Praeambulum
Praeambulum
Libri partitio et dispositio. — Diximus de oratione vocali in communi, et ut private fit; superest dicendum de oratione per se publica, id est, quae in persona totius Ecclesiae funditur; nam ex hoc induit peculiarem obligationem ex instituto Ecclesiae, multasque proprietates habet, quae specialem considerationem requirunt, quam in hoc libro prosequemur. Sicut autem haec oratio per se publica est, ita per se postulat ut in Ecclesia fiat, in loco publico, et in populi concursu, ac subinde tali modo, ut ab omnibus astantibus audiri possit. Et ideo hic orandi modus ad ecclesiasticum chorum, aut cantum, vel psalmodiam spectat. Per accidens autem separatim seu occulte fit, vel ratione loci, quia in privato cubiculo, vel ratione modi, quia summissa voce dicitur. Prius ergo dicemus dehis qui in choro, postea de his qui extra chorum, canonicum officium ex obligatione recitant; de illis vero, qui ex devotione absque obligatione recitant, nihil dicere oportebit, quia illa oratio omnino privata est, et ita nullam habet peculiarem considerationem, praeter ea quae in superiori libro tractata sunt.
On this page