Praeambulum
Praeambulum
Preesentis libri institutum. — Vocalis oratio ultra mentalem addit sensibilem significationem ejus desiderii, aut petitionis qua in mente versatur, voce facta; et ratione hujus significationis ad externos actus virtutis pertinet : potestque habere proprias conditiones, proprietates, effectus, aut obligationes, quas in hoc et sequenti libro explicare necesse est. Suppositis autem his, quae diximus de oratione in communi, nihil nobis dicendum superest de vocali oratione quoad physicam entitatem ejus, nam hoc satis per se constat ex his, quae philosophi de voce, et signis sensibilibus tractant. Quomodo autem vocalis oratio a mentali procedat, in cap. 3 et 4declarabimus. Igitur in hoc libro praecipue ageudum est de his, qua ad moralem doctrinam vocalis orationis pertinent , nimirum de honestate, de utilitate et effectibus ejus, et quot modis fieri possit ac debeat.
On this page