Caput 1
Caput 1
Utrum vocalis oratio sit honestus ac religiosus actus
1. Haereticorum error damnantuum usum orationis vocalis. — Nonnulli ex haereticis absolute damnarunt usum vocaliter orandi, quem errorem videtur interdum attribuere Wiclepho Waldensis , tomo tertio, titul. 1, cap. 1 et sequenti. Tamen ille videtur potius damnasse cantus ecclesiasticos , et modum orandi alta voce, quam simpliciter per vocem, et ideo contra illum agemus libro sequenti. Prateolus autem in Elencho Haeresum refert, ex Lindano et aliis, haereticos hujus temporis dictos Trinitarios inter alia dixisse, eo quod Deus spiritus sit, in solo spiritu esse a nobis orandum, id est, mentaliter, et non vocaliter invocandum esse. Itaque solum vi- dentur fundari in verbis illis Christi, Joan. 4: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Ratione etiam possumus hunc errorem confirmare, quia vox sensibilis solum instituta est ad loquendum cum his, qui audire illam possunt. et per illam percipere interiores actus hominis loquentis, et non aliter. At Deusnec sensibiliter audit, nec indiget tali signo ad videndas hominis cogitationes; ergo superstitiosum et vanum est ad Deum dirigere vocales orationes. Unde sicut Elias deridebat Prophetas Baal, 3 Reg. 18, dicens : Clamate coce majori , Deus enim vester forsitan cum alio loguitur, aut in diversorio est , aut in itinere, aut certe dormit , ut excitetur , ita haeretici reprehendunt eos, qui voce orant ad Deum, quia per hoc significant Deum aliter audire non posse.
9. Hrror solum Dominicam admittens Orationem. — Fundamenta. — Hunc errorem hmitarunt alii haeretici ex factione Waldensium, dicti Insabbatati. Dixerunt enim (ut Prateolus refert) nullam orationem, praeter Dominicam, admittendam esse. Itaque fatebantur orationem illam voce posse proferri ; videbant enim Christum Dominum de modo exterius et vocaliter orandi fuisse locutum , quando illam docuit; negabant autem alias orationes esse licitas, vel quia crediderunt hominem non posse sua voluntate introducere modum loquendi cum Deo, quem ipse non probavit ; vel quia existimarunt Christum Dominum, praescribendo illum orandi modum, omnem alium tacite prohibuisse; vel quia putabant servandum esse purum Evangelium, in sensu erroneo, quem novi haeretici sequuntur, nimirum, ut in his qua ad ritum colendi Deum pertinent, non liceat nobis aliud velaliter facere, quam scriptum in Evangelio sit.
3. Prima assertio: ex natura réi, et ev omni jure, vocalis oratio est licita, si bene fiat. — Dicendum vero est primo, ex natura rei, et ex omni jure, tam divino quam humano, licitum et sanctum esse vocales orationes ad Deum fundere, si debita fide ac intentione fiant. Assertio est de fide, quam satis probat communis usus, et traditio Ecclesiae quam latius ostendemus libro sequenti. Nam, si licitum est orare voce alta et cantu, simpliciter est licita oratio vocalis, sive alte, sive summisse fiat. Unde interdum legimus in Scriptura orationem alta vocefactam, interdum summissa. Priori modo aiebat David: Voce mea ad Domimwm clamnavi, voce mea ad Dominum, deprecatus sum, Psalm. 141; vel: Voce mea ad Deum, et intendit mihi, Psalm. 16; et Psalm. 140: Intende voci mece, cum clamavero ad te; et Ps. b:Intende voci orationis mec. Atin 1 lib. Reg., c. 1, legimus Annam,dum funderet preces coram Deo, locutam fuisse in corde suo, et additur: Tantumque labia illius movelantur, et vos penitus non audiebatur. Unde constat non solum animo, sed etiam corpore orasse, quamvis voce adeo summissa, ut non audiretur. Ut ita constet omnes modos orandi corporali lingua et ore, in Scriptura esse approbatos. Nam quod illa oratio Annae Deo plaeuerit, tractat optime Chrys., hom. 79 ad Pop., et ex effectu ejus satis constat. Deaique ex Evangelio constat Christum Dominum exemplo suo orationem vocalem approbasse, Joan. 11, et Matt. 6 illam docuisse.
4. Quas ob causas voce oremus. — Ad explicandam autem hujus veritatis rationem, addidi in assertione illa verba: 5Si debita fide ac intentione fiat. Non enim oramus voce sensibili, uti fingunt haeretici, ad excitandum Deum, vel quia putemus Deum indigere nostris signis sensibilibus, ad nostras cogitationes, vel desideria cognoscenda; quis enim, nisi infidelis vel ignorantissimus, potest tam humiliter sentire de Deo? Primo igitur oramus voce, ut nos ipsos ad devotionem excitemus, ut ait Aug., Epist. 121, cap. 9. Secundo, ex eodem Aug. ibid., ut per certa intervalla horarum, nos ipsos admoneamus , et quantum in hoc desiderio profecerunus , nobis ipsis innotescamus.Et infra: Admonentes nos ipsos in id, quod desiderabumus intendere, ne quod tepescere ceperat, ommino frigescat. Atque ita exponens illud Paul ad Colossens. 4: Petitiones vestre innotescant apud Dewmn, ait non sic accipiendum esse, tanguam Deo innotescant, qui eas, et anteguam essent, utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum, per tolerantium, non per jactantiam. Tertio, quia corpore et spiritu constamus, oramus non solum spiritu, sed etiam corpore, ut utroque Deum colamus, juxta illud Oseae, decimo quarto : Omnem aupfer iniquitatem, accipe bonwn, et reddemus vitulos labiorum nostrorun. Ubi Hieronymus: Aeddituros se esse dicunt labiorum vitulos, et Dei laudes perpeti voce cantaturos. Consonatque illud Psalm. 50: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Et illud Ecclesiast. 39: Confitemini illi in voce labiorum cestrorum ; et ad Hebr. 3: Offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nominà ejus.
5. Secunda assertio: non solum verbis Dominice Orationis, sed aliis etiam licet orare vocaliter. — Probatur ev Scriptura. — Secundo dicendum est, non solum verbis Dominicae Orationis, sed etiam aliis ad pium animi affectum, desiderium, vel sensum explicandum aptis, licitum esse ac conveniens, vocaliter orare Deum. Assertio est de fide, quae satis constat communi consensu, et traditione totius Ecclesiae, et usu omnium fidelium piorum. Et de Christo ipso legimus Matt. 26, quod Aymno dicto eaierunt in montem Olveti, ubi constat Christum orationem aliquam (quaecumque tandem illa fuerit) in laudem Dei dixisse, ut Patres adnotarunt. Imo Paulus, primae ad Cor. 14, ad omnes fideles, qui in Eeclesia conveniunt, sic inquit: Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, etc., omnia ad edificationem fiant. taque dummodo ad adificationem sit modus orandi, unicuique licitum est pro sua devotione orare, neque est omnibus unica Dominicae Orationis orandi forma praescripta. Et inferius subdit idem Apostolus, loquens de illo qui nescit ita loqui, ut ab alis intelligatur: S non fuerit interpres, taceat in EFeclesia, sibi autem loquatur, et Deo. Non praecipit ut solam Dominicam Orationem proferat, sed hberum unicuique relinquit loqui Deo juxta devotionem suam, quando sibi tantum et Deo loquitur, dummodo digne Deo loquatur, hoc enim semper et ex natura rei necessarium est. Ratio denique est, quia Christus Dominus, docens Apostolos orare, Pater noster, etc., dedit quidem perfectum orandi modum, et quasi eximium quoddam exemplar vocalis orationis, brevemque et accommodatam omnibus orandi formam, non tamen caeteras orationes vocales prohibuit ; nullo enim verbo aut facto hanc prohibitionem significavit, nec Sancti Patres illam intellexerunt. Unde cum de Oratione Dominica loquuntur, ad summum asserunt Dominicam Orationem praecellere inter omnes orationes vocales, et illas excellere auctoritate, brevitate, perfecuone, et efficacitate, ut constat ex Cypriano et Tertulliano, illius orationis expositoribus, et aliis Patribus, quos referunt Bellarm., lib. de Bonis oper. in particulari, c. 4, et Durand., de Ritib. Ecclesiae, lib. 9, c. 46. Significat quidem Augustinus non licere orare quippiam quod oratione Dominica non contineatur. Ait enim Epist. 121, c. 12: Quelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis, vel preecedendo format, ut clareat, vel consequendo attendit, ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod ista oratione Dominica positum est, si recte et congruenter oramus ; quisquis autem id dicit, quod ad istam evangelicam precationen pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat, quod nescio, quomodo non dicatur illicite , quandoquidem spiritus renatos non nisi spiritualiter docet orare. At vero quod non liceat alia forma verborum uti ad orandum, dici nullo modo potest. Atque ita concludit idem Augustinus supra: Unde liberum est aliis atque aliis verbis, cadem tamen in orando dicere, sed non debet esse liberum alia dicere. Quod pertinet ad materiam orationis, de qua infra dicemus, simulque illas petitiones Dominicae Orationis exponemus.
6. Objectio. — Solutio. — Solutio magis illustratur. —Dices, esto non sit simpliciter malum et prohibitum uti oratione vocali, saltem esse melius et congruentius illa non uti, quia melius est verba Christi proferre, quam propria, et quia semper eligendum est quod est perfectius. Respondetur negando consequentiam. Debent quidem Christiani illam orationem dicere et intelligere, et fortasse ex praecepto tenentur, ut infra videbimus ; consilium etiam est ut quotidie eam recitent. Imo Clemens Papa, lib. 7 Constit., cap. 25, Christianis omnibus consulit, ut ter in die Dominicam Orationem proferant. Semper tamen illam orationem proferre , et nulla alia uti, consilium non est, imo superstitiosum esset, si tanquam necessarium observaretur. Unde eleganter Tertul., de Orat., c. 9: Praeinissa legitima et ordinaria oratione (d est, Dominica), quasi fundamento, accidentium jus est des ideriorum, jus est superstruendi eatrinsecus petitiones. Ratio imprimis esse potest, quia (quae est humana conditio) eadem semper verba proferre, taedium afferret, et attentionem ac devotionem non excitaret, varietas autem delectat, et recreat animum : Ea hoc ergo (ut ait Isidorus, lib. 1 de Divin. Off., c. 9) orta est consuetudo Ecclesie uti preciLus, instar eurum quas docuit Christus. Deinde, quamvis oratio illa generalia capita petendi contineat, nihilominus sape expedit hoc vel illud in specie petere, et pro hac vel illa persona orare, et interdum immediate ad Deum, interdum vero per Virginem et per alios Sanctos, ex quibus capitibus varietas orationum orta est; eam ergo vitare superstitiosum esset. Alias etiam orandi formas ab Ecclesia receptas non probare, aut tanquam malas et ineptas respuere, haereticum esset. Existimare autem nunquam expedire eis uti, eo quod semper melius sit orationem Dominicam recitare, plus esset quam temerarium, cum sit contra sensum et usum totius Ecclesiae. Nec semper et in omnibus circumstantiis est melius vel utilius, omne id quod de se est perfectius. Nam orare ex se est perfectius quam legere, et non tamen quolibet tempore et loco est melius. Sic ergo, licet Christi oratio et verba secundum se perfectiora sint, non propterea in omni loco et tempore utendum est illis, neque id semper est melius, quamvis caeteris paribus, et servata opportunitate, illa oratio caeteris praeferenda sit.
7. Tertia assertio : non est necesse certa forma uti ut oratio vocalis sit honesta. — Addo ultimo non esse necessarium certa et praescripta forma uti, ut oratio vocalis sancta et honesta sit. Hoc etiam est certum, et colligi potest ex Scriptura, nam in Testamento veteri referuntur variae formae, et modi orandi, sanctarum personarum, ut Danielis, Ezechielis, Manasses, Susannae, et aliorum, qui non orabant secundum aliquam praescriptam formam, sed prout unicuique Spiritus Sanctus dictabat. David etiam in Psalmis innumeros orandi modos habet, et non solum res diversas, sed etiam eamdem pluribus verborum formulis postulare solebat. Ut maxime videre licet in Psalm. 118, ubi divinae legis observationem fere singulis versibus postulat, utens semper diversa forma verborum : Utinaao dirigantur vie mec ad custodiendas justificationes tuas ; et iterum: Justificationes tuas custodiam , non me derelinguas usqueguaque ; et rursus: Penedictus es , Domine , doce me justificationes tuas, etc. De Christo etiam Domino ex Evangelio constat , non servasse in orando certam verborum formam ; aliter enim oravit Joan. 11, Lazarum resuscitaturus, aliter vero in horto ad Patrem transiturus; imo ibi ter orans non eadem verba semper dixisse refertur. De Apostolis etiam legimus Actor. primo, orasse pro electione Matthiae, non ex praescripta forma, sed prout tempori, loco et materiae expediebat. Ratio autem est, quia ex natura rei licitum unicuique est voce orare juxta suae mentis affectum , sensum, vel capacitatem, et nullo jure positivo divino vel humano est hoc prohibitum, neque est praeceptum uti semper aliqua orandi forma, ex his quae vel in Scripturis continentur, vel ab Ecclesia institutae sunt ; ergo non est necessarium ad honestatem orationis vocalis, ut certa forma verborum fiat. Quomodo au- tem et de qua oratione intelligenda sit haec assertio, ex sequenti cap. constabit.
8. Haereticorum fundamentum diruitur. — Fundamenta haereticorum facilem habent responsionem. Nam Christus non dixit, Deum esse orandum in spiritu et veritate, quia mente et non corpore orandus sit, sed quia ad verum Deum dirigenda est oratio, quod est ipsum colere in veritate, et quia ex puro corde, et desiderio placendi illi orandum est, quod est illum in spiritu adorare, ut ibi Patres exporunt. Mitto Christum ibi fuisse locutum de adoratione visibili et legitima per verum sacrificium, ut exposui 3 part., disp. 74, sect. 1. Tamen hinc etiam retorquetur argumentum ; nam si sacrificium dicitur fieri in spiritu et veritate, etiamsi actu corporali fiat, dummodo ex vera fide et religione fiat, eadem ratione vocalis oratio erit in spiritu et veritate, si ex vera fide, et gratia, et cum debita devotione, et attentione fiat. Unde Paul. aiebat, 1 Cor. 14: Psallam spiritu . psallam et mente, quamvis psallere voce fiat.
9. Ratio eorumdem dissolvitur. — Ad rationem autem haereticorum responsum jam est, nos non edere vocem orando, quia putemus Deum latere mentes nostras, neque quia Deus sensibiliter audiat; sed vel ut nos audiamus, et ita excitemur, vel ut alii audiant et aedificentur, vel etiam ut illi nobiscum et nos cum illis oremus, vel ut nomine omnium oremus, ut sequenti cap. dicetur, vel denique ut ore et lingua Deum colamus.
10. Alii haeretici convincuntur. — Ali haeretici non indigent responsione, quia nullum afferunt fundamentum, vel supponunt alium errorem ab Ecclesia damnatum, nimirum in colendo Deum, non licere aliis ritibus aut verbis uti, nisi quae in Scriptura Sacra continentur. Satis enim est ut non sint prohibita, si alioqui ex natura rei honesta sunt.
On this page