretur. Nam primo quidem excitat illam devotionem, quae consistit in actibus deliberatis vel placendi Deo, vel colendi illum, vel aliis similibus, sive universalibus, sive particularibus, sive ex motivo charitatis, sive religionis, sive aliarum virtutum juxta materiae ad meditandum propositae qualitatem, et dispositionem orantis, et Spiritus Sancti motionem; in hoc enim non potest certa aliqua praescribi regula. Denique vero ex his affectibus nascitur delectatio illa et suavitas, quae in mentali oratione sentitur, ejusque pinguedo esse dicitur; eamque videtur D. Thomas intellexisse, in dicta quaestion. 83, nomine spiritualis laetitiae, quam dieit esse effectum devotionis, quia sequitur ex substantiali devotione. De priori devotione recte intelligitur illud Psalm. 118 : Memor fui nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Nam in hac custodia plena devotio consistit; haec autem custodia in proposito et voluntate, ex memoria divini nominis, et ex recogitatione majestatis ejus, et reverentiae, et amoris illi debiti generatur. De altera vero devotione optime intelligiturillud Psalm. ejusdem: Memor fui judiciorum tuorum a seculo, Domine, et consolatus sum. Ubi Ambros. : Hec qui nocit retemere, habet unde gratium swe consolationis acquirat ; e contra qui non novit, non habet unde consoletur. Unde ex priori devotione haec posterior quasi connaturaliter nascitur, quia ex nobilissimis actibus mentis sequitur delectatio, et ex veritatis contemplatione suavitas, et ex amore gaudium.
8. Devotio accidentalis est quasi passio devotionis substantialis, et ob id sic appellatur.— Unde constat hanc devotionem, seu gustum et delectationem, hoc modo habitam, esse quasi passionem consequentem ad substantialem devotlionem, et ideo illam merito accidentalem vocamus. De qua recte intelligi potest quod Bonaventura dixit, tom. 2 Opusc., de Process. Religion., lib. 7, c. 16, non esse veram devotionem, que de radice amoris non pullulat Proxima ergo ratio devotionis estipse affectus deliberatae devotionis ; proxima vero causa efficiens est ipsa voluntas cum divina gratia cooperans. Causa vero prima, ac radicalis, et principalis, etiam proxima, est Deus, ut gratiae auctor; causa vero excitans per modum applicationis, seu conditionis necessariae, est meditatio, vel contemplatio ; causa item objectiva, et metaphorice movens et attrahens, est materia ipsa, quae interius considcratur per meditationem. Quae materia latissime patet, ut supra dixi. Ad,excitandam vero devotionem, ut D. Thomas dixit, primario juvant ea quae ad Dei considerationem pertinent, ut memoria beneficiorum ejus, certitudo providentiae, et specialis protectionis ejus circa cultores suos, et aestimatio bonitatis ejus, ut dixit Ambrosius, lib. 1 de Abraham, cap. 2, et libro de Cain et Abel, cap. 8. Secundario vero juvat consideratio propriae humilitatis, et debitae subjectionis ad Deum, ut docte et religiose adnotavit Cajetanus, d. art. 3; estque optima sententia Bernardi, in lib. Sententiarum, circa medium, dicentis: Quatuor esse dicuntur, quee gratiam nostre devotionis adaugent :memoria peccatorum, que hominem reddit humilem apud se ; recordatio ponarum, qua illum sollicitet ad bene agendum ; consideratio peregrinationis, que illum hortetur visibiiia debere contemni ; desiderium vitae perennis, que hominen incitans ad profectum, cogat eum a terrenis affectibus voluntatis mutatione suspendi. Adde, interdunt solere dari hanc spiritualem voluptatem ex speciali gratia, altiori et perfectiori modo quam posset ex nostra operatione resultare, quia gratia Dei efficacior est. Quod licet interdum fieri possit ex pura gratia, saepe fit pro merito vel dispositione ipsius hominis cooperantis cum aliis gratiis prius receptis, juxta illud Ambrosii, lib. 10, in cap. 21 Luca: Pro devolione credentis unicuique spirituale humen infunditur. Et videri potest Bernardus, serm. 3 de Circumcis., circa finem ; Cassian., collat. 4. cap. 6; Bonaventura, tomo 2, tract. 8, collat. in 6.
9. Substantialis devotio et oratio se invicem causant, diversimode tamen, tripliciterque inter se comparantur. — Denique ex devotione substantiali et deliberata nascitur propria oratio et petitio, et accidentalis devotio juvat, ut ferventior et diuturnior sit oratio. Atque ita constat quam vere dictum sit, quod devotio perficit orationem, et est pinguedo illius, et alia, qua optime in devotionem conveniunt, quatenus et est proxima causa orationis, et optima dispositio ad illam. Hic vero locum etiam habet circulus quem supra dicebam, quia etiam oratio potest impetrare devotionem, quia in diversis generibus causarum, et respectu diversorum, hoc non est inconveniens. Dum ergo quis vel ex lectione et sermone, vel scientia, aut experientia de ipsa devotione magnam aestimationem concipit, et ad eam aliquo modo afficitur, illam subinde a Deo postulat, quam etiam impetrabit, si convenienter oret, eique expediat. Ita ergo potest oratio esse devotionis causa. Imo et oratio potest esse orationis causa, per praesentem impetrando futuram, vel per imperfectam perfectam; quibus etiam modis una devotio potest esse alterius devotionis origo. Atque ita satis constat quanta sit connexio inter hos actus, et quomodo devotio ad orationem mentalem comparetur, videlicet, uno modo ut pars ejus, loquendo de oratione mentali late, ut varios actus mentis nostrae et potentiarum ejus complectitur, ex eisque ut ex partibus consurgit ; alio modo ut proprietas ejus, qua ipsa oratio juvatur et facilior redditur, sicut in universum operatio juvatur delectatione ad illam consequente. Rursus comparantur oratio et devotio proprie sumptae, quatenus speciales actus sunt, tanquam causa et effectus mutuo et ad invicem secundum diversas rationes, ut satis explicatum est.
10. Quae de affectibus et actibus hactenus explicatis dicta sunt, ad alia extra presentem materiam applicari possunt. —Nonnulla vero, circa ea quae diximus, advertenda supersunt. Unum est, multa ex his, quae dicta sunt, applicari posse ad omnem rectam affectionem et operationem ; nam omnis pia affectio ex sancta cogitatione procedit, semperque necessaria est aliqua consideratio ab bene appetendum vel operandum : et similiter delectatio aliqua honesta ad omnem virtutis operationem consequitur. Tamen, quia singulari quadam ratione haec inveniuntur in actibus internis, et in diuturna, et quasi stabili ac permanenti consideratione, ponderatione et affectione rerum divinarum, ideo in hoc exercitio principaliter consideratur vis ac pondus considerationis seu meditationis, et affectionis, ac suavitatis quae ex illa proveniunt. Unde etiam intelligitur hosactus, quos explicummus, non esse limitatos ad proprios et specificos actus virtutis religionis, sed posse etiam per alias virtutes exerceri, si meditatio et consideratio ad earum materias et honestates applicetur; maxime vero ac perfectissime posse fieri per actus charitatis, quia, ut supra dixi, ex charitate nascitur perfecta devotio, quae non est sine magna suavitate, ut dixit Bernard., lib. de A more Dei, cap. 1. Tamen, eo modo quo devotio specialiter attribuitur religioni, cum proportione affert secum delectationem et laetitiam de divino honore et cultu ; nasciturque ex consideratione his affectibus accommodata.
11. Triplex caput unde letitia devotionms oritur, et an primun et secundum proprie nomine devotionis appellentur. — Deinde observandum est laetitiam hanc, seu delectationem devotionis, interdum esse posse de sola cogitatione, interdum de bonis ipsius rei cogitatae, ut illius sunt, interdum vero ex efficaci affectu et deliberatione operandi concepta ex tali cogitatione. Prima delectatio non est proprie devotio, de qua tractamus. Quia vera devotio debet esse affectiva, et operativa virtutis ; illa vero delectatio est quasi speculativa, quia oritur ex sola intelligentia alicujus veritatis, ad quam comparatur, ut proprietas consequens illam, et in ea sistit, ideoque minus fructuosa est, inveniturque suo modo in scientia quacumque, vel in arte, quatenus per eam veritas aliqua invenitur, aut consideratur. Secunda delectatio, quatenus est circa Deum, ad spiritualem devotionem spectat, quia ex affectu ad Deum nascitur; nam, dum quis considerat Dei perfectionem, et bona quibus Deus fruitur, gaudet de ipsis bonis Dei in se, id est, eo quod videt in Deo esse, ubi videre est tantum conditio requisita ; quod autem Deus talia bona possideat, propria ratio est hujus delectationis. Hic ergo optimus affectus est, et magis ad charitatem quam ad religionem spectat. At vero si consideratio extendatur ad divina opera, et beneticia in nos collata, esse poterit delectatio de nostro commodo et amore, potius quam Dei; non tamen propterea est inordinata affectio, imo esse poterit utilis ad augendam spem, et excitandam illam virtutem, et sub ea ratione, devotionis quamdam rationem participat.
12. Tertium caput latitiee devotionis propria devotio est. — Tertia ergo laetitia, quae ex affectu operativo proxime nascitur, est propria magisque religiosa devotio. Quia devotio, a devovendo dicta, requirit actum quo se homo totum tradit in obsequium Dei, et hunc vocamus affectum eflicacem et operativum, qui habet suam laetitiam adjunctam, quam devotionem per modum passionis hic nominamus; unde sicut duplex solet distingui Dcl amor, scilicet affectivus tantum, seu objectivus, et obedientialis, ita ex priori sequitur illa laetitia de bonis Dei in se, ex posteriori vero sequitur substantialis devotio cum suamet propria laetitia ; unde, licet prior affectus fortasse in se perfectior sit, hic est securior et utilior; ille enim magis ad statum patriae pertinet, hic in via maxime necessarius est. Nam cum priori, si hic posterior desit, deceptiones et illusiones daemonum misceri possunt. Inde enim provenit ut multi, qui suavitatem et devotionem in oratione sentiunt, in moribus non reformentur, quia in illa objectiva suavitate sistunt, et de operativa solliciti non sunt.
13. Objicitur. — Respondetur. — Dices: quomodo potest sequi delectatio ex affectu vel desiderio divini famulatus ? Nam delectatio sequitur ex praesentia boni amati; ibi autem nondum est bonum illud famulatus Dei, quod desideratur. Respondeo imprimis, licet perfecta delectatio sit in consecutione rei amatae , tamen ipsummet amorem boni nondum obtenti interim delectare , tum quia est aliqua unio ad ipsum bonum ; tum quia etiam ipse amor est quoddam bonum quod jam habetur, et ideo delectat. Sic ergo ipsummet propositum deliberatum , quo anima dicat se cultui Dei, delectat illam, quia hoc ipsum aestimat magnum bonum suum, maxime si jam amat, et ex amore se subjicit Deo. Et praeterea , quia nunquam habet talem atfecium sine spe exequendi illum, ipsamet spe gaudere incipit. Apprehendit enim anima cultum illum, ac si actu exhiberetur, imo ipso affectu incipit exhibere illum, et ideo jam delectat. Addo deinde cum D. Thoma, art. 4, ex hoc capite et ex aliis nasci, ut haec devotio non sit pura laetitia, sed etiam habeat aliquam tristitiam adjunctam. Nam, sicut spes beatitudinis delectat, absentia vero et dilatio contristat, ita affectus devotionis ad Deum delectat, contristat autem vel timor deficiendi in illo, vel infirmitas propria ad colendum Deum, sicut ei debetur. Tamen haec sunt quasi ex accidenti, per se autem est ut bonus ille affectus delectet.
14. Devotionis effectus. — Atque hinc tandem obiter explicatum est qui sint devotionis vel mentalis orationis etfectus ; nam et sunt invicem sibi causae, et ita sunt etiam invicem effectus; et omnes effectus et utilitates quae attribuuntur orationi mentali, et cap. 1 hujus libri tactae sunt, possunt devotion tribui, quatenus et ipsam orationem nutrit, et per se ad omnes conferre potest , quatenus affectus quidam universalis est imperans caeteris. Hinc Sanctus Bonaventura, in dicto Opusc. ultim., cap. ultim., tomo 2, devotioni accommodat omnia quae de oratione mental et fructibus ejus dici solent ; et in c. 3 ejusdem tractatus qui est de sex alis Seraphim, devotio- nem esse definit, fulcimentum religionis, et pin guedinem omnis eaercitii virtutis. Et Ambros., lib. 3 de Abraham, cap. 5, generaliter dixit : Zabet uberes fructus celerata devotio. Nam devotio illa generalis, maxime si habeat adjunctam spiritualem laetitiam, promptum et facilem hominem reddit ad totum Dei famulatum ; unde Psalmo 118 David aiebat : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meun. Denique omnes modi fructificandi spiritualiter , in superiori libro circa orationem explicati per modum meriti, impetrationis et satisfactionis , vel etiam congruae dispositionis, in totam orationem mentalem et omnes actus suos, et praesertim ratione devotionis et petitionis conveniunt ; habent enim eamdem rationem, ut per se satis constat. Dices: cur ergo D. Thom., dicta quaest. 82, art. 4, solam spiritualem laetitiam posuit ut effectum devotionis? Respondeo, quia solum egit de effectu, qui per modum passionis et proprietatis ex affectu devotionis resultat ; alii enim modi effectuum seu causalitatum communes sunt, et non habent in hoc actu peculiarem rationem.
On this page