Caput 20
Caput 20
An contemplatio hujus vitae quoad amorem qui in raptu vel extasi habetur, libera sit et meritoria
CAPUT XX. AN CONTEMPLATIO HUJUS VITAE QUOAD AMOREM QUI IN RAPTU VEL EXTASI HABETUR, LIBERA SIT ET MERITORIA.
1. Sensus questionis. — Confirmatio. — Cum de merito quaerimus, supponimus conditiones alias ad illud necessarias, et de sola libertate inquirimus, propter peculiarem difficultatem circa illam in eo casu occurrentem. Haec autem difficultas locum non habet in contemplatione, vel revelatione pure intellectuali, in qua anima elevatur ad cognoscendum sine dependentia a phantasmatibus ; nam, cum illa cognitio non pendeat a sensibus , potest ratio esse expedita ad judicandum perfecte, quomodocumque sensus sint dispositi , sive operentur, sive non. Ergo in tali contemplaticne, et ex vi ejus non impeditur usus libertatis in voluntate , sive ad amandum , sive ad alios actus exercendos proportionatos intelligentiae, quam tunc recipit. Confirmatur primo, quia (ut supra dicebam , si in tali contemplatione fiat a Deo aliqua obscura revelatio, assensus credendi illi potest esse liber, unde voluntas credendi antecedens ad illum assensum libera est ; ergo eadem ratione amor consequens illam fidem, vel spes, aut submissionis affectus, et quicumque alius similis, poterit esse liber. Confirmatur secundo exemplo Christi Domini, qui per scientiam infusam liberrime operabatur ; ergo idem est in quocumque usu vel participatione similis cognitionis. Atque hoc exemplum convincit posse hos actus liberos esse tempore somni corporalis, si eadem contemplatio in intellectu perseveret per Dei influxum, vel gratiam actualem, vel etiam habitualem. Tta enim Christus etiam dormiens, utendo scientia infusa, poterat libere operari. Ratio vero est, quia usus perfectus talis scientiae vel cognitionis intellectualis non impeditur per somnum, quia non pendet ex sensibus, nec ex illis judicat, sed per altius lumen et altiora principia. Est enim modus ille cognoscendi magis angelicus quam humanus, et ideo per illum tam expedite et libere operatur anima corpori unita, ac si esset separata.
2. Objectio. — Solutio. —Dices, haec omnia solum probare, tunc voluntatem ab intrinseco non necessitari ad suos actus ex vi talis cognitionis, fieri tamen posse ut in altissima contemplatione a Deo necessitetur per aliquam efficacem et extrinsecam motionem. Respondemus non esse dubium, quin possit Deus hoc facere; nunc autem non de potentia ejus disputamus, sed de vi et efficacia talis contemplationis intellectualis ad determinandam voluntatem ex necessitate. Dicimus deinde modum illum necessitandi non esse consentaneum naturis rerum, ideoque nisi ex revelatione constiterit, affirmari non debere, neque posse. Quia ordinaria providentia Deus non impedit connaturalem operandi modum. Item illa necessitas ab extrinseco non pertinet ad perfectionem, et impedit meritum ; non ergo fingenda est, propter excellentiam contemplationis. Est tamen rarus hie contemplandi modus, et ordinarie nemini conceditur, et per se ac proprie non causat extasim, ut dixi, et ideo hac de illo sufticiant.
3. In contemplatione in qua liberum est judicium, actus voluntatis etiam est liber. — Dificultas questionis, an, stante necessitate in intellectu, possit dari libertas in coluntate. — Praeterea manifestum est, in omni contemplatone in qua judicium intellectus liberum est, vel quoad specificationem, vel saltem quoad exercitium, etiam voluntatem quoad suos actus liberam esse, quia non potest intellectus libere operari, nisi a voluntate libertatem participet. Sicut supra dicebamus, quando contemplatio est per revelationem obscuram, assensum esse fidei, ac subinde esse liberum; ergo multo magis amor, qui ex tali cognitione sequi potest, liber erit. Et ex dicendis hoc a fortiori constabit. Difficultas ergo est, quando intellectus ex necessitate rapitur ad attendendum cum tanta intentione, ut extasim causet in sensibus externis: loquimur autem de ordine connaturali, supposito tali actu intellectus, et secluso novo miraculo; nam hoc interveniente, clarum est posse Deum et necessitatem inferre voluntati, si velit, et illam impedire, etiamsi ex tali dispositione intellectus et sensuum naturaliter eventura esset,quia potest novam illustrationem aut reflexionem in intellectu efficere, vel alio modo potentias confortare, ut dominium voluntatis integrum perseveret, quia in his omnibus nulla est implicatio contradictionis. Seclusa autem hac specialh operatione Dei, difficultas est an, stante illa necessitate in intellectu, possit esse libertas in actu voluntatis.
4. Ratio. — Ratio autem difficultatis est, quia libertas voluntatis radicatur in intellectu, nasciturque ex indifferentia judicii; sed in illo raptu intellectus non habet indifferentiam in judicio, sed omnino ad illud determinatur ex necessitate; ergo. Et augetur difficuitas, quia in illo statu non potest esse plenum judicium necessarium ad libertatem voluntatis; quod patet, quia plenum judicium hominis in hoc statu requirit externorum sensuum usum, et ideo docet saepe D. Thomas externis sensibus ligatis non esse mentem aptam ad judicandum, etiamsi esse possit ad apprehendendum, ut notavit Cajetanus, 1 p., q. 12, art. 11, ex b. Thoma 2. 9, q. V19, art. 1, ad4 et 92, et latius q. 12 de Verit., art. 3, ad 1, 2 et 3, ubi ait, ultimam resolutionem humani judicii quodammodo feri ad sensus externos, et ideo illis ligatis non posse plenum, ac perfectum, vel liberum judicium esse. Idem latius infra, eadem q. 12, art. 9. Unde in 4, d. 9, q. 1, art. 4, q. 1, eamdem doctrinam confirmat in solut. ad 2, et inde infert in solut. ad 3, in somno non posse esse liberam electionem, quia sensus sunt ligati. Idem sentit Bonav., 2. d. 25,2 p. disünct., quaest. ult.; et Alex., À4 p., q. 8. m. S, art. 3, S I, in quaestione collaterali ad argumenta, ubi ait Salomonem, cum dormiret, non potuisse uti libero arbitrio. Ex quibus omnibus concluditur ratio; nam ita sunt ligati sensus in extasi, sicut in somno corporali; sed in somno corporali, quantumvis visiones vel revelationes fiant, nunquam est judicium suffticiens ad arbitrii libertatem; ergo nec in extasi. Probatur consequentia, quia si in somno deest illa libertas, est quia mens humana utitur sensibus, quasi primis principiis suae cognitionis, et ideo, ad judicandum exacte, recurrit ad sensus tanquam ad principia, et per resolutionem ad illa judicat, et ideo ligatis sensibus deest aptitudo ad judicium ; at tota haec ratio eodem modo in extasi procedit.
5. Asseritur actum amoris in emtasi esse liberun. — Ratio assertionis. — Nihilominus dicendum est actum amoris et charitatis, qui in tali contemplatione et extasi exercetur, liberum esse, vel quoad exercitium, vel etiam quoad specificationem, juxta rationem considerationis, et judicii intellectualis. Haec assertio probari potest exemplis adductis de Salomone, nam tunc habuisse liberam optionem,, satis ex superioribus constat. Idem de Adamo, qui in sopore suo actum fidei exercuit, ut Sancti docent, cum tamen sine libertate non fiat. Petrus etiam, Act. 10, in extasi erat, quando vidit linteum descendentem de coelo, et Dominum sibi dicentem : Macta, et manduca, ut verba Scripturae satis indicant, et Theoph. optime declarat; et tamen idem Petrus libertatem habebat, cum dicebat : A6sit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum. Unde Chrysost. ibi, Hom. 22, et Theophyl. docent Petrum ex affectu ad legis observantiam, quam tunc servandam putabat, id protulisse; imo Ambr., lib. 2 de Spiritu Sancto, ait Petrum, cum dixit: Absit, Domine, confessum esse divinitatem Spiritus Sancti, et per hoc secundum miraculum meruisse; utebatur ergo tunc perfecta ratione, et libero arbitrio. Ratione probatur assertio, primo, quia nihil est in hujusmodi extasi, quod necessitet voluntatem quoad exercitium. Aut enim id facit Deus per extrinsecam gratiam seu motionem, tanquam causa efficiens efficaciter movens; aut id facit Deus ut objectum cognitum, et ex necessitate consideratum tanquam summe amabile per actum illum intellectus, quo ita rapitur et abstrahitur anima : neutrum dici potest, nec alia causa necessitans potest excogitari; ergo cum alias voluntas de se sit libera, uti tunc poterit suo dominio in suum actum.
6. Minor quoad primam partem probatur, nam divina gratia non destruit naturam, sed perficit; unde, licet in altissima contemplatione moveat et excitet affectum ad sui amorem per inspirationes divinas, quas gratias excitantes appellamus, quae sunt actus necessarii quatenus per illos Spiritus Sanctus cor tangit, tamen nunquam excludit hberum consensum in amore perfecto et obediential. Quia libertas in hoc amore pertinet ad perfectionem viae, et est necessaria ut actus sit meritorius ; non est autem verisimile Deum privare hominem justum, cum eum elevat ad eximiam contemplationem, hac perfectione et hoc fructu, quia in hac vita maxime expetendus est. Deinde talis motio Dei necessitans voluntatem non est debita homini sic contemplanti, nec necessaria ad veram contemplationem; ergo non possumus asserere, Deum illam praestare, nisi ex speciali revela- tione. Nulla est autem talis revelatio, imo est contra ordinariam et generalem regulem dilectionis divinae, quae viatori infunditur; ergo nullo modo asserendum id est.
7. Confirmatur altera pars argumenti, et inculcatur duples modus necessitandi voluntatem. — Quoad alteram vero partem de objecto cognito probatur, quia duobus modis potest Deus cognitus necessitate quadam allicere voluntatem ad se: unus modus est propter excellentiam cognitionis, quomodo amor est necessarius ex visione beata, quae perfectio hic non habet locum, ut constat. Alius modus est ex imperfectione cognitionis seu advertentiae rationis excitantis voluntatem , priusquam locum habeat plene advertendi et deliberandi; quomodo fortasse movetur voluntas in impulsibus excitantis gratiae, sive id fiat ex vi objecti, sive accedente etiam speciali motione Dei ex parte potentiae. Et hic etiam modus non habet in praesenti locum, nam ostensum est in hac contemplatione esse perfectam mentis considerationem, et judicium plenum, non minus quam sit in contemplatione, quae sine tali extasi habetur. Imo illam excedit, vel in majori intensione et conatu potentiae, vel in abundantiori lumine, quod non minuit, sed auget potius perfectionem judicii ad libertatem actus voluntatis necessariam. Ergo neque ex hoc capite patitur necessitatem voluntas in hac contemplatione quoad perfectum actum amandi.
8. Subterfugium.—Commune avioma Theologorum., extra visionem beatam non necessitari voluntatem ad exercitiun ea parte objecti.— hnces, non ex imperfectione, sed ex perfectione cognitionis oriri necessitatem in voluntate, quia, licet illa contemplatio non attingat perfectionem visionis beata, tamen, eo ipso quod tam perfecta est, ut intellectum necessitet et abstrahat a sensibus, rapit etiam secum voluntatem. Sed hoc non recte dicitur, quia commune axioma Theologorum est, extra visionem beatam non necessitari voluntatem quoad exercitium ex vi objecti abstractive cogniti, quantumvis perfecte ; quia nunquam ostendit bonitatem objecti prout in se est, nec proponit actualem dilectionem ut bonum simpliciter necessarium, in quo nulla ratio cessandi a tali actu repraesentari possit. Quod vero ille actus in intellectu sit necessarius (esto ita sit), non infert necessitatem in actu voluntatis, quia sunt potentiae natura sua habentes diversum operandi modum, et ideo necessitas in actu intellectus non tollit per se loquendo libertatem in actu voluntatis. Nec impetus intellectus (ut sic dicam) secum rapit ex necessitate voluntatem, quia illa semper est domina sui actus, quando alias objectum cum sufficiente attentione et animadversione proponitur. Ut Angelus in primo instanti suae creationis primam cognitionem sine libertate recepit, et nihilominus ex illa in eodem instanti libere per voluntatem motus est.
9. Abstractio sensus non impedit libertatem. —Denique abstractio a sensibus parum refert ad tollendam libertatem, quia illa non perturbat mentem, nec cogitationem, sed ex perfectione illius procedit per quamdam quietem et placidum otium sensuum, quod animam etiam pacatissimam reddit ad amandum libere Deum. Quin potius (ut supra cum divo Thoma dicebamus), saepe illa vehemens suspensio mentis ex amore resultat; ille autem amor, ut antecedit tam vehementem applicauonem intellectus, liber est, quia in illo priori nondum intelligitur extasis cousummata; ergo etiam post totam applicationem intellectus manet amor liber, quia applicatio intellectus non intulit novam vim voluntati, qua tolleret libertatem ejus, nec ostendit in objecto novam rationem necessitantem ; nec sensuum otium quicquam ad hoc confert, quia libertas non pendet ex sensibus, sed ex cognitione intellectus, et intrinseca facultate ipsius potentiae appetentis; manet ergo ille actus amoris semper liber quoad exercitium.
10. Statuitur posse in contemplatione manere libertatem quoad specificationem in voluntate. — Addo etiam posse voluntatem, in eo statu et articulo retinere libertatem quoad specificationem. Hanc enim et Salomon et Petrus in suis excessibus ostenderunt; quoties enim est libera electio inter multa, et potestas amplectendi unum, et refutandi aliud, et e converso, intervenit libertas quoad specificationem : ita vero se habuerunt Salomon et Petrus, nam Salomon placuit Deo, eo quod sapientiam, potius quam vindictam de inimicis, vel divitias postulavit, ut Scriptura loquitur; habuit ergo potestatem petendi divitias, et illas praeferendi vel postponendi sapientiae; haec autem est libertas quoad specificationem. Similiter Petrus, invitatus ad comedendum, se continuit, et rationem agnovit et proposuit, qua movebatur ad id non faciendum, ex qua consideratione oriri solet libertas quoad specificationem. Eamdem agnoscit in Prophetis Hieronymus, quando a Deo revelationem accipiunt, ut contra Montanum disputat, in Proomio Habacuc, ex lllo 1 Corint. 14: Spiritus Prophetarum Prophetis sujecti sunt. De quo etiam videri potest D. Thom. 2. 2, q. 173, art.3, ad 4.
11. Ratio denique est, quia, licet in extasi fortasse intellectus rapiatur ex necessitate ad aliquid considerandum, maxime quando recipit divinam aliquam impressionem et revelationem , sicut contigit Petro in illo excessu mentis, et Salomoni, qui ex necessitate motus est, ut audiret Deum sibi loquentem, nihilominus non ita absorbetur meus in una consideratione objecti, quin possit libere considerare aliquam rationem commodi vcl incommodi in eo quod proponitur, et ideo potest in illo raptu inveniri indifferentia judicii sufficiens ad libertatem quoad specificationem. Sive haec libertas tantum sit intra latitudinem objectorum et actuum honestorum, sive etiam inter bonum et malum; utroque enim modo accidere potest, juxta divina gratiae abundantiam, vel justam permissionem ; unde accidere potest, ut in hac ipsa contemplatione aliquis vel in superbiam efferatur, vel alio modo decipiatur.
12. Satisfit argumentis. —Judicium in contemplatione adhuc retinere aliquam indifferentiam. — Ad argumenta in principio posita imprimis generatim dicitur, contemplationem etiam intentissimam ordinarie non esse tam necessariam, etiam quoad actum intellectus, quin sit in potestate voluntatis cessare, et suspendere illam, juxta id Canticor. 8: AdJuro vos, filie Jerusalem , ne suscitetis, negue evigilare fuciatis dilectam , donec ipsa velit. Ita exponente Bernard., serm. 52 in Cantica. Deinde nego in illo actu, licet in se necessario, deesse indifferentiam in judicio, quae ad libertatem actus voluntatis sufficiat, quia, licet illa contemplatio aliquo modo necessaria sit quoad aliquam attentionem intellectus , nihilominus et habet indifferentiam ex parte objecti, quatenus non judicat illud esse necessario diligendum , et praeterea secum admittit libertatem considerandi in illo plures rationes, ut declaratum est. Unde Bernardus, in dicto sermone 52 in Cantica, expresse dicit, in illa contemplatione et extasi fieri posse liberos discursus. Ad aliam vero difficultatem ex ligamento sensuum respondetur , illam doctrinam procedere, quando sensus ligantur per corporalem somnum et vapores corporeos, et intelligendam esse secundum natura ordinem; nam per gratiam extraordinariam aliud fieri potest, ut explicavi. Et ratio lllius impedimenti non est sola carentia sensationem externarum, sed est ineptitudo phantasia ad ordinatum usum specierum..Et ideo non procedit illa doctrina de abstractione a sensibus, quae non est per obstrusionem (ut sic dicam), sed per animae suspensionem et elevationem ; haec enim non impedit perfectum usum rationis et libertatis, ut declaratum est. Unde recte Bernardus supra : Non est (inquit) is sponse somnus dormitio corporis, vel placida , que sensus carnis suaviter sopit ad tempus, etc. ; et infra: Magis autem istius modi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat ; et infra : Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat , sed abducat.
On this page