Caput 15
Caput 15
Utrum mentis contemplatio interdum impediat vi et efficacia sua operationes sensuum externorum?
CAPUT XV. UTRUM MENTIS CONTEMPLATIO INTERDUM IMPEDIAT VI ET EFFICACIA SUA OPERATIONES SENSUUM EXTERNORUM?
1. Quid sit extasis. — De triplici extasis genere. — Consequenter dicendum superest de alio modo derelinquendi sensus externos, uon solum actualiter, sed etiam aptitudinaliter, quia nimirum sensus externi non solum non operantur, sed etiam ita sunt impediti, ut nec operari possint , nec per externa objecta, quantumvis vehementia, excitari. Et hic, ut existimo, est proprius mentis excessus, seu elevatio, quae extasis nominatur, et frequenter accidit in perfecta contemplatione, ut mox ostendemus. Et de hac intelligi potest quod Dionysius ait, c. 4 de Divinis nominibus , quod amor eatusim facit, quia divinus amor abstrahit, et separat animam a sensibilibus. Potest autem id tripliciter intelligi. Primo, de separatione per solam intentionem, et hoc modo extasis non exciudit actualem cognitionem, et usum sensibilium rerum, sed elevat iutentionem, ut, scilicet, dum quis exterioribus rebus et sensibus utitur, tota sua intentione divinis rebus inspiciendis et diligendis vacet, id est, ut his sensibilibus solum propter Deum utatur. Atque ita exposuit D. Thomas, q. 3 de Verit., art. 2, ad 9: Zt sic (inquit) in eatasi est quilibet divinorum contemplator et amator. Unde addo, in hac extasi esse spiritualem virum, non solum cum meditatur vel mentaliter orat, sed etiam cum extertus operatur et studet, nam per intentionem omnia in Deum refert. Haec vero interpretatio valde lata et quodammodo metaphorica est.
2. Bonaventura de extasi descriptio. — Alio ergo modo potest id intelligi de abstracticne per actualem separationem ab usu externorum sensuum, de qua in pracedenti puncto locuti sumus. Illam enim extasim sine dubio etiam facit divinus amor, quia quaerit modum quo liberius et quietius Deo fruatur, ad quod multum juvat suspensio actualis externorum sensuum. Unde Greg., lib. 5 Moral., c. 22 Ad contemplanda (inquit) interna nemo perducitur, nisi ab his que exterius implicant, studiose subtrahatur. Et cap. 20 : Occultatur ( inquit) ut audiat, et audit ut occultetur , quia et subtracta a visibilibus invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus visiilia perfecte contemnit. Hanc etiam extasim videtur describere Bonav., tom. 2, tractat. de Septem gradibus contemplat., cum ait : Esatasis est, deserto exteriori homine, sui ipsius supra se voluptuosa quedam elevatio ad superintellectualem divini amoris fontem. Et statim refert verba Dionysii; possetque faciie illa descriptio applicari ad tertium modum elevationis mentis, quam juxta communem usum nomen extasis significat.
3. Formalis sensus dubii. — Tertio ergo dicitur divinus amor facere extasim, quando est ardens, et ita rapit animam in Deum, ut scnsus externos quodammodo relinquat, ita ut nihil percipere valeant, dum illa mentis eievatio durat; hoc autem facit non quilibet amor, sed valde perfectus et extaticus, ut attigit Bonav., opusc. de Septem itinerib. aeter., dist. 4, art. 4, cum Bernard., lib. de Praecept. et dispens. Est ergo dubium hujus loci proprium, an hujusmodi extasis eveniat in contemplatione naturaliter ex vi propria operationum in quibus contempiatio consistit. In quo non directe quaeritur an possit fieri tanta suspensio sensuum sine auxilio gratiae, nam si operationes ipsae contemplationis non possunt sine gratia fieri, nec suspensio sensuum fiet sine gratia. Formalis ergo sensus dubii est, an ex vi talis operationis sequatur naturaliter talis abstractio a sensibus; simu! tamen tractabimus an ex contemplatione naturali, viribus naturae facta, imo et peccaminosa , possit sequi talis suspensio sensuum connaturaliter.
4. Igitur quod non sequatur naturaliter extasis ex contemplatione, quantumcumque perfecta, suaderi potest, primo, quia si sequeretur naturaliter, maxime sequeretur ex visione beatifica communicata animae intormanti corpus mortale ; sed ex illa non sequitur; ergo ex nulla contemplatione sequitur. Major patet, quia illa est summa contemplatio, et maxime videtur rapere totas vires animae in Deum. Minor autem probatur, quia Christus Dominus habuit illam visionem toto tempore vitae mortalis sine ulla abstractione a sensibus. Item animae Beatorumunitae corporibus non habebunt suspensionem a sensuum actionibus ratione visionis. Est autem in eis cadem ratio quantum ad hoc, quod omnes vires animae rapiuntur in illa visione, et vix ad illam sufficiunt. Secundo argumentor, quia si vis contemplationis posset naturalter ita suspendere sensus externos, eadem ratione, aucta intensione et attentione contemplationis, posset suspendere eodem modo sensus internos, non solum ut non operentur, verum etiam ut nec operari possint, quodtamen est falsum, ut ex dictis constat. Sequela patet, quia si potest contemplatio ita ligare sensus externos, ideo est quia veluti absorbet vires animae, ut non possit simul extra sentire; ergo eadem ratione, crescente intellectuali attentione et affectione, potest ita absorbere vires animae, ut nec interius sentire seu phantasiari valeat. Adde, eodem modo posse inferri, vi contempiationis intensae posse ita suspendi vires animae vegetativae, ut nihil operentur, ac proinde ut efficiant hominem immortalem, si perpetuo in illo contemplationis actu perseveret. Poterit autem facile perpetuo durare, quia si corpus nihil operatur, non est unde fatigetur. Tandem hinc etiam sequitur, secluso ordine gratiae, posse hominem per vires naturales sui ingenii in extasim rapi per altissimam specuiationem.
5. Supposita gratia contemplationis perfecte, naturaliter posse sequi emtasim in sensibus saltem eaternis. — Nihilominus probabilius videtur, supposita gratia perfectae contemplationis, ex illa naturaliter seu connaturaliter sequi posse extasim, saltem quoad dictam suspensionem sensuum externorum. ltaque, licet haec ipsa suspensio et extasis inter dona gratiae computanda sit, quia revera sequitur ex efficacia gratiae, tamen connaturaliter sequitur ex priori gratia, ita ut non sint duae gratiae ita distinctae ut non sint connexae inter se, sed una ab alia naturaliter profluat. Ita sentit D. Thomas 2. 2, q. 175, art. 2, ubi hanc vim extasim faciendi maxime videtur attribuere vehementiae affectus; addit vero in solutione ad secundum, vehementiam affectuum causare extasim, quatenus causat excessum coenitionis, quo mens ad intelligibilia vehementer rapitur alienata a sensibus. Ubi hoc etiam Cajetanus adnotavit. Idem late Abulens., Genes. 13, q. 400, et Paradox. 3, q. 46; Molin., 4 p., q. 12, a. 11, et alii, quos statim referam. Ratio unica est illa, quia virtus animae est finita, et absorpta vehementer in superioribus ac internis actionibus, et non potest simul ad inferiores et externas descenderc. Quae ratio solvendo difficultates explicanda magis est et confirmanda. Favet etiam expcerientia, quae est tam frequens, ut indicet esse connaturalem effectum, et non miraculosum, quia non sunt multiplicanda miracula sine necessitate.
6. Confirmatio. — Addo tandem, propter objectionem quamdam supra factam, et ad majorem hujus rei confirmationem, hoc genus extasis sequi posse ex vi naturalis contemplationis, etiamsi fiat per solam speculationem sine affectu. Hoc sentit Cajetanus, et favet ibi D. Thomas d. q. 175, art. 1 et 2; tradit Marsil. Ficin., lib. 13 de Immort. anim., c. 14; et videtur colligi ex historia de Restituto, de quo refert August., 14 de Civit., c. 24, quod ad nutum suum rapiebatur; quamvis enim (ut August. significat) non omnino privabatur sensatione externa, tamen vix aliquid sentiebat. Item de Trismegisto, et Socrate, et Platone ferunt in contemplatione rerum divinarum solitos fuisse illo modo suspendi. Et lia refert Gerson., in Opusc. de Monte contemplat., c. 31, alph. 74, litt. Q. Haec autem nec divinae gratiae supernaturali cum fundamento attribuere possumus, nec facile sunt daemonis operationi adscribenda; quia, licet non sit dubium quin possit daamon hoc modo sensus ligare, vel obstruendo vias spirituum animalium, vel omnes illos spiritus in phantasia retinendo, tamen ubi non apparent signa vel efiectus operationis daemonis, non oportet illi talem effectum semper adscribere. Ratio vero est, quia si anima totam suam vim et attentionem colligat ad interiores actus, tunc tota virtus naturalis ejus ita occupabitur, ut sensibus externis non attendat, nec spiritus ad sentiendum necessarios illis ministret. Confirmatur ex differentia, quae supra posiulabatur inter intellectum respectu phantasiae, et phantasiam respectu sensuum externorum; nam phantasia in sua actuali operatione non ita pendet ab actuali operatione sensus exterioris, sicut intellectus pendet a phantasia, ut docet D. Thomas, 1 p., q. 184, a.1 , ad 2; cujus ratio est, quia phantasia non tantum est capax cognitionis intuitivae, sed etiam abstracuvae, et ideo operari potest quando exteriores sensus non possunt operari, et ita non pendet ab illis. Hinc vero e contrario fit, ut, quoties intellectus naturatiter operatur, secm consequenter ferat phantasiam propter colligationem utriusque potentia: in eadem anima, et quia ex parfé phantasiae non est impedimentum, cum possit abstractive operari, et alicqui juvat intellectum conjunctum, ut facilius possit suos conceptus instar phantasmatum formare. Ex hac ergo doctrina sequitur, ut intellectus nimium attendens ad suam speculationem secum rapiat phantasiam cum proportionata attentione, phantasia vero non sic ferat secum sensus externos, sed potius illos deserat; ergo potest illa attentio naturalis esse tanta, ut fiat extasis perfecta ab omnibus sensibus externis. Verumtamen hae rationes solum probant consecutionem illam esse naturalem ex hypothesi, quod anima applicet totam suam vim ad internam considerationem. An vero possit ipsa sola sua virtute naturali vehementer applicare attentionem suam internam, non constat. De hoc vero dicam inferius.
On this page