Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum materia proxima, ex qua divinum officium componitur, conveniens sit?

CAPUT II. UTRUM MATERIA PROXIMA, EX QUA DIVINUM OFFICIUM COMPONITUR, CONVENIENS SIT?

1. Qua et quotuplex sit materia orationis vocalis. — Materiam orationis vocalis nunc appellamus, verba ipsa quae ad precandum assumimus ; nam licet res postulata vel significata per verba, esse debeat materia circa quam mens orantis praecipue versetur, tamen oratio ipsa, quatenus vocalis est, ex vocibus ipsis, quatenus tales res vel affectus significant, componitur. Unde certum est ad substantiam, et honestatem orationis maxime pertinere, ut haec materia sit ad divinum cultum et ad finem orationis accommodata, ut ex dictis in superiori libro constat ; et ideo hoc maxime ostendendum est de materia, ex qua divinum officium componitur, ut a calumniis haereticorum illud defendamus, et aliquam ejus intelligentiam Catholicis proponamus. Sunt autem proxima materia hujus officii partes illae quasi heterogeneae, ut sic dicam, ex quibus rite ordinatis tale officium componitur, et in Breviario Romano hae specialiter numerantur: psalmi, cantica, hymni, lectiones, responsoria, versiculi, benedictiones, absolutiones, capitula, invitatorium, antiphonse, collectae, seu orationes ecclesiasticae, oratio Dominica et Angelica, antiphonae peculiares pro Virgine, quae sunt quasi salutationes ejus, cum aliqua oratione ad Deum adjuncta, ac denique Symbolum fidei; ex his enim omnibus recte ordinatis, totum officium divinum et ecclesiasticum componitur.

2. Refertur illorum error, qui materiam orationis vocalis mutilabant, quas oporteret omnem debere esse canonicam. — Potest ergo imprimis referri error reprehendens hanc materiam ea ex parte, qua ab hominibus confecta est. Qui error adeo antiquus est, ut referat Euseb. 1. 7 Histor., c. 24, alias 96, Paulum Samosatenum, Psalmos, qui ad Domini nostri Jesu Christi gloriam decantari in Ecclesia solent, tanquam novos, et a viris recentioris memoriae editos, explosisse. Ubi sine dubio non loquitur de psalmis Davidicis, sed de ecclesiasticis hymnis; nam Psalmi Davidici nec novi, nec ab hominibus spiritu humano compositi, reputari potuerunt. Videtur ergo ille Paulus rejecisse hymnos alios ab ecclesiasticis viris compositos ; non tamen illos abstulit, quia ab hominibus erant compositi, sed solum ex ma- litia et ambitione; abstulit enim hymnos, qui in Christi laudem erant compositi, ut in suam laudem inanes cantilenas in Ecclesiam introduceret, ut Eusebius refert. Alii vero, quorum tacitis nominibus in Concilio Toletan. IV, capit. 11, mentio fit, hymnos rejiciebant, eo quod de Scripturis canonicis non essent, nec apostolica traditione haberentur. Itaque volebant illi materiam totam hujus orationis esse debere canonicam, id est, in sacra Scriptura contentam, vel apostolica traditione ita approbatam, ut infallibilem eontineat auctoritatem. Noninvenio autem proprium hujus erroris auctorem, qui ex hac parte hoc sacrum officium reprehenderit. Nam licet Waldens., lib. 3 de Sacr., c. 20 et seq., et Ill. Bellarm., tom. 3, lib. 1 de Bonis oper., cap. 12; Peltan., lib. 3 de Tribus bon. oper., cap. S, et alii, referant Wiclephum, Lutherum, et alios novos haereticos reprehendisse et abrogasse ritum ecclesiasticum deprecandi, non tamen referunt ob defectum in materia ejus inventum illud calumniatos fuisse, sed aliis titulis, quibus postea respondebimus.

3. Prima ratio proposite sententie.— Videtur autem sententia illa habere quamdam speciem pietatis, quia officium, quod auctoritate totius Ecclesiae publice canitur, corstare debet veritate infallibili, quia valde incongruum est ut universa Ecclesia approbet ad laudandum et colendum Deum falsitatem aliquam; ergo nulla pars in tali officio admitti debet, in quo possit misceri falsitas; nam, si talia sunt verba ut falsa esse possint, saepe etiam erunt falsa; ergo ut divinum officium infallibilem veritatem contineat, oportet ut solum ex Scriptura canonica constet, vel traditione apostolica, quae Scripturae aequivalet infallibilitate. Confirmatur, nam experientia compertum est, in lectionibus historicis multa referri non solum incerta, sed interdum falsa, cujus signum est, quia quod in uno tempore approbatur, reprobatur in altero. Similiter in homiliis, qua ex Sanctis Patribus leguntur, saepe continentur expositiones Scripturae incertae, vel etiam minus vera; saepe etiam nonnullae sententiae, quae alias frequentius non probantur, nec recipiuntur; illud autem videtur contra decentiam divini officii; ergo ad hoc evitandum, solum ex divina Scriptura lectiones essent sumendae, prout statutum videtur in Concil. Laod., cap. 59; eademque ratio est de caeteris partibus, ut videtur etiam ordinatum in Concil. Brachar. I, c. 3.

4. Aliunde possumus contra hanc mate- riam argumentari, quia multa continet, quae ad munus orandi non pertinent; ergo incongrue ad materiam divini officii assumuntur, cum totum officium tantum ad orandum Deum ordinetur. Antecedens declaratur, quia juxta doctrinam Pauli, 1 Timot. 2, oratio, praesertim publica, solum ex illis partibus constare debet, quae vel ad orationem, et elevationem mentis in Deum, vel ad obsecrationem et instantiam, seu rationem deprecandi, vel ad postulationem et petitionem ipsam, vel ad gratiarum actionem, quae laudem Deicomprehendit, pertineant. At multa in hoc officio continentur, quae ad nullam ex his partibus pertinent. Imprimis historiae, praesertim humanae de vitis Sanctorum, deinde multae lectiones Scripturae et Sanctorum, quae ad instructionem ei doctrinam sunt optimae, ad orationem autem non deserviunt; inepte ergo pro materia orationis, et deprecationis assumuntur. Opus enim orationis longe diversum est ab opere legendi, vel addiscendi, aut refricandi memoriam; hic autem unum cum alio confunditur, et ex utroque unum coagmentari videtur.

5. Secunda ratio ex Christi Domini consilio, Matt. 6, desumpta. — Roboratur Eccles. 1. — Denique vanitas orationis incusatur. — Tertio contra hanc materiam objici potest Christi mandatum, Matth. 6: In oratione nolite multum logui; nam in hoc officio nimia videtur esse loquacitas, non solum quia satis grave est (unde etiam ex parte materiae in quantitate videtur excedere), sed etiam quia in eo multae fiunt repetitiones. Quae videntur etiam esse contra consilium Sapientis, Eccles. 7: Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et ne iteres verbum in oratione tua. Accedit, quod haec materia nimis varia est et multiplex, quod etiam videtur esse incongruum, quia vocalis oratio ad hoc potissimum ordinari debet, ut mentis attentionem et devotionem promoveat; haec autem tanta varietas distrahit potius mentem: Nec satis est respondere, totam illam varietatem esse intra latitudinem piarum cogitationum orationi deservientium ; nam, licet inde possit a malitia excusari, non tamen ab incongruitate, et impedimento devotionis ; quia, ut devotio augeatur, imo ut sit efficax, et fructuosa, oportet ut in eodem affectu perduret et augeatur, atque confirmetur; ad hoc autem necesse est ut verba ipsa orationis eumdem affectum excitent, et cogitationes offerant, quae ad illum eumdem pertineant, quod non fit per tam variam et multüplicem materiam.

6. Unica assertio : omnes partes materie orationis cocalis sunt aptissimee, et sancte et prudenter ad componendum assumpte. — Dicendum nihilominus est, omnes illas partes materiae, ex quibus divinum officium constat, aptissimas esse, et sancte ac prudenter fuisse ad hoc divinum officium componendum assumptas. Hanc assertionem simpliciter acceptam, et quoad illas partes in genere (ut ita dicam ) sumptam, tanquam de fide tenendam censeo; et quoad minutissinas etiam partes censeo esse tam certam, ut sine gravi temeritate negari non possit. Et imprimis ad hoc probandum sufficit universalis Ecclesiae auctoritas, quae consuetudine et traditione illas omnes partes probavit; nam, ut supra ex Augustino dicebam : Contra universam Hcclesie consuetudinem dis putare insolentissima insauia est.

7. Probatur secundo ex testimoniis D. Paul. —Deinde., partes illaa habent magnum fundamentum in Paulo, 1. Corinth., ubi late loquitur de orationibus publice in Ecclesia fundendis, et de laudibus Dei, et gratiarum actionibus, illas distinguens a doctrina, et prophetia, seu concione, et interpretatione Scripturarum; unde postea concludit : Quid ergo est, fratres? Cwmn convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, Apocalypsim (id est, revelationem) habet, linquam habet, interpretationem habet, omnia ad cdificationem fiant. Et in fine iterum concludit: Itaque, fratres, emulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere (utique ad laudandum Deum), omnàa autem honeste et secundum ordinem fiant. Approbat ergo usum Ecclesise, qui jam tunc erat publice colendi Deum in Ecclesiae conventu per varios Psalmos, et devotas orationes, dummodo omnia ad aedificationem, et honeste fierent. Hoc etiam optime fundatur in locis supra tractatis, ad Ephes. 5, et ad Colos. 3, ubi admonet fideles, ut Deum glorificent in hymnis et psalmis, et canticis spiritualibus. Deinde illud etiam 1 ad Tim. 2 :Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, induci potest juxta quamdam piam expositionem, quam indicavit Waldens. supra, c. 20, exponens verbum illud fieri, ut non solum signiticet idem quod proferri in oratione, seu fundi, aut precari ; sed significet componi et in certam formam redigi. Juxta quem sensum monet Paulus, ut fiant in Ecclesia variae orationes, vel precationum formula, quarum aliae orationes dicantur, ut sunt collectae ; aliae postulationes, ut litaniae ; aliae obsecraüones, ut sunt etiam in ltaniis posteriores precationes ; Per passionem tuam, etc. ; aliae gratiarum actiones, ut hymnus, Te Dewun laudamus, et similia cantica. Quam interpretationem sumit ex Concil. Tolet. IV, c. 11, cujus sententiam infra referemus.

8. Probatur tertio inductione. — Tertio potest haec veritas ostendi discurrendo per singulas partes, et uniuscujusque antiquitatem et probitatem indicando, quod breviter faciemus, quantum satis sit ad scholasticum institutum, et ad hujus operis complementum, quia multi alii diligentissime in ea re laborarunt. Potissime vero Bellar., d. lib. 1, cap. 14et 15; et Duran., lib. 3 de Ritib., a cap. 13 usque ad 20; et ex antiquioribus, Isidor. lib. 1 de Ecclesiast. offic.; Amalar. Fortun., lib. 4 de eisdem ; Alcuin., lib. de eisdem offic., et Raban., lib. 2 de Just. Clericor.; praecipue vero dicemus de quatuor primis partibus ; caeteras vero percurremus.

9. De Psalmodia, que est prima orationis vocalis pars. — Prima ergo pars divini officii est psalmodia, quae in se summae auctoritatis est, cum sit Scriptura canonica veteris Testamenti. Nec enim alii psalmi in officiis ecclesiasticis permittendi sunt, ut constat ex usu Ecclesiae, et expresse est declaratum in Conc. Laodic., cap. 59: Quod non oporteat (inquit) plebeios psalmos in Ecclesia cantare; et in Conc. Brachar. I, cap. 30, omnino prohibentur recitari in Ecclesia psalmi non canonici. Quod intelligendum est tantum de propriis psalmis, non de aliis canticis, vel hymnis, ut mox dicemus. Hic autem usus recitandi psalmos Davidicos in Ecclesia antiquissimus est, ut ex eisdem Conciliis probatur, et ex Dion., cap. 3 de Caelesti Hierarch., ubi initium celebrandi missam hinc sumi dicit, quod sacerdos conversus ad divinam aram, psalmos canere incipit, cantantque cumn eo omnes ecclesiastici ordines; et infra sic inquit: Sacra psalmorum modulatio, que omnibus fere pontificiis mysteriis essentie instar, et necessario adhibetur, ab eo quod sanctitate omnibus preestut, abesse non debuit. Ubi expendo verbum illud, essentie instar ; nam revera quasi basis et substantia hujus divini officii sunt psalmi; reliqua vero adduntur, quasi ad ornatum et complementum; unde eleganter Chrysost., hom. 6 de Poenit., admiratur : Cujus rei gralia pre ceteris veteris Testamenti novique Scripturis librum David sic adamarunt omnes Christiani, atque hunc solwn ore voluerwat versari; et in- fra: Omnes enim hunc odoriferi unguenti loco circumfer mus ore ; in ecclesiis pernoctaptibus primus et novissé vus et medius est David. Diluculo queruntur hymnorum modulationes, et primuts, eb medius, et novissimus est David; si pausce in funeralibus, et primus. et medius, et norissimus est David, etc., quae elegantissime prosequitur. Et tandem rationem reddit, quia in psalmis omnes perfectissimae orationis affectus inveniuntur, et omnis generis petitiones omnibus statibus accommodatae, peccatoribus, justis. incipientibus, proficientibus, et perfectis, laudationes, et gratiarum actiones Dei mirabiles, affectus compunctionis, et amoris ardentissimi, et supremae contemplationis, et unionis cum Deo, et praesertim frequens recognitio humanae fragilitatis, et necessitatis divini auxilii, ejusque postulatio. Hinc dixit Basilius, in Prooem. ad homil. in Psalmos, unum Psalmorum librum omnia in se complecti : Historicam continet narrationem, leges sancit vitee sanctius instituende, bonce omnis doctrine uberrimumn quoddam est et commune promptua tum ; et infra: Jdgue cum peramena quadam deductione, ac moderata jucunditaie ammorun, quee et menti honestas inferat cogitationes. Et infra hinc colligit, et egregie describit psalmi seu psalmodiae utilitatem, eamque dicit esse vocem Ecclesie, que festos illustriores reddit, ac perfundit gaudio. Pluraque infra de cantu agentes afferemus.

10. Quare psalmi Gloria patri, etc., finiantur, et quam antiquus hic mos in Ecclesia. — Quoniam vero psalmorum usus antiquior est quam lex gratiae, ut propriam ejus perfectionem participaret, et ita fieret psalmus (ut ita dicam ) consummatus, non sine speciali Dei providentia factum est, ut ex institutione Ecclesiae in fine uniuscujusque psalmi adderetur Trinitatis confessio et glorificatio per illa verba: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Quae quidem verba antiquissima sunt; nam illorum facit mentionem Athanasius, libr. de Virgin., ubi virginem instiiuit, ut surgens a mensa gratias agat, trinis vicibus dicens: AMiserator, et misericors Dominus escam dedig timentibus se, Gloria Patri,et Filio, et Spiritui Sancto. Et has videtur intelligere nomine glorificationum, cum ibidem ait: Serca ista, et fac glorificationes in mensa, eritque tibicibus et potus sanctificatus ; et ita loquitur etiam Cassianus, libr. 2 de Institut., cap. 8; et de eisdem videtur loqui Basilius, libro de Spiritu Sancto, cap. 7, cum ait, in glorificationibus dici gloriam Patri cun Filio, in gratiarum actionibus gloriam Patri per Filium. Et capit. 24 et 25, ostendit codem modo esse Spiritum Sanctum conglorificandum cum Patre et Filio. Ac denique, capite 27, significat hunc morem canendi gloriam Trinitati, esse ex apostolica traditione. Quod optime confirmatur ex liturgia Jacobi, ubi sacerdos ad altare ingrediens primam orationem inchoat, dicens: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, trio, et uno. Unde non videtur probandum quod Nicephorus, libr. 18 Histor., capit. 51, dixit, Flavianum Antiochenum, jubente Chrysostomo, glorificationem illam Trinitatis inuroduxisse; nam sine dubio antiquior est, nisiforte dicat usum adhibendi illam in fine psalmorum a Flaviano incepissc, quod ipse etiam indicat lib. 9, cap. 24, cum Sozomen., libr. 3 Histor cap. 19. Quod est probabile, nam Cassian., lib. I2de lnst., c. 8, refert, sibi visum fuisse novum, cum in /Egypto vidit, in clausula psalmorum, omnes astantes conclamare: Gloria Patri, etc. Quod nunquam (inquit) per omnem Orientem audivimus, sed omnium silentium ab eo qui cantat, finito psalmo, et orationem succedere ; hac vero glorificatione Triuitatis tantummodo solere antiphonam ter ninari.

11. Quamvis igitur glorificatio illa fuerit antiquior, tamen occasione Arianismi videtur aucta, et ita potuit Antiochia incipere usus addendi illam in fine psalmcrum. Praesertim quia (ut ex Basilio et Nicephoro supra, et Theod., libr. 2 Histor., cap. 24, intelligitur) Ariani procurarunt illam corrumpere, non aequaliter glorificando personas per simplicem copulationem, sed interponendo particulas per Filium, vel in Filio, aut in Spiritu Sancto, ut aliquam inaequalitatem indicarent; et ideo catholici Episcopi introduxerunt morem frequentius acclamandi, Gloria Patri, et Filio, etc. Hinc etiam Hieron.. in Ep. ad Damasum, quae inter gesta Damasi refertur, in 1 t. Concil., Pontificem precatur, uw in fine psalmi cuyusliDet, sive matutinis, sive vespertinis horis, conjungi praecipiat , Gloria Patri, et Filio, et Spiritui S'ancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum, Amen, ut fides (ait) trecentorum decen et octo E piscoporum Niceni Concilii in vestro ore pari consortio declaretur. Et licet illa epistola ab aliquibus incerta habeatur, tamen ab aliis frequentius creditur esse Hieronymi, et est satis verisimile; nam morem illum in Romana Ecclesia Damasum introduxisse, in Pontificali et in ejus Vita legitur, apud Platinam, et ita more postea servatum est, ut constat ex epistola Vigilii Papae ad Eleutherum, c. 2, qui fuit fere ducentis annis post Damasum ; et post centum alios annos, ciusdem consuetudiris in nostra Hispania meminit Concilium Toletanum IV, cap. 13 et 14. Praecipit tamen illud Concilium, ut dicatur Gloria et honor Patri. etc. ; tamen consuetudo Romana praevaluit: ibi etiam omittuntur illa verba : Sicut erat in principio, et nunc, et seingper ; solumque dicitur: Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, in secula seculorum, Amen; tamen, ut supra retuli, Hieronymus omnia illa verba postulavit a Damaso dici in fine psalmorum, et ita institutum ab ipso est, et observandum diserte praecipitur in Concil. Vasens II, cap. 5: Quia non solum in Sede Apostolica, sed etiam per totum Orientem, et per totam Africam cel Italiam, propter Haereticorum astutium, qua Dei Filium non semper cum Patre fuisse, sed a tempore cepisse blasphemant, post Gloria Patri, etc., Sicut erat in princip o dicitur. lta et nos in unicersis Hcclesiis nostris faciendum decrevamus. Denique additur in Concilio Tolet. illam glorificationem Trinitatis non solum in fine psalmorum, sed etiam in responsoriis esse dicendam, quod etiam nunc observari videmus, et in introitu missae, qui loco psalmorum successit, ut alibi notavi; et in principio horarum, et saepe alias Ecclesia illa glorificatione utitur.

12. De ecclesiasticis hymmas. et quantae sint auctoritatis et avtiquitatis. — Atque ex hac ipsa glorificatione praedictum Tolet. Concilium sumit argumentum ad improbandum eorum errorem, qui ecclesiasticos hymnos, eo quod essent ab Ecclesia compositi, despiciebant, inferens tanquam absurdum, inde sequi hanc glorificationem esse tollendam. Nihil ergo refert quod verba illa in Scriptura formaliter non reperiantur, cum res ipsa, et veritas, quam Ecclesia per illa verba confiteri vult, in Scriptura reperiatur. Quod enim Isai., cap. 6, vidit Seraphim cantantes, Sanctus, sanctus , sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus, hoc ipsum canit Ecclesia dicens, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Quod autem haec fidei confessio et glorificatio saepius ac saepius repetatur, et in fine psalmorum, vel in aliis locis, et quod quibusdam temporibus dicatur ad ostensionem laetitiae, aliis omittatur ad ostensionem tristitiae, licet humana institutio sit, sancta est et prudens, neque potest pati calumniam, nisi apud illos haereticos, qui veram personarum Trinitatem, et aequalitatem, ac aeternitatem non agnoscunt.

13. Hoc igitur ipsum de hymnis ecclesiasticis dicendum est; nam licet non sint compositi ab scriptoribus canonicis, ut fatemur, semper tamen habent auctorem aliquem gravem, ut Ambrosium, vel Hilarium, quorum mentionem facit dictum Concilium Tolet.; et de Hilario id refert Hieronym., de Seript. Eccles.; de Ambrosio, Augustinus, 1 Retract., cap. 11, et idemmet Ambros., Orat. in Auxent. de non tradendis basilicis, ubi etiam commemorat, in hymnis a se editis semper in fine additam esse glorificationem et confessionem Trinitatis, quod in ceteris hymnis servatum videmus. Rursus addit Concilium Turonic., ante mille annos celebratum, canon. 24, aliorum etiam auctorum hymnos probari in Ecclesia posse, et decantari: Quoniam qua fde constiterint (inquit) dicendi rationi non obstant. Atque ita Ecclesia admisit hymnos a glorioso Thoma compositos, et ab aliis; et a principio Ecclesiae fuit in illa hujusmodi hymnorum usus, ut sumitur ex Paulo, ad Ephes. 5, et ad Coloss. 3, ubi hymnos ut distinctos ab psalmis numerat; per psalmos, Davidicos fortasse intelligens; i per hymnos, sacras laudes ab aliis carmine compositas. Unde Philo, lib. de Vita contemplat., non longe a principio, de antiqus Christianis contemplativam vitam profitentibus ait: Non solum contemplantur, sed etiam cantica et hymnos in Dei laudem componunt, vario metrorum et carminum genere, ctc.; que refert etiam Euseb., libr. 9 Histor., cap. 16, alias 17. Et Dion., cap. 3 de Divinis nominibus, circa finem, ait Apostolos, et cum eis Hierotheum in die funeris Beatissimae Virginis ad praesentiam corporis ejus pro viribus laudes divinae potentiae decantasse. Ouod referens Niceph., lib. 2, c. 22, ait, hymnos in Dei laudem protulisse, et c. 4, mentionem fecit idem Dionysius hymnorum ab Hierotheo compositorum. Et plura ex antiquitate infra, cap. 5, afferemus.

14. De ecclesiasticis canticis, et comparatione illorum psalmis et hymmis. — Idem constat dicendum esse de canticis, quanquam haec majori ex parte ex Scriptura sumpta sunt, et ita eadem est ratio de illis et de psalmis. Solum canticum, 7e Deuwm laudamus, ab Ambrosio et Augustino compositum creditur, referente Dacio, lib. 1 Chronici, cap. 10, quod statim ab Ecclesia in officio recipi ceepit;nam D. Benedict., in Regul., cap. 11, in fine matutinorum, post lectiones canticum illud dici jubet. Unde eadem ratio de illo est quae de hy- mnis. Imo in Breviario Romano non canticum, sed hymnus appellatur. Haec enim tria, psalmus, hymnus et canticum, vix apparet in quo distinguantur, quia omnia significare videntur orationem carmine aliquo compositam ad canendas Dei laudes, et ita interdum videntur pro eodem sumi, praesertim canticum et hymnus, ut videre licet apud August., 9 Confession., cap. 6 et 7, et Psalm. 72, ubi ait, Hymnum esse laudem Dei cum Cantico. Paulus etiam, 1 Corinth. 14, cum ait: Unusquisque vesirum doctrinam habet, psalmum habet, psalmum indifferenter videtur accipere pro omni metro, quod in laudem Dei cantari potest, ut D. Thomas et alii significant. De differentia item illorum trium, psalmi, hymni et cantici, multa scribuntur ab Hieronymo et expositoribus, ad Ephes. 5; Hilar., Euthym., et aliis, in principio Psalmorum; Isidor., lib. 6 de Originib., cap. 19, et aliis scribentibus de ritibus et officiis ecclesiasticis; nihil tamen ex eis colligere possum omnino firmum, et quod vel in impositione certa, vel in propria ipsarum rerum differentia fundatum sit.

15. Quid hoc opere psalmus, quid canticum, hymnusque significet. —Ideoque ad explicandam partem seu materiam ecclesiastici officii, quod ad nos pertinet, in hoc judicio sistendum, quod psablmi dicuntur illi tantum, qui in Seriptura continentur, et sub libro Psalmorum Davidis, sive ipse solus illum composuerit, sive non, parum enim refert ad rem praesentem. Inter quos psalmos quidam sunt historici, ali divinam laudem continent , alii gratiarum actiones; alii sunt quasi morales, continentes multam doctrinam, et exhortationem ad opera virtutum. Unde non possunt coarctari ad aliquem particularem finem ex dictis, nec per illum distingui a canticis vel hymnis, nisi fortasse tanquam universale a particulari. Canticum vero licet interdum significet ipsam actionem canendi, tamen hic sumitur pro materia ipsa seu carmine, quod ad canendum laudes datur. Et juxta usum Romani officii, etiam est ex Scriptura canonica, nam canticum Te Deuwn laudamaus (ut notavi), potius vocatur hymnus; et licet psalmi sint etiam cantica, quia sunt carmina, quae composita fuere ut certis instrumentis musicis decantarentur, ut crudite tractat Alphonsus Mendoza, in Quodlib., quaest. 3 positiva, numer. 7 et sequentibus, nihilominus nomen cantici acccmmodatum est ad significandum alia particularia cantica, ad beneficia Dei praedicanda et laudanda in specialibus occa- sionibus decantata, vel probata. Qualia sunt illa decem quae in Scriptura continentur, septem in veteri Testamento, et tria in novo, quae omnia in hoc officio sacro inferuntur: tria nova quotidie in Laudibus, Vesperis, ct Completorio ; alia vero per hebdomadam in laudibus. Hymnus vero dicitur carmen etiam continens laudem Dei cum cantico, ut ex Augustino diximus, et est commune; unde psalmi Davidis, praesertim laudatorii, hymni dici possunt, sicut vocatur 2 Paralip. 7, ubi prius dicitur : Stabant Levitee in organis carminum Domini, que fecit David ad laudundum Domainum ; et statim subjungitur : Hymnos David canentes per manus suas; et 1 Esdr. 3: Statuerunt Levitae, vt laudarent Deum per manus Dacid, et concinebant in hymnis et confessione Domino. At in Ecclesia videtur accommodata hac vox ad significandum ecclesiasticum carmen , non canonicum, sed in Ecclesia compositum, et ab ea receptum ad laudandum Deum in publico Ecclesiastico officio.

16. De lectionum auctoritate et antiquitate. — Quarto loco lectiones sacras posuimus, quae potissimum in Matutinis leguntur, ordine et modo in Breviario posito, qui mos antiquissimus est. ut constat ex Gregorio Papa VII, in capit. /n uomine, de Cons., d. 5, qui allegat vetustiorem consuetudinem; cujus meminit Gelas., in can. Sancta Romana, d. 15, ubi tradit has lectiones, partim ex sacra Scriptura, partim ex homiliis Sanctorum desumi, atque etiam ex gestis Sanctorum (ut indicat), et clarius statuit Concilium Carthag. III, cap. 47; in Concilio autem Laodicen., his antiquiori, cap. 17, diserte dicitur, expedire ut psalmi non dicantur continue, sed aliqua lectio sacra interponatur. Quod etiam in veteri lege fuisse usitatum non obscure colligitur ex illo Actorum 13: Foces prophetarum , que per omue Sabbathum leguntur , judicantes implecerunt. Et capit. 15 dicitur, ubi per omne Sabbathum legitur, scilicet, Moyses in Synagogis Judaeorum. Quid ergo mirum, quod tiectio sacra fuerit in Ecclesia Christi semper usitata, non solum in Missa, ut alibi docuimus, sed etiam in divino officio, ut semper fuit in Ecclesia observaium. Quoad numerum vero vel modum varietas fuit ; nam in dicto Conc. Laodicen., additur, post unumquemque psalmum lectionem aliquam esse interponendam ; usus vero obtinuit ut in feriis cmnes psalmi prius dicantur, postea lectiones; in diebus vero festis, post tres psalmos, ires subjunguntur lectio- nes; sed hoc non pertinet ad materiam, sed ad formam, et ritum orandi, qui cum pendeat multum ex humano arbitrio, magnam varietatem in Ecclesia habuit, ut adnpotarunt Socr.,1. 5 Hist., c. 94 Niceph. l. 12. c. 34.

17. His partibus alie adjunguntur, ut Oratio Doninica, Angelica et Symbolum. — His partibus adjunguntur aliae, vel per modum praeparationis, vel ad majorem concentum, et ornatum, vel ad magis excitandos animos ad devotionem, et convenientem finem orationi imponendum. Inchoari ergo solent horae canonicae per orationem Dominicam et Angelicam, et interdum additur Symbolum, quae secrete dicuntur, quasi ad colligendos animos ministrorum et astantium per privatam aliquam orationem, quae optime fit per Orationem Dominicam ; convenientissime vero additur Angelica propter specialem Virginis cultum et intercessionem. Symbolum vero specialiter adjungitur in Matutiao et Prima, ut initium orandi in nocte et diea confessione fidei sumatur ; et videri possunt, quae de Symbolo diximus tractando de Missa, 3 tom. tertiae part., disp. 83, sect. 1. Deinde divinum adjutorium in principio omnium horarum postulatur cum glorificatione Trinitatis, quo nec sanctius nec utilius initium excogitari potest, ut late et optime tractat Cass., Coll. 10, c. 10; videri etiam potest Bened., in Regul., c. 9; et Abul., in c. 10 Numerorum, ad finem, ubi circa illa verba : Cumque elevaretwr arca, dicebat Mogses: Surge, Domine, el dissipentur inimici tui, etc., ait : Eg illis verbis inolevit in Ecclesia consuetudo, quu jam pro lege suscepta est, scilicet, ut in principiis canonicarum horarum dicatur - Deus, in adjutorium meum intende, in quo petimus ut Deus surgat ad adjucandum nos, sicut Mogses pelebat in principio cujuslibet profectionis castrorum, ut Deus surgeret ad dissipaudum hostem, quod amplius ipse non probat ; at vero illa analogia ad initium cujuscumque actionis accommodari potest ; verba autem ipsa potius sumpta sunt ex psalm. 69, in principio. Praeter haec vero in principio Matutinorum illa petitio praemittitur : Domine, labia men aperies ; et in principio Completorii illa : Converte nos, Deus salutaris noster. Cujus rationem investigat Turecr., ad cap. 9, Reg. S. Benedicti ; sed forte illa prior additur, quia in Matutino incipiunt horae canonicae illius diei, et ideo specialiter postulatur ut digne aperiantur labia in laudem Dei. Completorium vero est hora ultima, qua praepa- ramur ad noctem quietam, et ideo specialiter conversio cordis in ejus initio postulatur.

18. Antiphona quid sit, et quam antiquus illius usus in Ecclesia. — Adduntur etiam in principiis psalmorum antiphone : est autem antiphona (ut ait Isidor., lib. 6 Origin., cap. 19), juxta proprietatem graecae linguae, cos reciproca alternatim canentium ; quo modo totus psalmus, quatenus alternatim per versus reciproce a duobus choris canitur, dici potest antiphona, de quo more canendi psalmos cap. 4 dicemus. Jam vero antiphona dicitur brevis sententia, quae psalmo praecinendo pramittitur, quae ordinarie continet aut versum aliquem ejusdem psalmi, aut sententiam aliquam utilem in laudem Dei, aut Virginis, aut spiritualem affectum bonum, vel quid simile : unde ex parte materiae reprehendi non potest. Inventa vero est ad ornatum, et ut secundum illius modulationem, seu symphoniam, cantus totius psalmi sumatur, et ita tetus chorus in illa umiatur, ut notat Amalar., lib. 4 de Offic. Ecclesiast., cap. 1. Quam vero sit antiquus hic usus antiphonae in hoc sensu, nec ipse Amalarius dicit, nec ab aliis adnotatur. Invenio tamen iliius mentionem ante mille centum annos in Concilio Agathens., cap. 30; sub antiphonis vero comprehendi potest invitatorium, quod specialiter iu principio matutini praemitti solet.

19. Capitulum quid sit, et que ejus antiquitas et utilitas. — Post psalmos sequitur capitulum, in Laudibus et aliis minoribus horis, quod est lectio brevis, de qua eadem ratio est quae de aliis lectionibus, et in hac minor est difficultas, quia semper ex Scriptura sumitur. Et de his capitulis videtur fieri mentio in dict. Concilio Agathen., Canon. 30, et habetur in cap. Convenit, de Cons., distinet. ; 5, ubi prius dicitur : Studendum est, sicut ubique fit, ut post antiphonas, collectiones per ordinem ab Episcopis vel presbyteris dicantur. Ita enim legendum est, ut in originali habetur, et non collationes, ut legit Gratianus ; per collectiones autem Glossa ibi capitula intelligit, quae sunt quasi breves lectiones ; Turrecremat. vero et alii intelligunt orationes, quae collectae dici solent. Postea vero ibidem additur : Zn conclusione matutinarum, vespertinarum. et missarum, post hymnos capitella (ita enim in Concilio legitur) de psalmis dicantur; Gratianus vero legit capitula. Ubi videtur de his capitulis loqui, quamvis nunc non dicantur post hymnos semper, nam in Laudibus, Vesperis et Completorio dicuntur ante hym- nos, nec sumuntur ex psalmis ordinarie, nec in Missis dicuntur. Vide Rodulphum Tungren., libro de Canon. observ., proposit. 13, qui per capitula intelligit versiculos parvos, qui ex psalmis sumuntur, quos dicit in Ambrosiano et multis libris antiquis capitula appellari. Jam vero capitula proprie dicuntur lectiones illae breves, quarum, sub nomine lectionum et capitulorum, facit mentionem S. Benedictus in sua regula, cap. 13 et 17.

20. Post lectiones solent sequi responsoria; varii etiam versiculi in diversis locis interponuntur, de quibus frequens fit mentio apud citatos Patres, et alios scriptores ecclesiasticorum officiorum ; nobis pro praesenti instituto satis est, omnes illos continere laudes Dei, vel orationes sanctas et pias, et frequentius solere ex Scriptura desumi, licet interdum sint per Ecclesiam compositi, seu probati; unde non est dubium quin sint convenientissimi ad ornandam ecclesiasticam psalmodiam. Tandem in fine uniuscujusque horae dicitur oratio, quae collecta vocari solet, quia dum ab uno sacerdote nomine omnium astantium dicitur, omnium orationesin ea colliguntur, ut ex Conc. Agathens. indicatur in cap. Concenit, de Cons., d. 5, et sumitur ex Cassiano, lib. 2, cap. 8, et latius declarat Hugo, lib. 2 de Officiis Ecclesiast., cap. 16. Alia de his orationibus diximus tractando de Missa, in 3 tom., disp. 83, sect. 1, ubi etiam diximus de confessione, quae in aliquibus partibus divinorum officiorum interponi solet, scilicet in Prima et Completorio, ut in fine noctis ac principio diei, et in fine diei ac principio noctis remissionem peccatorum procuremus. Denique post collectam in fine uniuscujusque hora, recitari solet Oratio Dominica, quod de matutinis et vespertinis horis statutum fuit in Conc. Gerundens., c. 10, et habetur cap. /d semper, de Consecr., distinct. 5, et ad aliquas horas additur aliqua Beatae Virginis antiphona, ut Salve Regina, de qua in fine praecedentis lib. dixi, vel aliae aequivalentes, de quibus eadem est ratio, neque de illis aliquid addendum occurrit, sed videri possunt dicta de invocatione Virg., 2 t. tertiae partis, d. 23.

21. Respondetur ad primam rationem pro sententia quae materiam oraticnis vocalis omni ex parte canonicam esse volebat. — Ad primam ergo dubitandi rationem respondetur, nec necessarium, nec moribus humanis satis accommodatum fuisse, ut diurnum officium ex solis Scripturis canonicis quoad omnes partes et singula verba componeretur. Quia homines delectantur varietate quadam, et oportuit orandi onus fieri suave, ac delectabile ; interdum etiam exempla recentiora, magisque nobis propinqua, et quodammodo magis nostra plus nos movent. Oportet etiam ipsi Scripturae aliquam interpretationem adjungere, ut melius percipiatur, quam vel Sanctorum lectiones tradunt, vel alia Ecclesiae verba saepe indicant. Item in orationibus privatis, non semper necesse est loqui Scripturae verbis, sed interdum propriis, et prudenter excogitatis ab ipso orante; ergo in orationibus publicis non est necessarium Ecclesiam uti solis Scripturarum verbis; sed potest Ecclesia uti aliis ab ipsa inventis, seu a suis doctoribus desumpts, et publica auctoritate approbatis. Neque in hoc est periculum alicujus noxia falsitatis. Varia enim sunt locutionum seu propositionum genera, quae in ecclesiastico officio extra psalmos et lectiones canonicas referuntur. Quaedam sunt proprie orationes, protestationes, et obsecrationes. Et in his necessaria sunt verba propria ipsius Ecclesiae, accommodata rebus quas postulat, et explicantia modum, affectum, et rationem postulandi, et medium aut intercessionem quam interponit. In his autem non potest esse periculum falsitatis. Quia ille proprie ac formaliter non affirmant aliquid vel negant ; ut vero indicant desiderium, verae sunt, quia universali Ecclesiae non desunt talia desideria. Et alioquin Ecclesia non potest errare in dirigenda oratione ad verum Deum per verum mediatorem, qui est Christus, nec in modo postulandi intercessionem Sanctorum, ut supra, lib. 3, visum est, neque in rebus quas postulat, quia semper vera fide, et Spiritu Dei orat. Quod autem hoc fiat his velillis verbis, parum refert, dummodo apta et accommodata sint, quod facile fieri potest modo humano cum prudentia et sapientia, quae in Ecclesia non deest. Aliae item sunt locutiones continentes gratiarum actiones, et laudes Dei, quae supponunt quidem fidem veram, et ab illa procedunt, non tamen proprie ac formaliter significant verum vel falsum, quia etiam non affirmant, vel negant, nec proferunt per indicativum modum, sed per optativum, vel quasi imperativum, in quo non est falsitas formalis, nec interpretativa erit, si ex animo fiat oratio, ut ab Ecclesia semper fit. Quapropter etiam ex hac parte possunt orationes componi ab Ecclesia per homines, sine periculo erroris aut deceptionis.

22. Ostenditur utilitas aliarun partium divini officii, quamvis a canonuicis libris non desumantur. — Praeterea sunt aliae partes hujus divini officii continentes doctrinam fidei, aut morum, quae interdum sumuntur ex libris non canonicis, semper tamen sunt ex libris et Patribus ab Ecclesia receptis et magno cum delectu desumptis, ita ut in ilhs nullum periculum noxiae doctrinae possit esse. Quod autem non singula verba vel sententiae illorum sint infallibilia et canonica, non obstat, quia non proponuntur ut omnia ita credantur, sed ut illumminent et instruant Ecclesiam et populum more humano. Quod enim Paulus ait, 1 Cor. 14: Unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, etc., non intelligit de sola lectione psalmorum, vel lectionum Scripturae, sed etiam de catholica illorum expositione et doctrina, vel interpretatione ; nam omnia haec esse possunt ad eedificationem, ut statim exposuit. Tandem alia leguntur in hoc officio, quae sunt historica, non tantum canonica, sed etiam humana, continentia vitas Apostolorum, Martyrum, Virginum, Doctorum, aliorumque Sanctorum. Quae similiter non proponuntur ut infallibilia in omnibus et singulis, etiam minimis, sed ut pia, et humano modo credibilia, et moraliter certa, quae prodesse possunt inflammando corda fidelium ad charitatem, et excitando ad bonorum operum studium, et nihil nocere possunt. Unde in his, quae pertinent ad substantialem cultum, ac venerationem alicujus Sancti, semper habent infallibilcm veritatem ex approbatione et canonizatione Ecclesiae ; et similiter in his, quae spectant ad imitationem, semper proponunt exempla honestissimarum virtutum : in circumstantiis vero accidentalibus potest fortasse interdum esse incertitudo aut varietas, sed id neque ad pictatem, neque ad sanctitatem hujus divini officii quicquam obstat, ut per se notum est: alias nec essc deberent in Ecclesia sacrae conciones aut lectiones , nec exempla Sanctorum essent narranda fidelibus, neque proponenda ad imitandum, quia non semper habent auctoritatem canonicam et infallibilem, quod non solum erroneum, sed contra omnem sensum humanum est.

23. Concilium Loadic., quatenus rejectee sententie favere videtur, explicatur. — Quod ergo in Concilio Laodicens. statutum fuit, ut in Ecclesia non legerentur libri praeter canonicos, fortasse in ea provincia fuit tunc expediens , propter haereticorum , praesertim Arianorum, turbationem. Et Cardimnahs Baron., in Appendice ad 4 tom., suspicatur id factum esse occasione abusus, quem Paulus Samosatenus circa illa tempora inducere tentaverat, ut supra meminimus. Certum est tamen illum canonem a Provinciali Concilio editum nunquam fuisse ab universali Ecclesia receptum, sed contrarium fuisse et ante et pest illa tempora observatum. Nam Hieron., de Script. Eccles., in Clemente et Polycarpo, refert, eorum epistolas solitas esse legi in Ecclesiis Asiae; et ex August., lib. 22 de Civit., cap. 8, constat, suo tempore solitas esse legi in publico Asia conventu historias et miracula Sanctorum, vel in ipso divino officio, vel extra illud; hoc enim parum refert. Idque statutum fuerat in Concilio Carthagin. Ill, cap. 47, et ibi etiam signatim dicitur, ut nihil praeter Scripturas canonicas in Ecclesia legatur sub nomine sacrarum Scripturarumn, quarum ibi catalogus subjungitur. Et forlasse haec etiam limitatio subintelligi posset in canone Laodicena Synodi, ubi etiam catalogus canonicorum librorum supponitur, ut ita unus canon per alium explicetur. Magis vero placet sententia Cardinalis Baronii, juxta quam etiam interpretor canonem Conc. Brachar. I; dum enim allegat Pracepta Canomun, ad Conc. Laodicen. (quod paulo antea praecesserat) videtur alludere ; in nullo enim alio ecclesiastico canone legitur talis prohibitio ; vel fortasse etiam tantum loquitur de psalmis, hi enim nunquam fuerunt in usu Ecclesiae, ex libro David ; non vero prohibet quin hymni et alii versus aliunde compositi, et ab Ecclesia probati, in eadem possint decantari.

24. Respondetur objectioni , et ostenditur utilitas permiscendi cum oratione lectionem.— In secunda objectione petitur, cur in hoc officio ecclesiastico, orationi et deprecationi sacra lectio misceatur, et nunc ab oratione ad lectionem, et rursus ad orationem a lectione transitus fiat. Ad quod breviter respondemus, non sine magnis rationibus ita fuisse ab Ecclesia constitutum, et ubique ac semper cenerali traditione observatum, ut constat ex Cassian., lib. 2 de Instit. Renun., cap. 60, et Benedict., in sua Regul.; Isidor., libr. 1 de Divin. offic., cap. 10, et aliis. Ratio autem est, quia, ut supra lib. 2 cum Bernardo diximus, lectio ad meditationem valde necessaria est. Ecclesia autem non intendit solum ad orationem vocalem fideles provocare, sed etiam ad internam meditationem et conside- rationem eos instruere. Unde Cassianus ait, Patres addidisse lectionem, pro studentibus habere continuam meditationem sacrarum Scripturarum. Isidorus vero sic inquit: Zst autem. lectio non parva audientium «edificatio, wnde oportet, ut quando psallitur, psallatur a cunctis.; cum oratur, oretur ab omnibus ; quando lectio legitur, facto silentio eque audiatur a cunctis. Et infra : Obtentu orationis ne perdideris lectionem, quia non semper eam qualiDet paratam potest habere, cum orand: potestas in promptu sit. Ubi egregiam rationem indicat hujus ecclesiasticae providentiae ; nam quia lectio sacra omnibus potest esse valde utilis, voluit etiam omnibus in publieo offticio proponi, ut multi ea frui possent, qui alias forte illam paratam non haberent; et ut majori attentione et reverentia susciperetur, cam sapienter interposuit orationi; itemque ut ipsa oratio per lectionem pinguesceret, ut idem Isidor. adjungit, dicens : Ne putes parvam nasci utilitatem ex lectionis auditu, siguidem oratio fit ipsa pingwior , dum mens recenti lectione saginata per divinarum rerum, quas nuper audivit, imagines currit. Accedit etiam, quod hac varietate delectatur orantium et audientium animus, et diuturnae psalmodiae labor levatur, ac fastidium vel taedium impeditur : neque unquam Paulus prohibuit cum oratione conjungere aut interponere lectiones ; sed potius oppositum indicat, 1 Corinth. 14, cum psalmum, doctrinam et alia conjungit. Quia non oportet hoc officium esse simplex, aut homogeneum, ut sic dicam, sed artificiosius cum varietate compositum est ad fructum animarum, ac subinde ad meliorem cultum Dei.

25. Respondetur ad tertiam rationem desumptam ex verbis Christi Domini. — Hinc facile est ad tertiam objectionem respondere, in qua imprimis notatur longitudo et onus hujus officii, et afferuntur verba Christi, in oratione aolite multum logui. Quorum verborum sensus, ut ibi notavit Chrysostomus, Homnl. 19, non est, ut oratio non sit diuturna, sed ut loquacitas in illa non sit nimia, nec vitiosa : est autem vitiosa et nimia, quando est de inutilibus rebus, vel cum inutili prolixitate. At vero totus sermo hujus sacri officii est utiIlissimus, et de rebus ad divinum honorem, et salutem animae maxime pertinentibus. Neque est cur grave aut nimis longum reputetur. Nam imprimis est principaliter institutum pro his hominibus, qui divino cultui dicati sunt, quos deeet magnam diei et no- ctis partem in divinis laudibus consumere ; et deinde si privatim dicendum est, vix diei vigesimam partem occupat; si autem in Ecclesia publice recitatur aut canitur, cum Ecclesia habeat ministros ad illud munus peculiariter deputatos, licet magis diuturnum sit, pro illis non potest reputari grave onus ; nec etiam pro alis fidelibus, cum eos Ecclesia non cogat ad totum illud officium audiendum, sed invitet volentes, eisque abundantes epulas apponat, ut unusquisque quod sibi beneplacitum fuerit, sumat.

26. Confirmatio ex c. 1 HEcclesiast. infirmatur. — Notantur denique repetitiones quae in hoc officio fiunt, et adducitur dictum Sapientis : Ne iteres verbum. Sapiens autem non prohibet eadem verba saepe in oratione repetere, vel ex abundantia devotionis, vel ad eam excitandam et confirmandam, sed vel prohibet repetitionem verborum ex quadam infidelitate, quasi necessarium sit verba repetere, ut ea Deus possit audire, vel ne temere et sine fructu fiat repetitio, sicut Ecclesiast. 5 dicitur: Ne temere quid loguaris, nec cor tuum sit velox ad proferendum sermo - nem coram Deo, etc. Repetitiones ergo illee, quae in hoc officio fiunt ad excitandum spiritum et devoticnem ordinantur, suntque summa prudentia et arte composita,, etiam ad sublevandos et recreandos animos orantium, et ad meliorem concentum; item propter mysticam significationem : nam hae repetiticnes maxime fiunt in responsoriis, quae opera bona significant, quae saepius iteranda sunt, ut sumitur ex Amalar., in Antiphonario, cap. 4; et Turrecr., tract. 66, ad Regul. S. Benedicti, et aliis, in quibus multa alia de his versibus et Antiphonis, quae repetuntur, videri possunt.

27. Varietas orationis propugnatur.—Tan dem notatur varietas partium, ex quibus hoc officium componitur : hac autem objectio solum eo tendit, ut sub colore spiritualis contemplationis vocalis oratio contemnatur. Respondetur ergo, varietatem illam sapientissime fuisse inventam. Primo, ut diuturnitas orationis tolerabilior fiat. Deinde, quia haec oratio publica est, et omnibus proponitur, et quidam delectantur ac moventur hoc genere precationis, laudis ac lectionis, et alii alio. Denique, quia ex hac varietate multiplices etiam excitantur affectus, quod regulariter necessarium est ad coiligendas mentes orantium vel audientium. Pauci enim sunt, qui in eodem affectu, aut in eadem simplicis veri- tatis intuitione, vel ad breve tempus immorari possint. Quod si aliqui fuerint adeo spirituales et contemplativi, ut in Deum ipsum rapiantur, et in ejus contemplatione firmentur, parum vel nihil ex illa varietate verborum impedientur ; possunt enim ad verba ipsa tenacissime attendere, et in sua interna contemplatione persistere ; vel certe ut significavit Bernard., scrmon. 49 in Cant., licet aliquantulum tunc impediantur, propter majus commne bonum vel obedientiam ferendum est, nam bonus affectus non carebit sua mercede coram Deo, et privatis orationibus ac meditationibus poterit compensari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2