Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Dominicae orationis brevis explicatio

CAPUT VIII. DOMINICAE ORATIONIS BREVIS EXPLICATIO.

1. Quamvis multi Patres, et gravissimi scriptores antiqui et moderni, hanc orationem luculenter explicaverint, vixque possimus eorum eruditioni quippiam vel minimum adjungere, nihilominus ad hujus operis complementum, necessarium visum est non omnino hanc expositionem omittere , tum quia ad scholasticam doctrinam hoc etiam pertinet ; tum etiam quia gravissimam materiam, et ad alias Theologiae partes necessariam continet, quod etiam D. Thomas observavit, 2. 2, q. 83, art. 9, cujus brevitatem imitari conabimur.

2. Dominica Oratio primum locum tenet inter orationes. — Oratio Dominica duas partes habet. — Primo igitur supponendum est inter omnes formas orandi hactenus hominibus datas, Dominicam Orationem tenere primum locum dignitatis et excellentiae, ium propter auctoris eminentiam, tum etiam quia summa brevitate, et mirabih dispositione ac ordine omnes partes orationis, et universam orandi materiam complectitur, ut notarunt Patres omnes, qui vel illam, vel Evangelia exposuere, quos in sequentibus indicabimus, constabitque ex brevi ejusdem orationis expositione. Duas enim principales partes continet: praeambulum illis verbis contentum: Pater noster, qui es in cualis; et petitiones in reliquis omnibus verbis ; de quibus petitionibus controversum est, an sint quinque, sex, vel septem; quid autem definiendum sit, post annotationes circa singulas melius concludemus.

3. Praeambulum quid contineat. — Nomen Pater, in Oratione Dominica cui referatur.— Magis proprie in lege gratie vocatur Deus Pater.— Praeambulum continet primam partem orationis, ex illis quas numeravit Paulus, 1 ad Timot. 2: et orationes appellavit ; nam dicendo Pater noster , docemur primum omnium, elevandam esse mentem in Deum, quam elevationem ibi significari voluit D. Thomas nomine orationis, ut supra vidimus; et ideo fortasse primo loco posita est a Paulo, ad Ephes. 6, et ad Philippens. 4. Unde Greg. Nyssenus, lib. de Orat., haec verba exponens, dicit : Ascensum largitur ad ipsum celum ; et infra : /ta per orationem homines ad Deum adducit; hec est enim verborum vis, quibus non voces quasdam, que per syuabas promuwncientur, per sermonem discimus, sed rationem ascendendi ad Dewm, per sublime institutum vitee confectam, et expeditam. Quocirca illud nomen Pater probabiliter posset dirigi ad primam personam, prout de illa solet per proprietatem dici; longe tamen probabilius est accipi, ut est nomen commune toti Trinitati, ut sentiunt Cyprian. in Expositione Orationis Dominica ; Tertul., lib. de Orat., c. 2; Greg. Nyssen., in Expositione ejusdem Orationis ; Venantius, ia simili expositione, tom. 2 Biblioth ; Amb., 5 de Sacram., c. 4; et August., serm. 126 de Tempore : omnes enim hi Patres notant eum, qui Patrem invocat Deum, se recognoscere filium, non per naturam, sed per gratiam; unde Augustinus, sic incipiendo ait : Bonitatem, et gratiam profitemur ; ei Cyprianus : Scire debemus , quia quando Patrem Dewmn dicimus, quasi filii Dei agere debemus. Ei similia multa habent reliqui ; constat autem hoc modo appellationem Patris communem esse toti Trinitati, unde Ambrosius : Dic ergo tu per gratiam Pater noster, ut filius esse merearis. Considerandum autem est, quod licet etiam ante Christi adventum omnes justi adoptarentur in filios Dei, et ita etiam possent orare Pater noster, nihilominus proprium fuit legis gratiae hanc generalem formam habere omnibus, majoribus et minoribus, propositam; et ad Christum specialiter pertinuit illam tribuere, nam, ut Augustinus ait: Per ipsum hec fiducia prestita est ; quotquot enim receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri.

4. Cur, Pater noster et non Pater mi, dicams. — Atque hinc etiam constat, cur dictum est, Pater noster, et non Pater mài : hunc enim posteriorem modum sSsibi reservavit Christus tanquam sibi proprium , Matth. 26: Pater n, si possilile est. Aliter enim Christus est filius, quam nos; ille specialiter, nos communiter : quod docere voluit ipse Dominus, cum Joan. 20 dixit : Ascendo ad Patrem meum , ei Patrem vestrum, unde Ambrosius supra : Voli tibi specialiter vindicare ; solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commnuni est. Addit praeterea Cyprianus, unilatis magistrum non dixisse Pater meus, sed Pater noster, ut indicaret orationem debere esse ex communi charitate profectam; dum enim omnes dicimus, Pater noster , omnes nos fratres esse fatemur, sicut ipsemet Christus alibi docuit, dicens : Omnes cos fratres estis, el Patrem nolite vocare volis super terrain, unus est enim Pater vester , qui in calis est , Matth. 23. Docemur etiam illo verbo, unumquemque debere orare non pro se tantum, sed etiam pro aliis, et pro universa Ecclesia; et ideo in omnibus etiam petitionibus, quibus nobis aliquid petimus, idem pluralis numerus in idem pronomen referendus est, quod notarunt Cypsianus , Augustinus et Ambrosius locis citatis , Chrysostomus et alii Graeci.

5. Qui filii sint hic comprehensi. — Quaeri vero potest, quinam filii sint sub illa particula noster comprehensi. Respondent aliqui, solum esse fideles credentes in Christum, quia illi solum possunt hanc orationem dicere, et quia illi sunt speciali modo filii : ita indicat Augustinus; sed credo comprehendi omnes viatores, nam pro omnibus orandum est, ut dicitur 1 ad Timot. 2, et petitiones hujus orationis ad omnes se extendunt, ut videbimus ; et Deus omnium salvator est, licet maxime fidelium. Et ita etiam unus Deus Pater est ommum, ut dicitur ad Ephes. 4, et ut talis potest ab omnibus invocari, si per eos non stat. Et hoc sufficit ut sub illa voce comprehendantur, alioqui nec fideles peccatores comprehendi deberent, quia illi etiam non sunt proprissime filii adoptivi, licet majorem inchoationem quamdam habeant, quam infideles.

6. Quare Deus in collis esse dicatur. — Additur autem, qui es in calis, non quia Deus non sit etiam in terra, et ubique, sed quia in coelo majestatem suam singulari modo ostendit, vel in creatione, conservatione et gubernatione ipsorum coelorum, quae inter corpora nobilissima sunt, vel quia in illo loco sanctos homines et Angelos beatificat; et ita locum illum quasi curiam regiam designavit, ibique thronum regni sui collocavit, ui latius in 1 p. tractatur. Posuit autem Dominus particulam illam in principio orationis sua,, primo, ad sublevandam mentem ad considerationem divinae majestatis, ut non solum tanquam ad patrem, sed tanquam ad regem, et Dominum coeli et terrae, cum amore et timore accedamus. Secundo, fecit mentionem existentis Dei in coelo, ut a terris abducat orantem, ut ait Chrys., hom. 20 in Matth., id est, ut doceat nos, quae sursum sunt quaerere, non quae supra terram. Ita fere Cassian., collat. 9, c. 28; et auctor Impertecti, homil. 14. Item ut sciamus proprium orationis munus esse, ut per eam nostra conversatio in coelis sit, ex Augustino , serm. 182 de Tempore. Et fortasse hinc manavit antiqua consuetudo Christianorum orantium suspiciendo in caelum, manibus expansis, et capite nudo, ut auctor est Tertul., in Apol., c. 30. Addo tandem nonnullos Patres metaphorice exponere nomen cali, pro anima justi, in qua Deus tanquam in coelo habitat. Ita Aug., libr. 2, de Ser. Domini in monte, c. 9; Amb., 5 de Sacrament., c. 5; Cyrillus Hierosol., Cateches. 5 Mystagogica. Quae expositio ita admittenda est, ut litteralis non excludatur, sed potius supponatur. Est utilis, ut orans discat Deum intra se quaerere, et tanquam in proprio loco et templo illum venerari.

7. Praeambulum Dominicae Orationis elevat mentem ad Deum. — Ex quibus satis declaratum est, quam perfecte praaambulum hoc elevet totam mentem in Deum, quod est primum orationis officium ; in illis enim verbis continetur accessus ad Deum per fidem tanquam ad Patrem, et principium totius nostri esse, non tantum per naturam, sed etiam per gratiam, et tanquam ad finem ultimum, et objectum beatitudinis, quam in coelis spera- mus. Excitatur etiam charitas, quia filiis nilul debet esse charius quam Pater, atque ita docemur accedere ad Deum cum filiali amore, ac rcverentia. Denique roboratur etiam fiducia, quae ad orandum maxime necessaria est. Ita fere Augustinus, dicto serm. 182, de Tempore, ubi etiam quamdam mnpetrazdi fiduciam ex illis verbis generari dicit : Quid enim (ait) jam non det filiis petentibus Pater, qui Jam hoc ipsum dedit, ut essent filii? Cui consonat Christi argumentatio, Matth. 7: S vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester colestis dabit spiritum bonum petentibes se * Hoc ipsum prosequitur Aug., lib. 2 de Serm. Domini in monte, c. 4, ubi etiam addit, per hoc praeambulum captare orantem divinam benevolentiam, quod in omni petitione maxime necessarium est. Unde si quis attente consideret, etiam virtute continent illa verba laudem Dei, et gratiarum actionem, recognoscendo summum beneficium ejus, et obsecrationem, proponendo illi titulum filiationis et paternitatis, ad obtinenda quae petenda sunt.

8. Petitiones contente in Dominica Oratione. — secundo loco ponuntur petitiones , et optimo ordine ( ut etiam August. citatis locis notat ); prius petuntur quae ad honorem Dei pertinent , deinde quae ad nos, juxta illud Matth. 6 : Quaerite primum Regnum Dei. Prima ergo petitio est : Sanctificetur nomen tuum. In quibus verbis duo inquiri possunt: primo, quid per nomen intelligatur; secundo, quae sanctificatio ejus postuletur. Et nomen quidem, quod ad rem praesentem attinet, duobus modis praecipue solet in Scriptura sumi; primo, pro fama, seu existimatione quae de aliquo habetur ; sic a multis exponitur illud Psalm. 41 : Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terra, 1d est, secundum cognitionem quam de te habent, sic est laus tua; clarius Prov. 929: Melius est nomen bonum, id est, fama bona, quam multe divitie ; ei: Curam habe de bono nomine, Eccles. 41. Aliter nomen uniuscujusque dicitur, quod ad significandam ejus personam impositum est. Utroque autem modo potest in prassenti sumi. Et priori quidem modo nomen Dei sanctificari, nihil aliud est quam divinam majestatem et sanctitatem ab hominibus cognosci, et pro illius dignitate aestimari et laudari. Et ita sentit Gregorius Nyssenus, dicens idem esse pcetere ut nomen Dei sanctificetur, quod petere ut glorificetur in nobis. Et Aug., d.1. 2, c. 25: Petimus, ut nomen Dei sanctum habeatur ab hominibus, et ita illis innotescat Deus , ut non ecxistiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant; et eodem sensu dicunt alii Patres, illa verba esse optantium, ut Deus sanctficetur in nobis, seu ut cognoscatur et veneretur ab hominibus. Et ideo D. Thomas supra dixit, hanc primam petitionem pertinere ad amorem Dei propter se, quia gloriam ejus postulamus.

9. Si autem nomen accipiatur pro ipsomet nomine Dei, idem fere redit sensus ; petimus enim ut nomen Dei cum debito honore tractetur, nam illi peculiaris reverentia debetur, quia nomen Dei magnum est ad timendum, sanctum ad veneraudum, dulce ad meditandum, copiosum ad wiserendum, efficaa ad umpetrandum, virtuosum ad salvandum, occultum ad sciendum, ut ex Scriptura recte docet D. Thomas, Isa. 56. Haec autem praecipue dicuntur de nomine ratione rei significatae ; unde cum petimus sanctificari nomen Dei, praecipue petimus ut Deus ipse in nobis honoretur ; honoratur autem per cognitionem, amorem et laudem, et ita idem sensus retinetur. Addidit vero Cypr. hic peculariter postulari perseverantiae donum, quem imitatur Ambros., 5 de Sacram., c. b. Fortasse quia cum Patrem oramus, sanctificati esse debemus, tanquam filii, et ideo petimus ut ejus sanctitas in nobis perseveret, qua semper ipse magis sanctificetur in nobis. Quam sententiam multum commendat Augustinus lib. de Dono persever., c. 2, et serm. 135 de Tempore, magis propter veritatem doctrinae, quam propter interpretationem propriam hujus petitionis.

10. — Secunda petitio. — Quod regnum hic a Deo petatur. — Secunda petitio est : Adveniat regnum tuum. In qua duo etiam interpretatione indigent, scilicet,,de quo regno Dei sit sermo, et quomodo illud advenire petamus, cum Deus ubique regnet, et non possit non regnare. Quoad primum, certum est non esse sermonem de regno Dei, prout consistit in supremo dominio quod Deus in omnes creaturas habet, nam hoc inseparabile est a divina majestate, ex quo mundum creavit et conservat. Unde omnes Patres conveniunt esse sermonem de regno Dei, quo peculiariter regnat in justis; cujus regni acquisitio, ut sic dicam, pendet ex hominum hbertate, et per Dei auxilium perficienda est, et ideo a Deo postulatur ut adveniat regnum ejus. Hoc autem regnum incipit in hac vita per gratiam; nam, sicut peccatum regnare dicitur in injustis, ad Rom. 6, ita Deus regnat per gratiam in justis, juxta illud Luc. 17: Regnum Dei inira cos est. Et ita de regno Dei in Ecclesia militante intellexerunt hanc petitionem Ambr. et Cyrill. Hierosol., citatis locis; Hier., Matth. 6; Cassian., Coll. 9, c. 18; et German., in Exposit. orationis Domin., tom. 1 Bibloth. 11. Secunda sententia. — Sententia auctoris. — Alii vero potius volunt hoc intelligi de regno aeternae beatitudinis, ut Cypr., Tertul. et Chrys. supra, fortassis quia per gratiam viae non regnat in nobis pacifice Deus (ut ita dicam), sed semper est in pugna et periculo regnum ejus in unoquoque nostrum. Unde aliqui addunt, non utcumque postulari regnum Dei in beatitudine, sed completum et consummatum, quale erit in fine mundi, quando Deus erit omnia in omnibus, 1 ad Cor. 15. Quod significavit Theophyl., Matt. 6, dicens, postulari secundum adventum Christi, resurrectionem et judicium. Et Rupert., lib. de Glor. et honor. filii hominis, dicens: Quid oramus : Adcveniat regnum tuum? videlicet ut regi regni ejus omnia sint subjecta, totumque impleatur, quod Psalmista divit : Omnia subJecisti sub pedibus ejus. Sed nulium est inconveniens, quod haec omnia postulari in hac petiione intelligantur, ut significavit Petr. Laodicens., in Exposit. ejusdem orat., tom. 1 Biblioth. Postulamus enim ut regnum Dei statim inchoetur, perseveret et crescat, donec consummetur.

12. Objectio. — Satisfit.— Dices: ergo per hoc non aliquid Deo petimus, sed nobis, cum tamen Christus non nostrum, sed Dei regnum pestulare nos doceat. Nam, ut in principio « diximus, tres primae petitiones ad Deum ipsum pertinent. Respondeo, concedendo per hanc petitionem magnum quidem bonum ipsimet oranti, et pro quibus oratur, postulari. Imo, juxta ea quae in 1 lib. diximus, inseparabile hoc est ab omni oratione, quia non tam Deo quam nobis ab ipso Deo postulamus ; et e converso licet nobis petamus, possumus propter Deum, vel (ut sic dicam) pro Deo ipso priucipaliter petere, id est, intuendo principaliter ad gloriam et honorem ejus. Utrumque ergo in hac petitione servatur: nam sine dubio aliquid nobis petimus, sive illud sit gratia, sive gloria, sive sit Spiritus Sancti auxilium, ut possimus spiritu et veritate adorare Patrem. Hoc enim est regnum ejus, adorari (scilicct) et coli ab hominibus propter seipsum, sicut exposuit Nilus, lib. de Orat., c. 55; et Gregor. Nyssen., ip Orat. de Fili et Spiritus Sancti divinitate, cujus fragmen- tum refertur tom. 3 Bibliot., ubi ait loco illorum verborum Adeniat regnum tuum, haberi in Luca, Adveniat Spiritus Sanctus in nos, et nos empurget. Quae tamen lectio nnnc in Luca non habetur. Vocat autem ibi Spiritum Sanctum regnum Dei, quod intelligendum arbitror, quatenus in nobis causat gratiam, per quam in nobis regnat. Petimus ergo nobis magnum quoddam bonum, intuendo tamen praecipue ad ipsum Deum, ut reddatur Deo quod Dei est, et ita adveniat regnum ejus. Unde dixit Aug., lib. 2 de Serm. Domini in monte, his verbis peti, ut gloria Dei manifestetur hominibus, utique in gloriam ejus, et ut ipse regnet in nobis.

13. Tertia petitio.— Quee voluntas Dei fieri petatur. — Resolutio. — Tertia petitio est: Fiat coluntas tua sicut in celo, et in terra. Multiplex voluntas Dei a Theologis distinguitur : una est voluntas beneplaciti absoluta et efficax ; alia est voluntas quae vocatur signi, id est, quae per signa illa manifestatur, quae sunt praeceptum, consilium, prohibitio, et si quae sunt alia. Dicunt ergo aliqui haec verba non posse intelligi de voluntate efficaci et absoluta, nam haec talis est, ut ei resisti non possit, Esther, decimo tertio. Et ideo non est quod petamus ut illa voluntas fiat; semper enim fit, et tam infallibiliter in terra, sicut in celo. Dicunt ergo, illa verba intelligenda esse de voluntate signi: nam hoc significavit Christus, addens : Sicut in celo et in terra; nam haec voluntas signi est, quae non ita impletur in terra, sicut in coelo, et ideo postulare debemus ut a nobis impleatur. Dico tamen neque omuem eflicacem voluntatem ab hac petitione esse excludendam, neque omnem voIuntatem signi esse includendam. Primum probatur, quia voluntas illa qua Deus decrevit Christum mori pro nobis, efficax et beneplaciti fuit, et tamen de illa intelligitur, quod Christus ipse oravit : Non mea voluntas, sed tua fiat. Ergo simile quipplam nos postulare possumus, cum dicimus : Fiat voluntas tua. Item voluntas qua Deus elegis praedestinatos, absoluta et beneplaciti fuit, et tamen recte postulamus a Deo ut impleatur, nam id recte desideramus. Secundum patet, quia permissio numerari solet inter voluntatem signi, et tamen non petimus, nec petere aut desiderare possumus, ut quicquid Deus permittit, a nobis fiat.

14. Petitio intelligenda de voluntate complacentiee. — Dicendum ergo censeo hanc voluntatem intelligendam esse de voluntate di- vinae complacentiae, qua Deus aliquid fieri intendit, vel cupit, sive illa sit omnino absoluta, quae per antonomasiam beneplaciti vocatur et decretum efficax, sive sit conditionata ex parte objecti, quae solet dici simplex complacentia, et voluntas antecedens secundum peculiarem rationem. Quod ergo hic sit sermo de voluntate beneplaciti abstracte sumpta, patet primo ratione, quia id petimus his verbis, quod optandum maxime a nobis est, ut fiat quicquid placet Deo, quomodocumque placeat, si ex se et ex sola sua bonitate placet ; hoc enim est proprium beneplaciti Dei; ergo hoc postulamus. Secundo item patet ex verbis subjunctis : Sicut in colo et in terra. Nam in coelo, Beati appetunt ut hujusmodi voluntas Dei impleatur; sed in hoc petimus assimilari Angelis et Beatis, ut communiter Patres exponunt locis jam citatis, et statim referendis. Est ergo hic sensus litteralis, licet allegorice exponatur etiam de concordia inter carnem et spiritum. Tertio, cum Christus, Joan. A, dixit : Cibus meus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, non de sola voluntate absoluta aut efficaci locutus est, sed de quacumque voluntate beneplaciti; in omnibus enim desiderabat fieri quae magis Deo placent, sive per decretum absolutum, sive per aliud genus voluntatis placeant ; ergo hoc modo docuit nos petere ut Dei voluntas impleatur. Quarto, hoc modo complectimur varias Patrum expositiones ; nam Augustinus saepe exponit de voluntate praecipiente, ita ut petamus observationem praeceptorum Dei, ut Sermon. 135 de Tempore, et lib. 2 de Serm. Domini in monte, c. 6, et Ep. 121, c. 11; Cassian. autem, Collat. 9, c. 20, exponit de voluntate antecedente, qua Dominus vult omnes homines salvos fieri; Tertul., de conformitate cum divina voluntate in omnibus quae nobis eveniunt; Ambrosius, de voIuntate, qua Deus cupit pacem esse in hominibus in terra, sicut est in caelis, et alia similia traduntur a Patribus, quae non sunt repugnantia , sed comprehenduntur in beneplacito Det.

15. Occurritur objectioni.—Ut autem occurramus ocbjectioni insinuatae in priori sententia, addendum est, nos non postulare tantum ut faciamus voluntatem Dei, sed simphiciter ut fiat, quod notarunt Chrys., hom. 14 Imperfecti ; et Euthymius, Matth. 6. Duo ergo postulamus : unum est, ut fiat voluntas Deia nobis, et hoc pertinet ad voluntatem signi, non omnem, sed illam quae in aliqua com- placentia Dei fundetur, ut quae per praeceptum, vel consilium manifestatur. Non tamen excludit voluntatem beneplaciti absolutam, quia licet haec non sit necessaria ad praeceptum vel consilium, optime tamen cum illis esse potest ; et licet sit efficax, nihilominus per nos implenda est, et saepe medium ad hoc praedestinatum est oratio. Secundo, etiam petimus ut voluntas Dei fiat in nobis, et non solum a nobis, sed quovis modo, nam ad hoc totum comprehendendum indefinite positum est F'iat, ut Chrys. notavit, Hom. 20 in Matt. Petimus item ut fiat voluntas in nobis, vel in mundo, etiamsi non per nos exequenda sit, neque a nobis pendeat, quia postulamus conformitatem cum divina voluntate in omnibus dispositionibus suis, quae ipsi placent; quae conformitas locum habet non tantum respectu voluntatis signi, sed maxime respectu voluntatis beneplaciti quantumcumque efficacis, et in hac conformitate cupimus maxime Beatis assimilari.

16. Difficultas circa tres petitiones. — Solutio. — Prima petitio ad fidem spectat. — Una tantum superest difficultas circa has tres petitiones, quia juxta expositiones datas non videntnr differre, nisi tantum in vocibus ; nam Deus non aliter sanctificatur a nobis, nisi dum ejus facimus voluntatem ; et regnum ejus in nullo alio consistit, quam in hoc, quod fiat voluntas ejus, nam in reliquis, ut diximus , necessario et per se habet universarum rerum dominium et imperium ; ergo idem est petere ut sanctificetur Deus, quod petere ut voluntas ejus fiat; et e converso idem est fieri voluntatem Dei, et sanctificari nomen ejus. Respondeo, fortasse non ita haec distingui, quin virtute unuumquodque caetera includat, et omnia inter se connexionem habeant, ut objectio suadet. Nihilominus tamen, ut petitiones sint diversae, satis est quod secundum rationes specificas, et in eis expressas, distinctionem habeant. Cum autem hae petitiones sint de bonis extrinsecis Dei( ut sic dicam), proprie distingui debent ex donis diversis, quibus Deus a nobis attingitur, et quibus honoratur in nobis, et a nobis. Sic igitur possunt hae tres petitiones tribus virtutibus accommodari. Diximus enim Deum sanctificari in nobis, dum de illo habemus condignam existimationem; haec est enim fama et gloria nominis ejus, quam fides nobis conciliat, et proxime ac formaliter confert ; est ergo illa pet'tio fidei. Deinde regnum Dei simpliciter, et per antonomasiam est regnum beatitudinis, in quo per spem principaliter respicimus, et quodammodo illo frui in hac vita incipimus, juxta illud: Spe gaudentes ; vecte igitur secunda petitio spei accommodatur. Tertia vero ad charitatem maxime pertinet, nam amor Dei perfectus debet esse obedientialis, et ex toto corde, seu, quod idem est, tota voluntate, quae nihil aliud velit, nisi quod Deus vult. :

17. Alia solutio ejusdem difficultatis. — Vel certe possumus in prima petitione includere dilectionem Dei, qua sanctificamur, et fidem ac spem supponit, quia hoc modo Deus perfecte sanctificatur in nobis, et tunc aliae duae virtutes, quibus maxime Deo conjungimur post Theologales virtutes, aliis duabus petitionibus correspondent. Una dici potest justitia ad Deum, sive illa sit religio, sive poenitentia, seu quaevis alia, quae jus divinum servat illaesum, quod maxime pertinet ad regnum Dei in nobis ; petimus ergo hanc justitiam, scilicet, ut non peccatum, sed Deus regnet in unoquoque nostrum. Altera virtus est, obedientia ad Deum, quam in tertia petitione manifeste postulamus. Quae omnia sumi possunt ex Patribus citatis, qui etiam aliis modis ad varias virtutes, vel dona Spiritus Sancti has petitiones accommodant, ut infra referemus.

18. Quarta petitio : Eucharistie Sacramentum petimus. — Quarta petitio est: Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Duo breviter explicanda sunt, quid petatur, et modus petendi. De primo duplex est expositio, ut his verbis notavit Cyprian.: Potest spiritualiter el simpliciter intelligi, et uterque intellectus utilitati divine proficit ad salutem. Spiritualem intellectum vocat, si per panem inteligamus Christum in Eucharistia, qui panis est verus, et qui de coelo descendit ; appellat autem hunc sensum spiritualem, non quia metaphoricus sit, et non litteralis, sed quia hoc modo continet petitionem bonorum spirituallum et non tantum corporalium. Fundari autem potest hic sensus, primo, in illa particula nostrum ; nam panis Eucharistiae proprius est Ecclesia, et fidelium, quorum haec est oratio, materialis enim panis communior est. Secundo, in nomine graeco émoócuoy, quod ad litteram supersubstantialem significat , ut Hieronymus vertit. Favetque multum huic lectioni, quod in ultima editione Sixti V et Clementis VIII illa sola retenta est. Proprie autem eucbaristicus panis supersubstantialis dicitur, quia est divinus, et di- vinitatem simul cum humanitate in se continet. Tertio, in hoc sensu est petitio maxime consentanea doctrinae Christi docentis nos spiritualia procurare, nam caetera adjicientur nobis. Dum autem praecipuum sacramentorum petimus, reliqua, quae ad illius honorem et convenientem usum ordinantur, postulamus. Atque ita cum in tribus primis petitionibus contineantur virtutes omnes, quibus interius sanctificamur, et consequenter omnia auxilia quibus ad illas obtinendas excitamur et adjuvamur , in hac vero quarta petimus dona sacramentorum , et bonum illorum usum, et consequenter omnia externa subsidia, quibus perfecta unio cum Christo nobis comparatur.

19. Cur petimus Eucharistie panem, quem Jam habemus. — Dices : cur ergo petimus hunc panem qui jam nobis datus est, vel cur addimus hodie, cum quotidie communicare necessarium non sit, vel cum non solum pro praesenti die, sed etiam in crastinum et in perpetuum talis panis desiderandus sit ? Ad priorem partem respondeo cum Tertulliano, postulare nos hunc panem, quem jam Christus ex se nobis dedit, ne culpa nostra illius fructu careamus. Petimus itaque et affectum accedendi ad hunc panem, vel si oratio desiderium supponit, petimus perseverantiam in illo, et conveniertem executionem ac effectum ejus. Ad alteram partem respondetur imprimis , uon postulari tantum quod simpliciter necessarium, sed etiam quod est maxime utile. Unde Christus licet non posuerit necessitatem quotidie communicandi, tamen quantum est ex se, cupit omnes quotidie communicare, et ideo oratione sua nos inducit, ut quotidie parati simus, et singulis diebus panem hunc petamus. Eo vel maxime quod pro quocumque die sumi potest hic panis, et ab aliquibus in Ecclesia quotie sumitur, etiamsi non ab omnibus sumendus sit. Quod autem addimus odie, non est quia pro futuro etiam tempore peti non possit, sed quia singulis diebus affectus illius, et peculiaris dispositio ad illum recipiendum procuranda est. Atque ita explicatus hic sensus est valde communis apud Patres, ut statim adnotabo.

20. Panem materialem lic etiam petimus.— Temporalia qua moderatione desideranda. — Alter vero sensus est, ut petitio haec intelligatur de pane materiali seu temporali, quem Patres etiam admittunt. Praesertim Chrysostomus, et auctor operis Imperfecti, quorum sententia ita a nobis acceptanda est, ut prior sensus non excludatur, sicut etiam e converso prior expositio non debet hanc posteriorem excludere, ut recte D. Thomas in d. articulo notavit ; et existimo esse communem sententiam Patrum: nam multi de utroque modo expresse declarant, ut Cypr., Tertul., Greg. Nys., German., Venant., Petrus Laodic. Alu vero, licet unum vel alterum sensum ponant, ut Chrys. et Hier. in Matt., et Amb. et Cyril., et Cassian., locis supra citatis, non excludunt tamen alium sensum, quamvis de illo taceant ; unde D. Aug., licet libr. 2 de Serm. Domini in monte, c. 7, aliter sentire videatur, nihilominus in Epist. 121, c. 11, utramque expositionem admittere videtur. Nec repugnat in eisdem verbis utrumque sensum contineri, tum quia in eadem sententia Scripturae possunt esse multi sensus htterales, tum etiam quia nomen panis, suo modo, commune est sacramentali et materiali pant. Juxta hunc autem posteriorem sensum, nomine panis comprehenduntur omnia necessaria ad hanc viam transigendam, ut est communis phrasis Scriptura; imo etiam spiritualia subsidia sub illa voce comprehendi possunt, ut dictum est, et statim amplius explicabitur. Indicatur autem in illo modo petendi, quanta moderatione sint haec temporalia desideranda et petenda. Et ideo additur nostrum, id est, qui ad nos pertinet, quem jure ac honeste desiderare possumus, et qui ad nostram indigentiam sublevandam creatus est. Additur etiam hodie, ut admoneamur non debere nos esse sollicitos de crastino, ut infra eod. capit. Matth. docemur. Et ita constat non repugnare petitionem hanc aliis Christi consiliis, etiamsi de pane materiali intelligatur.

21. Difficultas proponitur.— Prima solutio difficultatis. — Secunda. — Solum videbitur difficile accommodare huic sensui particulam illam supersubstantialem, nam significare videtur quamdam excellentiam panis, quae non videtur materiali pani posse attribui. Unde (propter hanc fortasse causam) antiquus interpres vulgatus vertit, quotidianun, quae lectio per multos annos recepta est, et usitata ab Ecclesia, et usque hodie retenta in publicis officiis, et in Luca ita etiam nunc habetur in Vulgata , cum tamen graece utrobique sit eadem vox. Uterque autem panis, tam spiritualis quam materialis, merito quotidianus dici potest, quia quotidie illo indigemus, ut nctat August., serm. 182 de Tempore. Quo- modo autem vox graeca possit etiam ad hanc significationem trahi, explicat late Maldonat., MattE. 6. Addo vero etiam vocem supersubstantialem, posse ad materialem panem accommodari, vel in sensu mere materiali, ut ita dicam, vel in sensu magis spirituali quam litterali. Priori modo sensus est: Da nobis panem valde substantialem, id est, substantiae et vitae nostraa maxime accommodatum, et proficuum. Quam expositionem indicavit Basilius, in Regulis brevioribus, in 252, et non dissentiunt Nyssen. et Chrysost. supra. Posteriori autem modo sensus erit: Da nobis panem, qui non tantum ad vitam sustentandam, seu ad substantiam nostram alendam, sed etiam supra substantiam sit, quod tunc habet, quando non solum corpori, sed etiam animae deservit, quia non solum est cibus ad sustentandam hanc vitam, sed etiam ad merendam aeternam, et hoc est esse supersubstantialem. Quam expositionem sumo ex D. Thoma, d. a. 11, quatenus dicit his verbis postulari panem tanquam instrumentaliter coadjuvaus nos ad merendum, estque valde accommodata, ut his etiam verbis doceamur, qua intentione et modo petenda sint temporalia.

22. Dominice orationis petitiones in duas partes dividuntur.— Quinta, sexta et septima petitio sunt de malis removendis, et impediendis a nobis. Potest enim haec oratio, quantum ad petitiones suas, in duas partes dividi alio modo, quam supra illam divisimus : nam petere possumus et consecutionem boni, et ablationem mali; primum per quatuor priores petitiones fit, secundum per has tres posteriores. Et quoniam duplex est malum, culpae scilicet et poenae, de priori prius fit petitio; imo de illo removendo videtur esse duplicata petitio : de altero vero una et postrema. Malum enim culpae considerari potest, vel ut commissum aut contractum, vel ut in futurum committi potest. Per primam ergo ex his petitionibus, et quintam in ordine, postulamus auferri a nobis mala culpae, quae commisimus, hic enim est sensus illorum verborum : Dimitte nobis debita nostra, ut omnes Sancti exponunt, et Christus ipse statim declaravit, dicens : S enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester delicta vestra; et Lucae c. 11, expresse dixit : Dimitte nobis peccata nostra. Cur autem peccata debita vocentur, satis per se clarum est, quia hominem reum poenae faciunt, et debitorem satisfactionis. Et ita saepe Chris- tus Dominus remissionem peccati declarat per remissionem debiti, Matthaei 18 : Omne debitum remisi tibi, quoniam rogasti me.

23. Variae questiones. — Quoniam vero in peccato duo sunt, culpa scilicet et poena, quaeri potest an utriusque vel alterius remissio postuletur. Item, cum peccatum sit duplex, mortale et veniale, quaeri potest an intellicenda sit haec petitio de solis venialibus, vel de utrisque. Praeterea interrogari potest quomodo petatur remissio, an ut proxime et immediate conferatur liberaliter ad solam petitionem, an vero media alia satisfactione vel dispositione, quae per hanc orationem impetretur. Tandem dubitari potest an haec oratio possit vere, et ex animo ab omnibus hominibus dici; et ratio dubii est, quia si sint viri sancti, et admodum justi, possunt non habere debita quorum remissionem postulent; si vero sint nimium peccatores, id est, in peccatis obdurati, injuste facient petendo remissionem peccatorum, quia rem injustam, et Deo indignam postulabunt. Quod maxime locum habet in his qui inimicos odio habent, et injurias remittere nolunt, propter verba quae Christus subjungit : Sicut nos dimittimus debitoribus nostris, quibus in virtute monet, ne quis audeat sibi remissionem peccatorum postulare, nisi prius ipse suis inimicis remittat. Qua dubitationes amplissimam doctrinam postulant; sed quia ad materias de Charitate, Gratia et Poenitentia spectant, breviter, quantum hic locus postulat, omnia expediemus.

24. Culpae et pane remissionem simul peti. — Ad primam respondeo, principaliter postulari remissionem culpae, si dimissa non sit, simul tamen postulari remissionem quoad reatum, si forte manet remissa culpa. Prior pars constat, tum quia quod maxime desiderari ab homine debet, est remissio culpae; ergo hoc etiam debet maxime postulari; tum etiam quia principale debitum, imo prima radix totius debiti est culpa, et illa sola est proprium peccatum ; petimus autem maxime remissionem peccati ; tum denique quia non remittitur poena. nisi remissa culpa ; ergo non potest peti remissio poenae, nisi vel supponatur culpa remissa, vel ejus remissio petatur; vix autem potest aliquis prudenter supponere esse sibi remissam culpam, sed potius formidare semper debet; ergo oportet ut petendo remissionem debiti, maxime petat remissionem culpae. Altera vero pars de remissione poenae ex priori optime infertur. Primo, quia cum simpliciter petimus remissionem debitorum , perfectissimam et totalem petimus; hanc enim absoluta et indefinita verba significant, sicut patet, queties quis petit absolute remissionem debiti. Item, quia talis remissio a Dco speranda est, si per nos non steterit, quia ita decet ejus liberalitatem, et quia ejus opera perfecta sunt; at vero remissio peccati undique perfecta includit remissionem totius poenae debitae propter culpam, seu ablationem totius reatus, qui interdum solet hac ratione peccatum appellari, quia est debitum ex peccato contracto. Si ergo culpa nondum sit remissa, petendo integram remissionem ejus, remissionem etiam totius poenae postulamus ; si vero culpa jam remissa est, et reatum alicujus poenae reliquit, etiam hoc debitum donari rogamus, quoniam simpliciter remissionem postulamus debitorum, et quia hoc pertinet quasi ad consummatam remissionem peccati. Quoniam ergo nos in hac vita latet, in quo statu sint debita et peccata nostra in divino tribunali, totum hoc sub hac petitione complecti debemus , ut Deus eam remissionem tribuat, qua indigemus.

25. Peccata mortalia et venialia nobis re-. mitti petimus. — Solutio objectionis. — Circa secundam dubitationem, Patres interdum indicant petitionem hanc intelligi de peccatis venialibus, quia ex hac petitione colligunt, dari peccata etiam in justis, ac subinde illa esse venialia, ut sumitur ex Concil. Milevitan. et Araus., et ex Augustino in Enchirid., cap. 11, Cypriano, Tertulliano, Gregorio Nysseno, et als. Nihilominus dicendum est, de utrisque peccatis hanc petitionem esse intelligendam, ut aperte docent Gregorius Nyssenus, et sumitur ex Augustino, et facile probatur, primo ex absoluta voce peccata, aut debita, nam mortalibus simpliciter magis convenit, quam venialibus ; secundo, quia si peccatum mortale remissum est quoad culpam, et manet quoad reatum poenae, illius remissio postulanda est, ut ostendimus. Si vero non est remissa culpa mortalis, indigemus divina gratia ad veniam ejus obtinendam; ergo hanc etiam postulare debemus. Tertio, quia haec oratio frequens est in Scriptura, et quod interdum impetret, ostendunt illa verba Christi: Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me, Matthaei 18, ubi id notat Chrysostomus, qui etiam, Matthaei sexto, in Imperfect., ex hac petitione colligit, posse obtineri a Deo remissionem peccatorum, contra Novatum. Quando ergo Patres ex hac petitione colligunt esse aliqua peccata venialia, non inde id colligunt, quod tantum remissio venialium in ea petatur, sed ex eo quod haec petitio tam justis quam peccatoribus convenit, et ab utrisque quotidie recitanda est; ergo signum est esse in justis quotidiana peccata (ut sic dicam) quae justitiam non tollunt, et ideo venialia dicuntur, de quibus dictum est: JSepties in die cadit justus, Proverb. 24; et: Non est justus qui non peccet, Ecclesiast. 7, et 3 Reg. S.

26. Quomodo gratia etiam hic petatur. — Ad tertiam interrogationem breviter respondeo, quatenus per haec verba postulatur remissio culpae mortalis, sensum esse, quod petatur gratia, qua homo se disponat ad talem remissionem obtinendam ; nam petere vel sperare a Deo remissionem culpae sine congruenti dispositione, praesumptuosum esset. Hoc autem modo convenienter petitur talis remissio, tum quia, posita dispositione, infallibiliter sequitur remissio ; tum etiam quia ipsamet elargitio auxilii ad habendam talem dispositionem, est quaedam inchoata remissio peccati mortalis, nam homo ratione peccati erat indignus tali auxilio. Praeterea de remissione poenae debitae propter culpam jam remissam dici etiam potest, postulari auxilium ad satisfaciendum pro illa, et ita obtinendam remissionem ejus. Deinde, si is qui orat justus sit, exvi talis orationis consequitur remissionem alicujus poena, quia ipsamet oratio opus satisfactorium est, et probabile est illam orationem, qua directe postulatur haec remissio, caeteris paribus, magis satisfacere, quia est ad illum effectum magis proportionata, propter affectum ex quo nascitur. Probabile item est petitionem factam propriis verbis Christi ad majorem quamdam satisfactionem acceptari. An vero illa petitio extendi possit ad impetrandam simpliciter remissionem totius poena debitae, ex mera liberalitate Dei, ultra condignam satisfactionem peripsam orationem, vel aliud opus, controverti potest. Sed hoc in materia de Satisfactione tractatum est, ubi negativa pars probata est.

21. Dubitatio propouitur et solvitur. — Dubitari etiam potest, an ex peculiari institutione Christi habeat haec petitio his verbis facta, privilegium remittendi quasi ex opere operato totam poenam, vel aliquam ejus partem ? Breviter tamen respondendum est, neminem posse hoc cum fundamento affirmare ; aliud est enim, quod verba illa propter circumstantiam moralem cujusdam rela- tionis ad Christum reddant petitionem digniorem, ac subinde aptiorem ad satisfaciendum, quod paulo ante sub probabilitate affirmavimus, quia hoc sequitur ex natura rei, moraliter spectata. Aliud vero est, quod ultra hunc totum valorem operis fiat aliqua remissio, quasi ex opere operato, quia hoc pendet ex privilegio, et voluntaria concessione Christi Domini, quae non potest nobis innotescere nisi perrevelationem, quae de hocfacta non est.

28. An heec oratio faciat remissionem peccati venialis ? —De veniali autem culpa, si conjuncta sit cum mortali, eadem ratio quae de mortali erit, quia non potest sine hac remitti : si vero sit in homine justo, dubitari potest an haec oratio non solum postulet remissionem culpae venialis, sed etiam faciat. Nam hic effectus solet huic orationi tribui ex Augustino, et aliis Patribus. Sed hoc disputavi in 4 tom., disp. 12, sect. 2. Unde breviter dico, non habere hanc orationem peculiarem efficaciam quasi ex opere operato, quia, ut dixi, neque de tali institutione Christi constat, neque etiam Ecclesia contulit hanc vim; quia nullibi etiam hoc cautum est, ut ibidem ostendi. Imo pro remissione culpae fortasse excedit ille modus ecclesiasticam potestatem, ut in materia de Indulgentiis tractavi. Ipsa vero petitio, ut petitio est, non aliter impetrat remissionem culpae etiam veniaIis, nisi media dispositione apta ad illum effectum. Considerari autem potest affectus ex quo talis oratio fit, nam si ille sit aliquo modo contrarius culpae veniali, ut est affectus carendi illa, illemet erit apta dispositio ad obtinendam remissionem talis culpae : et ita intelligi potest quod Augustinus ait, hanc orationem quotidie dici in remedium peccatorum venialium ; nam si ex convenienti affectu fiat, est apta dispositio ad remissionem talium culparum, et per ipsam impetramus remissionem poenae. Et fortasse ideo dixit Augustin., lib. 50 Homiliar., in decima, cum haec verba hujus orationis dicimus, tundi simul pectora, quia cum hac petitione dolor aliquis de peccatis conjungendus est, quem tunsio pectoris indicat.

29. Hoeec oratio debet ab omnibus justis viatoribus fieri. — Occurritur objectioni. — Ad quartam iuterrogationem, quod ad justos attinet, dicimus ab omnibus viatoribus dici posse et debere vere, et ex animo, et per respectum ad propriam personam ; ita enim docuit Concilium Milevit., canon. 7 et 8, et Africa- num, canon. 83; et fundamentum sumitur, quia omnes sumus peccatores, et egemus gratia Dei, ut notarunt Cyprianus, et Gregorius Nyssenus, et Augustinus, de Sancta Virgine, capit. 48, et sape alibi : et sumitur ex testimoniis Scripturae supra adductis, et aliis, quae tradi solent latius in materia de Gratia. Neque hinc licet inferre nunquam contingere, justum pro aliquo instanti, vel brevi tempore hujus vitae esse liberum ab omni culpa et reatu poenae; nam hoc falsum est: potest enim quis justificari cum tanto dolore, ut omnis culpae et totius pcenae remissionem simul obtineat. Et praesertim quia potest simul indulgentiam plenariam lucrari : et facilius hoc potest accidere in homine justo, qui diu per magna merita magis ac magis justificatus est ; hic enim per unam confessionem magno dolore factam, vel per sacrificium magno fervore oblatum, potest saepe plene expiari ab omni reatu poenae. Quid ergo si statim oret : Dimitte nobis debita nostra? Respondeo etiam seipsum includere inter peccatores pro quibus orat, quia vere peccatorem se agnoscit, et haec est mens Conciliorum. Nec vero tunc frustra sic orat, tum quia semper formidare potest an plene justificatus fuerit, Eccles. 5 et 9, et2 ad Cor. 4; tum etiam quia non pro se tantum, sed pro omnibus peccatoribus orat, qui tali remissione indigere possunt; tum denique quia praeter reatum poenae certa lege taxatum pro peccato, qui etiam certa lege remittitur per condignam satisfactionem, possunt relinqui ex peccato aliquae poenalitates, non solum corporales, seu temporales hujus vitae, ut fuit in David mors filii, vel populi pestis, 2 Reg. 12 et 24, sed etiam spirituales, ut est denegatio spiritualis consolationis, vel favoris, vel uberioris auxilii, quae poenalitates non semper remittuntur, etiamsi peccatum sit plane remissum quoad culpam, et poenam purgatorii ; et ideo semper potest peti peccatorum remissio, ut Deus omnino illorum obliviscatur, et ne illorum occasione bonum aliquod vel auxilium nobis deneget.

30. Debet etiam fieri a peccatore.— An provmi osor hanc orationem dicens mentiatur. — Ad alteram partem illius interrogationis, quae ad peccatores spectat, respondetur ita posse peccatorem haec verba proferre, sicut potest ad Deum orare, de quo in 1 libr. dictum est. Itaque si obstinatus in peccato, vel in eo voluntarie permanens, postulet sibi remitti peccatum, non obstante illa dispositione, et perseverando in illa, praesumptuose orat, et contra Christi intentionem, et ideo graviter peccat; si autem homo obduratus ea verba proferat animo petendi a Deo dispositionem, et ut emolliat cor suum, bene orat, et fieri potest ut interdum exaudiatur, ut dicto loco ostendi. Nam qui sic orat, jam habet a Deo aliquod desiderium se disponendi ad remissionem peccati, et ideo non male vel infructuose petit, ut Deus illum promoveat. Et haec eadem responsio locum habet, etiamsi peccatum illud in quo homo perseverat, sit odium inimicorum , vel non remittere injurias, quando quis tenetur, nam eadem ratio intercedit. Neque mentitur qui sic orat, eo quod dicat: Sicut nos dimittimus debitoribus nostris, quia non dicit, sicut ego dimitto, sed, sicut nos dimittimus, quod debet referri ad Ecclesiam , ut explicuit S. Thomas, 2.2,q. 83, art. 16, ad 3; vel, si referantur ad privatam personam orantem, non in eo sensu accipienda sunt, ut orans affirmet se jam remisisse injurias, sed ut dicant debitum remittendi, et conditionem necessariam ut a Deo peccatorum remissionem obtineat; et ideo licet nondum sit ex parte ejus posita haec conditio, proponi nihilominus potest absque mendacio, quia saltem debet optare illam, et obtinere simul auxilium ad habendam voluntatem remittendi injurias, qua se disponat ad suorum peccatorum veniam obtinendam. Non quod haec voluntas, seu remissio sufficiat, ut quidam haeretici dixerunt, sed quia sine illa non potest haberi vera poenitentia de peccatis, ut recte notavit Aug., 21 de Civit., c. 22 et 17. Unde immerito quidam alii dicebant eum, qui non remittit injurias, debere haec verba dimittere, quando hanc orationem profert, ut sumitur ex Cassian., collat. 9, cap. 22: hoc enim superstitiosum erat, ut ipse bene notat, nam si homo habeat saltem desiderium obtinendi gratiam ad remittendas injurias, non male, vel sine fructu illa verba profert; si vero neque illud desiderium habet, male petit sibi remitti peccata.

31. Quomodo injuria dimittenda.— Hic vero occurrebat inquirendum, quomodo teneamur nos dimittere debita, ut hanc conditionem impleamus ; sed hoc in materia de charitate tractandum est. Hic solum est consulendum oranti, ut si efficaciter impetrare vult, non solum faciat in hoc negotio, quod ex rigoroso praecepto tenetur, sed etiam quod fuerit ex consilio; nam quo liberalior fuerit in remittendis propriis injuriis, eo Deum liberaliorem erga se experietur. Quamvis enim actio vel misericordia nostra non sit regula divinae misericordiae, sed conditio, ut recte adnotavit et explicavit Maldonat., Matth. 6. et conditio in rigore necessaria tantum sit illa remissio, quae est in praecepto, nihilominus cum impetratio non sit necessaria, etiam posita hac conditione, sed aliis modis impediri possit, optimum consilium est, perfectissime implere hanc conditionem, quoad fieri possit, ut majori fiducia orare possimus.

32. Semta petitio de quibus tentationibus intelligenda sit.—Sesta petitio est: Ft ue nos inducas in tentationem. In quibus verbis certum est sermonem esse de tentatione quae ad peccandum inducit, non de tentatione qua Deus bonos probat, sicut tentavit Abraham, Genes. 22. Nam illa tentatio, quae est a Dee, bona est, et ideo petere non debemuns ne in nobis fiat; unde potius orabat David: Proba me, Domine, et tenta me, Psalm. 25. Altera vero tentatio, quae ad malum inducit, merito formidatur: de illa ergo intelligenda est haec petitio, ut Patres exponunt. Et singulariter Hieron., Dialog. 3 contra Pelag.; August., Epist. 94, qui merito refutant Pelagium; ille enim dicebat per tentationem hic solum intelligi fortuitas occasiones malorum, quas nos praevenire aut vitare non possumus ; nam proprias occasiones inducentes ad peccandum dicebat posse vinci a nobis nostro arbitrio, et ideo non esse necessariam orationem. Sed constat aperte, Christum loqui de tentatione peccati, tum ex proprietate vocis, tum ex contextu, tum etiam ex consonantia aliorum verborum Christi, Matth. 26: Vigilate, et orate, ut uon intretis in tentationem. Dices: hoc modo Deus intentator malorum est, Jacob. 1; quomodo a Deo petimus ne nos inducat in tentationem; vel, ut alia littera habet, et ne nos inferas? Respondetur, quia nec daemon nos ad malum inducere valet, nec nos illi consentire, nisi Deo permittente, possumus, ideo a Deo petimus ne hoc in nobis vel a nobis fieri permittat; hunc enim sensum habent illa verba, juxta usitatum lequendi modum Scripturae, quem in lib. 2 de Auxiliis, cap. 3, 4 et 5, late declaravimus.

33. An solum hic petamus ne vincamur tentatione ? — HRatio conclusionis pro parte negativa. — Dubium autem est quid his verbis petamus, an sofum ne nos permittat consentire tentationi, vel etiam ne nos permittat tentari. Nam D. Thomas, d. 83, art. 9, expresse dixit: Per quod non petimus ut non tentemur , sed ut a tentatione non cincamur, quod est in ten- tationem induci. Estque expositio satis communis inter Patres, ut patet ex Cyrillo, Hilario, Augustino, Ambrosio, et Cassiano, locis supra citatis. Et ratio esse potest, quia tentari non est malum, imo potest esse utile, si gratia protegit, ne tentatione cadamus, juxta illud Jacob. 1: Beatus vir qui suffert tentationem. Unde Chrysost., Homil. 20 in Matth. Docet ( inquit) non quidem nos recusare certamina, sed in ea audacius non insilire. Atque ita Patres colligunt ex hac petitione necessitatem gratiae ad vincendas tentationes, ut patet ex Cypriano supra, et ex Augustino frequenter contra Pelagium. Nihilominus alii putant utrumque peti, quod sentiunt Tertull., Gregor. Nyssen., Chrysost. Et in hanc partem inclinant magis moderni expositores, quia licet tentari non sit malum, est tamen periculosum, et ideo a nobis cavendum, quantum in nobis est, propter nostram infirmitatem, et ideo merito cupimus, et petimus etiam non tentari. Credendum est autem Christum voluisse, ut per haec verba petamus quicquid sancte petere possumus, si per illa verba potest proprie significari; at totum hoc proprie significatur per illa verba, quia non solum dicimur induci in tentationem, cum vincimur, sed etiam cum pugnare cogimur. Confirmatur hoc ex verbis Christi, Matth. 26: Spiritus promptus est, caro autem infirma. Quibus consonat Cyprianus supra, dicens per hanc petitionem admoneri nos infirmitatis et imbecillitatis nostrae; ergo hanc cognoscentes infirmitatem, non solum petere debemus ut non vincamur, sed etiam ut pon tentemur.

34. Auctoris sententia. — Ego vero, licet dissensio magis sit in verbis quam inre, in priorem sententiam inclino: primo, quia nunquam tentari, vel est impossibile, vel praeter legem ordinariam Dei; nam si sit sermo de interna tentatione et humana, haec non potest auferri, nisi auferatur fomes, quod est praeter legem ordinariam; similiter nunquam tentari a daemone, quasi miraculosum esset ; ergo non id petimus perilla verba; ergo cum absolutus sit sermo de tentatione, non potest commode mtelligi de carentia tentationis. Secundo, sicut tentari periculosum est, ita potest esse fructuosum juxta illud: Firtus infirmitate perficitur. Ergo neutrum simpliciter est petendum, scilicet, tentari, aut non tentari; ergo hic non est sensus hujus petitionis. Tertio, quia alias non parum enervarctur hoc testimonium contra Pelagianos: nam si petimus non tentari, jam petimus id quod non est in nostra potestate, quod Pelagiani contendcebant; et ita dicere possunt hoc modo satisfactum iri huic orationi, quia licet per nos possimus (ut aiebant) vincere tentationem, nihilominus, propter periculum, bonum est non tentari, et id peti, cum hoc non pendeat ex nostro libero arbitrio. Cum ergo Patres hoc testimonium urgent contra Pelagium, docent nos petere ne tentationi succumbamus. Et per hoc aiunt maxime nos admoneri infirmitatis nostrae, quia licet simus liberi, vincimur tentatione, nisi gratia adjuvemur.

35. Petimus ne in tentationem incidamus.— Dico ergo postulare ne in noxiam tentationem incidamus ; nam, ut dixi, hae posteriores petitiones sunt de malo cavendo; talis autem tentatio grave malum est ; quae vero non est noxia, potius habet rationem boni. Dicitur autem tentatio noxia, quae nos est superatura; de tali autem verum est postulare nos, tum ne illa vincamur, tum etiam ne illam patiamur: tamen si quis consideret, haec duo respectu ejusdem tentationis in idem recidunt; nam qui tali tentatione impugnatur, vincitur, alioqui noxia non est ; supponebatur autem futura noxia in praescientia Dei; ergo quia credimus ipsum optime nosse quae tentatio futura sit noxia, ideo petimus ut nos in illam non inducat. Et ita optime declaratur proprietas hujus verbi ; tunc enim maxime tribui solet Deo id quod permittit, ac si faceret, quando ex certa praescientia, et non obstante malo praeviso, illud permittit.

36. An septima petitio sit ab ahis distincta.— Atque ex dictis constat, omnes has petitiones explicatas distinctas esse, ac subinde nullam esse posse quaestionem de numero senario petitionum. De septima vero, quae his verbis proponitur: Sed libera nos a malo, potest esse nonnulla dubitatio. Primo, quia Lucas illam omisit ; secundo, quia per malum ibi non videtur intelligi, nisi peccatum; nam malum poenae non est simpliciter malum, neque carentia ejus tam absolute postulanda est; liberatio autem a peccato sufficienter per duas posteriores postulata est; tertio facit, quia non dicitur, et libera ; sed dictum est, sed libera; per quam particulam adversativam indicatur, haec verba non continere diversam petitionem, sed explicationem praecedentis. Nihilominus communis sensus Doctorum est, has petitiones septem esse, et consequenter hanc ullimam esse distinctam a praecedenti. Haec fuit sententia August., in Enchir., c. 115, et lib. 2 de Serm. Domini in Monte, cap. 9, 10 et 11, quam secuti sunt Beda, Auselm., Rupert., S. Thomas, et caeteri Theologi, et Bonav. in libr. 7 de Proces. Relig., cap. 4, et inlib. de Mystica Theologia, cap. 2, p. 2, et in Opusc. circa orationem Dominicam, tom. 2, et Hugo Victor., lib. 2 Allegor. in Matth. 6.

31. A quo malo liberari postulemus. — Prima sententia.— Secunda. —Tertia. — Quarta. —cHiac ergo sententia tanquam veriori supposita, variae sunt expositiones, quod sit illud malum, a quo hlberari postulamus. Primo, Tertullianus daemonem intelligit, quod etiam indicant Chrys., Euthym., et alii in Matth.; Ambr. et Cassian. supra, estque probabile, quanquam hoc modo parum erit diversa haec petitio a praecedenti, nam liberari a daemone et a tentatione ejus vix differunt. Secundo, Aug. supra, per malum intelligit peccatum, significatque Chrys., Hom. 14 Imperfecti. Sic autem ad distinguendas petitiones, oportet dicere in sexta peti ne tentari permittamur, in hac vero, ut si tentari permittimur, a malo illius, id est, a consensu illius liberemur. Hoc autem modo parva est distinctio. Tertio, Bonav., in primo loco supra citato, exponit de malo damnationis aeternas. At hoc satis videbatur postulatum, et petendo ut peccata commissa remittantur, et ut in nova non incidamus. Quarto, D. Thomas, in d. art. 9, dicit hoc malum esse poenalitatem praesentem, quae impedit sufficientiam hujus vitae; et favet Cyprianus, qui universe intelligit liberationem ab omni malo; id enim videtur intelligendum de poenalitatibus hujus vitae, ut haec petitio sit diversa a praecedenti. Petimus autem liberari ab his malis, non solum quatenus ad peccatum inducunt, sed etiam ut majus bonum, majoremque cum Deo conjunctionem impediunt. Atque ita dixit Bonaventura, in expositione hujus orationis, in quinta petitione postulari liberationem a malis praeteritis, in sexta a futuris, in hac vero ab omnibus praesentibus malis, quae nos vexant. Quod videtur sumpsisse ex verbis Ecclesiae , quae dicit sacerdos in missa post expletam hanc orationem: Libera nos, quesumus , Domine, ab omnibus malis, preesentibus, praeteritis, et futuris, etc.

38. A vite hujus malis liberari petimus. — Unde probabilius est per haec verba etiam postulari liberationem ab omnibus temporalibus incommodis, peste, fame, bello, et similibus; oportuit enim ut Christus etiam nos doceret a Deo esse sperandam et petendam liberationem ab omnibus his malis, quia ipse solus potest nos liberare, et rogatus facit, quando expedit nobis; haec enim conditio per se est inclusa in petitione , et ideo explicari non oportuit. Atque ita non est inconveniens, imo per se maxime decens, ut sicut in hac oratione prius petimus a Deo bona spiritualia, et postea liberationem ab spiritualibus malis, ita etiam postquam petivimus necessaria bona hujus vitae, petamus similiter liberationem a contrariis malis. Neque etiam obstat quod Lucas hanc petitionem praetermiserit, nam etiam omisit tertiam, licet sit distincta a duabus primis.

39. Objectioni satisfit. — Evangeliste verba in concordiam reducuntur. — Quamvis ergo hae petitiones explicite factae distinctae sint, virtute quaedam in aliis continentur, et ideo sine incommodo aliquae omitti potuerunt, ut notavit August. in Ench., c. 115; ex narratione autem Matthaei certum est, omnes fuisse a Christo expresse traditas. Fieri vero potuit ut bis fuerit a Christo Domino haec doctrina tradita, semel juxta narrationem Matthaei, et iterum juxta Luca ; neque enim oportuit eadem semper aeque expresse et aque tradi, quod placuit Ruperto, estque probabile. Quamvis autem ponamus semel tantum eam tradidisse, credendum est eam simul, seu in eadem concione, et quasi uno contextu docuisse; alioqui fuisset haec forma non immediate , et integre a Christo composita, sed ab Evangelista Matthaeo ex variis concionibus concinnata, quod dici non potest. Neque propterea Lucas reprehendi potest, eo quod aliquas particulas omiserit, quia neque illas exclusit, seu additas fuisse negavit, nec tenebatur omnia integre referre. Et fortasse non sine mysterio et fructu id fecit, vel ut doceremur recogitare et intelligere quid singula petitiones virtute contineant, et quam connexionem inter se habeant, ut Augustinus indicavit ; vel ut disceremus hanc orationem magis nobis esse datam propter docendas res, quas petere debemus, quam propter verba, ut Beda in Matthaeum significavit.

40. Particula Amen quid significet. — Primus modus eaplicandi an heec oratio dicatur in persona Bcclesie. — Tandem addit Matthaeus, Christum Dominum conclusisse hanc orationem illa particula Amen, de qua nonnulla tetigi in 3 tomo tertiae p., disp. 83, sect. 1, ubi dixi, licet alias significationes habeat, tamen cum in fine orationis additur, significare consensionem et affectum ad orationem factam, quam significationem inter- pretantur Patres, quos ibi retuli, per hoc verbum fiat. In hoc ergo sensu in praesenti sumitur. Hinc vero cogitare potest aliquis, hanc orationem per se, et ex vi suae institutionis dicendam esse a pluribus, ab uno in persona aliorum, qui in fine assentiunt, dicendo Amen : hic est ecclesiasticus usus illius particulae, ut sumitur ex Paulo, 1 ad Cor. 14. Unde etiam cogitari potest, orationem illam non dici a fidelibus in persona propria, sed in persona Ecclesia ; quod etiam videtur dicere D. Thomas 2. 2, q. 83, art. 16, ad 3; neutrum tamen verum est, in illo sensu intellecta illa particula, neque ex ea colligitur. Duobus ergo modis intelligi potest quod oratio illa dicatur in persona Ecclesiae, objective scilicet vel subjective (ut ita brevitatis causa dicam ); objective appello , quia fieri debet pro tota Ecclesia; et hoc est verum, et hoc modo vocatur a Cypriano haec oratio non privata, sed publica; et hoc solum intendit D. Thomas, ut art. 1, ad 1, clare explicuerat. Hoc tamen non obstat, quominus haec oratio ab unoquoque fideli in propria persona dicatur, quia singuli debemus pro omnibus orare.

41. Altero ergo modo intelligi potest, ut haec oratio proferatur in persona Ecclesia, quasi repraesentative, et ministerialiter, quod voco subjective. Et hoc quidem potest esse verum, quando Eeclesia ita instituit, ut in Missa, et in Canonico offticio. Non est tamen verum, si intelligitur id esse necessarium, aut esse ex institutione Christi : hoc enim nullo fundamento nititur. Quando enim Christus dixit, sic ergo vos orabitis, ad singulos locutus est, et ordinarium modum orandi private, et in propria persona docuit. Unde haec oratio facta ab existente in peccato mortali non magis habet ab Ecclesia vim aliquam, vel auctoritatem impetrandi, quam aliae privata orationes ejusdem peccatoris. Neque aliud colligitur ex particula, Amen : non enim addita est, ut alter respondeat, sed ut ipsemet orans seipsum excitet, et quasi reflexione quadam affectum, ac desiderium suum omnibus petitionibus factis adjungat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8