Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum de ratione orationis tentio orandi

CAPUT III. UTRUM DE RATIONE ORATIONIS TENTIO ORANDI?

1. In quo consistat oratio vocalis quoad exteriorem actum. — Navarrus, in Enchir. de Orat., c. 4, preelud. 6. —Oratio potest scripto fieri. — Ex dictis in superioribus capitibus sufficienter explicata manet oratio vocalis quoad exteriorem actum, in quo veluti consummatur ; nam illa consistit in prolatione verborum, quibus petitio significatur, sive significatio sit expressa per verbum petendi aut rogandi, sive sit implicita, seu operta, ut Navarrus loquitur, per verba indicantia necessitatem et desiderium remedii obtinendi ab eo cui proponuntur, ut fuerunt illa sororum Lazari, Joan. 11: Ecce quem amas infirmatur, ut notavit D. Thom. 2. 2, quaest. 84, art. 17, et indicavit Augustinus, tractatu 49 in Joannem; et ex illo exemplo obiter constat, posse orationem scripto fieri, illam vero sub oratione vocali comprehendi, quia fit signo sensibili ad placitum significante; quod signum, etiamsi sit scriptum, solet verbum appellari, et ita quod ad orationem spectat, eamdem rationem formalem habet, solumque materialiter differt. Communiter tamen oratio vocalis ad Deum proprie voce et ore fit, et haec est quae solet cadere sub praeceptum, et communem usum, et ideo de illa tantum in hac materia loquimur; atque idem est cum proportione, si oratio vocalis non sumatur stricte pro sola petitione, sed pro laude Dei, et gratiarum actione, nam semper ex parte exterioris actus consistit in prolatione verborum, vel signorum quibus haec significantur, neque aliud ad substantiam ejus postulatur ex ea parte.

2. Quid requirat oratio ex parte actus interioris. — Hic ergo inquirimus quid necessarium sit ad talem orationem ex parte actus interioris. Potest autem quaeri de actu voluntatis et de actu intellectus; prior vocatur intentio, seu propositum orandi; alter appellatur attentio, quae nihil aliud est quam mentis consideratio et advertentia ad orationem, quae exterius profertur, vel ad objectum ejus, seu materiam circa quam versatur; et haec duo breviter a nobis explicanda sunt : primum in hoc capite, alterum vero in sequenti.

3. Intentio est necessaria ad orationem. — Probatur ratione. — Qui recreationis gratia vel studii legit officium non implet praeceptum. —Circa primum dicendum est, ad orationem vocalem necessariam esse mentis intentionem, id est, propositum orandi, seu petendi a Deo aliquid. Itaque non satis est verba petitionis exterius proferre, nisi ex libero proposito procedant ; nam dormiens, amens aut infans, similia verba proferentes, non orant, ut bene argumentatur Gabr., lect. 62 in Cant., et per se notum est. Et ratio est, quia oratio dicit actum moralem et humanum, aptum ad merendum, et ad excitandum moraliter eum ad quem dirigitur ; sine voluntate autem non est moralis actus. Deinde non satis est velle proferre aut legere talia verba, nisi hoc fiat cum affectu petendi aut orandi, ut bene significavit Palud., in 4, distinct. 15, q. 5, n. 24 et num. 26; et Major, d. 12, quaest. 1, concl. 1; et Navar., in Enchir., capit. 13, num. 14 et sequentibus. Et ratio est eadem, servata proportione, quia oratio debet esse moralis actus et humanus; ergo ut oratio, debet esse intenta ; item quia oratio est locutio cum Deo ; non loquitur autem cum Deo qui profert verba sermonis de Deo, nisi ad ipsum dirigat sermonem per intentionem suam, sicut etiam inter homines non loquitur unus cum alio, nec unus Angelus cum alio, nisi per voluntatem ordinando ad alterum cogitationem suam, vel ejus signum. Tandem oratio ex suo genere est actus religionis; religio autem est virtus voluntatis ; ergo ut prolatio exterior sit vera, debet procedere ex intentione ex suo genere pertinente ad religionem, quae saltem esse debet intentio orandi, seu petendi aliquid a Deo. Potestque declarari a simili de actione sacramenti, ad quam ut vahda sit in ratione actionis sacramentalis, necessaria est intentio non tantum exercendi exteriorem actionem, sed etiam conficiendi sacramentum ; ita ergo in praesenti dicimus non sufficere voluntatem proferendi verba, quasi materialiter legendo aut referendo, sed formaliter orando, quia sicut sacramentum est quid morale quod humano modo fieri debet, ita et oratio. Et ideo si quis studii vel recreationis causa legat Psalmos, vel Sanctorum homilias, aut totum divinum officium, non implet munus orandi, nec satisfacit praecepto.

4. Intentio orandi em suo genere debet esse honesta. — Bona temporalia quomodo honeste peli possint. — Agens gratias Deo pro auxilio ad turpe facimus non orat. — Atque hinc colligitur, ad veram orationem necessariam esse intentionem ex suo genere bonam et honestam; hoc constat, quia supra diximus non esse veram orationem, nisi ex suo genere honesta sit; sed ad orationem necessaria est intentio ipsiusmet orationis, ut oratio est; ergo necessaria est intentio ex suo genere bona, id est, ex vi sui objecti. Declaratur etiam in particulari: quia si oratio sumatur stricte pro petitione, debet esse de re decenti, et consentanea divina bonitati, ut supra ostensum est; talis autem petitio ex objecto honesta est; nam desiderium obtinendi a Deo aliquid decens et honestum, ex suo genere bonum est. Dices: interdum potest esse oratio ex desiderio divitiarum, aut honoris, quod non est bonum ex objecto, sed indifferens. Respondeo, ut tale bonum temporale per veram orationem petatur a Deo, necessarium esse ut habeat saltem virtute subintellectam conditionem, si expedit, vel aliquid simile, atque hoc modo petitionem illam ex objecto honestam esse. Et simili modo, si oratio vocalis extendatur ad laudem, et gratiarum actionem, et alios actus qui ei conjungi solent, ut sunt lectio sacra, enarratio beneficiorum Dei aut mirabilium operum ejus, vel propositio rationum, et titulorum in quibus oratio nititur, vel confessio propriorum peccatorum et infirmitatum, constat omnes hos actus esse ex objecto bonos, ac subinde intentionem orandi vocaliter, sive universaliter, et per modum unius, omnes illos actus comprehendat in ordine ad cultum Dei, sive ad unum principaliter dirigatur, et ad caeteros ratione illius, semper intentionem esse ex objecto bonam, quia oportet ut haec intentio sit accommodata objecto, id est, ut sit voluntas proferendi voces, quibus vere et digne laudetur Deus, vel condigne illi gratiae agantur. Unde si quis vellet laudare Deum, ei attribuendo quae ipsum non decent, aui gratias agendo pro auxilio dato ad turpe facinus patrandum, non est ille actus orandi, neque illa est intentio ad orationem sufficiens: et idem cum proportione est de caeteris actibus.

5. Intentio bona simpliciter non est de substantia orationis vocalis. — An oratio mala ec parte rei pelitae sit vera oratio. — Sed quaeres an necessarium sit hanc intentionem esse bonam simpliciter ; nam ex dictis in lib. 2 videri potest hoc esse necessarium, quia si intentio non est bona, oratio non erit bona; si autem oratio non est bona, neque oratio est, quia non est Dei cultus, et ideo loco citato rejecimus distinctionem orationis in bonam et malam. Nihilominus dicendum est, intentionem bonam simpliciter non esse de substantia 6rationis vocalis. Itaque si quis habeat intentionem orandi, et ex illa proferat verba de se sufficientia ad orandum, et consentanea laudi vel reverentiae divinae, licet hoc faciat ex intentione laudis humanae, vel alicujus commodi temporalis, in illud principaliter intuendo, vere rogat, quamvis non bene oret. Haec est communis sententia: et ratio est, quia non omnes circumstantiae orationis sunt de substantia ejus. Confirmatur a simili ex aliis actibus humanis imperatis a voluntate, ut est eleemosyna, jejunium, etc., nam etiam oratio, praesertim vocalis, est actus imperatus et exterior respectu voluntatis, qui potest retinere substantialem bonitatem, quae est ex objecto, sine accidentali, quae est ex circumstantiis, ut constat ex 1. 2. Denique confirmatur, quia talis oratio est sufficiens ad implendum praeceptum ecclesiasticum recitandi horas, ut omnes fatentur, et infra videbimus; ergo signum est talem orationem esse veram orationem, quia ad implendum praeceptum necesse est facere actum praeceptum, saltem quoad substantiam ejus. Neque hoc repugnat dictis in superioribus, quia non diximus nullam orationem male factam esse orationem, sed solum illam quae est mala ex parte rei postulatae, quia illa etiam substantialiter mala est, unde in ipsomet actu exteriori non continet petitionem, quae mereatur nomen orationis apud Deum, cum ex objecto suo sit potius injuria Dei.

6. Ad orationem sufficit intentio virtualis, et implicita. — Quee sit virtualis intentio, et implicita. — Ultimo dicendum est in hoc puncto, intentionem ad orationem requisitam non semper esse expressam vel formalem, sed implicitam et virtualem sufticere. Hoc attigit Navar., d. cap. 13, n. 15, cum Majore, in 4, d. 12, q. 17. Ratio generalis est, quia similis intentio sufficit ad actum moralem, ut late tractavi in 3 tom., d. 13, sect. 3, ubi etiam explicui quando et quomodo sit intentio virtualis, et quomodo ab habituali et actuali distinguatur. Navarrus autem supra explicat virtualem intentionem per illam conditionalem, quia si interrogaretur quare accipit Breviarium, responderet se id facere ad recitandum. Verumtamen hoc modo magis explicatur habitualis, quam virtualis intentio. Et praeterea hujusmodi conditionalis proposi- tio, nisi fundetur in aliquo actu absoluto, incerta est hominibus, nec sufticit ad proprietatem moralem actus. Igitur implicita intentio illa est, quae non terminatur espresse et formaliter ad actum moralem sub expressa ratione orationis, vel cultus divini, sed sub aliqua ratione magis generali, quae ex habitu vel consuetudine determinatur ad actum moralem. Talis est intentio in exemplo adducto a Navarro. Idem est, si quis habeat voluntatem satisfaciendi suae obligationi, vel implendi munus suum. Virtuahs autem intentio est, quae fundatur in actu praeterito, quando quis operatur ex virtute relicta aliquo modo, ut in citato loco satis explicavi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3