Caput 7
Caput 7
Caput 7
1. Varie circumstantie proponuntur. — Duplea circumstantia interna. — Hic etiam solum agimus de oratione privata, nam de canonica et per se publica in libro sequenti dicturi sumus. Possumus autem distinguere in hoc actu duplices circumstantias, internas et externas. Interna jam explicata sunt, ad duas enim reducuntur : prima est intentio bona, quae pertinet ad circumstantiam propter quid, quae interdum esse potest propria circumstantia, id est, accidentalis conditio, ut si finis sit extrinsecus et remotus, ut satisfaciendi pro peccatis, vel sublevandi miseriam proximi. Hic autem finis non est simpliciter necessarius, quia sufficit intentio intrinsecae honestatis. seu divini cultus. Si tamen illa circumstantia addatur, necesse est ut sit de fine honesto, alias oratio non recte fieret. Altera circumstantia interior est attentio, quae in aliquo gradu non est circumstantia propria, sed de substantia orationis, ut diximus ; tamen quatenus esse potest varia, et melior, aut perfecta, sic vocari potest circumstantia, de qua, praeter dicta in superioribus, nihil occurrit addendum.
2. Circunstantie evterne. — Tractamus ergo de circumstantis externis, ex quibus multae etiam in superioribus expositae sunt: nam omnia quae desiderari possuntde circumstantiis persona orantis, vel persona ad quam oratur, vel pro qua oratur; item de materia, seu re quae postulari potest per orationem, et de circumstantiis ex parte illius servandis ; item de auxiliis necessariis ad orandum, et de effectibus vel fructibus, qui ex oratione resultare possunt, dictum est in libro 4, et omnia ibi dicta communia sunt orationi vocali; solum ergo supersunt tres circumstantiae, scilicet tempus, locus et modus.
3. Circumstantia temporis. — Omni tempore potest oratio fieri. — Et de circumstantia temporis multa sunt etiam tacta in praecedenti capite, ubi ostendimus nullum certum tempus esse lege praescriptum ad orandum ; quod verum est, non solum quoad exercitium actus, sed etiam quoad specificationem, ut sic dicam, quia neque absolute est determinatum tempus, pro quo praecipiatur exercitium orationis vocalis, neque sub conditione, ita ut, si exercenda sit oratio, sit in tali vel tali tempore. Hoc est certissimum, quia licet propter fragilitatem humanam non possit homo orare omni tempore collective ( ut sic dicam ), tamen nullum est tempus in quo non possit licite et sancte orare, in die, in nocte, et in quacumque hora diei vel noctis. Et ideo legimus in Scriptura orationes factas in omni temporum varietate ; imo David disit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, Ps. 33; et Christus, Luc. 18: Opotet semper orare. Quod aliis modis supra, in 1 lib., explicatum est. Hic autem non incommode addi potest, quodlibet tempus esse opportunum ad orandum: et ratio est clara, quia oratio vocalis per se bona est, et nulla conditio temporis cogitari potest, quae ad il lam per se sit necessaria. Dico autem per se, quia praecise consideranda est ratio et conditio temporis, ita ut in sensu diviso loquamur respectu aliarum actionum. Clarum est enim multas esse externas actiones, cum quibus non potest simul fieri vocalis oratio, et ideo si alia actio pro aliquo tempore praecepta sit, inde oriri potest circumstantia temporis incommoda ad orandum, non ratione ipsius temporis, sed ratione alterius praecepti imperantis aliam actionem. Unde si illo eodem tempore aliquis modus orationis vocalis per breves morulas fieri potest, non intermissa actione praecepta, tempus illud pro quacumque sui parte divisim spectata non erit circumstantia incongrua ad illum orandi modum.
4. Oratio an debeat esse diuturna ? — Solum potest quaeri circa hanc circumstantiam, an vocalis oratio debeat esse diuturna ? Quod D. Thomas quaesivit in communi de oratio- ne, d. q. 83, art. 4, et respondet tantum debere durare, quantum est utile ad excitandum desiderii fervorem, ita quod si absque taedio durare non possit, non sit ulterius protendenda, ex Augustino, Epist. 121, cap. 10. Quae regula quomodo sit applicanda ad orationem mentalem, supra dictum est. Applicata vero ad vocalem, intelligenda imprimis est de oratione voluntaria ; nam in necessaria, mensura temporis est praeceptum. Quia vero praeceptum per se non petit durationem temporis, sed tantam vel talem actionem, quae breviori vel longiori tempore fieri potest j juxta velocitatem orantis, ideo quoad hanc : latitudinem poterit etiam ibi locum habere dicta regula, quia illa temporis latitudo voluntaria est, quae excedit minimum tempus sufficiens, ut convenienter fiat talis oratio.
5. Ne aliquis teedio facile superetur. — Primus modus intermittendi orationem vocalem. — Secundus modus. — Orationes vocales mne sint in nimia multitudine. — Deinde in illa regula, cavendum est ne quis taedio orandi se facile superari sinat. Nam saepe potest taedium ex tentatione, vel ex acedia aut mala consuetudine oriri, et ideo sepe necesse est fortiter perseverare, et contraria consuetudine taedium vincere. Oportet ergo per prudentiam discernere, an merito possit talis et tam diuturna oratio vocalis nimia existimari in homine sic affecto, ideoque intermittenda sit ad vitandum taedium animae, vel corporis defatigationem. In quo etiam adverto duobus modis posse orationem vocalem relinqui, uno modo tantum ut vocalis est, non vero ut oratio est, ut quando homo cessat loqui lingua, ut mente attentius et devotius oret ; et tunc facilius potest omitti oratio vocalis ad vitandum taedium animae, imo in oratione mentali regulariter videtur consultius, quoties videtur probabllis spes attentius orandi sola mente, quam simul voce, quia vocem adhibemus ut juvet spiritum, non ut impediat. Si vero sit oratio vocalis omnino dimittenda, tum assignata regula prudentiae observanda est, nulla enim alia certo assignari potest. Et ideo recte monuit Cajetan.. d. q. 83, art. 12, neminem imponere sibi debere tantum onus orationum vocalium, ut ab interna meditatione impediatur. Et similiter cavendum est ne tot multiplicentur vocales orationes, ut sese quodammodo impediant, quia, consideratis aliis occupationibus, non possunt nisi nimia velocitate expleri. Oportet ergo prius prudenti mensura certum numerum orationum sibi proponere, et postea non facile illum omittere, nisi ubi de justa causa, vel de spe majoris fructus constiterit.
6. Et juxta haec posset intelligi quod Christus ait, Matth. 6: In oratione nolite multum loqui ; non enim prohibet diuturnas etiam orationes vocales, ut supra in simili diximus agendo de mentali, et litteralem sensum tradidimus. Nam illa prohibitio in utraque oratione habet locum in eo sensu, quo a Christo facta est; non est autem facta absolute, sed cum illo addito: Sicut ethnici faciunt. Orantes enim ad Deos suos multiplicant verba, quia existimant sibi esse necessaria ut intelligantur et ut persuadeant. Unde subjungit Christus : Putant enim, ut in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester quid opus sit vobis. Hic ergo addere nunc possumus, prohiberi illud multiloquium, quod internam devotionem impediat, et aliunde praeceptum non est, quia cum sensibile eloquium cum Deo non sit propter Deum, sed propter nos, multiloquium erit, si spiritum obruat; et hoc significavit Augustinus supra, quem etiam D. Thomas ad 1 refert, dicens: Absit ab oratione vulta locutio, sed non absit multa precatio, si fervens perseceret intentio, etc.
1. An ad orandum sit necessarius certus locits. — Secundo dicendum est de circumstantia loci, de qua interrogari potest, an ad orandum recte sit necessarius certus locus. Cum enim templa Ecclesia, vel aliqua certa loca soleant ad officium orandi determinari, videtur id fierl ex necessitate orationis; nam cum sit actio valde sacra, videtur non posse convenienter fieri, nisi in loco sacro, vel saltem ad illud munus specialiter deputato. Respondeo, duobus modis posse hanc detorminationem cogitari, scilicet positive et negative. Positive appello, quod locus habere debeat certam aliquam conditionem, ut quod sit benedictus, quod separatus, vel destinatus ad solum illud opus, vel ornatus, vel quid simile. Negative autem appello, quod saltem habere non debeat vilem aliquam conditionem, ut quod non sit locus immundus, vel obscoenus. Item loqui de hoc possumus, vel ex sola rei natura, vel ex jure aliquo humano.
8. Oratio vocalis privata non postulat certum locum. — Ratio assertionis. — Dico ergo imprimis, privatam orationem vocalem per se non postulare certam loci conditionem, sed in quovis loco fieri posse. Haec est certa et communis sententia; et probatur primo ex Paulo, 1 ad Timoth. 2, dicente: Volo ciros orare in omni loco ; sicut David dixit Psalm. 102: In omni loco dominationis ejus, benedic anima mea Domino ; et hoc etiam significavit Christus, Matth. 6, dicens : Cum oraveris, inira in culiculum luum ; nam cubiculum nec locum sacrum, nec specialiter ad orandum deputatum significat, sed ordinarium habitandi locum, per quem significare voluit Christus, ubicumque opportune fieri possit, ibi esse aptum orandi locum. Idem sumitur ex illo Joan. 4: Spiritus est Deus, et eos qui adorant ewm, in spiritu et veritate oportet adorare. Quibus verbis non excludit quin ad majorem decentiam et commoditatem possint certa loca ad divinum cultum, praesertim publicum, desunari (ut haeretici calumniantur, quod tractavimus in tertio tomo, disp. 81, sect. 1), sed docere intendit, nullum locum ita esse ad hoc definitum, quin ubique possit orari Deus. Et ratio in eisdem verbis insinuatur, quia Deus ubique est, et ubique audit ac videt; ergo etiam ubique orari potest, quia nulla est ratio cur specialis conditio postuletur. Item, oratio mentalis non requirit certam loci conditionem, ut supra ostensum est; ergo nec vocalis privata, quia solum addit externam significationem interni desiderii, et immediate dirigitur in Deum, sine ullo speciali respectu ad locum. Tandem specialis loci conditio jure naturae non est requisita, quia nulla ratione hoc ostendi potest ; neque jure positivo, quia nullum scriptum invenitur, neque consuetudine introductum; ergo.
9. In loco vili non est malum orare vocaliter. — Dico secundo: non est maium orare vocaliter in quovis loco, quantumvis vili et immundo, dummodo in eo conveniens attentio et reverentia ad Deum haberi possit. Atque ita nulla conditio etiam negativa per se requiritur ex parte loci ad honestatem oraüonis, praeter hanc, quod non sit ineptus ad attentionem habendam, quod non potest ex se habere, quatenus locus est, sed quatenus in eo aliae actiones vel rumores fiunt impedientes attentionem. Et ita explicata conclusio videtur per se clara. Navarrus autem, de Orat., c. 5, docuit, ex nonnullorum sententia, orationem debere fieri in loco honesto, non in obsceeno et inhonesto, quia ibi non decenter fit, refertque Ambrosium qui explicando locum Pauli: Volo vos orare in omni lovo, etc., addit: Sic tamen in omni loco orandum pracipit, ut competens locus intelligatur, non wtique inopportuno aut sordido loco (quippe cum prohibeat Dominus vulgo orare), sed hoc aonet, ne in sola Ecclesia putarent orandum. Similia refert ex Augustino Waldens., tom. 3; de Sacram., c. 143, n. 2, sed neuter locum designat. D. Thomas autem, in eumdem locum Pauli, etiam dixit orationem mentalem ubique posse fieri, sed signa orationis exterius non debere fieri omni in loco.
10. Locus pravas cogitationes ingerens orationi ineptus. — Tamen idem Navarrus statim, n. S, hoc limitat dicens, prius dictum suum non habere locum in orationibus volIuntariis, imo nec in obligatoriis, quando necessitas vel sufficiens ratio cogit ad recitandum in sordido loco. Denique addit non tam esse intelligendum de loco contaminato corporis sordibus, quam de eo, qui occasionem praebet sordidis cogitationibus sese contaminare. Et ita tandem sententiam a nobis positam defendit, adducens plures conjecturas, et Cassianum, Collat. 12, c. 10. Nobis vero sufficit ratio facta, quia nullo jure positivo prohibitum est, neque ex natura rei est contra rectam rationem, sive homo sit in loco sordido ex necessitate, sive voluntarie, dummodo existendo ibi non actu peccet, nam tunc non poterit simul recte orare, non ratione conditionis loci, sed propter actualem culpam. Hac ergo occasione seclusa, non potest esse malum, per se loquendo, proferre verba laudis, vel petitionis ad Deum, quia hic actus nihil pendet ex qualitate loci, et melius est illum exercere, quam otiosum esse; et quia etiam ibi factus potest excitare animum ad devotionem; si ergo ibi interior oratio licita est, cur non haec exterior?
11. Explicatur limitatio posita. — Quando tencamur orare in loco impediente attentionem. — Addidimus tamen limitationem de loco, in quo datur impedimentum attentioni; nam cum attentio sit necessaria ad honeste orandum, etiam est necessarium tollere impedimenta attentionis; ergo in loco, in quo fuerint talia impedimenta, orandum non est. Et hac ratione dixit Ambrosius non esse vulgo orandum, id est, in foro, et ubi est hominum et secularium negotiorum concursus. Et hoc ipsum intelligendum est, quando necessitas non urget ad orandum in tali loco. Ut autem hic casus proprie occurrat, duplex necessitas intervenire debet: una est necessitas existendi tunc in tali loco, sive sit violenta, sive nateralis, sive moralis. Alia est necessitas obligationis tunc orandi ex praecepto. Tunc enim licet impedimenta attentionis interveniant, non est omnino orandi officium omittendum, tum qnia ex duobus malis minus est eligendum: minus autem malum est sic orare, quam praeceptum non servare; tum etiam quia illa distractio tunc non est voluntaria, et ideo non excludit attentionem virtualem, quam habere aliquis censebitur, proponendo attendere in tali loco, quantum potuerit. Eo vel maxime , quod vix potest attentio adeo impediri, quin saltem ad verba pro aliquibus temporibus adhibeatur , licet frequenter interrumpatur. Constat autem totum hoc esse extrinsecum, et accidentarium ad circumstantiam loci.
12. Locum sacrum conferre ad orationem. — Unde tertio dicendum est, circumstantiam loci sacri per se conferre ad vocalem orationem ; ex accidenti autem posse contingere, ut alius locus commodior sit. Prior pars est certa contra haereticos, qui templa et loca sacra ad orandum contemnunt, ut late refert et impugnat Waldens., tom. 3 de Sacram., c. 143; et nos id attigimus 3 tom., disp. 81, sect. 1. Breviterque explicatur: nam duobus modis potest esse locus sacer ad orandum: primo proprie, quia speciali benedictione vel consecratione Deo dicatus est ; secundo, per extrinsecam tantum deputationem, quia specialiter dicatus est ad munus orandi, et similes actiones sacras. Prior locus juvare potest etiam ex opere operato (ut sic dicam ), quia intercedit divina promissio, vel specialis Ecclesiae intercessio, ut orationes ibi factae facilius exaudiantur. Posterior autem locus juvare potest, quasi ex opere operantis (ut sic dicam), quia nimirum, cum apprehenditur tanquam locus, in quo peculiariter colitur Deus, majorem reverentiam et devotionem conciliat.
13. Locus non sacrum aliquando commodicrem esse probatur.—Altera vero pars etiam est clara, quia si locus sacer sit publicus, potest accidere ut in eo sit occasio, aut distractionis, aut inanis gloriae, ideoque utilius sit, juxta Christi consilium, ingredi cubiculum ad orandum : et sic etiam dixit Isid., lib. 3 Sent., c. 7: Oratio privatis locis opportunius funditur, majusque obtentum impetrat, dum Doeo tantum teste depromitur. Speciahter etiam juvare potest privatus locus ad liberius exhibenda exteriora signa, quae attentionem excitare solent, vel ad loquendum altius, vel summissius, juxta uniuscujusque devotionem : in hoc enim sensu dixit D. Thomas, 1 ad Timoth. 2, lect. 2, exteriora signa oratio- nis non debere fieriin omni loco, quia homo non debet singularis apparere in eaterioribus, quia propter hoc haberi posset inanis gloria. Haec vero intelliguntur de oratione voluntaria et privata ; nam in publica servanda est Ecclesiae institutio, de qua infra.
14. Versus Orientem orare an oporteat. — Prima ratio. — Secunda. — Tertia.— Quarta. —Christus facie ad Orientem versa crucifixus. —-Quinta. — Hic vero specialiter inquiri potest de caeremonia orandi versus Orientem, quae ad hanc circumstantiam pertinere videtur, quam necessaria sit. Nam Patres significant servandam esse ex Apostolica traditione, variasque illius rationes assignant, unde indicant a Christianis omnibus servandam esse. Et D. Thomas 2. 2, q. 84, art. 3, ad 3, dicit, pertinere hoc ad decentiam adorationis : eadem autem est ratio de oratione : tres vero rationes ibi adducit. Prima est, quia per Orientem majestas Domini nobis indicatur, quam etiam tradit Justinus Martyr, q. 118; et Augustinus, lib. 1, deSerm. Domini in monte, c. b. Secunda est, quia paradisus in Oriente positus erat, Gen. 2; sic Greg. Nys., lib. de Dom. Orat. circa illa verba Christi: Dimitte nobis debita nostra: Nos(inquit) ad Orientem convertimus ; et infra : Recordamur quemadmodum ea lucidis et orientalibus locis ejecti sumus. Idem fere Basilius lib. de Spiritu Sancto, c. 27. Tertia ratio D. Thomae est, eo quod Christus in Scriptura Oriens, et sol justitiae appelletur; quam etiam indicavit Tertul. contra Valentinianos, c. 3, ut ibi adnotavit Pamelius; et Athan., lib. Variar. quaest., q. 14, ubi alias etiam congerit. Quartam rationem addidit Damascen., lib. 4, de Fide, c. 13, quia Christus Dominus in Oriente crucifixus est, facie ad Occidentem conversa ; unde cum ad Orientem oramus, quasi in Christi faciem intuemur. Non probat autem Damascenus, Dominum in cruce ad Occidentem aspexisse, sed hoc videtur supponere, vel ex hac, vel ex speciali traditione. Nam id etiam affirmant Hieron., Marci 15; et Beda, Luc. 23; et Sedulius, quem ipse refert; et Cassiod., in Psalm. 67. Non displicet etiam ratio, quam significavit Pamelius, in Scholiis ad Apol. Tertull., c. 16, num. 2471, Ecclesiam introduxisse consuetudinem orandi ad Orientem, ut Christiani discernerentur a Judaeis, qui, ad Occidentem orare solebant; nam tabernaculum templi erat versus Occidentem dispositum : cujus rationem reddit D. Thomas, 1. 2, q. 102, art. 4, ad 5.
15. Orientem versus orare licitum, sed non necessarium.—Haec omnia recte probant, licite et sancte facere cos, qui hanc caeremoniam servant eo spiritu, quo introducia est. Et hac ratione Epiph., lib. 1 contra haeres., in 19, damnat haereticum quemdam appellatum Elxai, qui inter alia prohibebat ad Orientem adorare, judaismum volens introducere. Nihilominus tamen verum est, hanc circumstantiam non esse de necessitate orationis, ut bene notavit Hosius, lib. 4 de Traditionibus, circa medium, S Fxaminat aliam, etc.; et Durand., lib. 1, de Hitib., c. 3. Quod maxime verum est in privatis orationibus: non tenemur enim, cum privatim oramus, de situ ad Orientem sollicitos esse: quia nullum est de hoc praeceptum, nec consuetudo fuit in hoc sensu introducta. Sed solum de orationibus publicis, quae in templis fieri debent, quia juxta hanc traditionem consuetudine introductum est, ut templa Christianorum Orientem respiciant. Imo hoc ipsum non existimo esse adeo necessarium, ut si non servetur simplici fide, sit grave delictum ; unde Hosius supra inquit: Hac in re si quid erratum est imprudentia, veniale peccatum est, ac dissimulatur non raro. Unde si ex causa legitima fiat, nulla erit culpa; si tamen id fieret in contemptum traditionis, grave peccatum esset, ut merito idem auctor subjungit ; imo vix fieri posset sine spiritu erroris damnantis vel omnes traditiones, vel hanc ex particulari, cum pia et sancta sit.
16. Modus exterior orandi qualis.—Triplea respectus'in hoc seroandus. —rVertia circumstantia est modus exterior orandi, qui modus considerari potest, vel in ipsa voce, vel in gestu vel habitu corporis. De utroque autem modo breviter dicendum est, nihil in particulari praeceptum aut definitum esse quoad privatas orationes, de quibus nunc agimus, praeter illud generale, quod in omni actione honesta servandum est, ut decenti modo fiat. Hoc constat, quia nihil aliud ex jure solo uaturae colligi potest, et ex humano nihil invenitur in particulari praescriptum. Modus autem decentiae in particulari pendet ex arbitrio prudentiae : triplicem vero respectum considerare necesse est. Primus est ad Deum, ejusque majestatem et excellentiam, et ex hac parte conferunt verba, et signa summissionis, humilitatis, ut sunt genutflexio, et similia. Secundus respectus est ad nos ipsos orantes, et ex hac parte adhibenda sunt signa et verba, quae animum componant, et excitent ad devotionem et compunctionem, etc., ut sunt levare manus, pectus tundere, et similia : tertus respectus est ad circumstantes, si adsunt, nam talis servandus est modus, ut alios non perturbet, nec scandahzet, ita ut omnis hypocrisis, et gloriae ambitio etiam in externa specie vitetur.
17. In eateriori modo orandi quando fiat grave peccatum. — Atque hinc colligitur, ex detectu hujus circumstantiae non peccari graviter, nisi altero e duobus modis. Unus est, si exteriora signa reverentia ex contemptu omittantur, quod vix facere potest, nisi aliquis haereticus, aut atheus, aut ita obstinatus in malo, ut Deum ipsum contemnat. Atque ita orare ad Deum cooperto capite, verbi gratia, de se non est peccatum, ut constat ; si tamen fieret ex contemptu, esset gravissimum peccatum, quia esse gravis injuria Dei. Secundo, posset esse culpa gravis ratione scandali, ut si quis publice orando absque signis externis reverentiae malam fidei suae suspicionem praeberet, vel alios ad peccandum graviter provocaret. Extra hos autem casus non apparet culpa gravis; venialis autem saepius committi potest, vel omittendo consuetum modum in oratione quae in publico fit, sine rationabili causa, vel ex nimio amore corporalis commoditatis, maxime quando ad devotionem et attentionem moraliter juvat, quod saepe experientia ipsa constare potest.
On this page