Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum ad effectus orationis vocalis sit necessaria attentio.

CAPUT V. UTRUM AD EFFECTUS ORATIONIS VOCALIS SIT NECESSARIA ATTENTIO.

1. An attentio necessaria ad orationis effeclus. — Breviter dicendum est attentionem esse necessariam ad orationis vocalis effectus, non tamen eamdem ad omnes. Prior pars manifesta est ex dictis: nam si attentio est necessaria ad esse (ut ita dicam) ipsius orationis, multo magis erit ad effectus ejus, quia quod non est, non potest habere effectum. Ut autem altera pars declaretur, suppono orationem habere dictos tres modos causandi, qui sunt impetratio, meritum et satisfactio, quibus D. Thom., in d. art. 13, addit quartum, quem vocat spiritualem refectionem mentis; quamvis enim hunc dicat esse tertium, et solum dicat esse tres effectus, ideo est, quia meritum et satisfactionem sub primo comprebendit, et illum meritum vocat. Navarrus item, et alii addunt quintum effectum, qui est satisfacere praecepto. Sed nos illum non numeramus, tum quia ille non convenit orationi vocali, ut sic, prout illam nunc consideramus ; tum etiam quia ille revera non est peculiaris effectus, sed est veluti relatio quaedam, quae resultat ex posito fuudamento, et termino; nam si vera oratio fiat, et alioquin supponatur datum esse de illa praeceptum, eo ipso manet impletum, si oratio habeat conditiones quas praeceptum requirit, et ita totum hoc pendebit ex conditione et cognitione praecepti, de quo aliquid in seq. cap., plura in lib. seq. dicturi sumus.

2. Quaevis attentio non sufficit ad refectionein mentis.— Ad ultimum ergo effectum spiritualis refectionis mentis, ait D. Thom. necessariam esse actualem attentionem, quod est per se tam notum, ut nulla indigeat probatione. Imo addere possumus ad hunc effectum non sufficere superficialem attentionem ad verba, sed necessariam esse aliquam perfectiorem, quia mentis refectio est devotio, vel aliqua pia affectio, aut sancta cogitatio, quae intellectum illuminet in ordine ad opus; ad hos autem effectus satis non est superficialis attentio, ut constat, et hoc probat testimonium Pauli, quod D. Thom. adducit : Si orem lingua, mens mea sine fructu est, 1 ad Corinth. 14, id est, si orem sola lingua, ad illam tantum attendendo. Quin potius nec sola Iiteralis attentio semper sufficiet, nisi ipsamet sententia litteralis sit affectiva vel illuminativa ; nam si sit historica, necessaria erit meditatio aliqua, vel applicatio practica, ut spiritualiter mens reficiatur. Atque ita consulenda est et procuranda spiritualis aliqua attentio, ut effectus iste obtineatur.

3. Objectio. — Oratio in lingua peregrina qua conveniens. — Statim vero occurrit objectio, quia hinc sequitur, vel non esse bonum, vel saltem non esse conveniens vocaliter orare in peregrina lingua, quam orans non intelligit ; quae est objectio haereticorum arguentium Ecclesiam, eo quod publica officia celebret in lingua latina, et non in vulgari. Sequela patet ex illa sententia Pauli: Si orem lingua, mens mea sine fructu est, quod ipse ducit inconveniens, et ideo subdit: Orabo spiritu, orabo et mente, id est, orabo non tantum affectu proferendi verba illa in cultum Dei, sed etiam mente, intelligendo et contemplando quid orem. Hanc difficultatem, quantum ad sacra officia publica pertinet, tractavi in tom. 3 tertiae part., disp. 83, sect. 1. Et doctrina ibi data eamdem rationem habet in aliis divinis officiis, de quibus in seq. lib. dicturi sumus; et ideo pro illis nunc sufficit respondere, convenientem modum illa celebrandi non esse attendendum ex particulari fructu et conditione hujus vel illius personae, sed ex publico et communi bono, et usu magis convenienti ad religionem, et cultum Dei; ad hunc autem finem, magis expedire ut oratio publica fiat in lingua latina, seu doctrinali, quam in vulgari, propter rationes ibi adductas, quas satis usus et traditio Ecclesiae confirmat.

4. Oratio in lingua vulgari quibus utilior. — De privata autem oratione non improbabiliter dici potest utilius esse personis idiotis vocaliter orare in sua lingua vulgari. juxta formam aliquam ab Excclesia approbatam, quam in latina, vel alia sibi ignota ; nam per se loquendo hoc videtur esse fructuosius ad finem orationis, ut probat ratio facta. Et alioquin nullum apparet in hoc inconveniens, cum hoc non sit contra aliquam utilitatem publicam; ergo credi potest hoc esse utilius, regulariter loquendo. Et ideo Ecclesia consuevit formas aliquas orandi in lingua vulgari fidelibus proponere, ut juxta illas utiliter et sine errore orare possint. Quia vero haec oratio privata potest fieri coram aliis, (atque adeo publice, in hoc sensu) ut supra notatum est, ideo tunc oportet ut oratio fiat secundum aliquam formam orandi ab Ecclesia propositam vel probatam, quae semper praeferenda est in omni oratione, quantumvis privata, ut in seq. cap. dicemus. Si autem oratio sit non tantum privata, sed etiam secreta, tunc orare unusquisque potest in sua lingua sub quacumque verborum forma, dummodo errorem non contineat, et prudenter ac decenter composita sit ; et ideo semper necessarium est ut talis forma orandi, a sapientibus et piis viris composita vel approbata sit.

5. Intelligere verba, an de substantia oraLionis? — Addo tamen ulterius non esse malum private orare in lingua latina, qui illam non intelligit; nam intelligere sensum verborum non est de substantia orationis, neque etiam est circumstantia necessaria ad honestatem ejus; satis est enim quod is, qui orat, intelligat vel credat in ilis verbis contineri laudes et petitiones ad Deum, sicut qui Pontifici praesentat petitionem scriptam in lingua quam non intelligit, et petit vere, et recte facit. Sape etiam idiotae exercent actiones externas, quas credunt pertinere ad cultum Dei, licet in particulari earum significationem non intelligant. Et ideo qui sic orat, potest. si velit et sciat orare, non carere hoc fructu orationis, qui est refectio mentis, quia potest attendere ad Deum, vel ut dignum supremo cultu, ve! ut misericordem, vel ut benefactorem, etc.

6. Duplex significatio cerborum. — Unde potest in verbis distingui duplex significatio, una specifica, alia generalis et quasi naturalis: quamvis ergo idiota primam non intelligat, et ideo cogitare non possit de propria sententia verborum, nihilominus semper potest posteriorem aliquo modo percipere, nimirum, illam esse locutionem ad Deum tanquam ad benefactorem, et supremum dominum, omni laude dignum ; et hoc satis est ut dicere possit illa verba, plus medullis oris, quan labiis cordis, ut dixit Bernard., serm. 13 in Cant. Eo vel maxime, quod nullus est tam idiota, qui unius vel alterius vocis non percipiat significationem, ut quando nominatur Deus, vel omnipotens; vel fit mentio misericordiae aut remissionis peccatorum, vel Christi Domini, aut Beatae Virginis, vel simile quid, unde possit mens refectionem suam accipere. Et ipsa consuetudo sic orandi solet in hoc praebere majorem aliquam facilitatem, et aliqualem intelligentiam, possuntque, qui sic orant, interrogando, vel attente audiendo, in hoc proficere, quantum satis sit ad spiritualem fructum, etiamsi linguam latinam non addiscant.

7. Impetratio a qua pendeat attentione. — De alio fructu, qui est impetratio, D. Thomas, quem omnes sequuntur, affirmat non pendere ex actuali attentione, sed virtualem ad illum sufficere, et videtur certa sententia. Ratio autem pendet ex iustitutione divina: non est enim verisimile exegisse Deum ab homine conditionem aliquam moralter impossibilem, ut aliquid per orationem impetrare possit; attendere autem actualiter et sine distractione est moraliter impossibile, ut plurimum loquendo de hominibus, juxta illud Psalm. 36: Cor meuin dereliquit »e; ergo ad impetrandum non requirit Deus a nobis actualem intentionem, sed virtualis sufficit; item, qui sic orat, vere et honeste orat, et ex fide, et cum aliis conditionibus supra enumeratis, sub quibus facta est divina promissio, et actualis attentio nullibi posita est tanquam conditio necessaria ad illam promissionem; ergo neque ad impetrationem necessaria est, dummodo prima intentio et attentio virtute perseveret : neque in hoc video contradictionem aut ullam difficultatem.

8. Meritum, et satisfactio a qua attentione pendeant. — Idem docet D. Thom. de merito, et a fortiori idem sequitur de satisfactione, quod expressius distinguit et docet Navar. d. cap. 13, n. 4et 18, et alii moderni circa illum articulum D. Thom. Ratio autem est, quia ille actus orationis vocalis est bonus moraliter, et poenalis; ergo si sit in persona grata, erit meritorius et satisfactorius; supponimus enim illum actum esse aliquo modo ab auxilio gratiae, quia processit ex voluntate orandi gratuita, et in virtute illius continuatur.

9. Difficultas enodatur. — Circa hanc vero sententiam est difficultas quoad meritum, an intelligenda sit de novo merito essentiali gratiae et glorie. Est enim notanda differentia inter satisfactionem pro poena, et meritum gloriae, quod satisfactio per se crescit ex ipso opere poenali, ut in 4 tom. tertiae partis, d. 21, sect. 5, diximus; meritum autem formaliter ac proprie totum est in interiori actu, et non crescit ex solo exteriori, quia exterior actus, licet addat poenalitatem, quae in satisfactione consideratur , non addit bonitatem moralem, quae consideratur ad meritum, juxta doctrinam D. Thom. 1.2, q. 20. Hinc ergo facile constat orationem vocalem, quae actus externus est, quamdiu durat per modum actus moralis ex vi praecedentis intentionis bonae, et cum virtuali attentione, semper esse satisfactoriam, ita ut continue satisfactionem augeat, et majorem remissionem poenae obtineat. De merito autem gratiae et gloriae non videtur eadem esse ratio, quia vocalis oratio, ut est exterior actus, non addit bonitatem moralem interiori actui; ergo si actus interior cessavit, licet exterior oratio duret in virtute praecedentis actus interioris, non augebit meritum, seu, quod idem est, non conferet ad novum praemium, ultra illud quod homo meruit sic orando, quandiu duravit actus interior. Atque ita plane fatendum est.

10. Mens aliguorum auctorum explicatur.— Medinee objectio.—Prima solutio. — Secunda. — Odando ergo auctores dicunt, orationem vocalem esse meritoriam cum sola virtuali attentione, vel non loquuntur de novo merito, seu augmento meriti, vel solum de merito per denominationem extrinsecam; nam actus exterior meritorius appellatur, quatenus ab actu meritorio procedit, et moraliter est unus cum illo; ideoque quamdiu durat exterior actus ex virtute actus meritorii procedens, dicitur durare meritum. Unde si loquamur de oratione vocali, quae novum meritum addat, necessarium est quod duret actualis attentio ad talem actum necessaria. Qualis autem actus voluntatis ad meritum necessarius sit, non est hoc loco tractandum, sed ex principiis materiae de Merito petendum est. Sed objicit Medina, d. tract. de Orat., q. 14, etiam contra priorem sensum, quia, ut actus denominetur meritorius priori modo, non satis est quod actus de se sit bonus, et procedat ex proposito voluntatis meritorio quod praefuit, et virtute manet, quia posset sic operans interius mortaliter peccare. Ut, verbi gratia, si quis dum vocaliter orat, distrahatur ad cogitandum de inimico, et illum deliberate odio habeat, potest esse distractio naturahs, et odium liberum; tunc ergo oratio illa non erit meritoria. Sed hoc tantum pertinet ad quaestionem de nomine; nam si malus actus superveniens non sit circumstantia orationis, vel alterius similis actus, non communicabit illi deformitatem suam, sed tantum concomitanter se habebunt, et ita non videtur inconveniens, quod unus actus externus denominetur bonus, et de se meritorius ab alio praecedente, quando persona per alium actum demeretur apud Deum; vel etiam dici potest illum actum externum esse meritorium, quantum est ex parte sua, et praecedentis actus, in cujus virtute fit; oportere tamen ut durent aliae conditiones necessariae ad meritum. Unde quia una conditio maxime necessaria ad meritum est dignitas personae, et haec amittitur per novum peccatum, ideo cessat ratio vel denominatio meriti.

11. Peccatum veniale in oratione quid faciat. —Atque hinc a fortiori sequitur, quacumque ratione contingat, hominem sic orantem vocaliter de novo peccare circa ipsammet orationem, ita ut ipsa oratio incipiat esse peccatum, etiam veniale tantum, omnino cessare meritum, et re, et denominatione. Imo etiam sequitur cessare satisfactionem et impetrationem, quia non potest homo satisfacere Deo, vel ab illo aliquid impetrare per actum maIum, vel male factum, et cum aliqua ipsius Dei offensione. Potest autem hoc contingere, vel mutando intentionem, continuando ex prava intentione orationem bono animo inchoatam, vel voluntarie admittendo cogitationes ab orandi munere omnino alienas; nam, hcet non omnino tollant attentionem orationis, dividunt cor, et impediunt ne oratio pure et cum debita reverentia fiat, quod satis est ut talis oratio peccaminosa sit, et non sit impetratoria, ut ex Bonavent. et quadam Glossa supra retulimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5