Caput 9
Caput 9
Quid contemplatio sit, et quomodo ad mentalem orationem comparetur ?
1. Inter actus seu partes orationis mentalis posuit Bernardus (ut supra vidimus) contemplationem, estque quasi terminus ad quem in hac vita potest mens humana ascendere ac pervenire ; et ideo ad hujus loci, et doctrinae complementum spectat hujus actus consideratio. Neque est nunc in animo tractare de vita activa et contemplativa , earumque disünctione, quod praestitit D. Thom. 2.2, a q. 119 usque ad q. 182, quia de hac re commodius dicemus infra tractando de statu religioso ; nam illa distinctio principaliter in hunc statum spectat. Vita enim contemplativa non dicit tantum contemplationem ipsam, sed statum vitae, qui ad contemplationem praecipue ordinatur ; hic auténi solum de ipsa contemplatione , quae est quasi terminus et finis ejus vitae, quae ad illum ordinatur, disserimus. Unde supponimus contemplationem esse aliquam operationem mentis, ad cujus usum potest aliqua vita seu status institui, qui plura alia requirit, ut postea videbimus. Quod autem contemplatio operatio mentis sit , ex vocis significa- tione et ex communi omnium consensu supponi debet, constabitque apertissime ex dicendis.
2. Ad quam potentian pertineat contemplatio? — Potest autem imprimis de contemplatione quaeri, an sit operatio intellectus, vel voluntatis, vel utriusque potentiae. Nam Patres variis modis illam definiunt, vel de illa loquuntur. Augustinus, lib. de Spirit. et anim., c. 32 : Contemplatio (inquit) est perspicuc veritatis jucunda admiratio ; ubi substantiam contemplationis videtur ponere in admiratione , quae tamen habeat adjunctam jucunditatem ex veritatis intuitione, quam supponit ; similiter Bernardus, lib. 5 de Consid., in fin., ait primam et maximam contemplationem esse admirationem majestatis. At juxta Damasc., lib. 2 de Fide, c. 15, admiratio voluntatis actus esse censetur, et ad timorem quemdam pertinere. Aliter Bernardus, lib. de Scala Claustr. : Contemplatio (inquit) est mentis in Deum suspensee elevatio , eternee dulcedinis gaudia degustans. Quae verba ambigua videbantur, quia ad utramque potentiam accommodari poterant; ea vero statim exponere videtur dicens : Contemplatio est ipsa dulcedo, qua jucundat et reficit. Est ergo contemplatio delectatio de Deo, quae in voluntate est, et plane idem esse videtur quod devotio. Gregorius autem, Homil. 14 in Ezech., et 6 Moral., c. 18, summam contemplationem ponit in affectu charitatis, in quam sententiam inclinant Bonavent. et alii infra referendi, c. £1et 13. At vero D. Thomas 1. 2, q. 180, art. 1 et 3, distincte enumerans omnes actus intellectus et voluntatis, qui ad contemplationem concurrere possunt , substantiam et essentiam contemplationis ponit in uno actu intellectus, qui est veritatis divinae intuitio, seu inspectio intellectualis ; reliquos vero actus ait, vel antecedere, vel subsequi actum contemplationis , illique aliquo modo deservire. Cum qua D. iThomae sententia consonat detinitio Bernardi, l. 2 de Consid., c. 2: Contemplatio est verus certusque intuitus animi de quacumque re, sive apprehensio veri non dubia. Et banc opinionem sequitur Dionys. Carthus., in lib. de Mystica Theolog. Dionysi, et est communiter recepta; videtur tamen esse posse quaestio de nomine, et ideo res ipsa prius explicanda est, supposita propria significatione vocis.
3. Varie conutemplationis sigmficationes Jucta latinitatem et Theologiam, et ad quam poteutiam spectet jumta primum modum.—Possu- mus ergo de contemplatione loqui, vel late, secundum totam latitudinem significationis quam habet latinum verbum contemplor ; vel stricte, secundum Theologicum usum, et praesertim prout est opus gratiae, et ad salutem animae ordinatur. Priori modo dubitari non potest quin contemplatio sit opus intellectus ; nam contemplari idem est quod mente considerare, unde in rigore comprehendit non solum intuitionem et quasi visionem veritatis, sed etiam inquisitionem, meditationem, ac denique quamcumque considerationem , qua ad veritatis cognitionem tendat, et in ea sistat. Sic enim distinguere solent philosophi contemplationem a praxi, et pro eodem fere accipiunt contemplationem, quo speculationem. Atque hoc modo dixit philosophus, secundo Metaphys., text. 3, finem contemplationis esse veritatem, utique intellectam, seu cognitionem veritatis. Sic etiam dixit Cicero, lib. 1 Academ. quaestion. , contemp!ationem , considerationemque nature esse naturale quoddam animorum palulum ; et lib. 4 de Finib., ait, contemplationem esse meditationem et considerationem rerum occultiorum. Quia vero in veritatis speculatione inquisitio aut meditatio est quasi via, cognitio autem et intuitio veritatis Inventae est quasi finis et terminus, ideo contemplatio quasi per antonomasiam significare videtur ipsam intuitionem veritatis, et attentam illius considerationem, non per modum inquisitionis, sed tanquam aspectum veritatis jam inventae.
4. Contemplationem apud Theologos strictius sumi, ad quod eapenduntur vocum ad intellectum spectantium significata. — Quid proprie cogitatio significet. — At vero contemplatio Theologica magis restrictam significationem habet. Nam imprimis differt ab illa generaltate considerationis, quia non significat inquisitionem aut meditationem, sed terminum inquisitionis, qui est veritatis quaesitae et inventae intuitio, quod satis constat ex communi usu, et ex doctrina D. Thoma et Bernardi proxime citata, et declarabitur amplius ex distinctione vocum ad intellectum pertinentium. Nam D. Thom. supra plures voces enumerat ad intellectum spectantes : Cogitatio, consideratio , meditatio, speculatio , auditio, lectio, locutio , visio, seu contemplatio. Et omnium significata distinguit, ut tandem concludat, contemplationem ex parte intellectus proprie consistere in illo mentis intuitu. Cogitatio ergo in una significatione, et (ut ego opinor) magis propria, generaliter significat quamcumque cognitionem, vel actualem intellectus applicationem ad cognoscendum, ut notavit etiam Augustin., 14de Trinit., cap.7; specialiter vero Richard. de Sanct. Victor., lib. de Contemplat., cap. 3 et 4, cogitationem dicit esse animi respectum ad ecagationem pronum. Quod exponens D. Thom. ait, ad cogitationem pertinere multorum inspectionem, ut tandem una veritas colligatur. Unde in negotio contemplationis seu mentalis orationis videtur, juxta intentionem Rickardi, cogitatio pertinere ad initium istius mentalis exercitii ex parte intellectus, ita ut cogitatio sit quasi prima apprehensio, repraesentatio, aut applicatio intellectus ad materiam de qua vult aliquis meditari aut contemplari, quia tunc incipit de tali re cogitare. Et tunc etiam mentis respectus ad evagationem pronus quasi limitatur ad talem materiam, ut supra tactum est, quia illa evagatio multum impediret mentis orationem, seu meditationem. Unde quamdiu intellectus immoratur in concipienda, vel interius formanda re de qua considerare vult, vel anceps est, an de hac vel illa meditari debeat, solum cogitare (juxta hunc loquendi modum) et nondum meditari dicitur. Atque ita huic cogitationi correspondet lectio, quam supra explicavimus ex Bernardo; lectio enim in tantum deservit, in quantum hanc cogitationem excitat ; idemque est de sermone vocali, et quocumque alio signo exteriori, quod mentem ad hanc cogitationem possit excitare.
5. Quid significet consideratio. — Quid significet speculatio. — Lectio, et auditio. — Locutio mentalis. — Consideratio similem fere distinctionem habet; nam in rigore generalis vox est, quamcumque intellectus operationem significans, ut ex Arist., 3 de Anima, notat D. Thom. supra. Specialiori vero significatione definit illam Bernardus, lib. 2 de Considerat., cap. 2, dicens : Consideratio est intensa ad investigandum interrogatio , vel intentio animi cestigantis cerum. Quo modo consideratio idem est quod meditatio, ut D. Thomas advertit, et idgo consideratio non est novus actus a caeteris distinctus. De meditatione vero jam dictum est. De speculatione divus Thomas ait in praesenti idem significare quod meditationem, quia non est (inquit) dicta ab specula, sed ab speculo. Speculari ergo Deum, est ex creaturis ipsum investigare; nam etfectus sunt quasi speculum in quo causa cernitur, et ideo dixit Paulus, secundae Corinthiorum tertio, in hac vita nos gloriam Domini speculari. Posset autem facile speculatio dici ipsa qualiscumque intuitio causae, quatenus ad eam inquisitio jam pervenerit, licet per effectus comparata fuerit; et ita idem erit speculatio, quod contemplatio ex effectibus. Igitur ex hac etiam voce numerus intellectuallum actuum non crescit. De lectione item et auditione nihil dicere necesse est ; nam, ut pertinent ad sensus corporis, pertinent ad solam objecti vel materiae applicationem, non ad ipsos mentis actus, de quibus nunc agimus; si autem considerentur quantum ad id quod m intellectu generant, nihil aliud quam cogitationem vel considerationem proxime efticiunt. Locutio item mentalis, quae in praesenti negotio intervenire potest, solum est oratio, seu propria petitio, de qua etiam jam diximus, et constat esse a contemplatione distinctam, quia petitio non est cognitio, contemplatio autem cognitio est, unde dicitur Sapient. 7: Invocavi (quod ad orationem spectat), et venit in me Spiritus sapientic, quod pertinet ad contemplationem, quia oratio intelligentiam impetrat.
6. Visionem specialiter contemplationem dici posse, et Theologicam hanc contemplationem bifariam differre a philosophica. —Solum ergo relinquitur visio, quae speciali modo contemplatio dici possit, et ita differt a lectione seu cogitatione, et a meditatione et oratione, estque ultimus actus intellectus, qui in hoc mentali exercitio intervenire potest. Oportet vero addere, hanc contemplationem Theologicam seu religiosam in duobus dilfferre a philosophica seu communi contemplaticne. Primo, quod contemplatio late sumpta, seu philosophica in quacumque materia et veritate potest versari ; et ita Philosophia vocatur contemplativa scientia, et aliae similes ; Theologica vero contemplatio solum circa Deuin per se primo versatur, et secundario circa res divinas, velopera aut beneficia Dei, veleffectus, quatenus ad ipsius cognitionem conferunt. Ita docuit D. Thomas, d. q. 180, art. 4, quia contemplatio haec Theologica est finis humanae vitae ; unde in patria, ubi erit perfecta beatitudo, illa consistet in perfectissima contemplauone Dei, per claram, nimirum, et apertam visionem. Hic autem non potest ad illam contemplationem deveniri, neque haec contemplatio visio appellatur, eo sensu ut sit clara intuitio rei contemplatae, ut in se est; sed solum ut significetur esse veluti simplex veritatis intelligentia pro hujus vitae capacitate ; sic ergo circa Deum versari necesse est contemplationem, in qua finis et beatitudo hujus vitae ponenda est. Quia vero in hac vita Deum immediate et in se contemplari non possumus, ideo etiam contemplari opera ejus, ut ad ipsum nos ducunt, secundario ad contemplationem pertinet.
7. Contemplatio triplem circa res creatas, et qua illarum proprie sic appelletur. — Hic vero obiter adverto tripliciter posse nos in hac vita res creatas contemplari, seu earum cognitionem et scientiam quaerere: uno modo, in tali cognitione sistendo, tam ex parte intellectus, qui nihil aliud cogitat quam veritatem creatam, quam ex parte voluntatis, quae non refert illam cognitionem in Deum ; et haec speculatio nullo modo meretur nomen contemplationis, de qua nunc tractamus. Secundo modo possumus has scientias speculari, sive meditando, sive veritatem ipsam in se considerando, per intellectum nihil ultra agendo, id est, per talem considerationem nihil pro tunc de Deo cogitando, sed tantum per voluntatem referendo illud studium in gloriam Dei, vel ut postea majorem de illo cognitionem consequamur, vel ut illa scientia in ejus obsequium postea utamur; et haec speculatio in parte contemplationis ab aliquibus ponitur ex docirina D. Thom. 2. 9. q. 179. art. 9, ad 3. Dico tamen aliud esse loqui de vita contemplativa, aliud de contemplatione ipsa, quam nunc ut partem orationis mentalis consideramus, et illud studium recte dici pertinere ad vitam contemplativam, ut infra latius dicam, tractando de religioso statu ; ad contemplationem vero propriam non pertinere, ut per se constat. Tertio ergo modo contemplari quis potest opera Dei cum habitudine ad Deum, ad quem intellectus ascendit, vel ascendere conatur ex illis effectibus, et hoc modo consideratio illa est vera contemplatio, licet non sit tam perfecta, sicut contemplatio Dei in se.
8. Aliud contemplationis Theologice a Philosophica discrimen. — Secundo differt haec contemplatio christiana a communi et philosophica, quod non est mere speculativa, sed debet esse practica, tum ex veritate contemplata, tum ex intenti one operantis. Quod sumo ex D. Thoma 2. 2, q. 45, art. 3; Dionys,, c. 9 de Divin. nom., et Bonav., Opusc. de septem itineribus aeternitatis, in 6; Gerson., in lib. de mystica Theolog. Primumque ita declaro, quia contemplatio haec, etiamsi sit de Deo ipso, cujus majestatem, bonitatem, aut alia attributa considerat, non sistit in Deo, ut intelligibilis est, sed ponderat eum, ut est dignus gloria, honore, etc., et nisi ad hoc extendatur, non meretur nomen contemplationis, quae sit pars mentalis orationis, vel ad hoc exercitium pertineat. Quia finis hujus contemplationis debet esse unio cum Deo, et ideo necesse est ut non solum speculative, sed etiam practice Deum ipsum contempletur, quantum, scilicet, Deus ipse practice considerabilis est. Unde etiam ex intentione operantis contemplatio illa debet esse practica, id est, ad veram sanctitatem ordinata. Sic applicare possumus verba illa Ambrosii, lib. 1 de Abraham, c.5: Non otiosus sedet, qui longe aspicit. Quod ipse dixit de Abrahamo, qui sedebat eo animo, ut a longe videret an peregrinus veniret, quem hospitio reciperet ; sic ergo nos dicimus contemplationem, qua longe aspicimus Deum, eo tendere debere, ut ei uniamur, et ut corloco hospitii ipsi offeramus. Hanc contemplationem consulebat David, Psalm. 45, dicens: Facate, et videte quoniam ego sum Deus ; ex quo loco colligit Bernard., lib. 1 de Consid., c. 7, nihil magis pertinere ad cultum Dei, quam considerationem hanc vel contemplationem, eique vacare esse pietatem. Quo plane ostendit exercitium hoc debere esse practicum, et ad cultum Dei seu pietatem ordinatum.
9. Contemplatio conjuncta est cum actu voluntatis. — Atque hinc colligimus contemplationem hanc necessario habere conjunctum voluntatis actum. Hoc etiam docuit D. Thom., d. q. 180, art. 1 et ultim., ubi et antecedentem et subsequentem actum ponit. Antecedentem quidem ponit ipsum affectum contemplandi, quia contemplatio actus humanus est ac voluntarius, et ideo necesse est uta voluntatis actu procedat; et quia est actus pietatis, ac divini cultus, oportet ut ab affectu erga Deum vel divinum cultum procedat. Ait vero D. Thom. hunc affectum interdum esse ipsius contemplationis, interdum vero esse amorem rei contemplatae, nimirum Dei. Prior aftectus videri potest imperfectus, et insufficiens ad studiosam contemplationem, de qua tractamus, quia non videtur practicus, sed mere speculativus, qualem etiam habet ad speculationem, qui metaphysica vel mathematicis studet, quia ad illam speculationem affectus est; nihilominus tamen si quis ex consideratione ipsiusmet contemplationis et fructuum ejus, ad illam sit affectus, et ex hoc affectu ad illam applicetur , satis practica et studiosa est applicatio. Potestque ille affectus interdum esse ex religione ipsa, si fera- tur in contemplationem sub ratione cultus divini, nam revera est magnus cultus Dei, ut Bernardus dixit. Nam ipsamet divina majestatis actualis consideratio est quaedam Dei gloria, ideoque ut cultus ejus appeti potest. Interdum vero potest es$e illa propensio ex affectu proprii commodi, non humani, sed supernaturalis , qui ad spem reducitur; nam contemplatio magnum spirituale commodum secum affert, et ideo hoc etiam modo propter proprium commodum honestissime appeti potest contemplatio.
10. Contemplationem em affectu charitatis amari debere. — Masime vero amari potest et debet ex affectu charitaus ad Deum ipsum, quatenus amicitiae proprium est uniri amico, et adesse illi, atque cum illo colloqui. Quomodo Beati in patria amant visionem beatam, non tantum ut proprium commodum suum, sed maxime ex charitate Dei, tum quia per illam habent praesentem quem amant , tum etiam quia vident per illam maxime glorificari Deum. Contemplatio autem hujus vitae est quaedam participatio et imitatio illius visionis, ut significavit Augustinus, lib. 1 de Trinit.. c. 8 et 9; ità ergo amanda est ex amore ipsius Dei. Unde tale desiderium ipsius contemplationis supponit perfectum amorecm Dei in se, et propter se, ut per se constat, ideoque recte dixit D. Thomas, contemplationem perfectam nprocedere em charitate ipsius Dei ; ex quo infert in eodem art. 1, et latius in 7, habere contemplationem hanc in voluntate actum consequentem, quem appellat terminum ilius, scilicet delectationem magnam, quae ex contemplatione Dei nascitur. Quam dicit superare omnem aliam delectationem, quia, ut spiritualis est, ex genere suo excedit omnem corpoream delectationem, ut in prima secundae, quaest. 33, art. 5, idem Sanctus ostendit. Inter spirituales vero excedit, tum ratione nobilissimae operationis ad quam consequitur, qualis est ipsa intellectualis contemplatio ; tum maxime ratione amoris ipsius Dei, ex quo (ut dictum est) ipsa contemplatio nascitur. Dices : si contemplatio supponit amorem, necesse est ut contemplationem supponat, quia nou potest esse amor nisi ex intelligentia; ergo prima contemplatio non potest esse ex amore. Respondeo : si sit sermo de amore ipsius contemplauonis, ille potest esse ex fama, ut sic dicam, et ex abstractiva cognitione et aestimatione contemplationis. Si vero sit sermo de amore ipsius Dei, potest esse conceptus ex alia co- gnitione, quae ad statum contemplationis, de qua nunc agimus, non attigerit, sed ex meditatione vel alia fidei consideratione habeatur.
11. Perfectior est amor Dei contemplationem subsequens , quam ille, qui eam preecedit. —lUiltimo vero addendum est, habere contemplationem in voluntate amorem Dei, qui ad illam consequitur, in majori perfectione et gradu, quam ad illam supponatur. Hoc praemisit D. Thom. in dicto art. 1 et 7 in corpore; illud vero addit statim in solutione ad primum , ex Gregor., homil. 14in Ezech., dicente, quod cum quis ipsum, quem amalt, viderit, in amorem ipsius amplius ignescit. Et hec (inquit D. Thom.) est ultima perfectio contemplativee vite, scilicet ut non solum ipsa veritas videatur , sed etiam ut ametur. Et ob hunc amorem existimo dictum esse ab August., serm. 43 de Tempore : Una sola contemplatio Dei est, cui merito omnia justificationum merita, et universa virtutium studia post ponuntur. Nam est illa pars de qua dixit Christus, Lucae 10 : Optimam partem elegit sibi Maria. Optimum enim hujus vitae est Dei charitas, maxime quando est ignita et fervens, ut in contemplatione ex Dei consideratione esse solet. Unde etiam Bernardus, libro de Amore Dei, cap. 1, sic de contemplatione inquit: Homec est munditia mea. hec fiducia, lec justitia, contemplatio bonitatis tue, btone Domaine. Quae omnia non nisi ratione charitatis dici possunt. Tandem hoc confirmari potest exemplo ultimae et felicissimae contemplationis, cujus haec est participatio; nam ex illa nascitur ardentissimus in Deum amor. Est tamen differentia; nam ibi propter claram visionem amor cum necessitate nascitur; unde fit ut amplius non crescat, quia a princi, io fervet, quantum potest ; et cum jam sit in termino, non accipit majores vires ut crescat : hic vero amor semper est liber, et est in via, ideoque semper crescere potest; et quo ille crescit, eo etiam vel attentio, vel perspicacia intellectus augetur, et inde rursus voluntas vehementius excitatur ad amandum, atque hoc modo in hoc felici hujus vitae statu magis ac magis augetur tam charitas, quam cognitio Dei, et in hoc maxime illius perfectio consistit.
12. Amor ea contemplatione ortus in voluntate ad charitatem vel devolionem pertinere potest. — His adde, posse haec omnia intelligi de amore charitatis proprio, et de proprio actu devotionis ad religionem pertinente, prout supra illum explicuimus. Nam etiam haec devotio ex contemplatione ipsa maxime nascitur, sive sumatur pro substantiali devotione, sive pro accidentali suavitate, quae ad illam consequitur. Nam imprimis ex contemplatione majestatis et sublimitatis Dei oriri solet admiratio illa, per quam Bernardus primum gradum contemplationis descripsit. Est autem admiratio reverentialis quidam timor, ut alias cum Damasceno explicuimus. Ex hac ergo reverentia ad Deum statim nascitur devotio per affectum submittendi se illi, et omnem cultum ac honoremilli exhibendi, et ideo dixit Bernardus nihil ita pertinere ad cultum Dei, sicut vacare, et videre quoniam ipse est Deus. Nam contemplatio non minus est de majestate et excellentia Dei, quam de bonitate ; et ideo non minus excitat religiosam devotionem quam dilectionem; imo, etiamsi charitas propinquior et excellentior sit, semper timore reverentiali, atque adeo affectu submissionis et cultus est quasi temperanda,. ut securius incedat. Maxime quia perfecta hujus vitae contemplatio non tantum amorem affectivum seu objectivum, sed obedientialem et operativum requirnt, juxta illud : Qui diligit me, mandata mea servabit. Ex hoc autem amore statim nascitur affectus devotionis ad Deum. Et tunc est perfecta suavitas et dulcedo contemplationis, de qua legi potest Bernardus, dicto lib. 1 de Amore Dei, cap. 1; et Greg., hom. 14 in Ezechielem.
13. Contemplationem esse mentalem orationem perfectiorem, iu eaque inveniri voluntatis et intellectus actus.—Concluditur ergo ex omnibus dictis totum munus contemplationis esse orationem quamdam mentalem in gradu altiori, et in lllo exerceri actum intellectus et voluntatis. Imo, si quis recte consideret, cx parte voluntatis nullus novus actus additur in contemplatione, praeter eos quos supra numeravimus, sed addi tantum videtur quaedam major eorum perfectio accidentalis, vel in intensione, et fervore devotionis et amoris Dei; vel in quadam majori quiete et uniformitate animi in talibus actibus exercendis, ut cap. seq. amplius explicabimus. Ex parte autem intellectus ultra actus superius positos, quae omnes ad meditationem reduximus, addit contemplatio simplicem quemdam intuitum veritatis aeternae jam inventae et cognitae, de quo actu pauca statim subjiciam. Jam vero tractare vel controvertere quid ex his sit substantialiter contemplari , parvae utilitatis est, vixque esse potest nisi contentio de verbis ; non est enim dubium quin vis vocis contemplationis rem intellectus significet. Tamen etiam est certum, charitatem ibi praeeminere, nam in via longe perfectior est, et illa esse debet finis et scopus totius contemplationis. Ita sensit Alens., 4 part., quaest. 26, memb. 3, art. 5, S2. dub. ult., ubi quaerit ntrum in oratione altius elevetur intellectus quam voluntas; et respondet, in via et in oratione perfecta altius elevari voluntatem, quia charitas supereminet scientiae, ut dicitur ad Ephes. 3. Quod etiam significatur ibi a Paulo dicente: /n charitate radicati et fundati, u possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, que sit latitudo, et longitudo, et sublimitas et profundum, ut Bernardus existimat, lib. 5de Consider., cap. 13. Nam comprehendere (inquit) diait, non cognoscere, ut non curiositate contenti scientie , tota cura fructui inhiemus. Non enim in cognitione est fructus, sed in comprehensione. Quid autem sit comprehendere, ita exponit, cap. 14: Sancti igitur comprehendunt. Queris quomodo? s S anctus es, comprehendisti ; si non es, esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et luec gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte affecta anma veluti duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit, tenet, et ait Tenui ewn, nec dimittam. Vel dicere certe possemus haec duo brachia esse intuitionem ipsam intellectus cum amore voluntatis ; utrumque enim videtur requiri ad veram contemplationem. Nam intuitio sine affectione, quamvis esse possit, quia est prior, et quia affectus non necessario sed libere sequitur, tamen tunc magis meretur nomen studii vel curiositatis, quam proprie contemplationis , de qua tractamus. Amor vero sine cognitione esse non potest, uti mox videbimus; si tamen esset, magis mereretur nomen contemplationis ipse solus, quam sola cognitio. Quid ergo sit contemplatio, et quomodo ad orationem, devotionem et alios actus comparetur, satis explicatum est.
On this page