Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum oratio vocalis privata sit necessaria ex praecepto?

CAPUT VI. UTRUM ORATIO VOCALIS PRIVATA SIT NECESSARIA EX PRAECEPTO?

1. Duplex praeceptum circa orationem. — Duplex praeceptum circa orationem, sicut circa alios actus virtutis. excogitari potest: unum absolutum, seu quoad exercitium actus ; alterum conditionatum, seu quoad specificationem actus. De hoc posteriori genere praecepti aliquid dictum est cap. 4 et aliquid addemus cap. seq. ; nunc vero agimus de necessitate exercendi aliquando orationem vocalem, vel indefinite, vel pro aliquo determinato tempore. Et quia praecepta non dantur de actibus in communi, sed in particulari, vocalis autem oratio duplex est, ut supra diximus, privata, et communis, seu pubiica, ideo non potest haec quaestio in genere tractari, sed in particulari de singulis; de praecepto ergo ad publicas orationes pertinente dicemus in seq. libro : ideoque nunc solum agimus de oratione privata. Possumus praeterea loqui vel de praecepto naturali, vel de positivo divino aut ecclesiastico.

9. An sit preceptum naturale orandi privaie. — Circa naturale praeceptum ratio dubitandi esse potest, quia ex lege naturae tenemur colere Deum, non solum animo, sed etiam corpore; ergo simul tenemur crare Deum lingua corporis, quia talis oratio ad cultum Dei externum pertünet. Secundo, quia ex lege naturae tenemur pietatem et religionem, non tantum occulite, sed etiam publice coram aliis exercere; ergo ex eodem jure natura tenemur ita orare, ut, licet » ratio sit privata, fiat publice respectu aliorum, quod non habet, nisi oratio vocalis sit. Tertio, quia oratio vocalis habet suas peculiares utilitates, ob quas potest judicari necessarium medium ad hominum salutem, moraliter loquendo, quod satis est ut cadat sub praeceptum naturale, quia in legibus ferendis consideratur id, quod regulariter, et moraliter necessarium est. Antecedens patet; quia vocalis oratio regulariter hominibus est necessaria ad excitandas mentes fidelium ad devotionem, et ad conciliandam etiam attentionem ; pauci enim sunt qui absque obJecto vel voce sensibili actu movente, et quasi ducente intellectum, ad Deum attendere valeant.

3. Pars negativa defenditur. — Nihilominus dicendum est, ex vi juris naturalis orationem vocalem non esse sub praecepto. Ita docent omnes in hac materia, Med., Navar., et Summistae, verb. Oratio, et sumitur ex Scholasticis, in 4, d. 15. Ratio vero est, nam praeceptum orandi naturale, de quo supra, lib. 1, tractatum est, sufficienter impletur per orationem mentalem, et nulla occurrit nova ratio quae per se cogat, vel ostendat obligationem explicandi voce mentalem petitionem ; quod patebit statim respondendo ad rationes factas. Item quia oratio per se primo praecipitur propter impetrationem ( hic enim est veluti proprius finis et effectus, alii namque magis communes sunt, et per alia media comparari possunt, ideoque non inducunt per se obligationem ad medium orandi); at vero ad impetrandum a Deo non est necessaria vox, cum necessaria non sit, ut Deus intelligat petitionem animo factam, nam petitio audita, seu intellecta, sufficiens est ut exaudiatur et impetret. Neque etiam dici potest quod oratio vocalis sit necessaria ad impetrandum ex aliqua ordinatione divina; tum quia loquimur ex sola rei natura, ad quam non pertinet talis ordinatio, ut per se notum est ; tum etiam quia gratis confingitur talis ordinatio, cum ex libera voluntate Dei peudeat, qua nullo medio quoad hanc partem nobis manifesta sit.

4. Solvuntur argumenta.— Homo ex affectu interno prorumpit in verba.—Ad primam ergo rationem dubitandi respondetur, negando consequentiam ; nam cultus Dei externus potest multis modis fieri, quorum determiuatio non pertinet ad jus naturale, sed vel ad positivum, vel, illo deficiente, ad prudens colentis arbitrium, et ideo cultus per orationem vocalem non est simpliciter necessarius ex natura rei. Ad secundam respondetur, solum probare externam professionem fidei, seu religionis Dei, cadere sub praeceptum naturale debito tempore, et loco. Non tamen inde inferri potest naturalis obligatio ad orationem vocalem, quia illa professio potest aliis signis et modis fieri. Quod si fingatur casus, in quo vel ad honorem Dei, vel ad confessionem religionis necessarium sit vocaliter orare, obligatio illa erit quasi per accidens, ex principiis et circumstantiis extrinsecis, non ex natura orationis. Ad tertiam respondetur, ex illis utilitatibus orationis vocalis non posse colligi naturale praceptum, tum quia illae non sunt de rebus simphbciter necessariis ad salutem, tum etiam quia pos- sunt per alia media comparari, ut per lectionem, concionem, inspectionem imaginis, vel similia. Probant autem illae rationes, orationem vocalem esse valde consentaneam humanae conditioni, valdeque utilem, ac subinde non posse fieri moraliter ut omnino omittatur sine magna hominis negligentia circa bonum anmmae suae. Quod maxime verum est loquendo de oratione vocali, quae non fit juxta praescriptam formam verborum, sed juxta internum affectum et dictamen operantis; nam vix potest homo, praesertim simplex, et non assuetus internis contemplationibus, habere internum affectum, desiderium, aut petitionem, quin statim in verba prorumpat, saltem tacitus, et movendo labia, ut de Anna legitur 1 Reg. 1.

5. Non est praeceptum divinum positivum orand vocaliter. — Circa secundum punctum de divino praecepto positivo, dicendum secundo est, nullum stare tale praeceptum, quia nec in Scriptura habetur, neque ex traditione constat. Item quia in lege gratiae non sunt praecepta moralia divina, praeter ea quae sunt juris divini et naturalis, nisi praecepta fidei et sacramentorum, quae altiora sunt; unde ex vi juris divini positivi, soli illi actus externi religionis praecepti sunt, qui ad sacrificium offerendum, vel ad sacramenta conficienda necessarii sunt. Denique, si aliquod esset tale praeceptum, maxime fuisset a Christo traditum, Matth. 6, quando docuit nos orare, dicens: Sic ergo vos orabitis : Pater noster, etc. Nam Concilium Tolet. IV, Can. 10. de illa oratione loquens, ait : Quam Salvator noster docuit et precepit; sed ex illo loco non potest colligi hoc praeceptum divinum, praesertim quoad singulos fideles; tum quia ibi solum tradidit Christus formam, non vero dedit praeceptum obligans ad exercitium ejus (ut sic dicam) ; tum etiam quia illa oratio continet materiam orationis mentalis et vocalis, et utroque modo dici potest; et si sola mente dicatur, satisfit praecepto divino de oratione privata, qualecumque illud sit, ut late ostendit Med., d. tract.. q. 10. Neque ex Concilio Tolct. aliud colligitur.

6. An sit praceptum Ecclesie. — Hinc vero nascitur dubium de tertio puncto, an saltem ex praecepto Ecclesiae teneantur omnes fideles ad aliquam privatam orationem vocalem, saltem ad Dominicam orationem interdum recitandam. Aliqui enim judicant hoc cadere iu obligatione, saltem sub culpa veniali. Ita Palud., in 4, d. 15, q. 1,n.7;se- quitur Navarr., dicto Enchir. de Orat., c. 3, n. 20, et c. 20, n. 20, qui allegat pro hac sententia c. Vos autem, de Cons., dist. 4; et Concil. Toletan. IV, c. 9, alias 10, et Concilium Remens., c. 2. Idem tenet Durand., lib. 2, de Ritib., c. 46, qui addit Clementem, lib. 6 Const., c. 25; et Aug., serm. 215 de Tempore, dicentem : Symbolum, vel Orationem Dominicam et ipsi tenete, et filiis vestris ostendite , nam nescio qua fronte se Christianum dicat , qui paucos versus in Sambolo, vel in Oratione Dominica parare dissimulat. Et in serm. seq.: Llle ( inquit) bonus Christianus | est, qui Sqymbolum et Orationem Dominicam memor iter tenet, et filios, vel filias, ut ipsi teneant, fideliter docet.

7. Pars negativa eligitur. — Nihilominus Medina, dicto tract. de Orat. , quaest. 10, ait, licet sit salutare Dominicam Orationem, secundum seriem qua tradita est, scire, et secunduni eamdem formam orare, non tamen esse id impositum sub praecepto divino, et sub mortal obligante. Quamvis autem in assertione cum his Iimitationibus loquatur, tamen iu responsionibus ad argumenta satis declarat sentire nullum esse de hac re praeceptum etiam ecclesiasticum, vel sub venialh. hatio ejus est, quia non tenentur fideles memoria tenere Orationem Dominicam ; satis est enim scire substantiam ejus, et quid a Deo petendum sit, quamvis ueque ordinem pettionum, neque verba memoria teneant. Citat Aug., Ep. 89 ad Hilar., q. 1, ubi affirmat Orationem Dominicam esse necessariam, non ait autem memoria esse tenendam ex praecepto. Verumtamen neque id negat. Sed potest suaderi, quia non videtur esse major obligatio sciendi Orationem Dominicam quam Symbolum , haec enim duo aequiparat Augustin., in Enchir., c. 7; sed non tenentur omnes fideles formaliter scire symbolum, sed satis est ut veritates ejus memoria teneant, et intelligant, quantum necesse est ad illas explicite credendas; ergo eodem modo sentiendum est de oratione Dominica.

8. An memoriter tenenda Dominica Oratio? — Explicantur Concilia. — Parentes et pastores tenentur Dominicam Orationem docere.— Quocirca nullum circa hoc reperio peculiare praeceptum ecclesiasticum. Duo tamen hic sunt distinguenda : unum est, memoria tenere illam orationem, alterum est, interdum voce recitare illam. De primo facilius posset admitti obligatio; tamen communiter Doctores dicunt, hanc sufficienter impleri sciendo substantiam, seu materiam illius orationis. Ita affirmat Sylv., ver. Scientia, S2, ubi prius astruit obligationem, statim vero subdit : Videtur tamen sufficere, si quis sciat quod debemous a Deo petere omnia bona corporis et animee, licet nesciat Pater noster. Idem habet Angel., eodem verb., et alii communiter. Neque invenitur jus positivum, quod in hoc imponat majorem obligationem; nam Concilium Tolet. solum concludit : Quisque sacerdotum, vel subjacentium clericorum, hanc Orationem Dominicam quotidie, aut in gublico, aut in pricato, preeterierit, propter superbiam judicatus ordinis sui mulctetur. Loquitur ergo de clericis dicentibus divinum officium, non de privatis orationibus fidelium; nemo enim dicet teneri omnes fideles ex praecepto ad recitandam quotidie Dominicam Orationem. Concilium autem Remens. aperte dicit, hanc orationem verbis dicendam esse, quia non licet alicui Christiano illam ignorare; tamen praeterquam quod provinciale est, quod non potuit ferre generale praeceptum, certe nullum positivum ibi tulisse videtur, sed explicasse obligationem, quam, moraliter loquendo, Christiani habere possunt, eo ipso quod Christiani sunt, quae non tam nascitur ex positivo praecepto Ecclesiae, quam ex ipso jure naturae, supposito tali statu. Cum enim fideles ad orandum teneantur, ut supra ostendimus, consequenter necesse est ut sciant et intelligant quid possint ac debeant orare; et cum oratio a principio usus rationis possit esse necessaria, oportet etiam ut a pueritia discant quid orare debeant. Non possunt autem omnes brevius aut magis accommodate id discere, quam per Dominicam Ofrationem, et ideo moralter loquendo, et parentes vel pastores tenentur haec docere filios vel oves suas ratione sui officii, et ipsi fideles tenentur aliquo modo hanc orationem discere, saltem quantum necesse est ad convenienter orandum, quamvis in rigore praecepti non teneantur verba et seriem illius orationis memoria retinere. Nec plus docet Augustinus in citatis locis.

9. Non est praeceptum ecclesiasticum recitandi Dominicam orationem. — Neque est consuetudine introductum hoc preceptum.— Unde constat quid dicendum sit de vocali recitatione talis grationis ; dicendum enim est nullum esse proprium de hac re ecclesiasticum praeceptum; quia nullibi scriptum habetur, ut patet ex allatis testimoniis, et signum optimum est, quia praeceptum ecclesiasticum af- firmativum non solet imponi sine certa temporis determinatione; nullum autem est ab Ecclesia determinatum tempus, pro quo sit necessarium fidelibus omnibus privatim dicere, Pater noster, sub reatu culpae, si illud omittant; ergo. Unde Clemens, in citato loco, monet quidem fideles ut ter in die hanc precem fundant, nullus autem dicit hoc cadere sub praeceptum ; tantum ergo illa est optima monitio, et consilium. Quare nec dici potest hoc praeceptum esse consuetudine introductum, tum quia ut consuetudo inducat obligationem, necessaria est aliqua uniformitas, ut materia obligationis sit certa ; hic autem nulla est uniformitas : unus enim orat hoc tempore, alius alio, unus rarius, alius frequentius; unde constare non potest quando obhget talis consuetudo; tum maxime quia in particulari et in individuo nullus dicit illam orationem ut obligatus, nisi qui tenentur eam dicere ex praecepto Ecclesiae, ut ministri ejus, vel si dicat ex voto, vel speciali praecepto sui confessoris, vel superioris; ergo reliqua consuetudo est ex sola devotione voluntaria, ac propterea non potuit inducere praeceptum.

10. Non est preceptum Salutationis Angelicee recitande. — Unde a fortiori constat quid de oratione ad Virginem per Salutationem Angelicam, vel per antiphonam Salve Regina, dicendum sit. Navarrus enim supra saltem de Ave Maria idem sentit, sed nullum speciale adducit fundamentum, neque oportet imponere obligationes non satis fundatas. Est ergo consulendum omnibus ut has orationes discant, et saepius recitent; non vero est peccati scrupulus injiciendus per solam hujusmodi omissionem. Si quis autem sit adeo negligens animae suae, ut haec rudimenta christianae vitae ignoret, vel nunquam recitet, magnum indicium est ipsum non recte vivere, etiamsi omissio illa speciale peccatum non sit. Secus vero esset, si quis aliis orationibus assuefactus has non diceret, nam in illo talis omissio nec esset peccatum, nec signum perniciosae negligentiae, vel oblivionis salutis suae.

11. An sit obligatio salutandi Virginem quando datur signum publicum * — Vaa omitLitur luec salutatio sine culpa.— Solum posset quis dubitare de consuetudine salutandi Virginem, quando publicum signum datur in principio noctis, an tunc dicere cadat sub obligatione peccati, saltem venialis; videtur enim haec consuetudo tam generalis esse, ut hanc saltem obligationem inducat. Sed im- primis non credo tunc esse obligationem orandi vocaliter, nam privata est oratio, et potest quis satisfacere orando mente. Item etiamsi quis oret voce, non cogitur ad certam formam orandi, verbi gratia, per Avee Maria, vel Salve Regina, etc., sed potest dicto aliquo hymno, vel pro sua unusquisque devotione orare. Deinde absolute et per se non credo, esse obligationem orandi tunc ad Virginem; nam illa consuetudo generaliter recepta est sub ratione devotionis, non oblgationis. Dico autem per se, quia ex accidenti et ex concomitautia vix potest omitti sine aliqua culpa, nisi ex rationabili causa. Nam si quis publice illam omittat, aliquod scandalum praebet, et alios perturbat, periculumque est ne videatur illam contemnere. Si autem omittat private et sine causa, non fiet sine aliqua otiositate, vel ex nimio affectu ad aliquam commoditatem humanam, vel quid simile.

19. An in festis diebus teneapur vocaliter orare. — Nulla est obligatio assistendi officio divino. — Consuetudo alicubi introducta audiendi vesperas an obliget. — Specialiter vero hic quaeri solet, an diebus festis teneantur fideles ad orandum vocaliter. Nam quidam affirmant obligari ad hoc tempore missae; imo Palud., dicta dist. 15, q. 5, n. 7, sentit esse obligationem hanc pro utrisque vesperis et completorio, assistendo his publicis officiis: Propter consuetudinem, inquit, ideo vacatur ab operibus mundi, ut insistatur operibus Dei. Verumtamen quod attinet ad alia officia extra missam, nullum est praeceptum ecclesiasticum o bligans omnes fideles ad dicendum, vel ad assistendum alicui parti hujus officii, quia nullibi invenitur tale praeceptum, ut constabit infra tractando de horis canonicis, in lib. seq., et ex parte dictum est supra, tract. 2, lib. 2, explicando tertium praeceptum Decalogi. Ubi autem fuerit consuetudo audiendi vesperas, servanda est, prout introducta fuerit. Credit autem Navarr. nunquam obligare ad mortale, in Manuali, c. 91, et in Enchir., de Orat., c. 3, n. 18; et ego existimo rarc obligare ad veniale, quia semper fit sub apprehensione et conceptu solius devotionis. Et maxime hoc habet locum in primis vesperis, quia tempus illud nondum feriatum est; nihilominus tamen quia consuetudo alio modo introduci potest, ideo dico consulendam esse consuetudinem.

13. Diebus festis non est obligatio recitandi in missa. —At vero licet certum sit datum esse de audienda missa praeceptum ecclesiasticum, nihilominus in rigore non obligantur fideles ad recitandum aliquid vocaliter eo tempore privatim, et per seipsos, sed solum per sacerdotem assistendo illi. Imo, per se loquendo, melius faciunt attendendo, et mente orando; ergo ex hoc capite nullum est proprium praeceptum vocalis orationis privata, sed ad summum dici posset esse in praecepto cooperari aliquo modo orationibus publicis Ecclesiee, quae tempore missae funduntur. Atque hoc significavit D. Thomas, in 4, d. 15, q. 4, i art. 1, q. 3, dicens : Omnibus etiam qui Ecclesiee ministeriis non funguntur, videtur ab. Ecclesia determinalum tempus orandi statutum esse, cum ea canonwn statuto teneantur, diebus fostis , divinis officis interesse, ut ministris pro populo orantibus suam intentionem conforment.

14. An aliunde orandi vocaliter sit obligatio? — Tandem inquiri hic potest an ex aliqua lege vel ex alio capite oriatur interdum obligatio vocaliter orandi privata oratione. Ratio dubitandi esse potest, quia Navarr., in d. c.3, de Orat., n. 8, dicit, juxta varias leges et ordinationes, vel Summorum Pontificum, vel inferiorum Ecclesia Praelatorum, vel etiam praefectorum saecularium, multa et diversa tempora inveuniri, in quibus etiam laici obligantur ad orandum, etiamsi jure communi non teneantur. Unde evenit, inquit, quod saepe, aut per leges regum, aut per statuta singularium civitatum, confraternitatum, aut aliorum collegiorum, in multis processionibus, missis, et aliis divinis officiis obligantur aliquot laici, in quibus non tenentur clerici et monachi. Praeterea ex consuetudine omnium fidelium videtur esse obligatio orandi in principio aliquarum actionum, juxta illud Hieron., epist. 22, ad Eustochium: JVec cibi sumantur nisi oratione premissa , nec recedatur a mensa . nisi referantur Creatori graLie ; egredientes de hospitio armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat antequam sessto, nec prius corpusculum requ escat, quam anima pascatur. Similia legimus in Athanasio, lib. de Virg., et in aliis Patribus frequenter.

15. Pars negativa approbatur. — Dicendum vero est haec omnia esse consilia, quae unusquisque Christianus bonis moribus mediocriter institutus servare debet, nullam tamen propriam obligationem ratione praecepti vel consuetudinis in eis intervenire. Nam leges illae, vel statuta, de quibus Navar, lo- quitur, per se non obligant ad orandum, sed ad summum ad assistendum illi actioni publicae, ut est processio, vel aliquid simile; nam si aliquae orationes ibi recitantur, per clericos fieri solent, a laicis vero solum assistentia postulatur ; imo loquendo de legibus civilibus non videntur posse amplius obligare. Quod si in congregatione aliqua, vel contraternitate, aliqui ex speciali statuto ad aliquas orationes vocales, vel publicas, vel privatas tenentur, regulariter non solet esse obligatio in conscientia, sed est per modum cujusdam directionis ad melius esse, vel ad summum sub aliqua poena. Quod si aliquando fuerit obligatio in conscientia, erit in vi alicujus pacti, seu promissionis, vel quasi vou. Reliqua vero, qua monet Hieronymus, constat esse consiia, neque in his esse certam aliquam consuetudinem, quae obligationem inducere potuerit, nec aliquam legem scriptam de his invenir.

16. Teueanturne clerici vocaliter orare ante prandium. — Praeterea de clericis dixit Navarrus, teneri saltem sub veniali ad praemittendam orationem hora prandii; et fundatur in c. JVon liceat, d. 44. Sed mmprimis ibi non est verbum praeceptivum ; solum enim dicitur, non oportere clericos, nisi hymno dicto, comcdere panem, et post cbos gratias Deo referre. Sicut ibidem dicitur, non oportere clericos vel religiosos prandere ante tertiam, et tamen non propterea est peccatum veniale, id facere; maxime quia illud caput non est Martini Papae, ut est in Gratiano, sed habetur inter canones Martini, Brachar. Episcopi, estque sexagesimus quintus. Et licet illi canones ex Graecis et Latinis Conciliis sumpti esse referantur, non tamen constat de hoc in particulari; unde sumptus sit, nec quam obligationem inducere potuerit; censeo igitur esse hoc optimum consilium, a multis et gravissimis Patribus traditum, et ab ipso Christo, ut erudite attingit Joan. Lorinus, ad c. 10 Act., vers. 9, in fine; non tamen existimo de hoc esse jus positivum specialiter constitutum., praesertim de oratione vocali ; nam quicquid de hac precatione recta ratio dictat, posset non solum sine culpa, sed etiam sine imperfectione per mentalem orationem sufficienter observari. Igitur de hac oratione vocali per se non datur obligatio.

17. Tria capita a quibus potest oriri obligatio vocaliter orandi. — Oratio mentalis potest esse pars sacramenti Paenitentig. — Potest nihilominus imponi variis modis : primo, per peculiare praeceptum superioris, nec dubito quin possit Ecclesia facere de hoc actu aliquam universalem legem, si judicet expedire. Secundo, potest imponi per confessorem in satisfactionem, ut constat ex materia de Poenitentia. Oportet tamen ut sufficienter constet, confessorem voluisse illam orationem fieri voce, alioqui etiam oratio mentalis potest esse pars illius sacramenti ; regulariter tamen videntur confessores imponere orationes vocales. Tertio, potest quis sibi imponere hanc obligationem per votum, seu promissionem, aut pactum justum, ut per se constat; et ad hos tres modos obligationis reducuntur omnes, qui hac in materia excogitari possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6