Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

An contemplatio sit propria perfectorum, ubi de triplici statu, seu via orationis mentalis, purgativa, illuminativa, et unitiva, sive incipientium, proficientium et perfectorum

CAPUT XI. AN CONTEMPLATIO SIT PROPRIA PERFECTORUM, UBI DE TRIPLICI STATU, SEU VIA ORATIONIS MENTALIS, PURGATIVA, ILLUMINATIVA, ET UNITIVA, SIVE INCIPIENTIUM, PROFICIENTIUM ET PERFECTORUM.

1. Tituli quaestionis declaratio. — Esplicato proprio contemplationis actu, et quem locum in oratione mentali habeat, facile est intelligere quas causas vel effectus obtineat, nam in his fere proportionem servat cum actibus devotionis ac meditationis. Ut tamen hoc melius intelligatur, declarare oportet quam dispositionem praerequirat contemplatio in subjecto suo, quam vero secum afferat, ubi simul declarabitur in quibus personis esse possit. Supponimus autem nos loqui de contemplatione hominum viatorum; nam contemplatio patriae per visicnem, altiora principia, majoremque animi puritatem requirit, juxta illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ex his autem verbis cum proportione videtur sequi, contemplationem hujus vitae solis viris in vita et sanctitate perfectis posse convenire. Quia contemplatio, aut est perfecta unio cum Deo per amorem, vel est perfectissima Dei intuitio, quae in hac vita esse potest; utraque vero est propria perfectorum. Quod etiam frequenter docet Gregorius, praesertim libr. 5 Moral., cap. 24 et 25, in illa verba Joan. 5 : Ingredieris in abundantia sepulchrum; ubi per sepulchrum contemplativam vitam intelligit, quam tunc quis in abundantia ingreditur, quando in pace habet tabernaculum suwm, ut antea ibidem dicitur, id est, quando corporis passiones perfecte moderatus fuerit. Unde homil. 14 in Ezech., late ostendit prius necessarium esse per activam vitam in virtute perfici, quam aliquis valeat contemplationis dulcedinem degustare. Similiter Bernardus, sermon. 3 de Circumcis., postquam de exercitio sapientiae, humilitatis, aliarumque virtutum multa dixerat, subjungit : Jam vero cum in his diutius fueris exercitatus, roga darài tibi devotionis lumen, diem serenissimum , et sablat hum mentis, in quo tan- quam emeritus miles in laboribus universis vicas absque labore, etc. De eadem re ad eumdem modum scripsit optime Gerson, tractat. de Contemplatione, a cap. 16, alphab. 74, litter. A.

2. Triplex status contemplationi seu oravioni mentali vacantium. — Quamvis autem haec doctrina, per se spectata et moraliter intellecta, vera sit, nihilominus aliqua limitatione ac declaratione indiget; quia nec contemplatio ita est virorum perfectorum propria, ut in eis solis omnino inveniatur ; nec etiam ita est finis vitae perfectae, ut non possit et debeat esse medium ad perfectionem acquirendam. Ut hoc igitur explicemus, distinguere hic oportet tres status eorum, qui contemplationi vel generalius mentali orationi vacant, quae distinctio ad complementum doctrinae de oratione mentali necessaria est. Quidam ergo esse dicuntur in statu incipientium, alii proficientium, alii perfectorum. Sic enim distinxit D. Thom. 2. 2, quaest. 24, artic. 9, tres charitatis gradus, incipientis, proficientis, et perfectae; quos ait distingui, non ex intensionis gradibus, sed ex variis studiis et actionibus hommnis habentis charitatem, ordinatis ad perfectionem et usum ejusdem charitatis. Nam gradus intensionis uniformes sunt, et secundum eos potest charitas in plures gradus dividi pro arbitrio dividentis ; imo in infinitum dividi potest, sicut in infinitum potest augeri, si divisio per partes proportionales fiat. Debet ergo divisio illa sumi secundum varia studia quae ipsa charitas in subjecto suo requirit, juxta varias illius dispositiones; unde etiam contingere poterit ut charitas ipsa in re sit satis intensa quoad gradus, et nihilominus sit in statu incipientium, ut patebit.

3. De inceptione, et duratione illius triplicis status. — Incipientium ergo status incipit quidem cum ipsa justificatione; durat autem quandiu aliquis non habet passiones ita saltem moderatas, ut facile superet tentationes, prout ad peccandum mortaliter inclinant, neque comparavit facilitatem aliquam in exercenda virtute. Denique quamdiu indiget quasi continua pugna ad conservandam et exercendam charitatem, vel alias virtutes sine quibus ipsa esse non potest. Prius enim quam homo justificetur, non numeratur in aliquo istorum trium graduum ; quamvis si jam decrevit efiicaciter ad justitiam se praeparare, et, ut se convenienter disponat, interius se colligit, et de Deo vel rebus divinis cogitat, meditando aut orando, jam censetur inchoare statum incipienfium; quia qui Deum quaerit, jam Deum habet, et verisimile est illum jam esse justificatum. Durat autem ille status etiam post justitiam acquisitam, quamdiu acriter pugnatur cum vitiis et passionibus. Postquam autem passiones ad aliquam moderationem redactae sunt, et jam facile vitantur mortalia peccata, et ad virtutes augendas per se attenditur, status esse dicitur proficientium, qui durat, quandiu difficile vitantur venialia peccata, et frequenter committuntur, quia et temporalia multum delectant, et mens variis phantasmatibus, et cor multis desideris facile agitatur, quae omnia exercitio virtutum paulatim auferuntur ; et ita hic status durat, donec status perfectorum incipiat, quod ordinarie esse solet vel toto, vel majori vitae tempore. Perfectorum autem status inchoari censetur, quando animus a temporalibus omnibus ita est abstractus, ut pacem habeat, et variis desideriis non agitetur, nec passionibus ordinarie moveatur, sed in Deum asit totus principaliter intentus, et aut semper, aut frequenter attentus. Perfectio enim hujus vitae in duobus praecipue consistit, scilicet, in jugi ac frequenti Dei memoria affectuosa, et diminutione peccatorum, etiam venialium, ut sumitur ex D. Thom. 2. 2. quost. 1814, art. 1, et secundo.

4. Quemlibet illorum triwm statuum aliquid in via cum altero habere commune. — Error Pegardorum et Beguinarun damnatus a Concilio Vienn. — Ex qua declaratione constat, hos tres status nunquam esse in via ita condistinctos, quin unusquisque illorum aliquid de caeteris participet. Quilibet ergo illorum ab eo, quod in ipso pradominatur, nomen et rationem accipit. Nam imprimis in hac vita nunquam ad eum gradum perfectionis pervenitur, in quo proficere homo non possit et debeat ; contrarius enim fuit error Begardorum et Beguinarum, dicentium in hac vita perveniri posse ad eum perfectionis statum, in quo neque ultra proficere, nec de lapsu timere, nec passiones fraenare, necesse sit. Qui error damnatus est a Concilio Viennen. sub Clemente V, in Clemen. Ad nostrum, de Haereticis. Quantumcumque ergo aliquis in hac vita perfectus sit, progredi debet in via Dei, ne regrediatur, juxta Gregorii sententiam; participat ergo aliquid de proficientium statu. Timere etiam debet, et castigare corpus suum, ne, cum sibi videtur perfecius, reprobus inveniatur ; si enim Paulus de se simmilem protult sententiam, 1 Corinth. 9, quis audebit majorem perfectionem sibi promittere? Quoad hoc ergo participant etiam perfecti proficientium siatum, imo interdum etiam incipientium. Nam ut Gregorius dixit, dicta homil. 14 in Ezechiel., interdum permittit Deus viros perfectos, et maxime contemplativos, gravissimis tentationibus vexari ad elationis spiritum corripiendum. Unde a fortiori fit, ut multo magis proficientes interdum sentiant molestias et difficultates incipientium. Imo interdum majores, quia, ut Bernardus dixit dicto sermone de Circumcis., aliquando Deus incipientibus communicat aliquid de dulcedine et suavitate perfectorum, ut ad spem et perseverantiam animentur, et tunc facilius operantur quam alii diutius exercitati. Regulariter vero, et quantum est ex vi status, non ita est, sed servatur discrimen supra declaratum.

5. Triplex via seu gradus in oratione mentali distinguitur juata tres illos status. — Juxta hos igitur tres gradus charitatis, vel personarum quae in charitate vivere et proficere studeut, tres etiam gradus seu via in mentali oratione distingui solent, purgativa, scilicet, illumminativa, et unitiva ; et purgativa dicitur esse propria incipientium, illuminativa proficientium, et unitiva perfectorum. Habetque haec partitio fundamentum in Dionys., cap. 3 de Coelesti hierarch., et cap. 3et5de Ecclesiast. hierarch.; estque vulgaris apud Scriptores praesertim mysticos, et est in ratione fundata. Quia in primis oratio, consideratio, seu meditatio, ac devotio omnibus pietatis cultoribus necessaria est, ut per se constat, et ex supra dictis patet: nam utilitates orationis mentalis omnibus communes sunt. Ergo exercitium hoc sanctum in omnibus locum habet. At non potest aequaliter in omnibus inveniri, quia non omnes sunt aeque dispositi et affecti; ergo juxta varios status orantium, ita etiam diversi esse debent orandi gradus et modi. Recte igitur illis tribus statibus hominum tres hae orandi viae accommodantur.

6. Triplex illa via, seu gradus amplius distinguitur ex fine quem wnusquisque respicit, et quibus mediis eun comparet. — Quod facilius patebit partitionem declarando. Distinguuntur enim illa viae, primo quidem in fine proximo : nam purgativa primo ac per se tendit ad disponendam animam, tum ad justificationem a peccatis commissis, et ad satisfaciendum pro illis, tum ad praeservationem a futuris, vincendo passiones et pravas consuetudines, ac similes peccatorum reliquias, vel occasiones. Illuminativa per se tendit ad profectum virtutum, et majorem passionum moderationem , quae non solum in gravioribus peccatis vitandis, sed etiam in levioribus minuendis, et iu moralibus virtutibus exercendis facilitatem praebeat. Unitiva, ut nomen ipsum prae se fert, praecipue occupatur in unione ad Deum per amorem, et in actuali usu et exercitio illius. Et juxta hos fines distinguuntur etiam in interiori exercitio actus mentis, et materia circa quam versatur, quia necesse est ut media sint fini accommodata. Unde purgativa via praecipue versatur in actibus compunctionis quibus anima ad justificationem disponitur, et consequenter in firmando animo circa propositum conservandi justitiam. Et quoniam initium justitiae ordinarie solet esse timor, ideo meditationes illae, quae timorem, confusionem et dolorem excitant, solent esse incipientibus, qui in via pureativa versantur, accommodatae. Proficientes autem magis exerceri debent in virtutum moralium usu, et ideo de illis, et de honestate ac utilitate earum, et de exemplis Christi et Sanctorum, tum in virtutibus operandis, tum in perferendis malis frequentius cogitare debent. Unde fit, ut circa viam virtutis, et modum crescendi in illa, magis ac magis eorum mentes illuminentur, et ideo haec via illuminativa dicitur, practica scilicet illuminatione, quae ad exercitium virtutum moralium invitet et alliciat. Viae autem unitivae proprium est in affectibus amoris erga Deum occupari, et pace ac tranquillitate animi cum spirituah gaudio perfrui; ideoque supponit animum pacatum per purgationem et mortificationem passionum, et illuminatum per diuturnam meditationem rerum divinarum et usum virtutum. Ac propterea in hoc statu jam non est necessarius multarum meditationum usus, nec morosi discursus, sed simplex Dei, et attributorum vel beneficiorum ejus memoria cum aliqua ponderatione, majori. vel minori, juxta dispositionem personae, quantum suffticiat ad affectus illos excitandos , in quibus praecipue haec via ejusque perfectio consistit.

7. Triplex ille orantium gradus aliis nominibus ab Alense declaratur , et varie Patrum definitiones orationis jumta illum declarantur. — Doctrinam hanc attigit D. Thom. 2. 2, quaest. 24, art. 9, praecipue ad tertium, licet brevissime ; Alexand. etiam Alens., 4 part., quaest. 26, memb. 1, art. 1, explicans varias definitiones orationis a Sanctis datas, inter alias explicationes addit quamdam sumptam ex hoc triplici statu orationum. Vocat autem hos tres status, statum poenitentiae, justitiae, et perfectionis, quibus addit statum justitiae consummatae, de quo nunc non tractamus, nisi pro hujus vitae capacitate intelligatur; et primo statui accommodat sententiam Gregorii dicentis : Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare, hib. 33 Moral. , cap. 27. Item de hac oratione intelligit sententiam Hugon. , libro de Virtute orandi : Oratio est devctio em compunctione procedens. Devotio autem est pius et Ihumilis affectus in Deum, em compunctione procedens. Et recte advertit Alens., in priori sententia respexisse Gregorium ad peccatorum considerationem, quae in hoc statu frequens esse debet : IVam compunctio est, quando ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur , ut etiam Hugo addidit, cujus alia descriptio orationis et devotionis, huic statui accommodata, respectum habet ad considerationem divinae misericordiae, quae in hoc statu etiam debet esse frequens, ut animus consideratione propriorum malorum territus, et de se diffidens, ad divinam misericordiam confugiat, eamque ardentius expetat, eoque magis de illa confidat, quo de se magis diffidit. Ad statum vero et orationem proficientium, quem ipse Alens. justitiae vocat, accommodat definitionem ejusdem Hugonis, eodem loco : Oratio est conversio in Dewn, per pium et humilem affectum , fide, et spe, et charitate subnixa. Non vero declarat accommodationem : cum tamen verba ilia tam generalia videantur, sicut illa Damasceni, lib. 3, cap. 94: Oratio est asceusus mentis in Dewn, magis videtur posse huic statui accommodari definitio quam ibidem ex Augustino refert, quod sit, inguisitio rerum invisibilium ; nam hoc videtur maxime ad viam illuminativam pertinere, quia mentis illuminatio, quantum est ex parte nostra, regulariter fit per inquisitionem. Quae inquisitio (ut paulo inferius ipsemet Alens. declarat) non est pure speculativa, sed practica, ordinata ad accendendum affectum in desiderio virtutis, et oratione circa ea quae ad ejus profectum pertinent , quod totum propriissime convenit viae illuminativae. De contemplatione vero, sive via unitiva optime intelligitur definitio, seu encomium orationis, quod ex Ambrosio ibidem refert : Oratio est cibus mentis, pre- claraque alimonia suavitatis, que membra non onerat, sed in ornamenta convertit ; vel quod Bernardus dixit, ad Fratres de Monte Dei, parum post medium : Oratio est hominis Deo adherentis affectio, et familiaris quedam et pia allocutio , et statio illuminatee mentis ad fruendum , quamdiu licet. Quae ultima verba maxime declarant statum animae, quae ad unionem ascendit, nam illuminata supponitur, et in Deo quiescens ad fruendum illo. Unde inferius addit Alens. hanc definitionem Bernardi respicere statum orantis, non solum ut est justitiae, sed ut est justitiae consummatae (scilicet prout in hac vita esse potest), id est, quae ponat in anima affluentiam gratiae, per quam reddatur ad contemplandum expedita, et ad fruendum idonea.

8. Quamlibet illarum triwun viarum commwunionem cum ceteris habere , sicut etiam de triplici orantium statu dictum est ; distingui tamen juata id quod in qualibet eminet. — Ex his ergo per se satis patet quomodo contemplatio propria dicatur esse perfectorum, et cur. Ut autem magis constet quomodo sit hoc in rigore intelligendum, adnotandum superest quod, sicut illi tres gradus hominum non sunt inter se ita condistincti, quin unusquisque eorum aliquid de caeteris participet, ita neque hae tres viae ita debent inter se separari, quin in unaquaque earum aliquid ad caeteras pertinens exerceri possit et debeat. Cujus ratio uno verbo reddi potest, quia perfectio in hac vita nunquam tanta est, ;quin et sit admista multis imperfectionibus, et periculis exposita, et ideo saepe indiget adminicuIis, et remediis viae purgativae ; neque etiam imperfectio est tanta , quin saltem perfectionem charitatis admittat ; loquimur enim de hominibus , qui Dei justitiam ex toto corde quaerunt , et ideo aliquid de via unitiva participare possunt. Cum autem facilius sit medium participare ex extremis , et extrema convenire cum medio quam inter se, fit ut facilius possint illi, qui proficiunt, aliquid de via unitiva participare. Distinguuntur ergo ille viae secundum id quod in unaquaque praeeminet , quodque in ea regulariter exerceri debet.

9. Que contemplatio sit propria perfectorum, et an omnes perfecti ea fruantur. — Sic ergo dicendum est contemplationem, quae spectat ad viam unitivam, esse propriam perfectorum , quia talis contemplatio non quasi per occasionem et in transitu exercetur, sed per se, et quasi ex habitu. Talis autem con- templatio requirit animum valde moderatum et compositum , diuque exercitatum , et illuminatum; haec autem omnia non inveniuntur, nisi in his qui gradum perfectionis attigerunt. Addendum vero est non esse ita propriam, ut conveniat omnibus ; non enim omnibus viris perfectis datur, ut gradu illo contemplationis fruantur ; quod interdum contingit ex divina dispositione, pertinente ad ejus occulta judicia. Unde Bernardus, sermon. 3 de Circumcis. : Multi (ait) tota vita sua ad hoc tendunt, sed nunguam pertendunt, quibus tamen, si pie et perseveranter conati sunt, statim ut de corpore emeunt, redditur quod in hac vita dispensatorie est negatum , illuc perducente eos sola gratia, quo prius tendebant ipsi cum gratia. Aliquando etiam hoc provenit ex dispositione subjecti, quia non omnes ad contemplationem apti sunt, vel propter mentis tarditatem, vel propter nimiam naturae inquietudinem, et celerem mutabilitatem, ut Gregorius notavit, libr. 6 Moral., cap. 26; et quamvis divina gratia superare possit quasi naturalem subjecti incapacitatem , ordinarie vero illi se accommodat, et ideo in hujusmodi contemplationis usu ratio etiam naturalis complexionis, et capacitatis habenda est ; quod suo modo in toto usu mentalis orationis verum est. Cum proportione tamen, nam contemplatio dicit id quod est summum in oratione mentali, ad maximum tamen et excellens non omnes possunt pertingere ; mentalis autem oratio latitudinem habet, tantamque varietatem, ut secundum aliquem modum omnibus possit accommodari , quod ad usum et prudentiam pertinet, et ideo id non prosequor. 10. Contemplationis dulcedo in quolibet statu reperiri potest. — Denique addendum est non esse ita propriam contemplationem virorum perfectorum, quin magna ex parte degustari possit ab imperfectis, imo et ab incipientibus. Quod his verbis tetigit Bernardus, serm. 3 de Circumcis.: Ad hanc perfectionem paucs (ni fallor) perveniunt in hac vita: neque enim si quis aliquando videtur hanc habere, continuo credat sibi necesse est, mamime si novitius est, nec per preefatos ascendit gradus. Prius enim Dominus noster Jesus Christus pusillos corde blanditiis talibus solet allicere ; sed nocerint, qui ejusmodi sunt, gratiam hanc praestitam sibi esse, non datam. Datur ergo etiam incipientibus interdum participatio aliqua hujus contemplationis ex peculiari quidem gratia ; ordinaria quidem, ut existimo, si ipsi faciant quod in ipsis est. Nec opinor esse ab illo statu alienum, quod interdum ex instituto ct industria in actibus vitae contemplativae exerceantur etiam hi qui purgantur, nedum ctiam illi qui proficiunt. Primo, quia omnes frequenter exerceri debent in actibus divini amoris perfectis, quantum potuerint; quia, licet divinus amor sit bonorum omnium consummatio, etiam est omnium fons et origo, ita ut ipsamet conversio peccatoris ab amore incipere debeat ut sit perfecta ; amor autem per se pertinet ad viam unitivam, quia in co maxime unio consistit, ut generatim explicat D. Thom. 1. 2, quaesst. 28, artic. 1 et 2. Quod si omnibus convenit in hoc amore exerceri, utile etiam erit assuefieri paulatim ad persislendum in hoc amore cum aliqua quiete et tranquillitate animi, quantum unicuique donatum fuerit desuper. Praeterea, quia suavitas devotionis in omni statu utilissima est, hanc autem non generat nisi amor, vel substantialis devotio, quae omnibus procuranda est, licet ad viam unitivam maxime spectet. Denique ex parte intellectus optimum est non semper esse quasi in continuo motu, sed paulatim quiescere, veritatem aliquam ponderando, exaggerando et admirando; nam haec ipsa intellectus quies ad movendum affectum plurimum juvat: haec autem ipsa est quaedam contemplationis inchoatio , et quanto amplius in ea perficitur, tanto magis de contemplatione participatur. Sic ergo aliquid contemplationis omnibus communicatur: Longe tamen aliter (ut Bernardus ait supra) qui exercitatos habent sensus, hujus felici fruuntur jucunditate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11