Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Utrum ex intellectuali contemplatione hujus vitae sequi possit extasis in actibus omnium sensuum, etiam internorum

CAPUT XVII. UTRUM EX INTELLECTUALI CONTEMPLATIONE HUJUS VITAE SEQUI POSSIT EXTASIS IN ACTIBUS OMNIUM SENSUUM, ETIAM INTERNORUM?

1. Sensus quaestionis. — Opinio aliquorum. —Dubium hoc petitur ex secundo argumento cap. 15 proposito, in quo solum loquimur de contemplatione, quae fieri potest et solet in corpore mortali, ordinario seu connaturali modo, ita ut licet actus ipse contemplationis in se supernaturalis sit, nihilominus modus operandi sit accommodatus natura quoad compositionem discursus, vel similes conditiones. Dicunt ergo aliqui posse hanc extasim dicto modo fieri in omnibus sensibus etiam internis. lta tenet Abulens., Gen. 13, q. 400 et sequentibus, et Paradox. 3, c. 46. Favet D. Thomas 2. 9, q. 175, art. 3, ad primum, ubi ait mentem humanam tripliciter elevari ad contemplanda divina: primo, per species imaginarias, ut fuit in Petro, Act. 10. Secundo, per intelligibiles effectus, ut in David, cum dixit, Psalm. 111: Zgo dizi in eacessu meo : Omnis homo mendaa. Tertio, per claram visionem. Significat ergo in primo modo fieri extasim a sensibus externis tantum ; in secundo vero, etiam ab internis, quia per pura intelligibilia fit. Et quaest. 3de Verit., art. 3, ad 10, ait tantam esse posse in actu speculationis vehementiam, ut omnino a sensibili operatione abstrahatur.

9. Confirmatur opinio. — Potest haec sententia confirmari ex illo 1 Corint. 14: Orabo spiritu, orabo et mente, ubi duphcem orationem Paulus distinguit: unam spiritualem, alteram mentalem, quae non possunt ita distingui, ut una sit per intellectum, et non altera, quia repugnat esse veram orationem sine operatione intellectus. Distinguuntur ergo, quia una fit per intellectum cooperante imaginatione sine sensu externo, quae spiritualis appellatur, quia abstrahit ab externo usu corporis; alia pure mentalis, quae solo intellectu cum suspensione omnis sensus etiam interni fit; et ita videtur exponere locum illum August., 12 Genes. ad litt., c. 24 et 25. Ratio denique est supra tacta, quia intentio ad unum actum impedit alios; ergo tanta esse potest mentis intentio, ut omnes sensus etiam internos impediat. Item, sicut se habet sensus internus ad externos, ita intellectus ad phantasiam ; sed attentio interioris sensus potest esse tanta, ut omnino suspendat actus externorum sensuum ; ergo etiam intellectus sua nimia attentione potest omnino impedire phantasiam , qua suspensa, caeteros omnes sensus suspendi necesse est.

3. Resolutio. —Augustinus probat in extasi solere fieri multas revelationes. — Dicendum ninilominus cst , naturaliter fieri non posse tantam abstractionem a sensibus ex vi contemplationis intellectualis, ut maneant;omnes sensus quasi destituti ab influxu animae, ita ut ea ratione nihil operari possint. Haec assertio est D. Thom. 2. 2, q. 174, et ibi Cajetan. et aliorum. Sumiturque ex August., lib. 2 ad Simpl., quaest. 1, ubi definiens extasim, dicit esse alienationem a sensibus corporis, ut spiritus hominis, divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet. Uhi per sensus corporis hos externos intelligit: ponit enim exemplum in Petri extasi, Act. 10, quam constat non fuisse sine cooperatione phantasiae. Ponit etiam exemplum in Daniele, et licet locum non designet, videtur- alludere ad revelationem, et interpretationem somniorum Nabuchodonosor, Daniel. 2 et 4, in quibus non carebat Daniel sensibili repraesentatione phantasiae. Unde idem Augustin. , lib. 1 Quaest. in Genes., quaest. 80, dicit, in extasi solere fieri magnas revelationes; et hujusmodi fuisse putat soporem Adae, Genes. 2; et talem etiam fuisse putat stuporem Isaac, de quo Genes. 27 dicitur, quod audiens verba Esau, postquam a Jacobo deceptus fuerat: Expavit stupore vehementi ; ibi enim lectio graeca eatasim legit. Ac denique, lib. 8 Genes. ad lit., cap. 2, aperte docet in excessu mentis, qui in extasi fit. non relinqui imaginariam visionem, sed ad summum externam sensationem. Et eodem sensu, lib. 12, cap. 25, ait extasim esse raptum a sensibus corporis, et tales esse putat revelationes Joannis in Apocalypsi, et Isaiae visiones, Isai. cap. 6. De quibus manifestum est non fuisse sine sensibus, saltem internis. Idem sumitur ex libr. de Cura pro mortuis agenda, cap. 12.

4. Probatur et explicatur conclusio. — Ratione ita hoc potest explicari, quia vel contemplatio intellectualis est per lumen, species et actus per se infusa, et elevationem intellectus ad operandum per illa secundum modum et proportionem illorum ; vel est per actus, qui, licet in se sint supernaturales, fiunt tamen per species acquisitas, et modo illis, et intellectui mortali corpori conjuncto, accommodato. Si contemplatio fiat priori modo, illa imprimis valde supernaturalis est, et adeo extraordinaria, ut extra Christum Dominum, qui scientiam infusam in habitu semper, et iu actu habuit, de nullo alio certo constet illam habuisse, quamvis de Beaüissima Virgine probabilius sit habuisse aliquam illius participationem, etiam permanentem, et per modum habitus; et de Joanne Baptista sit credibile aliquando participasse illum modum operandi, et de Paulo in raptu est idem verisimile. De caeteris vero Prophetis, vel Apostolis, aut aliis Sanctis, quantumvis contemplativis, nihil cum solido fundamento affirmari potest, liéet non repugnaverit. aliquando id factum esse ex gratia superante ordinariam legem. -

5. Confirmatur conclusio, et declaratur in quo conveniat lec contemplatio cum visione beata. — Deinde posita tali contemplatione, licet per llam abstrabatur mens a sensibus negative (sicut supra dicebam de visione beata), id est, quod ex vi talis contemplationis homo non utitur sensibus, nec illis indiget, non tamen abstrahitur positive, quod nunc agimus, id est, non ita absorbetur vis animae per illam contemplationem, ut sensibus uti uon possit, non solum internis, verum etiam externis. Hoc probatur a fortiori ex dictis de visione beata; nam si illa non ita exhaurit naturales vires animae, multo minus id faciet haec contemplatio. Probatur haec consequentia, quia in ordine et modo supernaturalitatis convenit cum visione beata, et in illo ordine est longe inferior. Et prior ratio sufficit ut non causet talem extasim ; posterior autem juvat, ut facilius id fiat. Declaro utrumque, quia haec contemplatio convenit cum visione beata in hoc, quod ipsa in sua entitate est omnino supernaturalis, et pendens a lumine, et speciebus per se infusis, et quod fit modo pure spirituali, atque adeo independenter ab omni sensu, omnique ejus ministerio, vel cooperatione, ac denique quod intellectus humanus non concurrit ad illam virtute naturali, ut talis est, sed solum ut elevatur virtute divina, quia non potest aliter intellectus conjunctus uti speciebus per se infusis. Ex his autem principiis et modo operandi, oritur ut visio beata non absorbeat omnino vim animae ad operandum per inferiores potentias, ut supra declaravi; ergo idem dicendum est de hoc genere contemplationis, in quo illa omnia reperiuntur, et aliunde minorem intentionem, seu activitatem supernaturalem ex parte animae requirit, quam visio beata, ut per se constat.

6. Nec visionem beatam, nec contemplationem ortam ex scientia infusa impedire sensuum usum.— Addo vero, etiam has duas contemplationes simul sumptas, scilicet, per visionem beatam et scientiam infusam, non efficere illam tam grandem suspensionem virtutis sentiendi, quia cum omnia in illis sint supernaturalia, non impediunt activitatem naturalem. Nam principia diversarum rationum bene possunt simul operari; principia autem harum actionum sunt diversorum ordinum, et anima licet sit eadem, et in omnibus operetur, iamen subit vicem principiorum diversi ordinis , quatenus per virtutem naturalem, vel per potentiam obedientialem operatur. Et ita in Christo Domino fuit utraque contemplatio simul, et illis non obstantibus, sine novo miraculo fuit etiam operatio tam sensuum omnium, quam intellectus naturalis.

7. Responsio aliquorum. — At vero si contemplatio fiat alio modo magis proportionato natura, et cum aliqua cooperatione specierum acquisitarum, et naturalis virtutis intelligendi, saltem quoad apprehensionem objectorum, de quibus ferendum est judicium, tunc certius est non posse fieri ex vi talis contemplationis totalem abstractionem a sensibus, etiam internis, quantumcumque crescat et intendatur ipsius intellectus attentio. Hoc aperte sequitur ex prima supra posita resolutione, quia, quoties intellectus conjunctus operatur per species acquisitas , naturali necessitate fit conversio ad phantasmata ; ergo nunquam potest in vi illius operationis, quantumvis intensae et attentae, suspendi operatio saltem phantasiae. Respondent aliqui, licet illud prius sit verum ordinarie et ut plurimum, secundum communem cursum naturae, non esse tamen ita necessarium, quin aliquando possit deficere per nimium quemdam excessum naturae in aliqua operatione. Sed hoc imprimis dicitur sine fundamento, quia. ut videbimus, neque experientia , neque ex aliquo signo nobis noto potest probabiliter colligi talis exceptio. Denique ratio potius ostendit contrarium; quia si intellectus operatur per species acquisitas, et modo illis connaturali, saltem quantum ad apprehensionem, necesse est ut apprehendat vel materialia, vel res spirituales cum aliqua habitudine, vel proportione ad res materiales, quia cum illae species a phantasmatibus acceptae sint, non possunt aliter repraesentare. Ergo ex natura rei talis contemplatio intellectus potius excitabit operationem phantasiae, quam illam impediet.

8. Solutio argumenti. —Ea vi contemplationis intellectualis nunquam sequi extasim in sensibus internis simul cum eaternis. — Et ita cessat hic ratio illa de nimia attentione intellectus, et quod virtus finita applicata ad unum totaliter, non potest in alia; hoc enim procedit , quando operationes sunt ita distinctae , ut sese impediant, aut attentio ad unam distrahat vim attendendi circa aliam. At in praesenti non est ita, quia talis attentio intellectus potius excitat et applicat phantasiam, et talis operatio phantasiae juvat et facilitat apprehensionem intellectus ; nam cum fiat ad modum phantasmatum, eo facilius fit, quo phantasia in actu secundo, et vitali modo offert intellectui res in phantasmatibus quasi in actu primo repraesentatas ; ergo cessat omnis ratio mentalis suspensionis. Quocirca ex vi solius actus contemplationis intellectualis nunquam existimo sequi illum modum extasis in sensibus internis simul cum externis, sive contemplatio sit naturalis, sive supernaturalis.

9. Unde si Deus interdum illo modo suspendit operationem phantasia , id facit ex speciali dispositione providentiae suae, vel auferendo omnia objectiva motiva phantasia, vel non concurrendo cum illa; non tamen id facit, quia naturaliter sequatur illud phantasiae impedimentum ex vi solius actus contemplationis , vel revelationis intellectualis. Imo opinor nulla experientia posse satis constare, quod anima in tali contemplatione abstrahatur ab omni actu phantasia, quia ex signis externis, quae solent esse in homine, quando actu est in tali extasi, ad summum ostenditur suspensio externorum sensuum, ut infra dicam; interius autem solus ipsemet, qui contemplatur, potest tunc experiri quid sentiat. Non potest autem postea per experientiam certus esse, quod nullam operationem phantasiae habuerit, tum quia potest esse operatio adeo simplex, ut postea nulla illius memoria relinquatur, ut contingit in aliquibus somniis; tum etiam quia si operatio intellectus non sit de re spirituali, prout est in se, vix discerni potest per experientiam a consortio operationis phantasiae. Quapropter nulla ratione potest cum fundamento affirmari, ex vi contemplationis hujus vitae sequi aliquando talem extasim, quae operationem etiam phantasiae omnino impediat.

10. Sequi posse extasim in sensibus solum externis, non tantum actualem, sed etiam aptitudinalem. — Secus vero est de extasi quoad solam suspensionem sensuum cxternorum; nam haec interdum potest sequi ex vi contemplationis intellectualis, non solum quoad actualem sensationem, sed etiam quoad aptitudinalem, quia prae nimia attentione interiori anima omnino destituit sensus exteriores; hoc autem non contingit in contemplatione illa, per quam anima elevatur divinitus ad operandum sine phantasmatibus, nam de hac potius ostensum est, quod, licet sensus non requirat, nullo tamen modo impedit positive illorum operationes. Fit ergo per illam contemplationem, quae est cum dependentia a phantasmatibus ; nam si illa sit nimis attenta, totas vires animae per intellectum et phantasiam applicat, nihilque influit, neque spiritus animales mittit ad sensus externos, et iia privantur operatione et aptitudine proxima ad operandum. Et hoc maxime contingit in contemplatione supernaturali, quae ferventem amorem divinum habet adjunctum, ut probant adducta in c. 15.

11. Responsio ad otiva opposita. — Locus Pauli ad Corinth. emplicatur. — Ad motiva vero alterius opinionis respondetur, D. Thom. imprimis, in cit. loco, ex 2. 2, nihil dicere quod ad praesentem materiam pertineat; nam per prophetiam intellectualem non intelligit illam quae fit sine conversione ad phantasmata, sed illam quae fit sine exteriori repraesentatione sensibili divinitus facta, quod longe diversum est. Alter vero locus, ex quaest. 13 de Verit., de operatione sensus exterioris intelligendus est; locus autem Pauli 1 ad Corinth. 14, dicentis : Orabo spiritu, orabo et mente, longe diversum habet sensum; loquitur enim ibi evidenter Paulus de oratione vocali, et illam dicit melius fieri spiritu et mente, quam spiritu tantum. Vocat autem spiritum affectum orandi, quem habet ille, qui vocaliter orat in ea lingua quam non intelligit, et ideo dicitur orare spiritu, non autem mente; qui autem intelligit quod orando profert, spiritu et mente orare dicitur. Augustinus vero, licet aliter videatur exponere locum Pauli, non tamen in sensu nobis contrario : per spiritum enim ibi spiritualem visionem, id est imaginariam (ut aperte exponit) intelligit; per mentem autem intellectualem cognitionem : unde potius infertur, intellectu simul et phantasia orandum esse. Quod vero in eodem c. 24 ait, spiritualem visionem indigere actuali ut djudicetur , intellectualem autem non indgere spirituali, intelligendum est cum illo addito, ut dijudicetur, id est, non indigere illa tanquam regula, quamvis indigeat illa ut ministra, quam habeat semper concomitantem, licet sibi subjectam, ut statim subdit. Ad rationem autem jam responsum est, attentionem intellectus non impedire operationem phantasiae, propter naturalem concomitantiam, et quia potius illa juvatur; et ideo non est eadem proportio, seu ratio de sensibus externis, ut jam declaratum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17