Caput 16
Caput 16
Utrum saltem intuitiva contemplatio dei per visionem beatam mortali homini concessam natura sua efficiat extasim in sensibus externis
CAPUT XVI. UTRUM SALTEM INTUITIVA CONTEMPLATIO DEI PER VISIONEM BEATAM MORTALI HOMINI CONCESSAM NATURA SUA EFFICIAT EXTASIM IN SENSIBUS EXTERNIS?
1. Prima opinio. — Haec dubitatio petitur in prima ratione dubitandi in superiori capite proposita , quae peculiarem habet difficultatem , et ideo in hoc cap. expedienda est. Est ergo prima sententia affirmans, per visionem beatam abstrahi omnino animam ab usu sensuum in mortali corpore. Ita D. Thomas, 1p., q. 12, art. 11, et 3 contra Gentes, c. 41, et2. 2, q. 175, grt. 4; et sequitur Abulens., lib. 2 Paralip., c. 1, q. 18, ubi ait ideo raptum fuisse Paulum, quia non poterat videre Deum, et sensibus uti; et D. Thomas ad id declarandaum duplici utitur principio. Unum est, in omni operatione in qua intellectus humanus abstrahitur a phantasmatibus , necessario etiam abstrahi a sensibus, quia intellectus humanus non convertitur ad sensibilia , nisi quatenus cognoscit per species sumptas ex phantasmatibus. Unde quia in Dei visione maxime elevatur intellectus ad cognoscendum absque specie sumpta ex phantasmatibus, ideo necesse est ut in illa visione abstrahatur a sensibus,
2. Si quis autem recte consideret, ex hoc discursu solum potest inferri abstractio quaedam, quam vocare possumus negativam, non autem positivam, id est, concluditur optime intellectum conjunctum , si elevetur ad videndum Peum, non indigere ad illam visionem usu alicujus phantasmatis, nec cooperatione alicujus sensus interni vel externi, et hanc voco abstractionem a sensibus negativam, quia elevatur anima ad operandum intellectualiter, nullo sensu operante, et sine dependentia ab illis. Quod verissimum est, non solum in scientia beata, sed etiam in scientia infusa, ut de anma Christi Domini alias diximus. Non probatur autem illo discursu, quod ex vi talis elevationis maneat homo ligatus sensibus, ita ut nihil per illos sentire valeat, dum intellectus visioni Dei intentus est ; quam ego voco positivam abstractionem, seu suspensionem, quae longe diversa est, et plus requirit. Nam, licet illa visio non indigeat sensibus, potest illos permittere suos actus operari; nec, ex eo quod eis non indigeat, sequitur per locum intrinsecum, quod eos liget, ut in usu etiam scientiae infusae videre licet.
3. Fortasse ob hanc causam addit D. Thomas aliud principium, scilicet, intellectum hominis elevatum ad visionem divinae essentiae, ita applicari ad actum illum tota intentione animae, ut totaliter feratur in Deum, nihilque aliud intelligere ex phantasmatibus possit ; inde enim fit ut non possit etiam tunc uti sensibus. Quae doctrina videtur esse consentanea Augustino, variis locis docenti, Paulum , licet viderit Deum in corpore mortali, dici potuisse tunc in illo non vixisse, quia ita erat anima in corpore, ut non posset actualiter vivere utendo sensibus. Ita habet Epist. 112, c. 12, et lib. 12 Genes. ad litt., c. 27 et 28, 35 et 36. Ratio vero est, quia virtus finita, si tota ad unum actum applicctur, nihil aliud potest simul efficere; sed virtus animae elevatae ad visionem Dei tota occupatur , et quasi absorbetur in illo actu, vixque ad illum suflicit ; ergo non potest ad alios actus sensuum externorum vel internorum applicari; non potest autem sentire sine actuali applicatione suae virtutis, et attentione; ergo.
4. Incommoda que sequuntur contra priman sententiam. — Sed hic discursus magnas patitur difticultates. Nam imprimis sequitur, Christum in mortali vita non potuisse uti sensibus sine speciali miraculo. Idemque sequitur de hominibus Beatis animo et corpore, quia, licet in illis corporibus fiat redundantia ex visione beata ( ut D. Thomas respondet ), tamen haec est redundantia gloriae, non naturae ; et ita fit Beatos non posse per corpora exercere operationes sensuum, ut naturales sunt, sed solum per virtutem gloriae , quod videtur inconveniens. Et praeterea, cum illa redundantia in corpus impedita fuerit in Christo pro statu vitae mortalis, fit ut in illo operationes sensuum esse non potuerint, nec per gloriam, nec per naturam, sed alio speciai miraculo, quod majus videtur incommodum. Praeterea sequitur neque Angelos, neque videntes Deum, posse naturaliter habere actus naturales scientiae, aut cognitionis intellectualis. Nam ratio facta, si efficax est, probat ita absorberi mentem beatam illa visione, ut ad illam applicet totam intentionem et activitatem suam ; ergo nullam inferiorem actionem praestare potest, sive sensus, sive intellectus; nam ratio eadem est; imo fortius probat de actibus intellectus , quaea virtute intelligendi propinquius proficiscuntur. s
5. Explicatio opinionis D. Thome. — Refellitur explicatio. —In hoc puncto aliqui censent D. Thomam non fuisse locutum de abstractione a sensibus positiva, ut ita dicam, sed negativa tantum, id est, mentem hominis non posse elevari ad videndum Deum quin in ipsa visione abstrahatur ab usu sensuum, id est, quin ipsa visio non fiat per usum sensuum, nec illius ope indigeat; non vero affirmare D. Thomam, visionem illam necessario abstrahere animam ab usu actuali sensuum circa omnia alia objecta. Sed haec expositio locum non habet, tum quia D. Thomas, 1 p., d. art. 11, tacite excipit Christum Dominum, dum restringit sermonem ad purum bhominem ; tum etiam quia excipit animam videntem Deum in corpore glorioso; tum denique quia in solutione ad secundum fatetur per miraculum posse aliud fieri. At si loqueretur formaliter de usu sensuum, seu de sola abstractione negativa, sic necessaria esset talis abstractio, etiam de potentia absoluta, quia ut videatur Deus per sensus corporis nullo modo fieri potest, nec per miraculum, nec in corpore glorioso fieri potest, nec iu Christo factum fuit. Adde D. Thomam expresse dicere, necessarium esse ut anima videntis Deum separetur a corpore, vel per mortem, vel per raptum a sensibus, et ab omni eorum operatione.
6. Alia expositio. — Alii ergo exponunt loqui D. Thomam secundum legem ordinariam, non de potentia absoluta, quae expositio non repugnat verbis D. Thoma.. Sed oportet considerare aliud esse dicere, quod juxta ordinariam legem non datur illa visio intellectui conjuncto corpori mortali; aliud vero quod si detur ex dispenBetione, necessarium sit etiam ex lege ordinaria seu con- naturali, hominem illum abstrahi a sensibus, non solum quia operatio sensus nihil conducere potest ad illam visionem, nec per eam excitari (quod est clarum), sed etiam quia ex natura rei simul esse non potest cum illa visione. Priori modo certissima est illa lex ordinaria, et satis expressa in Scriptura : JVon videlit me homo, el vivet, Exod. 33; Quem nemo hominum cidit, sed nec videre potest, 1 Tim. 6. At D. Thomas loquitur aperte in posteriori sensu, imo ex hac posteriori lege seu necessitate conatur reddere rationem prioris. Contra hune vero sensum videntur procedere rationes factae, et ostendere, licet infundere talem visionem homini mortali sit praeter ordinariam legem, nihilominus facta semel illa gratia, ex illa non sequi ex natura rei abstractionem a sensibus, sed manere animam sic videntem Deum aeque expeditam ad omnes actiones suas naturales tam intellectus, quam sensuum , et mferiorum potentiarum, ac si nihil omnino operaretur.
7. Divinae essentie visionem non separcre animaum a corpore, nec a sensibus abstrahere. — Ratio germana. — Atque hanc partem indicavit Ludovicus Molina, 1 p., q. 12, art. 11, ubi ait, visionem divinae essentiae suapte natura neque indigere separatione anima a corpore, neque alienatione a sensibus ; quin potius (ait) esset miraculum, quod quis in carne divinam essentiam videret, et uti non posset sensibus. Ratio ejus est, quia lumen gloria est principium operandi superioris ordinis, et elevat intellectum hominis ad operandum omnino spiritualiter, et independenter a phantasmatibus , quia visio divinae essentiae nec potest ducere originem a phantasmatibus, nec phantasia potest cooperari il visioni; ergo visio beatifica per se non impedit usum sensuum internorum, ac proinde neque externorum, sed tam libera manet anima ad utendum suo corpore videndo Deum, ac si non videret.
8. Evasio. — Ad hanc vero rationem dici potest, animam videntis Deum non abstrahi a sensibus propter dependentiam visionis a phantasmatibus , sed propter dependentiam illius visionis ab ipsomet intellectu, et ab attentione ipsiusmet animae. Nam cum potentiae sensitivae in eadem anima cum intellectu radicentur, nimia intentio ad opus intellectus impedit attentionem ad opera sensuum, quia etiam illi indigent actuali animae attentione ad suas operationes; et ideo si anima sit in tali statu, ut illam attentionem adhibere non possit, necesse est ut extasim in sensibus patiatur. Hunc autem statum videtur secum afferre visio beatifica propter excellentiam suam, et summam attentionem quam requirit. Haec ratio fuit D. Thomae, quae procedit, sive actio intellectus pendeat a phantasmatibus, sive non; et ideo non solvitur per rationem in contrarium factam. Maximeque urget, si verum est intellectum concurrere ad illam visionem per virtutem, et activitatem sibi connaturalem, nam certe tota vis natualis non solum intellectus, sed etiam animsae, exhauriri videtur in illa tam excellenti visione. Nec video quid facile responderi posset, illa sententia supposita.
9. Intellectus in visione heata non operatur virtute naturali , sed obedientiali. — Ego autem verissimum censeo, intellectum in visione beata non operari virtute naturali ; nam, licet influat per entitatem suam, non tamen ut habentem virtutem naturalem intelligendi, sed obedientialem ita proportionatam, ut ad altiorem modum intelligendi elevari possit. Ex hoc ergo principio roboratur valde ratio supra facta, quia illa visio nec pendet a phantasmatibus , nec naturalem activitatem animae aut intellectus absorbet seu exhaurit, imo neque illam occupat aut distrahit ullo modo ; ergo, licet sit in anima conjuncta corpori, non impedit operationem sensuum, et consequenter extasim non causat. Et hoc valde confirmatur ex incommodis supra illatis, quae omnia vitantur ex illo principio, quod visio illa non solum a phantasmate, verum nec ab ulla cognitione naturali intellectus, nec a virtute naturali ejus, ut talis est, pendet ; et ideo in quocumque statu liberum reIinquit intellectum , et expeditum ad operauones sibi conuaturales.
10. Auctoris judicium. — Quocirca recte mihi videntur sentire, qui dicunt, licet miraculum sit animam videre Deum, et ab illa gloria non redundare gloriam in corpus, tamen, illo miraculo supposito, nullam sequi naturaliter suspensionem, vel extasim sensuum ex illa visione, sed tam naturaliter operari posse, ac si non videret lleum. Quod tenet Molina supra, et idem sentit Gabriel Vazquez, in eodem articulo in fine, impugnando Alensem. Et confirmat hoc sufficienter exemplum Christi Domini, in quo non fuit duplex miraculum, unum habendi gloriam animae sine gloria corporis; aliud habendi gloriam sine extasi, et raptu a sensibus, sed fuit solum primum, quo supposito, fuisset potius miraculum novum non sentire per corpus mortale, ac de se expeditum ad sentiendum. Quod autem in Christo permanenter intelligitur, cum proportione intelligendum est de quocumque viatore, si ei visio beata communicetur in transitu, seu ad breve tempus; nam pro illo tempore procedit in eo eadem ratio. Nec video, quid ad hoc referat esse simul viatorem et comprehensorem permanenter, aut in transitu ; maxime cum haec differentia non oriatur ex intrinseca natura visionis aut luminis gloriae, sed ex libera Dei voluntate.
On this page