Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum de ratione et honestate orationis vocalis sit attentio?

CAPUT IV. UTRUM DE RATIONE ET HONESTATE ORATIONIS VOCALIS SIT ATTENTIO?

1. Quatuor puncta tractanda. — Quatuor in hac quaestione tractari possunt: primum, an aliqua attentio sit de substantia vocalis orationis, et quaenam illa sit; secundum, an necessaria sit attentio, ut oratio bene fiat, et sine ullo peccato; tertium, an sit necessaria ad effectus orationis ; quartum, an sit necessaria ad implendum praeceptum orandi vocaliter. In hoc ergo capite duo prima exponemus, tertium vero in sequenti, ubi etiam constabit quid dicendum sit de quarto, persistendo solum in praecepto naturali. De ecclesiastico autem praecepto in lib. 4 dicturi sumus.

2. Tres modi attentionis. — Supponenda vero est distinctio triplicis attentionis, quam attigit D. Thom. 2. 2, q. 83, art. 3; et Bonaven., Opusc. de Processu religion., lib. 7, c. 3, ubi etiam eis nomina imponit: unam enim attentionem vocat superficialem, aliam litteralem, aliam spiritualem: prima est attentio ad materialia verba, ut recte et integre dicantur; secunda est ad sensum litteralem verborum, vel petitionis, vel Psalmi, aut lectionis quae recitatur, et in his descriptionibus conveniunt omnes; in tertia vero attentione explicanda est nonnulla varietas. Nam D. Bonavent. tertiam attentionem esse dicit ad sensum spiritualem verborum, ut si quis recitans Psalmum : Caeli enarrant gloriam Dei, etc., de praedicatione Apostolorum cogitet. Divus Thomas vero tertiam attentionem esse dicit ad Deum et ad rem pro qua oratur; intelligit autem, etiamsi per verba, quae profert, id non significetur in ullo sensu. Et ita intelligit Navar., d. cap. 13, n. 4, adjuncto n. 30. Atque ita potest hoc tertium membrum in tria distingui : nam revera D. Thomas duas attentiones sub illo membro comprehendit, et omnes illa attentiones distinctae sunt, et honestae, unaque ab alia separari potest. Una ergo potest vocari mystica, altera spiritualis ad Deum, seu contemplativa, tertia indigentiae propriae, seu postulationis ; vel una dici potest spiritualis in sensu explicato a Bonaventura ; et altera divina , seu elevata; tertia magis humana, et proprii commodi.

3. Attentio est de substantia orationis. — An attentio requiratur in oratione voluntaria. — Primo ergo certum est, aliquam attentionem formalem vel virtualem esse necessariam ad orationem vocalem , non solum ut sit bona, sed etiam ut oratio sit, et sic dici potest attentio esse de substantia orationis. Haec est sententia communis, in 4, distinct. 15; D. Thom. et Cajetan., dict. q. 83, a. 13, de qua late Navar., in dicto Enchir., cap. 13 et sequentibus ; Peltanus, l. 3 de Tribus bonorum operum generibus, cap. 6; et Summistae, verb. Oratio, et verb. Hore Canonice ; Cordub., in Quaest. Theolog., l. 4, q. 13, circa finem, ubi alios refert ; et Medina, Cod. de Orat., cap. 14. Et imprimis necessariam esse attentionem, ut oratio honeste fiat, communis est sententia Doctorum, non solum de oratione quae est in praecepto, sed etiam de oratione quae omnino voluntaria est. Quia, licet aliquis non teneatur orare, tamen si orare vult, tenetur debito modo orare. Medina tamen supra tribuit Gabrieli, quod oppositum sentiat de oratione vocali voluntaria ; ille vero, lect. 62, in Can., litt. D, recte de utraque oratione loquitur ; et licet infra, litt. I, neget esse peccatum mente evagari in oratione voluntaria , tamen juxta antecedentia posset exponi de mortali; veritas enim est esse aliquod peccatum. Ratio vero est, quia, ut recte dixit Bonavent., l. de Perfect. vit., cap. 5: Falde indecens esz, ut quis cum Deo loquatur ore, et aliud meditetur corde ; et adjungit : Talis oratio nunguam exauditur a Deo ; de quo ultimo verbo infra videbimus. Videtur enim loqui Bonaventura de oratione vocali, quae non omnino fit sine attentione ad verba, sed cum illa conjungit orans cogitationem, seu meditationem de aliis rebus a Deo, et a fine orationis alienis, unde adducit illud Psalm. 118: Clamaci in toto corde meo; et Glossam ibi dicentem : Divisum cor non impetrat quod pelit ; dividit autem cor, qui dimidium habet in caelo, et dimidium in terra. Et hoc confirmat Cyprianus, lib. de Oration., dicens: Segnitia est, alienari et capi ineptis et profunis cogitationibus, dum Dominwn deprecaris, etc. ; et infra subdit: Hoc est, cum oras Dominum, majestatem ejus offendere ; et alios infra referemus. Si ergo illud indecens est, et non fit sine culpa, multo major culpa est aperire os ad coelum, et totum cor habere in terra, dignum profecto illa reprehensione divina; Isai. 29: Populus iste ore suo et labus suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Quamvis enim illa verba in alio sensu dicta sint, tamen, ut Hieronymus notat, simaul inde discere possumus, quomodo aliquis appropinquet Deo; et infra: Appropinguamus Deo corpore, non mente, sicut et de Mogse legimus Appropinquavit Moyses solus ad Deum, ceteri autem non appropinguabant ; orabat enim Dewm in spiritu, et accedebat ad Deum sensu et spiritu ; alludens ad verba Christi, Joan. À: Feri adoratores adorubunt Patrem in spiritu et veritate ; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

4. Confirmatur conclusio. — Ex quo loco potest dicta veritas confirmari : nam vocalis oratio quaedam adoratio est late sumpta, id est, quidam cultus Dei externus; ergo debet fieri in spiritu, et veritate; ergo requirit attentionem mentis, alias fiet solo corpore, et non in spiritu; quamvis enim adoratio in spiritu non excludat actionem corporis, juxta sanam doctrinam, requirit tamen principaliter spiritus influxum, ut sit vera adoratio; sic ergo oratio requirit etiam attentionem, et ideo ait Paulus 1 ad Corinth. 14: Orabo spiritu, orabo et mente ; psallam spiritu, psallam et mente ; et loquitur aperte de oratione et psalmo vocali, ut ex contextu constat, et omnes exponunt. Ac propterea recte monet August., Enarr. adiPsalm. 39: Dicant labia quod habet cor. Confirmatur tandem, quia etiam inter homines non parva irreverentia est loqui cum principe vel superiore, ad ipsum non attendendo, neque ad verba quae ipsi dicuntur, maxime quando ex modo et signis alter potest cognoscere incogitantiam loquentis; Deus autem intuetur cor, et videt indebitum modum loquendi ad ipsum ; ergo talis oratio non fit sine culpa.

5. Non est oratio, vocalis locutio sine attentione. — Atque ex his concludi etiam potest, vocalem locutionem ad Deum sine ulla mentis attentione non esse orationem; nam ora- tio in genere sumpta est ascensus mentis ad Deum, et hoc essentialiter includit, etiam ut est petitio facta ad Deum, ut patet ex omnibus dictis in lib. 1, a principio ; sed qui profert verba sine ulla attentione, nullo modo ascendit ad Deum corde; ergo revera non orat. Item, qui habet genua flexa, et nullo modo ad Deum attendit, nullo modo adorat Deum, quia, licet habeat externam corporis positionem aptam ad significandum cultum, tamen actu non significat, quia in mente nullus est cultus ; ergo similiter qui profert verba sine ulla attentione, non orat, quia revera mentem orantem non indicat, vel falso indicat. Tertio sumi potest argumentum a posteriori ; nam is qui orat sine attentione, non implet ecclesiasticum praeceptum orandi ; ergo signum est illam vocalem prolationem tunc non esse orationem, etiam externam ; nam si esset externa oratio, illa sufficeret ad implendum praeceptum humanum. Sed de hoc argumento plura in libro seq.

6. Attentio formalis an necessaria.—bDixi autem, attentio formalis, vel virtualis, quia non semper est necessaria formalis, et ad minimum virtualis necessaria est. Prior pars constat, quia formahs attentio requirit actualem advertentiam et cognitionem circa orationem vel Deum, aliquo ex tribus modis supra positis. Fieri autem potest ut homo involuntarie ita distrahatur, dum vccalem orationem profert, ut nullam talem cogitationem habeat; sine voluntate autem non peccat, ut constat; ergo ad vitandum peccatum non est necessaria attentio ; deinde, non obstante illa distractione, vocalis illa oratio vera oratio est, cujus signum est, quia illa sufficit ad implendum praeceptum sine obligatione iterandi verbum, ut infra videbimus ; ergo talis attentio actualis nec de substantia orationis vocalis est. Imo addit D. Thom., d. art. 13, ad3, evagationem mentis, quae fit praeter propositum, fructum orationis non tollere, quod statim videbimus; ergo multo minus potest substantiam vel veritatem orationis tollere.

1. Virtualis attentio an necessaria. — Oratio voluntarie non attenta non implet preceptun. — Altera vero pars de virtualis attentionis necessitate probatur e convers», quia si quis voluntarie distrahitur, seu animadvertens se proferre verba sine actuali attentione mentis, non curat, et negligit, atque ita prosequitur sermonem suum, jam ille non orat, neque implet praeceptum orandi, ut dictum est. Ergo ad orandum valde et sine peccato, necesse est accedere ad orationem cum voluntate et proposito attendendi, et in illo proposito, saltem virtualiter . perseverare, nonretractando illud, neque formaliter, neque interpretative, per voluntariam negligentiam. Quamdiu autem homo ita perseverat orando, dicitur esse attentus virtualiter, quia, licet velle attendere non sit attendere in re, ut vere dixit Cajetan., in d. art. 13, est tamen attendere in proposito et in voto(ut sic dicam), et quantum est ex parte hominis est moralis causa effticax attentionis ; et ideo quandiu illa voluntas durat, censetur attentio durare virtualiter, seu morahter; ergo virtualis attentio necessaria est ad orationem, sufficereque potest ad vitandam omnem culpam, et implendum praeceptum. Contra hanc vero partem de necessitate hujus attentionis ad veritatem orationis, plane sentiunt illi auctores, qui dicunt per orationem vocalem voluntarie non attentam impleri praeceptum orationis ; necessario enim supponere debent illam esse veram orationem ; sed illorum opinio falsa est, utlib. seq. explicabimus. Et ita etiam agnoscit Navar., de Orat., cap. 13, num. 19 et 20, quamvis ipse alias concedat, illam esse veram orationem, ut in principio hujus materiae notavi. In hoc tamen non consequenter loquitur, ut ex dictis facile constat, et in libro sequenti latius dicemus.

8. Quae attentio sufficiat ad orationem. — Dico secundo: ut vocalis oratio sit vera oratio, sufficit quaecumque attentio ex tribus supra positis ; ad vitandam autem omnem culpam, non semper quaelibet sufficit. Prior pars communis est, quia omnes dicunt minimam attentionem suffticere ; ergo a fortiori sufficient meliores ; ergo quaelibet sufficit. Ratio autem est, quia cum quacumque illarum attentionum actus est humanus, et verum signum cultus divini , ac petitionis internae Deo oblatae; ergo per se et ex vi orationis non amplius postulatur. Non caret nihilominus haec pars aliqua difficultate ; eam tamen expediemus melius declarando alteram partem.

9. Quando sit satis infima attentio.—Primus orandi modus.—Circa aliam ergo partem, considerandum est duobus modis se posse hominem gerere in hujusmodi attentionibus: primo, ut, habens infimam, careat caeteris omnino involuntarie, vel quia est incapax major intelligentiae vel contemplationis, vel quia attendendo ad verba, circa alia habet naturalem inadvertentiam. Alio modo potest orans advertere ad sola verba, et voluntarie carere meliori attentione, vel quia vult simul cogitare de aliis rebus ad orationem non pertinentibus, quod a multis fieri potest, sola illa superficiali attentione ad orationem vocalem retenta; vel quia simul vult occupari in aliis actionibus externis, quae impediunt perfectiorem attentionem, licet superficialem non excludant. Prior orandi modus sine dubio sufficit ad inculpabiliter orandum, quia homo facit quod in se est, et adhibet attentionem necessariam ad veritatem orationis, et carentia majoris perfectionis non est voluntaria, ut supponimus ; ergo talis oratio culpabihs non est ratione carentie alicujus attentionis; de hac enim culpa tantum agimus.

10. Secundus. —JNavarri falsa sententia.— De posteriori autem oratione nonnullum est dubium ; nam aliqui censent minimam attentionem ita esse sufficientem ad bene orandum, ut haberi debeat sine praecisione voluntaria melioris. Ita significat Cajetan., d. artic. 13, dum ait, quamcumque attentionem numeratarum sine praecisione melioris sufficere ad implendum praeceptum orationis ; judicat ergo attentionem infimam cum praecisione melioris non sufficere. Navar. etiam, d. cap. 13, num. 23, sentit, esse peccatum, saltem veniale, retinere infimam attentionem, voluntarie excludendo vel impediendo meliorem, quod in num. 33 magis declarat et restringit, dicens necessarium esse ei, qui primum vel secundum attentionis modum eligit, ut illum non eligat animo persistendi in eo, et non transeundi ad tertium: Nam si proponit ( inquit) non procurare tertuum, neque meretur , neque satisfacit, ut singulariter deter minavit Cajetanus. Cum autem ait non satisfacere, intelligit quoad observationem praecepti, de hoc enim ibi principaliter tractat. Quoad hoc vero ultimum, mihi videtur sententia nimis rigida, et in rigore falsa, ut infra suo loco ostendam, et ex his quae hic dicemus, facile intelligi poterit.

11. Orans voluntarie cum infima attentione an peccet.— Probatur pars negativa.— Contraria ergo sententia, nimirum, quod in eo modo orandi nullum sit peccatum per se loquendo, et ex vi naturalis legis, ob solum defectum voluntarium melioris attentionis, probatur,quia homo nontenetur orare meliori modo quo potest; ergo nectenetur non impedire perfectionem attentionis; ergo adhibendo attentiouem sufficientem minimam, licet praescindat vel excludat alias, non peccabit. Dico per se, quia si voluntaria cogitatio de aliis rebus sit otiosa, vel noxia, interveniet ibi peccatum propter propriam deformitatem talis actus, non propter carentiam attentionis. Sic igitur probatur antecedens, primum rationibus factis: quia si oratio sit voluntaria, multo magis perfectio ejus voluntaria erit; si vero sit in praecepto, sub illo non cadit modus perfectior, sed tantum substantialis. Item nullum praeceptum obligat ad attendendum cum maximo conatu, vel intentione ; ergo nec obligat ad attendendum ad perfectissimum objectum. Unde etiam Navar., de Orat., cap. 14, num. 5, fatetur gradum orationis non esse necessarium ad honestatem orationis.

12. Omissio indirecle voluntaria sine culpa datur. — Hinc vero facile probari videtur prima consequentia, quia si non teneor meliorem attentionem adhibere, ergo nec teneor illam nou impedire, quia nulla est major ratio obligationis, et quia si omissio potest esse directe voluntaria sine culpa, multo magis poterit esse indirecte voluntaria. ponendo impedimentum, dummodo impedimentum de se alas turpe non sit; et confirmatur, quia si homo teneretur non impedire perfectiorem attentionem, non posset quis sine peccato orare, dum se induit, vel aliam similem actionem exercet, quia, licet talis actio secum admittat inferiorem attentionem, tamen sine dubio impedit perfectiorem, et maxime spiritualem et elevatam ; ergosi homo ad orandum sine peccato debet habere mentem de se expeditam, et liberam ad omnes gradus attentionis, non licebit orare tales actiones exercendo; consequens est falsum, et contra usum omnium piorum, ut Cajetanus et Navarrus etiam fatentur.

13. Distractio voluntaria in oratione. —Dico igitur attentionem quamcumque e omnibus supra positis sufficere per se, ut oratio honesta sit ; nam carentia melioris attentionis, ex hoc praecise quod voluntaria sit, non est circumstantia positive contraria honestati orationis, ut efficaciter probant posteriores rationes adductae. Oportet ergo considerare, qualis sit illa voluntas, per quam illa carentia melioris attentionis voluntaria est ; nam si illa sit rationabilis, et ex aliquo honesto titulo, nihil obstabit quominus oratio etiam honesta sit, ut probat etiam exemplum adductum, et alia multa possunt facile addi, ut si quis nolit ad altiorem attentionem assurgere, ne caput defatiget, vel quid simile. At vero si voluntas impediens meliorem attentionem sit alias de actu turpi vel otioso, videtur profecto voluntas illa non solum in se mala, sed etiam esse prava circumstantia orationis, ita ut non solum se habeant tanquam duo actus, bonus et malus, concomitanter se habentes, sed etiam quod unus deformet alium, quia non fit sine irreverentia Dei oratio cum voluntaria distractione turpi, vel irrationabili. Et ita exponi possunt auctores primae opinionis : et hoc etiam probant, quae in principio adduximus, ex Bonavent. et Glossa, quod qui orat corde diviso, non bene orat ; recte enim dicitur habere cor divisum, qui orando cogitat terrena cum offensione Dei, cum quo alias actu loquitur. Unde est mihi verisimile, si quis, dum vocaliter orat, in delectatione et cogitatione turpi morose delectetur, peccando mortaliter contra castitatem, etiam peccare per circumstantiam contrariam religioni, vel venialiter aggravantem, quod est certum, vel etiam mortaliter, quod, licet sit incertum, timendum est, quia videtur gravis Dei irreverentia.

14. An attentio interior aliquando vocalem orationem impediat ? — Tandem, dubitari potest circa hanc assertionem, an per aliud extremum attentio interior spiritualis et ad Deum, possit esse tanta et tam excellens, ut omnino impediat veritatem, vel honestatem orationis vocalis. In quo oportet supponere, si suspensio mentis tanta sit, ut etiam usum vocis impediat, ut contingere potest in mentis suspensione vel raptu. tunc orationem vocalem omnino cessare ; quia haec non est sine usu vocis. Unde si quis habens obligationem recitandi vocaliter, in initio vel medio orationis ita suspenderetur mente, ut lingua etiam taceret, perfecte non impleret praeceptum orandi, sed teneretur postea recitare; vel si non superesset tempus, et illud ab orante praevideretur, deberet impedire tantam animi suspensionem, quantum satis esset ne ab oratione vocali tunc necessaria impediretur; nec posset aliter excusari a culpa, nisi tanto impetu Spiritus Sancti raperetur, ut non esset in potestate illius eam animi suspensionem impedire, nam tunc cessatio ab oratione vocali non esset voluniaria. Quando autem voluntas relinquitur ita libera, ut possit illam actionem externam exercere, debet praeceptum orationis propriae devotioni praeferre, ut per se constat.

15. Difficultas vero est, quando vox non cessat, tamen intellectus ita attendit ad Deum, vel ad aliquem spiritualem sensum verborum, ut ad ipsam verbalem prolationem non attendat ullo modo. Videtur enim tunc non solum non bene vocaliter orare, verum etiam nec orare voce, sed tantum mente, quia illa actio exterior jam tunc non est humana. Sicut qui, dum recitat, si corporali somno capiatur, hcet continuet verba dormiens, non orat; tam alienus enim videtur esse ab illa actione unus sicut alter, quod ad mentem attinet. Item, esto illa sit oratio vocalis, non tamen videtur bene fieri, quia homo non potest regere linguam in tali oratione, nec judicare an integre dicat, vel ordinate, unde si recte dicit, casu et fortuito dicit; ille autem modus operandi in actione virtutis, et praesertim si honesta sit, non videtur rationi consentaneus. Etconfirmatur ex Bernardo, ser. 47 super Cantica, dicente : Iihil aliud dum psallitis, preeter id quod psallitis, cogitetis. Nec solas dico vitandas esse cogitationes canas et otiosas ; vitandee sunt et ille (illa duntagat hora et loco) quas officiales fraires pro communi necessitate, quasi necessario frequenter admittere compelluntur. Sed ne illa quidem profecto recipere semper consuluer m, qua forte paulo antea in codicibus legeratis, qualia nunc, me viva voce disserente, em hoc auditorio Spiritus Sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter inter psallendum revolvitis . Spiritus enim Sanctus illa hora gratum nen recipit, quicquid aliud, quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Et fere idem habet Hugo de S. Victor., in lib. Annotat. ad Psalm., cap. 11, unde Gerson, 3 p. tract. de Orat., Alphab. 18, litt. G et H, docet in oratione vocali non licere admittere pias meditationes, non pertinentes ad verba quae proferuntur, neque in eis fundatas ; quod sequitur etiam Gab., lect. 62 in Can., lit. M. Sentiunt ergo non licere voluntarie admittere talem meditationem, vel contemplationem, quae omnem verborum cogitationem impediat : et idem asserit Medina, tract. de Orat, q. 14, infine.

16. Explicatur vera sententia D. Thom. — Haec sententia est satis apparens. Tamen D. Thom. et alii infra citandi aliter loqui videntur. Ut autem eorum sententia esplicetur, advertendum est, duobus modis posse contingere hominem sic orantem non habere attentionem ad verba : primo, ut non voluntarie applicet animum ad contemplationem Dei, sed vel ex habitu, vel ex instinctu Spiritus Sancti, vel ex virtute et excitatione ipsius psalmodiae elevetur, non advertens se distrahi a cogitatione verborum. Et tunc clarum est, hoc non obstare quominus oratio vocalis vere et recte fiat, quia manet virtualis attentio ad verba, cum actuali attentione ad Deum, quia (ut supponitur) prior intentio attendendi ad verba nunquam fuit voluntarie interrupta , sed quasi naturaliter, ex vi alterius cogitationis honestae. Et in hoc nullus dubitat; nam si distractio naturalis , media etiam cogitatione non bona, non tollit attentionem virtualem, multo minus eam tollet pia cogitatio, vel meditatio naturalis, faciens eumdem effectum.

17. Exponitur alter modus non attendendi ad verba. — Alter igitur modus difficilior est, quando aliquis voluntarie applicat intellectum, volendo directe, seu in casu nihil actualiter attendere ad verba; et tunc etiam est multorum opinio, permanere posse vocalem orationem veram, quia, licet homo tunc non attendat ad verba, nihilominus voluntarie illa profert ad orandum vel laudandum Deum, quia supponimus voluntarie se applicuisse ad hunc actum, ex vi cujus voluntatis non interruptae continuatur ille actus cum sufficienti advertentia humana. Quia, licet homo non habeat attentionem quasi reflesam ad verba, semper, tamen profert illa humano modo , et vigilando circa illa aliquo modo. Cujus etiam signum est, quia si tunc cum socio recitet, audit verba ejus, et servato debito ordine et modo, suo tempore loquitur, et tacct, cum debet audire; est ergo illa locutio sufficienter humana. Rursus, est etiam cum ascensione mentis ad Deum, ut supponitur; ergo est vera oratio; quia non est de ratione orationis, ut cogitet orans de ipsa locutione, sed satis est si cogitet de Deo, cum quo loquitur. Item non est necessarium cogitare de re significata per verba, ut statim dicam ; ergo nec de verbis ipsis; ergo licet homo voluntarie elevetur supra hanc cogitationem quasi materialem verborum, nihilominus poterit vere orare vocaliter.

18. Objectio supra facta non habet hic vim. —Neque contra hoc procedit prima objectio, quia non potest sic orantes comparare cum dormiente, et proferente verba inter dormiendum, quia dormiens non exercet actum liberum et humanum, nec est ita dispositus, ut sit in potestate ejus suspendere, vel continuare actum. Et ita per somnum interrumpitur prior voluntas, non vero per illam contemplationem, quatenus est voluntas huma- na orandi, quamvis interrumpatur voluntas attendendi superficialiter ad verba, quia hoc non est necessarium ad orationem vocalem, ut dixi. De alia vero objectione dicam statim. Et juxta hanc declarationem sentire videntur D. Thom., d. artic. 13, et Cajetan. ibi; Sot., lib. 10 de Just., q. 5, art. 3, et saepe Navar., in dicto cap. 13, num. 30, 49, etc. Et hi Doctores consequenter asserunt, quamcumque ex dictis attentionibus sufficere ad probitatem orauonis, et ad implendum praeceptum si fuerit tempus illius. Ratio autem est, quia illa est vera oratio, ut diximus, et non habet malam circumstantiam, nec caret circumstantia debita, quia solum caret attentione superficiali quae debita non est; ergo est honesta, et consequenter per se sufficiens ad implendum praeceptum.

19. Sententia auctoris. —Ut vero hac in re judicium proferamus, distinguere oportet de oratione vocali, quae fit ad arbitrium orantis, et quae fit juxta praescripiam verborum formam. In priori, necessarium profecto est, ut homo, quando aliqua verba profert ad Deum, aliquo modo attendat, ut decentia verba, et digna Deo proferat, si humano modo et cum deliberatione loquatur. Contingit enim interdum ex vehementia affectus prodire in exteriorem motum indeliberatum, idemque accidere potest circa externum verbum, et tunc neque ad laudem, neque ad culpam imputabitur, quicquid proferatur. At si humano modo quis loquatur, necesse est ut servet consilium Sapientis, Eccles. 5: Ne temere quid loguaris, neque cor tuum sit velov ad proferendumn seranonem coram Deo ; Deus enim in caelo, et tu supra terram ; idcirco sint pauci sermones tui. Quando vero oratio fit juxta aliquam praescriptam formam verborum, dupliciter potest fieri: primo, legendo per librum, et tunc fere nullum est periculum errandi, et vix fieri potest recitatio cum tanta attentione ad Deum, vel ad aliquem spiritualem sensum, ut non formentur in mente conceptus non ultimati verborum quae leguntur, qui conceptus non formantur sinc aliqua attenüone ad ipsa verba, licet esse possit tam simplex et tenuis, ut ab ipsomet homine non advertatur; sufficit tamen ad veram et honestam orationem.

20. Modus recitandi memoriter.—Alius modus recitandi est memoriter, et tunc est majus periculum errandi: tamen si oratio sit voluntaria, non erit ibi periculum peccandi, quia error vel mutilatio in tali oratione pec- catum non est; ergo et ipsa oratio ratione periculi non erit peccaminosa. Quando autem oratio vocalis est in praecepto, fateor, moraliter loquendo, necessariam esse aliquam majorem advertentiam, ut verba ipsa integre et sine errore dicantur. Nunquam tamen necessarium est ut advertentia sit quasi reflexiva, sed simplex sufficit; et haec vix deesse potest, cum mens attendat ad actualem verborum recordationem. Securius autem hoc fit, quando cum socio oratur, item quando usus et facilitas memoriae tanta est, ut moraliter non contingat errare. Eo vel maxime quod illa superior attentio, et tam perfecta, quanta in casu supponitur, non contingit, nisi in mente multum assueta contemplationi, cui (ut recte dixit Gerson supra ) facile est etiamsi sit in celo sursum, subito reverti ad ea que profert, et attendere an recte illa dicat, et statim iterum ad suam contemplationem redire; eritque optimum et fortasse necessarium consilium ita facere.

21. Opiniones conciliantur.— Et juxta hanc resolutionem possunt dictae opiniones in concordiam redigi, ut tandem videtur fateri Navar., cap. 20, de Orat., n. 28, uam justa priorem necessaria est attentio ad verba, quae, juxta conditionem et consuetudinem personae orantis, et modum orandi, sufficiens sit moraliter, vel ut non inepte cum Deo loquatur, vel si oratio est praecepta, ut certus moraliter sit in ea non errare, et hoc probat secunda ejus objectio. Nam quod aliqui dicunt, tunc solum hoc esse necessarium, quando quis errare solet; si autem expertus sit non solere errare, jam non esse illam curam necessariam, non satis intelligo; quia non video quomodo possit quis experiri se non errare, nec transilire versus, quando non attendit ad verba; si enim non attendit, quomodo experientiam accipit ? Qui ergo hanc experiertiam assequitur aliquo modo, licet simplici et tenui, advertit ad verba; et ita intelligo posteriorem opinioném, quod, scilicet, non sit necessaria attentio, quasi reflexiva, nec sollicita de verbis, sed solum, quasi aliud agendo, cura verborum, quae dicenda velaudienda sunt, habeatur.

22. In vocali oratione quee meditatio utilis. — Neque contra hunc posteriorem sensum obstat sententia Bernardi; loquitur enim praecipue decogitationibus bonis, non tamen pertinentibus ad orationem, nam illae admittendae non sunt tempore orationis ; et si omninoimpedirent attentionem ad orationem vocalem alias praeceptam, jam tunc non essent bonae. quia impedirent orationem alias debitam. Hujusmodi est cura et sollicitudo de aliquo negotio etiam pio postea efficiendo, non ut Deo commendetur ( sic enim jam esset orationis materia ), sed ut de humanis mediis circa illud provideatur, velaliquid simile. Ttem si quis circa materiam theologicam, etiam circa Deum ipsum speculative discurrat, puram scientiam inquirendo; nam hoc ad orationem non spectat, ut per se patet. Secus vero est, quando meditatio est practica, et in ordine ad excitandum affectum erga Deum; nam hoc est munus et finis orationis; ideoque de se sufficit ad veritatem et honestatem orationis, etiamsi non videatur proxime fundata in verbis, quae voce proferuntur. Regulariter tamen loquendo, in hominibus non multum assuetis altiori contemplationi, melius consilium esse existimo, meditari aliquid pertinens ad sensum verborum, saltem mysticum, vel quod aliquo modo verba ipsa concernat, ut ita uterque actus interior et exterior per modum unius melius fiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4