Caput 14
Caput 14
1. Duplex operatio in parte inferiori sensuum reperitur. — PAfferentia inter sensum et appetitum. — Explicummus proprias mentis operationes, in quibus vere ac substantialter contemplatio consistit : superest ut de operatione sensuum dicamus, quatenus saltem potest talis operatio in usu mentalis orationis inveniri, juxta illud : Cor meumn et caro mea exultacerunt in Deum cicum. Quoniam vero in parte inferiori duplex est operatio cum proportione respondens intellectuali, scilicet cognitionis et appetitus, ideo de utraque dicendum est ; prius vero de cognitione agemus, quae est etiam prior. Est autem in praesenti notanda differentia inter sensum et appetitum, quod sensus in generali distinguitur in sensum interiorem et exteriorem; appetitus vero non ita distinguitur, sed sequitur tantum sensum interiorem. Cujus ratio est, quia sensus quoad cognitionem potest immutari ab objectis sensibilibus, vel immediate, et hic sensus dicitur externus, vel tantum mediante priori sensuab ipso sensibili proxime immutato, et hic est sensus internus. At veroappetitus non movetur immediate ab objecto, sed tantum media cognitione; cognitio autem sensus exterioris non sufticit ad immutandum appetitum sine judicio, et cooperatione interioris sensns ; et ideo in appetitu non habet locum illa distinctio, quamvis in actibus ejus aliquo modo reperiatur, de quo alas.
9. Sensus varii questionis. — Hinc ergo fit ut quaestio proposita intelligi possit vel de operatione utriusque sensus, tam interioris quam exterioris, vel de operatione alterius tantum sensus, scilicet exterioris ; nam e con- verso de operatione solius sensus interni non potest esse quaestio. Quia evidens est non posse sensus externos operari sine cooperatione sensus interioris, scilicet, sensus communis, seu phantasiae, ut constat ex scientia de Anima; et explicatur, quia, licet objectum visibile sit praesens visui, et oculi sint aperti, nullumque externum impedimentum interveniat, si interior attentio phantasiae alio sit animo distracta, nihil videtur per sensum ; indiget ergo sensus externus ad suum actum influxu vel cooperatione sensus interni. Quapropter si contemplatio sit talis, ut non abstrahat hominem ab usu sensuum externorum, constat illam etiam non abstrahere ab usu interioris sensus. At vero e contrario sensus internus potest operari sine externo, et ideo de illo genere abstractionis potest esse in praesenti specialis quaestio. Quae adhuc duplicem sensum habere potest : unus est, an possit intellectus operari in contemplatione, nulo cooperante sensu ex vi talis contemplationis. Alter, an contemplatio intellectus ita possit suspendere omnem sensum, ut non solum illum non moveat, verum nec almquid sinat illum operari. nec ab objectis exterius excitari, vel quid simile. Priorem sensum tractabimus in hoc capite, posteriorem in sequentibus.
3. Assertio prima.—Fundamentum assertionis. — Quod ergo attinet ad priorem quaestionem intellectam de omni operaticne sensus interni et externi, dicendum est primo, naturaliter fieri non posse ut homo in hac vita rapiatur ad veram Dei contemplationem per intellectum, nihil omnino cooperando per sensum, neque internum, neque externum. I[ta docet D. Thom. 2. 2, q. 174, a. 2, ad 4; et ibi Cajet., estque communis sententia; sumiturque ex illo Dionys., c. 1 deCoeest. Hierar. Impossibile est lucere nolis divinum radium, nisi vartetate sacrorum velaminun circumcelatum.idem habet aperte Greg. Nazianz., Orat. 2. de Theol., ubi sic ait : Quemadmodum nulla ratione fieri potest ut quispiam, qualibet gressum wrgeat, unbram suam mretereat ( quanlum enim eam assequeris, tantum etiam illa semper antevertit), aut oculus rebus in aspectu cadentibus citra intermediam lucem et aerem conjungatur, aut natatilia animantia extra undas labantur ; ita eliam impossibile est üs, qui corporibus inclusi sunt, sine corporearum ac sensibilium rerum adminiculo rebus idis, quee animo ac ratione intelliguntur, omnino conjungi ; semper enim obiter sensibile aliquid incidit, quantumvis maszime nostra mens a rerum aspectabilium contagione separata, atque in seipsam collecta, cum rebus cognatis, oculorumque aciem fugientibus com mercium habere conetur. Fundamentum est illud Aristot., 3 de Anim.: Necesse est intelligentem phantasmata speculari. Ex quo habetur illud philosophicum principium, intellectum hominis conjunctum naturaliter operari non posse, quin simul phantasia cooperetur ; unde fit ut, si phantasia sit laesa, intellectus non possit ordinate ratiocinari et discurrere. Est ergo naturalis dependentia inter intellectum conjunctum et phantasiam; ergo naturaliter non potest homo naturahter elevari ad contemplationem naturalem intellectualem sine coopeatione phantasiae. Naturaliter autem dicimus hoc fieri non posse, non solum quia sine gratiae auxillo fieri non potest, nam in hoc sensu nulla vera contemplatio Dei, etiamsi sit cum conversione ad phantasmata, potest naturaliter fieri, cum consistat in operationibus superuatnralibus, quae sine gratia fieri non possunt. Intelligimus ergo etiam cum ordinario auxilio gratiae non posse naturaliter fieri, id est secundum modum naturae consentaneum. Gratia enim licet elevet naturam ad operationes supernaturales. tamen secundum legem ordinariam servat modum operandi consentaneum naturae, quoad fieri potest, et ita non elevat intellectum ad operationem supernaturalem, nisi movendo etiam phantasiam, ut illi subministret, prout potest.
4. Secunda assertio. — Ratio a priori. — Secundo, nihilominus fatentur omnes Theologi, non implicare contradictionem elevari mentem hominis in hac vita ad hoc genus contemplationis, in quo intelligibile contempletur sine ullius sensus cooperatione. Ratioa priori est, quia haec necessitas cooperationis phantasiae, dum intellectus noster operatur, non est tam essentialis vel intrinseca, ut repugnet impediri divina virtute, et confortari intellectum hominis ad operandum sine ullius sensus interni vel externi cooperatione; ergo. Antecedens patet, quia illa cooperatio phantasiae est realiter distincta ab operatione intellectus, et non est causa per se iilius, sed ad summum. solet esse occasio vel excitatio quaedam ex parte objecti, et seepe est potius quasi effectus; nam postquam intellectus jam est informatus specie abstracta a phantasmatibus, et iila utitur, secum rapit imaginationem ad cooperandum, neque alius modus dependentiae ibi excogitari potest; in illis autem nulla apparet intrinseca dependentia, sed est sympathia quaedam naturalis potentaarum, quam Deus potest facile impedire.
5. D. Thomae opinio. — Alius modus abstractionis a sensibus in contemplatione. —Quod etiam inductione patet; nam intellectus hominis conjunctus elevatur interdum ad claram Dei visionem, in qua certum est cooperari sine conversione ad phantasmata. Imo significat D. Thom. 2. 2, q. 175, artic. 4, impossibile esse animum videntis Deum in corpore mortali, pro tunc aliquid per sensus externos vel internos cognoscere, de quo infra dicemus ; nunc enim nobis satis est, in illo genere elevationis operari intellectum sine cooperatione alicujus sensus. Et hujusmodi putat D. Thomas fuisse raptum Pauli et Moysis, et alii attribuunt etiam S. Benedicto, de quo alias. Secundo, contingit haec elevatio per contemplationem procedentem a scientia infusa per se, quahs fuit in anima Christi; et, licet non constet certo fuisse communicatam alteri homini per modum habitus, pie tamen credi potest aliquam illius participationem fuisse infusam Beatae Virgini, vel Joanni Baptistae, ut alibi diximus. Et multis aliis credibile est communicari, saltem per modum actus, ut sentit D. Thom., quaest. 13 de Veritate, artic. 2, ad 9, ubi ait hanc elevationem extra visionem Dei claram interdum fieri per aliguas intelligbiles inmissiones, quod est (inquit) proprium Angelorum. In quo verbo indicat, illas esse immissiones per se infusas. Subditque hujusmodi fuisse soporem Adae, quando formata est Eva de costa ejus; nam juxta Glossam Genes. 2: llle sopor fuit extasis menti Ade mmissa,ut mens ejus particeps Angelicee curie, et intrans in sanctuarium Dei novissima intelligeret. An vero aliis Prophetis hic modus intellectualiter cognoscendi et videndi divina interdum communicatus sit, non constat; stis vero nunc est quod non repugnet. Imo, tertio etiam modo potest hoc contingere siue infusione scientiae per se infusae, per solam elevationem intellectus ad utendum speciebus a sensibus acceptis sine actuall cooperatione phantasiae ; nam hoc etiam non repugnare probat ratio supra facta, licet de usu, etde tali divina operatione non constet.
6. Tertia assertio. — Advertentia quedcam in contemplativos. — Tertio, addendum est hunc modum elevationis et contemplationis non posse ducere originem propriam et quasi physicam ex operatione ipsiusmet hominis cooperantis etiam divinae gratiae. Probatur, quia ille modus operandi est omni- no supra naturam, non solum quoad gradum operationis, sed etiam quoad modum operandi ; non ergo potest inchoari ab homine. Et declaratur in hunc modum. Quia, licet nulla operatio supernaturalis possit simpliciter inchoari ab homine, quia oportet ut initium sit ex Deo, tamen postquam homo est excitatus per divinam gratiam ad contemplationem fidei, potest suo modo homo sese applicare ad illum actum, et eum in suo genere inchoare cum divino adjutorio. Non potest autem etiam hoc modo conari ad operandum, et contemplandum divina, cum abstractione ab omnibus sensibus, etiam internis; quia quo magis attendit per intellectum, eo magis etiam per phantasiam cooperatur, ut facilior sit intellectus applicatio et apprehensio; ergo nunquam per hunc modum operandi potest homo perveunire ad hoc genus contemplationis. Dixi autem hoc esse intelligendum de propria et physica origine, quia moraliter, et per modum meriti potest homo interdum ita cooperari divina gratiae modo sibi connaturali, ut mereatur elevari a Deo ad hanc altiorem contemplationem, sicut clevatur interdum ad alia miraculosa opera facienda. Sed in hoc etiam observare imprimis oportet, hoc genus elevationis vel intelligentiae, non solum petendum non esse, nec desiderandum, verum neque ullo modo procurandum aut intendendum per propria opera; quia esset genus quoddam vanitatis et superbiae, et de se valde expositum illusionibus et deceptionibus. Deinde arbitror hoc genus gratiae rarissime concedi, nisi ob singulare aliquod privilegium, aut magnam utilitatem publicam, quia Deus suavi modo omnia disponit, et non facit haec miracula sine magna causa. Quapropter non est quod hoc genus contemplationis numeretur inter modos orandi mentaliter, qui usu venire solent, et ad praxim vel profectum nostrum conferre pessunt.
7. Quarta assertio. — Quarto, principaliter dicendum est, si in contemplatione tantum fiat abstractio a sensibus externis, durante cooperatione phantasiae, illam sine miraculo contingere posse cum divina gratia in altissima contemplatione. Declaratur, nam, ut dicebam, haec abstractio duplex excogitari potest: unam actualem voco, aliam etiam aptitudinalem. Prior est, quando mens interius contemplatur, cooperante phantasia, exteriores autem sensus nihil actu sentiunt; posterior est, quando, attendente intellectu, et se- cum rapiente phantasiam ad suam contemplationem, exteriores sensus non solum nihil actu sentiunt, verum cliam ita ligati sunt, ut nihil sentire aut percipere valeant, etiamsia quolibet objecto sensibili vehementer immutentur, vel intentionaliter, vel materialiter. De hac posteriori abstractione dicemus in sequenti capite, nunc de priori tantum assertionem intelligimus.
8. Probatio assertionis. — Alia confirmatio. — Sic autem intellecta conclusio facile probatur, quia est non solum possibilis illa abstractio a sensibus, sed etiam est ordinaria, et maxime consona divinae contemplationi, imo ad ilam quodammodo necessaria. Declaratur, quia imprimis actus sensuum externorum per se necessarii non sunt ad actualem mentis operationem; quamvis enim oporteat ut illiactus externorum sensuum praecedant, quoniam per eos sumuntur phantasmata, imo et materia meditationis seu contemplationis per eos applicari solet, tamen cum actu mens interius colligitur. non indiget actuali cooperatione sensuum externorum, ut usu ipso consiat etiam in meditatione speculativa cujuscumque scientiae, vel practica consideratione artis aut prudentia.. Et ratio est, quia sensus externi pendent ab actuali immutatione objectorum externorum; mens vero quoad suas internas actiones non pendet ab illa actuali immutatione. Et ideo Aristoteles non dixit intellectum, cum intelligit, converti ad sensus, vel sensibilia externa, sed ad phantasmata. Non est ergo in uostris actibus mentalibus tanta dependentia a sensibus externis, neque experientia ipsa aliud nos docet. Deinde operaücnes externorum sensuum non solum per se necessaria non sunt actualiter ad mentis considerationem, verum potius carentia earum hberiorem relinquet animam ad mentis operationem, et e converso interna mentis consideratio abstrahit animam ab his actionibus externis; utrumque constat experientia, et consilio sapientum, ac ratione ; quia vis animae nostrae limitata est, et facile per sensus distrahitur, et quasi dissipatur; ut ergo ad unam mentis considerationem colligatur, optimum est claudere sensuum fenestras, et interius tantum meditari Et similiter e contrario, cum interius anima nimium ad aliquid attenta est, solet ita exteriorecs sensus relinquere, ut praesentia non videat neque audiat. Quod ex Aristotele refert Gerson, tract. de Monte contemplat., c. 31, ubi alia exempla de hoc refert, alphab. 74, litt. Q. Hinc Dionys., in Myst. Theol., monet sensus relinquere, et sensibilia omnia, ut contempletur Deus. Idemque monet Greg., lib. 5 Moral., c. 22, et passim ali Sancti, qui de hac materia scribunt. Hoc enim (nut dixi) non est proprium perfectae contemplationis, sed purae orationi mentali commune est.
On this page