Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Utrum in extasi fiat abstractio ab omni motione appetitus sentientis, et virtutis moventis ac nutrientis

CAPVT XVIII UTRUM IN EXTASI FIAT ABSTRACTIO AB OMNI MOTIONE APPETITUS SENTIENTIS, ET VIRTUTIS MOVENTIS AC NUTRIENTIS?

1. Ratio. — Superior appetitus naturaliter mocet inferiorem. — Superest ultimo loco dicendum de operatione appetitus sentientis, an necessario iu contemplatione excitetur, vel interdum suspendatur, aut omnino impediatur, et consequenter etiam dicemus de virtute motiva, et nutrice, ac vegetante. Et imprimis quod sensitivus appetitus suas possit babere partes in contemplatione, etiamsi spiritualis et divina sit, res est manifesta, et ipsa experientia satis nota; et?ita communiter intelligitur illud Psal. 83 : Cor «emn et caro mea exultaverunt in Dewn vivum. Ratio vero est. nam in contemplatione superior appetitus excitatur per gaudium, amorem, et alios similes actus; superior autem appetitus naturaliter movet inferiorem, ut ait D. Thomas 9. 9. q. 175, art. 9, ad 2. Sient enim comparatur intellectus ad phantasiam, ita voluntas ad appetitum sensitivum ; radicantur enim in eadem anima, habentque inter se subordinationem, sibique invicem deserviunt. Et ideo sicut contemplationi humanase, quae modo naturali fit, cooperatur phantasia, ita spiritualem seu rationalem affectum, qui in ea excitatur, comitatur suo modo appetitus sensitivus per se loquendo, et seclusis impedimentis.

2. Nunquam impediri appetitum sensitivum a cooperatione voluntatis ex parte contemplationis. — Unde ulterius dicendum est, ex parte contemplationis, quantumvis perfectae et intensissimae, nunquam impediri appetitum sensitivum, quominus cooperetur voluntati, si in tali contemplatione ipsa operetur. Probatur et explicatur, quia vel contemplatio est modo angelico vel divino, per solam mentis operationem, sine cooperatione phantasiae, ut est per visionem beatam, aut per scientiam per se infusam, aut prophetiam illius ordinis. Et tunc quidem, donec in phantasiam fiat aliqua redundantia illius contemplationis, appetitus sensitivus non excitabitur, non quia specialiter impediatur, sed quia non habet objectum sibi ita propositum, ut moveri possit. Et tunc non fit extasis positiva, ut supra dicebam, sed negativa; quia nimirum talis operatio mentis non habet commercium cum appetitu, licet illum non impediat, quominus actionem suam habere possit, si aliunde habeat objecta proposita, et ad illa applicetur, vel ab eis excitetur. Vel contemplatio est juxta modum intelligendi accommodatum animae conjunctae corpori passibili, et tunc sicut ex vi contemplationis perfectae non impeditur operatio proportionata phantasiae , etiamsi contingat externos sensus impediri, ita ex illo capite non impeditur appetitus sensitivus, quominus voluntati operanti cooperetur, habendo affectum motui voluntatis proportionatum, vel voluptatis, vel timoris, etc. Quia illa pluralitas operationum utriusque appetitus non impedit intensionem motus voluntatis, sed potius juvat, ut in simili dixit D. Thomas 1. 2, q. 4, art. 1, ad 3, quia est naturalis connexio inter illos affectus, et unus excitat alium, et ab illo fovetur. Unde etiam de anima videntis Deum dixit idem D. Tbomas, eadem q. 4, art. 5, ad 4, quod statim appetit communicare corpori participationem fruitionis Dei juxta modum sibi possibilem. Sic ergo anima contemplans Deum, et suo modo fruens illo per voluntatem, ex se non impedit, imo trahit secum appetitum, ut illud bonum participet.

3. Explicatur D. Thomas. —Quocirca quod D. Thomas ait 2. 2, q. 178, art. 2, ad 2. per contemplationem et amorem Dei causar ex- tasim secundum appetitum, non ideo dictum est, quia contemplatio impediat motum omnem appetitus sensitivi, sed quia impedit ne appetitus feratur in ea objecta inferiora, in quae naturaliter inclinatur, sed ut elevetur aliquo modo ad divina, quae ipsum appetitum superant ; et ideo quando ad illa fertur, dicitur extasim pati, non quia operari desinat, sed quia quodammodo extra se supra se fertur. Sicut Paulus aiebat : Fivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. De quo dixit Dionys., c. 4, de Divinis nominibus, id protulisse virtute divini amoris extasiam facientis ; illa enim extasis non tollit operationem, sed transfert illam ad nobiliora objecta , ideoque suo modo in omni oratione mentali locum habet quantum est ex parte sua, si ex parte corporis, vel aliunde non sit impedimentum.

4. Unde obiter intelligitur devotionem illam, quae in appetitu sentiente sentitur, non esse viris spiritualibus contemnendam, nec esse imperfectorum propriam, quia et ex perfectissima et altissima contemplatione sequi potest, et de sejuvat, et disponit hominem ut facilius et constantius contemplatione fruatur. Quamvis si illa sensibilis delectatio desit, non propterea putandum est orationem vel contemplationem esse imperfectam ; saepe enim ex dispositione corporis impeditur, et interdum ex dispositione divina, propter varias rationes, quae racile excogitari possunt. Neque vero putandum est tunc omnino deesse cooperationem appetitus sensitivi ; non enim ita est, quia, licet appetitus non delectetur ex imperio vel efficacia amoris, aut alterius affectus voluntatis, operatur consentiendo voluntati, et operando quod jubet, vel condolendo illi, vel alio simili modo ejus affectum imitando.

5. Contemplationem es se non impedire omnem corporis motionem. —Denique hinc etiam intelligitur, per contemplationem, quantumvis perfectam, non impediri omnem corporis motionem per se loquendo. Patet, quia non tollit operationem phantasia et appetitus, quae sit principium illius motus ; ergo si alioqui organa corporis disposita sint, et aliquis motus eorum possit esse consentaneus contemplationi mentis, ita ut illam non impediat, sed potius juvare possit, nihil obstabit esse talem corporis motionem cum altissima mentis contemplatione. Exemplum optimum est in motu linguae : quamvis enim mentalis oratio vel contemplatio per se non requirat usum vocis, interdum tamen potest contingere ut ex efficacia affectus seu contemplatio- nis, homo prorumpat in aliquam vocem aut admirationis, aut laudis, aut humilis petitionis, quae non solum non impediunt contemplationem et orationem mentalem perfectam, sed interdum ad illam juvant. Nam, licet ab illa prodeant, ac subinde illam supponant, nihilominus per easdem voces amplius excitatur mens, ut ardentius et constantius tendat. Sive hoc fieri contingat per verba aliqua praescripta, mente retenta, ut proferendo verbum alicujus psalmi, vel similia ; sive fiat formando verbum ad nutum orantis, etjuxta affectum quem tunc sentit, et uterque modus solet esse usitatus, et valde utilis. De quo videri potest August., Epist. 121, c. 9; S. Bonavent. opusc. de Processu Beligionis, in 7, c. 3; et D. Thomas, 2.9, q. 83, art. 19.

6. Fundamentum opinionis. — Ultimo dicendum est de operationibus partis vegetativae, quod etiam in argumento quodam supra relato, c. 15, petebatur. De his etiam operibus Abulens. supra atfirmat, omnino impediri in extasi perfecta, ex eodem fundamento, quod scilicet tales operationes sunt vitales, et pendent ex actuali influxu animae; ergo potest esse tanta attentio animae ad superiores actiones, ut ab his etiam infimis omnino suspendatur. Confirmatur aliquibus experientiis : una et quotidiana est, quia ex nimio studio, vel oratione, et attentione mentis videmus impediri nutritionem et digestionem, saltem ut debilius ac remissus fiat ; ergo potest ita crescere attentio mentis, ut omnino illa opera impediat. Altera est, quia solet homo in extasi multis diebus esse sine cibo et potu; interdum etiam videtur esse absque motu cordis, cessante pulsu, imo vix in eo deprehenditur calor vitalis, sed quasi mortuus apparet ; ergo, etc.

7. Opera vegetative animae, quee promime per qualitates materiales exercentur , impediri non posse per contemplationem. — Nihilominus D. Thomas 2. 2, q. 175, art. 2, censet in raptu non suspeudi opera vegetativae partis; idem habet q. 13 de Ver., art. 4, ubi rationem reddit, vel quia operationes vegetativae partis longius distant ab operatione intellectus et phantasiae, quam opera sensuum externorum, vel quia actio vegetativa magis naturalis est: quae ratio magis philosophica videtur. Dico ergo opera vegetativae animae exerceri proxime per qualitates omnino materiales, et agentes necessario alteratione materiali, et quoad hanc partem impediri non posse per contemplationem, quia illa actio non pendet ex attentione ipsiusmel animae, sed ex solis qualitatibus. At vero quatenus illa actio juvatur per actiones spirituum, et per vitales operationes animae attrahendi, expellendi, distribuendi, etc., sic multum posse impediri per actus mentis, sive contemplationis, sive studii, aut mentalis orationis ; et hoc solum ratio et experientia adductae probant. Quod vero quidam dicunt, talem esse posse vim contemplationis, ut animam realiter a corpore separet, naturaliter contingere non potest, nisi per discursum temporis materialiter ita alteretur corpus, ut dispositionem necessariam ad unionem cum anima amittat ; supernaturaliter autem fieri a Deo potest, non tamen ex vi contemplationis solius, nisi corpus etiam immutetur, vel Deus aliquid supernaturale adjungat. Quod autem quidam dicunt, virtute Daemonis fieri, ut in hujusmodi raptu anima reahter separetur a corpore, et postea iterum uniatur, commentitium est, et contrarium veritati fidei, quae docet solum Deum posse animam a corpore semcl separatam iterum illi unire.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18