Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quotuplex sit oratio vocalis, et quas partes habeat

CAPUT II. QUOTUPLEX SIT ORATIO VOCALIS, ET QUAS PARTES HABEAT?

1. Primus modus dividendi orationem vocalem in publicam et privatam. — Primum omnium dividi solet oratio in publicam et privatam : potest autem oratio publica dici vulgari significatione , prout publicum distinguitur contra occultum et secretum, et sic dicitur publica oratio, quasi accidentaliter, omnis illa quae in loco publico fit, ita ut ab aliis videa- tur, vel videri possit. Quomodo publice oravit Daniel, quando fenestris apertis in ceenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, Daniel. 6, ubi subjungitur : Viri ergo illi curiosius inquirenles, invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum swwm. Sic etiam populus christianus ter in die publice orat, audito signo ad Virginem salutandam. Hic vero non denominamus orationem publicam in hac significatione, quia est valde extrinseca denominatio, et accidentalis, nullaque proprietas orationis ex illa nascitur praeter generalem conditionem actus honesti, nimirum ut serventur illae circumstantiae, quas in actione sacra et publica prudentia requirit, quas infra suis locis attingemus.

9. Secundus modus dividendi eamdem orationem in publicam et privatam. — Aho ergo modo dicitur oratio publica quasi per se, illa, quae fit nomine publico, et non tantum privato, id est, quae fit a sacerdote nomine Ecclesiae, seu quae fit ab Ecclesia per ministros suos, ut tales sunt. Ita divus Thomas, d. q. 83, art. 12; Gloss. magna, in Clem. 1, de Reliq. et ven. Sanct.; et hoc genus orationis significavit Paul. ad Heb. 5, cum dixit : Omnis Pontifex em hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis que sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis. Quod enim de oblationibus et sacrificiis dicit, in orationibus etiam locum habet, nam omnium est eadem ratio. Unde in lib. de Eccl. dogm., c. 3, dicitur: Obsecrationum sacerdotaliwn sacramenta respiciamus, quee, ab Apostolis tradita, in omni mundo, atque in omni Catholica Ecclesia unifwmiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi, etc. Privata ergo oratio ab hac publica distinguitur ; privata enim est omnis illa, quam unusquisque sua auctoritate ( ut sic dicam) et ut privata persona offert. Unde prior oratio publica est, etiamsi intra cubiculum clauso ostio solitarie, et summissa voce fiat. Haec vero posterior privata est, etiamsi in templo vel in plateis fiat, juxta illnd Pauli, 4 ad Corinth. 2: Volo viros orare in omnà loco, levantes puras manus , similiter et mulieres , etc.; nec satis distinguuntur haec duo membra ex verborum forma, qua in orando servatur. Nam, licet quis recitet horas canonicas ab Ecclesia institutas , si ita facit tantum ut privata persona, erit oratio privata, et non publica. Distinctio ergo ex ministerio et intentione per- sonae sumenda est ; nam ut oratio sit publica , necesse est ut fiat a persona , quae sit Ecclesiae minister deputatus ad orandum nomine suo, et quod ipse hac intentione oret, ut expleat munus suum, et consequenter necesse est ut oret modo praescripto ab Ecclesia ad orandum Deum nomine ipsius ; omnis autem alia oratio, quae has conditiones non habet, privata est.

3. Alia orationis vocalis divisio juzta D. Bonaventuram.—Secundo, dividi potest oratio ex Bonav., de Processu helig., lib. 7, c. 3, in eam, quae fit juxta aliquam certam formam verborum antea praescriptam, vel quae fit verbis prolatis pro arbitrio et affectu orantis; ut enim Augustinus dixit, Epist. 121, verba orationis interdum sequuntur cx praecedenti affectu orationis, qui ea format, ut clareat ; interdum praecedunt, ut orans attendat, et affectus crescat. Quando ergo oratio vocalis sequitur ex affectu, ad clarificandum, seu exprimendum illum, tunc non solet fieri juxta praescriptam aliquam verborum formam, nisi fortasse contingat memoria retineri, et esse affectui orantis accommodatam, quod accidentarium est; per se vero ac regulariter tunc verba formantur juxta affectum et capacitatem orantis. Et de hoc modo orandi recte intelligitur illud Ps. 15: Latatum est cor meum, et eaultacit linqua mea. Nam interna devotio interdum tanta est, ut non possit interius contineri, quin in exteriora verba prorumpat, sicut spirituale gaudium sensibilem affectum excitat, juxta illud: Cor meum et caro mea exultaverunt in Ieum vivum, Psalm. 83. Quando vero vocalis oratio praecedit affectum, et devotionem internam, tunc necesse est ut secundum aliquam formam verborum oranti propositam fiat, quia non fit nec formatur juxta affectum orantis, cum ille non supponatur; ergo necesse est ut praecedat, et per memoriam vel scripturam proponatur ipsi oranti, alioqui temere et casu fieret cratio.

4. Ad omnem orationem preecedere generalen. affectum orandi , licet particularis subsequatur. — Notanda differentia inter duos modos orandi. — Alia differentia. — Dices : quomodo fieri potest ut affectus orantis non praecedat verba orationis, nam vocum prolatio, si non procedat ex affectu orandi, non meretur nomen orationis, quia re vera oratio non est, ut infra ostendemus; ergo nec distinctio Augustini habet locum, nec verum est verba orationis interdum praecedere affectum oran- tis. Respondeo aliud esse loqui de affectu orandi confuse et generatim, aliud de affectu particulari, quem aliquis orando exprimit ex desiderio obtinendi illam rem particularem, quam voce proponit. Prior affectus generalis necessario praecedit ante verborum prolationem in quacumque hujusmodi oratione vocali, ut ratio facta convincit, et Augustinus non negat, sed aperte potius supponit, ut jam explicabo. Posterior autem affectus, per se loquendo, non supponitur ad recitationem vocalem, sed potius ex illa nascitur, et juxta illam generatur. Ut, verbi gratia, qui recitat Pater noster , etc., non prius cogitat de sanctificatione nominis Dei, vel illam desiderat, ut experimento constat ; postguam autem profert illa verba : Sanctificetur nomen tuumn, etc., si convenienter recitat, et attendit, ac intelligit, prodit in illud desiderium. Et ideo notanter dixit Augustinus quod affectus orantis conseguenter attendit ut crescat. Quia non de novo generatur, cum supponatur aliquis affectus saltem confusus; crescit tamen, quia juxta verborum exigentiam attendendo ad illa paulatim crescit, vel extensive, vel etiam intensive, quia res magis propositae, et attentius ac distinctius consideratae, magis movent. Differentia igitur inter illos duos modos orandi est, quod prior, quando vox omnino procedit juxta affectum et arbitrium orantis, supponit omnino particularem affectum, quem vox ipsa declarat, quia ab illo formatur et quasi determinatur. In posteriori autem modo, in quo certa verborum forma recitatur, per se non supponitur ille affectus, quem verba exprimunt, ut declaratum est. Unde est alia differentia, quia quando vocalis oratio prorumpit priori modo ex affectu, non est necesse ut praecedat specialis intentio vocaliter orandi, sed interior affectus quasi naturali impetu movet linguam , quia affectus animi ex quadam connaturalh concomitantia redundat in corpus, ideoque ad sic orandum communiter sufficit prima intentio cogitandi de Deo, et orandi mente; nam ex illa tandem pervenitur ad illum affectum movendi linguam ad exprimendum desiderium, vel admirationem, aut alium mentis conceptum. At vero quando oratio vocalis jam formata recitanda est, praecedit semper intentio vocaliter orandi, sive actu sit, sive proxime antecesserit, ita ut saltem virtute maneat.

5. Haec partitio, licet conveniat cum priori, non tamen coincidit. — Objectio. — Est deni- que in hac partitione considerandum, aliquo modo convenire cum priori, non tamen cum illa coincidere. Nam oratio vocalis, quae fit ex affectu orantis absque praescripta forma verborum, semper est privata, et non publica; omnis enim publica oratio (in sensu supra explicato ) fieri debet juxta praescriptam aliquam verborum formam. OQuod constat ex usu Ecclesia ; ideo enim in sacrificio, et in aliis officiis divinis certae orationes, versus, aut psalmi sunt instituti, aut designati, quia tunc ministri Ecclesiae publicas orationes fundunt. Ratio autem est, quia tunc minister non loquitur nomine suo, sed Ecclesiae, et ideo ab illa debuit accipere et verba orationis, et orandi formam. Dices : fieri potest ut unus petat nomine alterius tanquam famulus ab eo missus, et nihilominus verba petitionis formet modo suo; nam hoc etiam potest habere ab alio commissum, ut inter homines contingit. Respondeo, esto hoc fiat inter homines , ab Ecclesia non permitti ut oratio, quae suo nomine ad Deum fundenda est, aliter fiat quam modo ab ipsa praescripto, quia pertinet ad majorem Dei reverentiam, et ad majorem Ecclesia securitatem , et fidelium devotionem, ne aliquid indecorum talibus orationibus misceatur.

6. Quare oratio publica semper debeat esse vocalis.—Unde obiter colligi potest quaedam ratio, ob quam oratio publica semper debet esse vocalis, ut notavit Cajet. 9. 2, q. 83, art. 12, et consentiunt omnes (propter quod illa divisio data non est de oratione mentali), nam Ecclesia, quae de interioribus non judicat, non potest praescribere certos conceptus vel affectus internos, quibus interior oratio fiat, praescribit autem certam verborum formam, qua in voce orandum est nomine suo. Deinde colligitur breviter alia differentia inter duo membra hujus secundae divisionis; nam oratio illa, quae fit absque praescripta forma verborum, moraliter loquendo, non cadit sub praeceptum, quia Ecclesia non praecipit orare nisi designando quid et quomodo sit orandum, ut ex usu constat, et patebit ex infra dicendis ; nec ex natura rei invenitur tale praeceptum , quoad vocalem orationem, ut infra ostendam ; recitare autem aliquid juxta institutam formam, sub praeceptum ecclesiasticum cadit, ut infra videbimus.

7. Non omnis oratio, que fit em prescripta forma, est publica.— At vero e contrario non omnis oratio, quae fit ex definita forma verborum, publica est, sicut nec talis oratio semper cadit sub praeceptum. Prior pars constat; tum quia ipsamet verborum formula, ad orandum confecta, potest non esse publice ab Ecclesia approbata, sed privata industria composita ; tum etiam quia (ut supra dicebamus), etiamsi privata persona ex propria devotione canonicum officium recitet, illa non est oratio publica, sed privata. Item Oratio Dominica de se maximam anuctoritatem habet, et ideo in suis publicis orationibus ab Ecclesia usitata est, vel in Missae sacrificio, ut in 3 tom. tertiae part. dictum est, vel in aliis divinis officiis, quorum pars esse solet, ut infra videbimus, et nihilominus privatim etiam recitatur. Adde aliqua esse divina officia ad privatas orationes fidelium auctoritate publica Ecclesiae composita, vel approbata expresse, vel tacite, quorum recitatio, publica oratio non est, etiamsi fiat juxta praescriptam verborum formam. Ex quibus altera pars probata manet : constat enim praedictas orationes plerumque fieri ex voluntaria devotione, non ex praecepto. An vero e converso oratio publica semper supponat praeceptum, infra videbimus, ubi etiam explicabimus an sufhiciat orationem fieri ex obligatione, et juxta ritum publice probatum, ut publica oratio dicenda sit.

8. Enumeratio partium orationis, ez D. Paul., 1 ad Tim.2. — Tertia divisio, seu potius partium orationis enumeratio est illa, quam D. Thom. tractat, 2. 2, q. 83,a. 17, desumpta ex verbis Pauli, 4 ad Timot. 2: Obsecro fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, de qua enumeratione, superiori libro nonnulla diximus, eam ad orationem mentalem applicando. Non est tamen dubium quin Paulus de vocali pracipue loquatur; et licet probabile sit eum loqui de orationibus publicis, praesertim de illis quae inter offerendum Missae sacrificium fiunt, ut in 3 tom. tertiae part., disp. 83, sect. 1, tractavi, nihilominus etiam in privatis orationibus locum habet, ut dicemus. Supponimus autem illas quatuor voces quatuor dicta membra signiticare, quod ipsa vocum multiplicatio persuadet. Neque enim verisimile est Paulum solum multiplicasse synonyma, eo vel maxime quod gratiarum actio clare distinguitur a reliquis; ergo etiam in caeteris aliquam distinctionem observandam esse verisimilius est. Et ita fere omnes Patres diversitatem aliquam inter illa tria membra declarare conati sunt, uno vel alio excepto, ut Chrys.. hom. 6, in 1 ad Timot., ut notavi in 3 tom., loco allegato. Ubi etiam Patres allegavi, qui partes illas ut distinctas in solemni ritu orandi Ecclesiae declarant. Ex quibus argumentum sumitur ad orationes privatas ; quod, scilicet, possint ex illis quatuor partibus integrari, imo tunc fore completas et perfectas, quando illas omnes habuerint. Quia licitum est fidelibus, dum private orant, ritum et formam Ecclesiae imitari in his, quae privatim et sine ecclesiastica solemnitate fieri possunt. Imo, si quis recte consideret, illa quatuor membra, licet ab Ecclesia fuerint accommodata ad hoc vel illud officium suum, non tamen sunt ab illa inventa, sed ex se, seu ex ipsa rei natura, sunt distincta. Unde et in psalmis et antiquis orationibus Sanctorum, quae in Scriptura referuntur, omnes ille partes frequenter inveniuntur, in quocumque legitimo sensu intelligantur. Et ratio est, quia internas cogitationes et affectus possumus etiam voce exprimere cum Deo loquentes; ergo sicut in mente, ita et in voce partes illae discerni possunt.

9. Primus modus explicandi predictam emumerationem. — Atque hinc fit ut haec enumeratio eisdem modis in vocali oratione explicanda sit, quibus in mentali eam declaravimus. Duos autem explicandi modos supra posuimus: unus est D. Thomae, in quo facile est intelligere quid sint, et quomodo in oratione vocali distinguantur postulationes, et obsecrationes, et gratiarum actiones. Postulamus enim, cum verba orationis proferimus, dicendo : Concede, praesta, da, vel aliquid simile. Obsecramus, cum rationem aliquam Deo proponimus, quae illum ad dandum moveat, ut cum dicimus: Per Christum Dominum nostrum, per temetipsum fac hoc Deus, etc. Verba etiam, quibus gratias agimus,satis per se nota sunt ; soIum de oratione,quae dicitur esse elevatio mentis iu Deum, etc., dubitari potest quomodo in voce locum habeat. Dicendum vero est, hunc actum exprimi per voces illas quibus Deum invocamus, unde D. Thomas ait illa verba, quae Ecclesia solet praemittere in orationibus suis, Omnipotens sempiterne Deus, partem illam continere, quae speciali modo dicitur oratio, idemque dicendum est de illis verbis in Psalmis usitatis : Deus, Deus aneus, cum similibus. Atque ita haec interpretatio et facilis et probabilis est.

10. Secundus modus. — Alio tamen modo partitionem illam explicare possumus juxta illos actus, quos in oratione mentali recensuimus, qui sunt interna humiliatio et confessio, recognitio divinae majestatis, petitio. et gratiarum actio; hos enim actus omnes voce exprimimus : cujus optimum exemplar in missarum precibus invenitur, quod privatim orando imitari possumus. Incipimus enim culpas nostras recognoscendo, et coram Deo confitendo. Deinde magnificamus Dei majestatem, ejusque gloriam canimus ; postea petitiones fundimus, ac tandem gratiarum actione orationem copcludimus, ut Augustinus dixit. Has ergo partes in quacumque privata oratione vocali exprimere possumus, quamvis id semper necessarium non sit, ut supra de mentali dixi. Interdum etiam, licet omnes exerceantur, nihilominus tota oratio ad finem unius partis ordinari potest ; sicut etiam Ecclesia interdum totum missae officium ordinat ad gratiarum actionem, interdum ad peccatorum expiationem, aliquando ad alicujus beneficii divini impetrationem, nonnunquam solum ad magnificandum Deum in se, vel in aliquo Sancto suo; ac denique saepe vel omnes fines hos, vel plures illorum intendit ; omnes igitur hos orandi modos in privatis orationibus imitari possumus.

11. Objectio. — Solum potest objici, quia non videtur illa partitio adaquata et sufficiens, quia in oratione multi alii actus inveniuntur : unus est divina laus, quam a gratiarum actione distinxit Ambrosius, lib. 6 de Sacram., cap. 5. Alius est votum, seu promis$io; hanc ponit Cassian., Collat. 9, cap. 11, ubi in verbis Pauli citatis, per orationes vota intelligit : nam ipsummet vovere vult esse quoddam orare. Tertius est accusatio eorum qui nos persequuntur, praesertim Gaemonum qui nos ad peccata sollicitant ; hunc enim ponit Theod., ad Timot. 2. Quartus est allegatio causarum, vel titulorum conducentium ad obtinendum aliquid a Deo, et quae illum movere possunt ad concedendum quod petitur. Hunc enim ponit D. Thom., dict. art. 17. Et est usitatissimus in Scriptura, et in Ecclesia, maxime cum suas orationes ita concludit : Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Quintus esse potest enarratio, et commemoratio operum Dei, prout in multis Psalmis David cernere licet, quos Ecclesia in pluribus orationibus affert, quamvis nullam postulationem, sed quasi historicam narrationem continere videantur. Sextus addi potest, simplex praesentia, seu memoria Dei a qua necessario videtur inchoanda oratio, eamque D. Thom. nomine orationis videtur intelligere. Et ideo immutat aliquo modo ordinem Pauh, et ora- tionem primo loco collocat, quia est ascensus mentis in Deum. Quod non videtur intelligendum in sola generah vocis significatione, alias illa una vox reliquos omnes actus comprehenderet ; intelligere ergo videtur illum primum actum, qui a quatuor a nobis enumeratis videtur distinctus, et ante primum a nobis positum praesupponi, quia de ratione orationis est, ut apud Deum fiat ; et hoc videtur docuisse Christus, quando nos docuit orationem inchoare dicendo : Pater noster qui es in celis, etc. Nam hoc verbo ascensionem mentis ad Deum expressit.

12. Solutio. — Laus Dei dupliciter fit.— Submissio optimum orationis principium. — Responderi potest uno verbo, Paulum non assumpsisse provinciam faciendi integram divisionem, aut enumerandi omnes actus orationis, sed solum voluisse exhortari ad orandum fideles, non tantum pro se, sed etiam pro omnibus hominibus, et solum hac occasione proposuisse illos actus, quos vel oportet facere ad hujusmodi orationem efficacius faciendam, vel qui ab Ecclesia frequentius fieri solent. Ad hunc ergo finem satis fuit illos quatuor commemorare, ut ex dictis satis constat : nam ea quae vel generalia sunt, vel in his virtualiter continentur, non fuit necessarium specialiter recensere. Unde addere possumus, alios actus, qui enümerati sunt, vel in dictis contineri, vel ad illos facile revocari. Laus enim Dei duobus modis fieri potest, ut Ambrosius loco citato significat, scilicet vel ad magnificandum Deum propter magnam perfectionem suam, vel ad gratificandum beneficium ab eo receptum. Hoc posteriori modo est quaedam gratiarum actio; priori autem modo pertinet ad secundum actum a nobis propositum, utfacile constat ex dictis. Ambrosius autem ponit illum primo loco, et immutat ordinem Pauli, quia nomine orationis illum intelligit. Verumiamen negari non potest, quin orationis optimum principium sit propria submissio coram Deo, cum recognitione propriae indigentiae et miseriae, et statim convenienter sequi illam magnificationem Dei per laudem ejus, eamque optime significari nomine orationis. Sub qua nos supplicationem comprehendimus, per quam, ut Ambrosius ait, incipimus rogare Deum, ut nos dignetur audire, quamvis ipse illam distinguat et per obsecrationem significari putet.

13. Fotum non pertinet ad orationem, cum ea tamen potest conjungi. — Accusatio non pertinet ad orationem. — eprasentatio cqu- sarum clauditur sub postulatione. — De secundo autem actu, scilicet de voto, seu promissione, respondemus proprie et stricte non pertinere ad orationem, sed esse actum diversae rationis, ut postea videbimus ; potest tamen cum oratione conjungi, ut cum Deo promittimus aliquid, ut ab eo aliquid impetremus, et tunc reducitur ad postulationem, in quo sensu etiam Ambrosius, libr. de Cain et Abel, votum dixit esse postulationem, seu esse cum illa. Et sumpsit ex Philone, lib. de Sacrif. Abel et Cain; votum vero proprie dictum alium actum significat, et potest quidem fieri ex animo grato ob acceptum beneficium, et sic pertinet ad gratiarum actionem; item, fieri potest in satisfactionem pro peccato, et sic reducitur ad obsecrationem ; per se vero fit in reverentiam Dei propter majestatem ejus, ut infra suo loco dicetur. De tertio vero actu, scilicet de accusatione, non video quid necesse sit hunc actum numerare. Nam ut recte notavit Bellar., lib. 1 de Bonis oper., c. 2, nec verbum graecum cogit ad significationem, neque etiam accusatio pertinet ad officium orationis, nisi quatenus ad repraesentandam indigentiam nostram cum petitione auxilii divini contra inimicos ; et sic constat non esse actum distinctum ab enumeratis a nobis. De quarto actu, qui ultra simplicem petitionem addit repraesentationem causarum et titulorum dantium vim orationi, respondemus totum hoc concludi sub postulatione. Verum est D. Thomam hoc munus attribuisse obsecrationi, quam in hoc distinguit a postulatione, estque expcsitio satis consentanea proprietati latini verbi obsecro. Juxta quam expositionem ante obsecrationem praecedit non solum oratio, sed etiam postulatio. Nos vero, propter vim vocis graecae, et ad retinendum ordinem Pauli, obsecrationem aliter exposuimus. Ideoque necesse est ut sub postulatione includamus omnem particularem petitionem, sive simpliciter fiat, sive cum quacumque instantia et propositione rationum, quae Deum movere possunt, nam revera totum hoc nomine postulationis significare solemus. Imo ordinarie ita hic actus conjungitur petitioni, ut vix possit ab ea distingui, ut videre licet in orationibus Ecclesiae, et in modo orandi SS. Patrum, qui in Scriptura referuntur, ut de Moyse, Exod. 32 et 33; Daniel. 9, et saepe alias.

14. Narratio operum Dei duplez esse solet. — Quintus actus, qui est narratio operum Dei, duplex esse solet. Unus est narratio beneficiorum et mirabilium ejus. Alius est narratio suppliciorum propter peccata. Prior pertinet ad gratiarum actionem, nam est quaedam recognitio beneficiorum, cui semper conjungitur divina laus propter eadem beneficia. Supplicia vero in memoriam revocantur ad excitandum in audientibus divinum timorem, et consequenter animi dolorem de propriis peccatis, quae statim repraesentantur, atque ita haec pars orationis ad primum actum a nobis positum reducitur. Est enim advertendum, quod illi quatuor actus non distinguuntur in oratione propter praecisam et specificam rationem orationis, sed propter generalem, ut ex dictis constat ; ideoque etiam meditatio divinorum beneficiorum et suppliciorum ad illos revocari potest, accommodando illam ad singulos actus, juxta materiam unicuique proportionatam. Ex hac autem meditatione nascitur interdum vocalis enarratio eorumdem operum Dei. Quod si ad illam antecedat, sitque veluti dispositio et praeparatio ad illam, habet potius rationem lectionis sacrae, quam orationis ; et hanc lectionem solet Ecclesia suis publicis orationibus conjungere, vel ad excitandos animos fidelium ad orandum devotius, vel confitendam fidem, vel renovandam fidei memoriam, aut ad aliquam fidelium instructionem.

15. Praesentia Dei non est actus distinctus a quatuor dictis. — De sexto actu, qui est memoria vel praesentia Dei, seu illius expressio, respondetur non posse intelhgi, aut voce exprimi ascensum mentis in Deum, nisi secundum determinatum aliquem modum, et ideo non esse actum distinctum a quatuor dictis, sed in omnibus et singulis contineri. Nam, licet per primum actum dicatur homo considerare et recognoscere propriam indigentiam et miseriam, non tamen in ea sistit, sed repraesentat illam Deo, ut sui misereatur, vel coram eo se humiliet, sive hoc mente concipiat, sive verbis etiam proferat. Nec multum curandum est an physice vel metaphysice ibi interveniant varii actus mentis; nunc enim moraliter loquimur, et ita est reputandus unus actus. Si autem memoria de Deo et praesentia ejus directe terminatur ad ipsum solum, necessario esse debet cum alqua consideratione majestatis aut excellentiae ejus, et ita spectat ad secundum actum a nobis positum, qui interdum ac saepe ante alios potest exerceri, et fortasse est illud magis connaturale homini; tamen utilius esse solet a sui cognitione et humiliatione incipere, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2