Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quam sit antiqua in ecclesia et per se honesta oratio, quae chorus ecclesiasticus appellatur.

CAPUT I. QUAM SIT ANTIQUA IN ECCLESIA ET PER SE HONESTA ORATIO, QUAE CHORUS ECCLESIASTICUS APPELLATUR.

1. Prima suppositio : honestum est et sanctum orationes fundere etiam extra missam. — Duobus modis solita est fieri haec oratio in Ecclesia: primo, in missa, quasi conjungendo banc actionem cum ipso sacrificio ad illius majorem reverentiam et ornatum; secundo, extra sacrificium, tantum ipsius orationis gratia, ad postulandum aliquid a Deo, ipsive gratias agendum, aut laudandum ipsum. De priori modo dixi in 3 tom. tertiae part., disp. 85, sect. 1, ubi in hunc locum remisi ea, quae pertinent ad alias orationes publicas extra missam, quod implendum nunc est. Suppono autem sanctum esse hujusmodi orationes ad Deum fundere extra missae sacrificium, quia oratio per se est actio bona et honesia, et non habet necessariam connexionem cum sacrificio, potestque saepius in die vel nocte fieri, etiam quando non est tempus sacrificii. Et ita constat in antiquo templo et lege fuisse consuetudinem orandi variis horis, in quibus non offerebantur sacrificia, ut colligitur ex illo Act. 3: Ad horam orationis nonam, et infra latius dicemus. Et Christus Dominus, licet in offerendo sacrificio suo, tam cruento quam incruento, multiplicem orationem miscuerit, et internam ac mentalem, et publicam ac vocalem, etiam cum clamore valido, tamen ante illud sacrificium saepius oravit, et nocte coenae, illa jam finita, hymnum cum discipulis dixit, quod erat orationis genus; et postea in horto oravit, ubi saepius cum discipulis ad orandum, et non ad sacrificandum, convenire solebat, ut Joannes, cap. 18, refert. Consuetudo ergo orandi seepius extra sacrificium per se honesta, antiqua et laudabilis est.

2. Secunda suppositio : facta a tota aliqua communitate est Deo gratissima. — Secundo, suppono orationem in communi factam a tota aliqua communitate, vel populo, sanctam, et Deo gratissimam esse, ideoque merito ab Ecclesia servatam, et more receptam fuisse. Omitto haereticos, qui circa hanc orationem errarunt, quia nullus absolute videtur illam negasse, sed quoad aliquas speciales circumstantias, de quibus in sequentibus capitibus dicendum est. Haec ergo veritas facile persuadetur, quia si unius personae singularis oratio multum valet apud Deum, si multi eodem spiritu et actu orationis conveniant, sine dubio gratior erit et potentior eorum oratio; et ideo de antiquis Christianis legimus , quod statim post Christi ascensum, erant perseverantes unanimiler in oratione, vel in Coenaculo ante Spiritus Sancti adventum, Actor. 1, vel in templo post adventum Spiritus Sancti, et inchoatam praedicationem Apostolorum, et conversionem Christianorum, Actor. 2; unde Chrysost., hom. 79 ad Populum : Quid hac (inquit) oratione Ecclesie potentius, qug columnam et Ecclesie turrim adjuvit? et infra: Magna vis est orationis in Hcclesia concorditer a populo oblate ; et infra: Ft domi quidem orari potest, sic autem ut in Ecclesia non potest, ubi tanta Patrum multitudo, ubi clamor ad Dewn unanimiter emittitur. Jon ita a Domino per te solus orans audiris, ut cum fratribus. Hic enim majus aliquid est, puta, unanimitas, et consonantia, charitatisque vinculum, et sacerdotum orationes. Est ergo oratio communitatis optima, et caeteris paribus efficacior, quia ex majori charitate procedit. Et quia circumstantia personae petentis multum ad ;orationem confert, communitas autem habet peculiarem quamdam dignitatem, ratione cujus commune bonum divinius censetur. Et quia ubi multi concurrunt, unus ab alio juvatur, et imperfectionem unius alius supplet, et ita oratio evadit, vel omnibus numeris absoluta, vel certe perfectior. Denique quia talis oratio habet a Christo specialem promissionem, ut statim dicam.

3. Primus modus quo a communitate fieri potest oratio. — Duobus autem modis intelligi potest orationem fieri a communitate : primo, quia multi simul ad orandum conveniunt, unusquisque auten per se orat, quasi privatim, nec habet cum oratione alterius aliam conjunctionem praeter concomitantiam temporis, aut loci, vel materiae. Et talis oratio habet a Christo peculiarem promissionem, Matth. 18: Iterum dico vobDis, quia si duo em vobis consenserint super terram de ommi re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in calis est. Et sub dit rationem: Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine aneo, ibi sum in aedio eorwmn. In quo promittit suum peculiare auxilium his, qui hoc spiritu ad orandum conveniunt. Oportet autem ut ille concursus sit ex intentione orantium, ad orandum convenientium communi consensu. Nam si omni no casu contingat multos simul orare, erunt orationes plurium, non tamen erit oratio unius communitatis. Hic autem modus communis potest etiam in oratione mentali inveniri, sicut patet in communitate religiosa, cujus persona omnes eadem hora ad sic orandum conveniunt, ex communi ritu et consensu. Ideoque ad hunc modum communis orationis, per se necessarium non est ut omnes, qui sic orant, in eodem loco communi proxime conveniant, sed esse possunt in eadem domo, et diversis cellis, imo etiam in diversis domibus et populis esse possunt, et per modum unius corporis mystici eadem hora ad orandum, vel mentaliter, vel vocaliter convenire. Quae quidem oratio etiam est optima, et caeteris paribus erit etiam potentior et efficacior quam oratio singulorum, praesertim si ad idem postulandum simul ab omnibus offeratur: talisque videtur fuisse oratio fidelium, quando unanimiter in templo orabant, Act. 2, quia in illo templo non poterant eo modo communiter orare, quo postea orabant in templis Chrislianorum, cujus inchoatio quaedam in 4 cap. Act. conspicitur, ut mox dicemus. De hoc igitur modo communis orationis nihil hic addere necesse est, praeter dicta in lib. praeceden., quia revera talis oratio per se privata est, et per accidens communis: neque habet illam perfectam unitatem mysticam, quam oratio communitatis habere potest, quia multi sic orantes non fundunt omnes et singuli unum et eumdem orationis actum, et ita per se loquendo non possunt per modum unius concurrere ad eamdem petitionem.

4. Secundus modus, quo a communitate oraLio potest fieri. — Alio ergo modo fieri potest oratio a communitate, quia una oratio funditur in persona omnium, ita ut omnes orent ut membra illius communitatis, et oratio ab omnibus fundatur, singulis partialiter aliquo modo concurrentibus, etiamsi non omnes aeque loquantur, vel eumdem modum actionis exerceant, sed quidam loquantur, alii adsint et consentiant, aut alio modo cooperentur. Et haec est propriissima unius communitatis oratio, talemque videtur describere Tertull., in Apolog., cap. 39. dicens: Corpus sumus de conscientia religionis, et discipline unitate, et spei federe ; conoenimus in caetum et congregationem, ut Deum quasi munn facta precationibus ambiamus orantes : hec vis Deo grata est. Quibus verbis eleganter explicat hanc communem orationem quasi uno ore et uno spiritu a tota communitate offerri. Exemplum optimum est Act. 4, ubi redeuntibus Apostolis a concilio Pharisaeorum ad caetum fidelium, et narrantibus illis quomodo eos dimisissent, quidque illis comminati fuissent, subditur: Qui cum audissent, unanimiter levaverunt cocem ad Deumn, et diverunt : Domine, tu es qui fecisti ceelum et terram, etc., ubi non solum corda, sed etiam vocem ad Deum elevasse significantur, ut notat Lyra, etindicat Chrysostom. , et proprietas verbi postulat; nam solus internus affectus non dicitur proprie vocis elevatio. Praesertim quia verba omnia, quae ibi referuntur, fuerunt tunc, ab Ecclesia ibi coacta, una voce prolata. Igitur non tantum communi voluntatum consensu, sed etiam quasi uno ore idem omnino precati sunt, quod non sine miraculo accidisse pie Carthusianus et alii considerant. Unde illa oratio tantam habuit vim apud Deum, ut ejus efficacia statim visibili signo commotionis totius domus, et fervoris praedicatorum EvangeIii, manifestata fuerit.

5. Unica assertio - Chorus ecclesiasticus est sanctus, et a divino spiritu introductus.— Probatur ea sacre Scripturae testimoniis. — Dico ergo, chorum ecclesiasticum, in quo publica et communes orationes a christiano populo seu illius nomine fiunt, sanctum esse, et Spiritus Sancti instinctu in Ecclesia introductum, ut antiquissima et universalis traditio ostendit. Haec doctrina de fide certa est, quae satis probatur ex Ecclesig universali consensu, quae in re tam gravi errare non potest. Antiquitas etiam hujus traditionis ostenditur, nam in Actibus Apostolorum habemus hujus consuetudinis initia, ut jam notatum est. Insinuatur etiam a Paulo, 1 ad Cor. 14, ubi ex professo tractat de ecclesiasticis conventibus, qui tunc fieri solebant, et significat non tantum ad sacrificium offerendum, et ad doctrinam, vel concionem habendam, sed etiam ad communes orationes, et laudes Dei solitos esse frequentari, et solere unum loco omnium gratias agere, et alios annuere, ac respondere Amen, unde inter alia ait: Si benediseris spiritu, id est, ita ut ab aliis non intelligaris, qui supplet (id est, tenet) locum idiotee, quomodo dice, Amen, nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non edificatur. De quibus verbis videri possunt, quae in 3 tom. 3 part. diximus, disp. 83, sect. 1; et infra: Cum convenitis, wnusquisque vestrum psalmum habet, etc. Et concludit : Omnia honeste et secundum ordinem fiant. Quae, ultima verba notanda sunt, nam ex eis habetur ad ecclesiasticam institutionem pertinere, haec omnia ordinare; unde recte colligitur, insolentissimee insaniee esse consuetudinem Ecclesie in hujusmodi rebus improbare, ut pie dixit Augustinus, Epist. 118.

6. Potest etiam hoc colligi ex Paulo, ad Ephes. 5, dicente: Fmplemini Spyiritu Sancto, loquentes volismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes, et psallenLes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Ubi non vocat spirituales canticos, quia spiritu tantum proferantur, sed quia spiritualem materiam continent et significant; nec dicit, Psallentes in cordibus, ut vocem excludat, sed ut declaret illud esse praecipuum, et per se necessarium, etiam dum voce oratur, unde quod ait, loguentes volismetipsis, Haimo ibi interpretatur, id est, invicem, seu alternatim, dum unus loquitur, et alius respondet. Sic etiam intelligi potest illud ad Colos. 3: Verbum Dei habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes, et commonentes vosmetipsos psalmis, hmnis, et canticis spiritualbus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Quae omnia possunt quidem intelligi de oratione privata et de mentali, et ita exponuntur frequenter, non tamen excluditur oratio vocalis, ut D. Thom. ibi notat: et videtur Paulus etiam loqui de oratione publica totius Ecclesia ; nam etiam hoc modo admonet, ut verbum Dei abundet in christiano populo, non solum in doctrina, sed etiam in psalmodia et hymnis, et canticis spiritualibus, quibus invicem excitemur ad devotionem, etc.

7. Patrum auctoritate confirmatur. — Secundo principaliter constat haec traditio ex Patribus, Clemen., lib. 8, per totum, praecipue cap. 34: Precationes facite «ane, etc., ubi horas canonicas numerat, ut infra videbimus; quod autem illa esset oratio publica et communis, patet ex his, quae subjungit : Quod si ad Ecclesiam prodire non licuerit propter infideles, congregabis, Episcope, in domo aliqua, ne ingrediatur pius in ecclesiam impiorum ; et infra: Quod si neque in domo, neque in ecclesia congregari poterunt, psallat sibi unusquisque, canat, oret, saltem duo simul, aut tres. Et infra ait, non debere fideles orare cum haeretico, imo nec cum catechumeno, quia nondum est Ecclesiae membrum ; supponit ergo illam orationem esse communem unius corporis Ecclesie per membra sua et ministros suos. Justin. Martyr., Apolog. 2 pro Christianis, in fine, postquam usum baptismi solemnis tradiderat, subdit: Nos autem, posteaquam ita abluimus , empiavimusque eun qui credidit, et assensus est, eum ad eos quà fratres dicuntur ducimus in eumn locum quo convenerunt comprecandi causa contentis animis, et pro se, et pro eo qui ilustratus est, et pro omnibus aliis qui ubigue sunt. Et infra inter alia inquit: T'um surgimus omnes, ac comprecamur , conclusisque nostris precibus, panis, ut diai, vinumque et aqua offeruntur, eic.; ubi considerandum est verbum comprecandi, bis repetitum, nam recte declarat conjunctionem omnium ad unam orationem fundendam.

8. Tertullianus. — Hoc etiam declaravit Tertull., in Apol., cap. 39, in verbis supra citatis: Corpus sumus de conscientia religionis, etc., convenimus in cotum, ut ad Deum quasi mannw facta, etc., id est, ut quasi uno ore et uno impetu vim faciamus; et similia sumi possunt ex eodem, libr. 2 ad Uxorem, c. 4 et 5, ubi indicat fuisse consuetudinem Christiani populi convenire in Ecclesia, etiam noctu, ad communes orationes, quas nocturnas convocationes, seu vigilias appellat; et specialiter meminit solemnis pernoctationis in vigilia Paschae, cujus etiam est frequens mentio in Patribus, quos ibi refert Pamelius, et plura Durand., de hitib. Eccl., lib.2, c. 4, et videri potest Concil. Aquisgr., c. 130; et Isidor., lib. 1 de Divin. off., cap. 22; deinde ad easdem publicas et communes orationes pertinet, quod idem Tertullianus refert in cap. 2 Apologet., ex Plinio secundo in quadam Epist. ad Trajan., ubi de Christianis ait, preeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud de sacris eorum comperisse, quam cetus antelucanos ad canendum Christo, et Deo, et ad confederandam disciplinam. Habetur haec Epistola apud Plin., lib. 10, Epist. 97, et ex utroque retulit Euseb., lib. 3 Histor. cap. 27, alias 32, et de eadem consuetudine videri potest Arnob., lib. 1 Advers. Gent. ; Epiph., contra haeres., lib. 3, in fine, ubi inter alia inquit : Matutini eliam hgmni in ipsa sancta Ecclesia perpetuo fiunt, et orationes matutinee. lucernalesque simul psalmi, atque orationes: et infra: Preces assidue inperat cum omni sedulitate, et proliaitate, et geniculatione in ordinatis diebus, noctu, atque interdiu ad Deum fundere.

9. Insigne vero testimonium est apud Basil., Epist. 93, Apolog. ad Clerum Neocaesar., ex qua sequentia verba referre judico opportunum : Quid jam obtinuerunt ritus, omni- bus Hcclesiis Dei concordes sunt, et consoni. De nocte siquidem populus consurgens, antelucano tempore domum orationis petit, et in in labore, tribuatione, ac lacrymis indesinentibus facta ad Deum confessione, tandem ab oratione surgentes, ad psalmodiam instituuntur, et uunc quidem fn duas partes divisi, alternis preecinentes psallunt, etc.; et infra: Illucescente jam die, pariter omnes velut uno ore et corde, confessionis psalmun Domino offerunt. Et infra vocat has vigilias ac preces communesque psalmodias, quas dicit fuisse apud omnes orientales Ecclesias in magno pretio. Favent ad hoc confirmandum verba Hieron., Epist. 84, ab Sabinian., circa medium: Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Ad eamdem consuetudinem alludit August., Serm. 251 de Tempore, dicens: peniant ergo quicumque possilile sit, ad vespertina atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu ecclesice pro peccatis suis Deum. Idem, libr. 50 homil., in 26, et libr. 9 Confess., cap. 7, cujus verba infra, cap. 4, referam, ubi alia Patrum adjungam testimonia : nam omnia, quae de antiquitate horarum canonicarum et cantus ecclesiastici dicenda sunt, hanc veritatem confirmant.

10. Proposita assertio rationibus stabilitur. — Tertio potest haec veritas rationibus ostendi. Prima est, quia Ecclesia est unum corpus mysticum, in quo omnes unum sumus in Christo, ideoque debet per modum unius Deum colere et venerari, atque hac ratione in nomine totius Ecclesiae unum offertur sacrificium, et ubicumque offertur, a tota Ecclesia -offertur, ut alibi ostendimus. Sic ergo tota debet per modum unius déprecari, ut hoc etiam nobilissimo modo communi nomine Deum colat. Secundo, talis oratio, caeteris paribus, est magis acceptabilis Deo et Christo, quia ab ejus Sponsa offertur, quae non esse potest non sancta, et sibi grata, etiamsi in ea multi mali sint, et indigni. Tertio, hic modus orationis multum fovet totius Ecclesiae charitatem, cum omnes discunt communi spiritu pro omnibus esse oranduni, praeterquam quod hae orationes publicae et communes ad devotionem et compunctionem singulos movent, ut in sequentibus latius dicemus. Atque hae rationes concludunt, non solum in unaquaque Ecclesia particulari, vel in singulis plebibus et communitatibus fieri orationes communes nomine totius populi, sed etiam a tota universali Ecclesia fieri aliquas orationes communes, quae re vera totius Ecclesiae nomine Deo funduntur. Quia licet particulares Ecclesiae suo modo sint plures, et unaquaeque earum suam habeat peculiarem unitatem, et ita specialiori modo possit communiter Deum precari, nihilominus omnes sunt partes unius Ecclesiae, quae simpliciter una est, et Deo charior quacumque Ecclesia particulari ; ejus enim sanctitas, et major, et certior ac infallibilior est, ideoque tota etiam simul orare debet, et pro omnibus suis filiis intercedere. Ad illam etiam maxime pertinet pro totius conservatione et augmento sollicitam esse, et ita non solum pro suis membris, sed etiam pro infidelibus interdum orat, ut ad Deum convertantur.

11. Respondetur objectioni que fieri posset, et ostenditur quomodo unius oratio fiat nomine totius Ecclesie. — Dices : quomodo potest universa Ecclesia in unum convenire ad unam orationem communem proferendam? Respondetur primo, hac ratione institutos esse ejusdem Ecclesiae ministros et sacerdotes, qui nomine totius Ecclesiae orent, quibus Ecclesia commisit vices suas, ut nomine totius corporis orationes fundant. Et hoc est optimum signum hujus communis orationis ; quocirca, licet sacerdotium a Christo Domino in Ecclesia sit institutum, ac subinde ex ejusdem Christi ordinatione habeat sacerdos evangelicus, ut possit in ejus persona offerre etorare, et impetrare nomine illius, ultra hoc etiam habet ex institutione et commissione Ecclesiae, ut suo nomine pro se, et suis filiis, ac membris oret, ut in dicto 3 tom., disput. 17, sect. 2, tractatum est. Et hac ratione potuit Ecclesia excommunicatos omnino excludere a participatione suarum communium orationum, tam efticaciter, ut, licet minister tentet pro eis orare nomine Ecclesiae, mentiatur, nihilque faciat, nullumve fructum excommunicato conferat, ut in 5 tom., disp. 9, sect. 4, et disp. 11, sect. 2, et disp. 12, sect. 2, tetigi. Signum ergo est, Ecclesiam totam per modum unius ad Deum orare per ministrum suum tanquam per legatum, vel nuncium a se constitutum. Potest enim respublica hoc modo loqui, et scribere ad alterum principem per legatum a se missum. Ut autem talis minister auctoritatem ad sic orandum ab Ecclesia accipiat, non est necesse ut per suffragia singulorum illam recipiat, sed satis est quod auctoritate publica et suprema totius Ecclesiae illam habeat ; nam Ecclesia est cor- pus monarchicum, cujus monarchia non est ab hominibus, sed ab ipso Christo instituta, qui suo vicario commisit totam potestatem et auctoritatem, quae universo corpori expediebat. Et ita solus Pontifex potestatem habet constituendi hoc ministerium deprecandi nomine totius Ecclesiae, et committendi illud sacerdotibus et ministris a se deputatis, et ita fit, ut orationes per hos ministros oblatae nomine totius Ecclesiae fiant.

12. Sequitur emposita doctrina, quod Ecclesia certam deprecatiomtm formam potuerit instituere, qua dicitur officium divinum. — Hinc ulterius factum est (quod est aliud hujus communis orationis signum), ut ejusdem Ecclesiae auctoritate institutae sint peculiares deprecationes, quae nomine illius offerantur. Sicut enim princeps legatum mittens ad alium principem, solet certam ac praescriptam formam petitionis, vel pacti, aut legationis illi tradere, saltem quoad subtantiam ejus, licet interdum aliqua accidentalia illi committat; et sicut sorores Lazari, cum ad Christum miserunt nuncium, conceptis verbis petitionem dederunt : Ecce quem amas, infirmatur ; ta Ecclesia universalis, quia per suos publicos ministros suo et communi nomine orare intendit, ideo certam orandi formam illis praebuit, ut omnia purius et sincerius fiant, ut in principio libri praecedentis dixi. Haec ergo institutio aperte indicat communitatem orationis ecclesiasticae, quam docemus ; et similiter ostendit orationes communes Ecclesiae illas propriissime esse, quae in recitandis horis canonicis per ministros Ecclesiae funduntur, ut notavit D. Thomas, Quodlib. 7, art. 18. Hae autem preces, sic ab Ecclesia institutae, horae canonicae appellantur, de quo nomine in cap. 3 dicemus ; appellantur etiam quasi per antonomasiam officium divinum, in cap. Dolentes, de Celebr. Miss., et in Concilio Aquisgran. I, tempore Ludovici, cap. 131; est enim praecipuum officium Christianorum, et maxime ecclesiasticorum, orare Deum, quod merito divinum nominatur, quia totum pro cultu Dei esi instiiutum. Dicitur etiam Feclesiasticum officium, in Clemen. I, de Celebr. Miss., quia per Ecclesiam approbatum est et traditum, ut in persona Ecclesiae recitari possit, ut constat exicap. 7n die, de Cons., d. 5, quod est Gregor., cum Concil. generali, idemque habetur in duobus praecedentibus capitulis, ex Concil. Agathen., cap. 30. et Gerund., cap. 10, et in Concil. Tolet. IV, cap. 2, sic statuitur : Unus ordo orandi atque psallendi a nobis per omnem Hispaniam, atque Galliam conservetur, etc. Et similiter in Conc. Milevi., cap. 12, prohibentur dici in Ecclesia orationes, quae per Concilium approbatae non fuerint ; idem in Concil. Bracharen. I, cap. 19, cap. Placuit, d. 12.

13. Objectio contra traditam docirinam. — Respondetur objectioni, ac statuitur officium Fcclesiasticum substantialiter esse unwmn in tota Ecclesia. — Dices, ex his decretis potius inferri posse, non esse has orationes communes totius universalis Ecclesiae, sed unamquamque Ecclesiam vel congregationem proprio utentem officio pro se communiter orare. Nam, licet objective unaquaeque oret pro omnibus, et privatae etiam orationes possint et debeant esse communes, ut Cyprianus docet in initio expositionis Orationis Dominicae, nihilominus videtur unaquaeque Ecclesia suo nomine specialiter orare per ministros suos, cum proprium officium unaquaeque sibi designet et approbet, quo sui ministri uti debeant, ut ex Decretis citatis constat. Respondeo imprimis, totum ecclesiasticum officium, quo Ecclesia Catholica utitur, substantialiter esse unum, id est, ex eadem meteria proxima, ut sic dicam, et eisdem partibus principalibus constans, ut ex dicendis patebit ; idque satis esse ut tota haec Ecclesiae deprecatio una sit, et in persona totius Ecclesiae universalis fundatur, licet in aliquibus accidentalibus et minutioribus ritibus sit aliqua varietas, quae unitatem non minuit in corpore mystico, sed ornat potius. Deinde dico, hanc ipsam varietatem ita esse permissam in Ecclesia, maxime in hoc officio divino, ut ejusdem Ecclesiae auctoritate et suprema potestate tacite vel expresse sit approbanda. Per se enim pertinet ad Apostolicam Sedem hos ritus praescribere, si universales sint pro tota Ecclesia, vel approbare particulares et proprios aliquarum nationum seu Ecclesiarum ; interdum vero tacitam approbationem indicat consuetudo, vel traditio particularis alicujus Ecclesiae tolerata a Pontificibus illam non ignorantibus. Nunc autem de hac re habemus expressam Ecclesie declarationem, et quasi institutionem a Pio V in Bulla breviarii tradita, et a Clement. VIII recognita et confirmata, ut infra suo loco videbimus. Est ergo hoc officium vere commune et Ecclesiasticum, ac de se universale, unde etiam canonicum dicitur, quia juxta regulam ab Ecclesia approbatam celebratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1