Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum ecclesiasticum officium in nocturnum et diurnum convenienter divisum sit?

CAPUT III UTRUM ECCLESIASTICUM OFFICIUM IN NOCTURNUM ET DIURNUM CONVENIENTER DIVISUM SIT?

1. Unde horae canonice sic appellentur. — Explicata materia et minutioribus partibus hujus divini officit, oportet explicare partes alias principaliores, quarum singulae ex illis prioribus partibus componuntur, et horae canonicae vocantur, quarum unaquaeque, per se spectata, est veluti quaedam integra oratio, seu officium integrum pro aliqua certa hora des:gnatum, ex omnibus vero componitur unum integrum officium divinum, secundum regulam ecclesiasticam recitandum. Atque hinc partes illae horae canonicae dictae sunt. Putarunt vero aliqui, dictas esse horas canonicas ab orando, ut Abbas, in c. 1, de Celeb. Miss., in principio ; et Zabarel., in Clemen. 1, de Celebrat. Missar. ; Joan. Lignan., tr. de Horis Canon., et alii ; certum tamen est, canonicas preces horarum nomen ab hora, prout pars temporis est, desumpsisse, ut Navarr. et alii notarunt. Quod vel ex ipsa scriptione constat, nam cum aspiratione horae dicuntur. Ex traditione item est res evidens, ut videbimus. Quamvis autem hora temporis varias habeas significationes, ut ex Latinis constat, tamen ad rem praesentem duae tantum conferre possunt : una est, qua hora dicitur quodlibet tempus opportunum vel designatum alicui operi faciendo, juxta illud Joannis 5 : Venit hora, et nunc est, et c. 1: Nondum cenit hora ejus ; et ita dici possunt horae canonicae, quia certa habent et designata tempora, in quibus dici debeant. Proprius tamen et magis ad rem praesentem, et ad communem usum, hora significat certam diei vel noctis partem aliquotam, nimirum vigesimam quar- tam diei naturalis, juxta communiorem usum ad haec usque tempora retentum, vel duodecimam partem diei aut noctis artificialis, juxta quemdam antiquum usum. Ab hora ergo in aliqua ex his acceptionibus sumpta canonicae preces horae appellatae sunt, quia partes illae principaliores hujus divini officii per certas diei horas distributae sunt, ut videbimus. Canonicae autem dicuntur eadem ratione (qua divinum officium), quia secundum certam regulam dicendae sunt. r

2. De divisione horarum, ac etiam diei in naturalem et artificialem.—Ut autem illa divisio horarum melius intelligatur, advertendum est, diem interdum sumi pro naturali die, interdum pro artificiali. Naturalis dies dicitur, qui integra solis circulatione perficitur, complectiturque noctem cum die artificiali, juxta illud Genes. 1: Ft factum est vespere et mane dies unus; et declarat Beda, lib. de Divisionibus temporum, c. de Die, et lib. de Ratione Comput, c. 2 et 3, et libro de Temporum ratione, c. 9 et 3; Isidor.. lib. 5 Orisin., c. 30, ubi naturalem diem vocat legitimum, artificialem autem abusive. Idem, libr. de Natur. rerum, c. 1, qui etiam indicat in nocte non habere locum illam partitionem, quia nox solum dicitur a solis absentia, et ita in nulla acceptione complectitur partem temporis lucidam; dies autem dicitur a solis praesentia, et ideo a meliori parte totus dies naturalis dies denominatur, etiamsi ex parte lucida et tenebrosa componatur. Uterque igitur dies potest per horas dividi, tum quia dies artificialis est quasi dimidia pars diei naturalis, licet non semper aequalis; ideoque sicut naturalis dies in viginti quatuor partes dividitur, ita artificialis in duodecim, et in totidem dividitur nox, quae illi correspondet; utraque ergo ex his partibus hora appellatur, sed diverso modo ; nam hora diei naturalis vocatur hora aequinoctialis, quia est tanta, quanta esse solet hora, quae est pars duodecima tam noctis, quam diei artificialis in aequinoctio. Possent etiam dici horae aquales, quia semper sunt ejusdem magnitudinis, seu durationis. Possent item dici horae naturales per respectum ad diem naturalem quem componunt. Unde e converso aliae dici possent horge artificiales; communiter autem dicuntur hora inaequales, quia licet ejusdem diei artificialis horae inter se comparatae semper sint aequales, tamen in diversis temporibus anni sunt inaquales ;-nam horae dici astivalis majores sunt, quam horae diei hyemalis, et e conver- so in noctibus; consequenterque horae diei artificialis per totum annum sunt inaequales horis noctium, interdum majores. interdum minores, praeterquam in aequinoctio, quando sunt aequales.

3. Naturales horae et artificiales ev sacra Scriptura comprobantur.—Utraque autem significatio in Scriptura reperitur, expressius tamen haec posterior : nam de priori intelligi possunt illa loca, in quibus hora simpliciter ponitur ut mensura alicujus actionis ; nam quia mensura debet esse certa et invariabilis, optime similia loca de hora aequinoctiali intelliguntur, ut illud Job 11: Ft sustimuit quasi dimidiam fere horam; et c. 12: Tunc prostrati per horas tres in faciem, benediverunt Deum ; item illud Lucae 22 : Facto spatio quasi horce unius ; et illud Matth. 26: Sic non poluistis una hora vigilare mecum? Haec tamen loca non ita cogunt, quin possint exponi de horis artificialibus, seu inaequalibus , quae tunc occurrebant, quando illa quae narrantur, acciderunt. Parum autem refert, quia illa horae acceptio sicut naturalissima est (ut sic dicam), ita communissima et prorsus indubitata est. Altera vero, quae magis pendet ex arte et usu, evidentius convincitur ex Scriptura; nam Christus Dommus, Joann. 11, dixit: Nonne duodecim hore sunt diei? quod non potest nisi de die artificiali, et horis inaequalibus intelligi, ut omnes notant; et eodem modo sumitur Joann. 1, cum dicitur : Hora autem erat quasi decima , et c. b: Heri hora sepiuma reliquit eun febris ; et ex Matth. 20, idem convincitur, ut statim dicam.

4. Tertia diei divisio, qua nov atque dies in quatuor equales partes utraque distinguitur. — Tertio supponendum est, ultra istas partitiones diei addi solere tertiam: quoniam nox olim dividi solebat in quatuor partes aequales inter se, inaequales vero in se, id est, maJores vel minores, juxta noctium longitudinem vel brevitatem. Quae quatuor partes non inveuiuntur appellatae nomine horarum, ita ut tota nox quatuor horis constare dicatur; sed appellantur vigiliae noctis, prima, secunda, tertia, et quarta, quarum quaelibet tribus horis constabat; et de his vigiliis loquitur Lucas, capite secundo, cum ait: Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias uoctis super gregem suum. Et Christus, Lucae 12: Si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt serc illi. Et Matth. 14, de Christo dicitur: Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambu- lans super mare. Et de eisdem vigiliis fit mentio Exod. 14, Jud. 7, et 1 Reg. 11; et videri potest Hier., Epist. 139 ad Cyprian.; et Aug., Serm. 14 de Verbis Domini. Haec ergo noctis divisio certa est, et sumpta creditur ex disciplina, et ordine militari. Cum eadem ergo proportione credunt multi aritificialem diem divisum esse in quatuor partes, quae quatuor stationes dicebantur. Ita tenet Censorin., lib. de Natali die, c. 10 et 11, et plures moderni tractantes de hora Crucifixionis et Passionis Domini; tribuique solet Isidoro, lib. 1 de Offic. Eccl., c. 19. Ille vero solum in fine capitis loquitur de divisione noctis in quatuor vigilias. Alii autem Patres infra referendi expressius illam divisionem posuerunt ; loquuntur tamen de usu Ecclesiae et religioso, non de militari. Et ideo nonnulli moderni negant fuisse in usu inter Gentiles vel Judaeos, illam divisionem diei in quatuor partes, etiam pro ordine militari, quia nec de illa est mentio in antiquis auctoribus, nec in die erat illa necessitas, quae est in noctibus. Sed certe etiam in die solent militares custodiae per certa tempora distingui, et commutari; et ideo non est improbabile, eamdem fuisse partitionem diei et noctis, licet non eisdem nominibus appellaretur.

5. Haec diti divisio apud Judeos solemnis fuit. — Quicquid vero sit de ordine militari, et de consuetudine Gentilium, negare non possumus quin inter Judaeos fuerit consuetudo dividendi diem in illas partes, saltem in ordine ad orationem, vel occasione quatuor temporum diei, quae ad peculiarem orationem erant designata. Hoc aliqui colligunt ex Matth. 20, ubi dicitur paterfamilias exiisse: Primo mane, hora tertia, sexta, et nona; verumtamen ille locus non potest commode ita exponi, quia additur etiam hora undecima, quae non potest esse nisi propria hora diei. Unde sicut horae diei artificialis dicuntur duodecim, et una dicitur decima, alia undecima in propria mensura, ita etiam illa hora, quae est tertia in ordine, praecise sumpta dicitur tertia hora diei, ut Actor. 2, et sic de caeteris: nihilominus tamen negare non possumus, quin aliquando extendantur hae voces ad significandas quatuor diei partes sibi aliquo modo proxime et immediate succedentes, ac subinde excedentes unius horae artif.cialis spatium, et totum diem aliquo modo complectentes. Ad hoc enim cogunt nos Evangelistae Joannes et Marcus, loquentes de hora crucifixionis Domini; nam Joannes vocat illam sex- tam ; Marcus vero tertiam, quod non potest alia ratione conciliari, nisi quia illae horae contiguae erant, et finis unius erat initium alterius; et ideo idem tempus potuit ab utraque denominari, praecipue cum particula diminutiva quasi, ut latius tractavi in 2 tom., disp. 40, sect. 6. Sive ergo illae partes diei nomine horarum vel stationum significatae aliquando fuerint, sive non, tamen sub nomine tertiae, sextae et nonae, non est dubium quin significentur saepe tres partes diei, quae primam aliquem supponunt, et ita illa partitio insinuatur in Scriptura, licet ejus non tam expressa meniio fiat.

6. Prima diei hora agud Judeos orationi peculiariter fuit designata ; deinde tertia, senta et nona, que habuerunt initium a fine hore diei. — Maxima ergo conjectura et, quantum arbitror, verissima est, apud Judaeos primam diei horam fuisse ad orationem peculiariter destinatam, ut colligitur ex 1 Paralip., c. 23, ubi praecipitur ut Levitae stent mane, in templo ad confitendum Domino. Unde David Psal. 87, aiebat: Ft mane oratio mea praeveniet te; et Psal.5: Mane exaudies vocem meam, et mane astabo tibi, etc. Et similia sunt multa in Scripturis. Post illam vero primam horam erant etiam tertia, sexta et nona, quae celebriores erant ratione orationis, ad quam videntur fuisse pecubhari lege vel consuetudine designatas. Haec enim sunt illa tria tempora diei, in quibus Daniel juxta consuetudinem suam adorasse et orasse dicitur, contempto edicto regis, Daniel. 6, ut Hierony. exponit, et alii Patres infra referendi. Et in Actibus, c. 3, expresse dicitur: Petrus et Joaunes ascendebant in templum ad horam orationis nonan ; et c. 10, de Petro dicitur, ascendisse ad superiora, ut oraret circa horum sextam. De tertia vero non invenio tam expressum locum pro hora orationis; nam quod ab aliquibus citatur ex Actor. 2: Cum sit hora diei tertia, de propria hora temporis melius intelligitur, tum quia expresse additur: Cum sit hora diei ; tum quia id conducit, ut ratio Petri majorem habeat efficaciam; tamen in loco Marci 15: Hrat autem hora tertia, et crucifizerunt eum, aperte constat non significare simplicem diei horam, sed peculiari alio usu et significatione, quae non potest habere aliud fundamentum, nisi quod etiam esset hora ad orationem designata, et ex proportione ad sextam et nonam idem fit satis verisimile. Adnotavi autem in dicto loco 2 tom., et censeo omnino yerum, tempora illa ad has orationes desi- gnata non habuisse initium in principio illius horae diei, a qua nomina sumunt, sed a fine. Ut, verbi gratia, tertiam pro oratione incepisse currere finita tertia hora diei, et sextam finita sexta, et similiter nonam, quod sentiunt multi, ut ibi retulh; et licet a Marcello Francolino contemnatur, est fere necessarium ad commodam concordiam Evangelistarum, ut ibi late deduxi. Et per se est valde credibile, si advertamus non esse consuetum horam numerare, nisi postquam finita est. ut prima hora diet naturalis apud nos censetur, quando sonat signum ejus transacta hora post medium noctis. Et Romae dicitur hora prima noctis, postquam sol per horam integram abest. Unde quando actio aliqua, vel lectio, vel oratio hora tertia, vel quarta fieri dicitur, semper inchoatur finita tali hora secundum cursum diei naturalis; sic ergo tertia orationis hora incipiebat, finita hora tertia diei artificialis, idemque est cum proportione de sexta et nona. Et hinc fortasse ortum est, ut oratio, quae mane fiebat, non inveniatur appellata prima, nec quod fieret hora prima, quia fieri poterat vel debebat statim in ortu solis, ante transactam seu auditam primam diei horam; quod enim factum esse oportet, quando signum primae horae auditur, non dicitur proprie fieri in hora prima, sed ante illam.

7. Advertendum. —Denique in hoc puncto considerandum est, quamvis oratio uniuscujusque horae ex his non necessario duraret per tres horas diei artificialis ( hoc enim neque cum fundamento aftirmari potest, neque per se videtur verisimile, alias toto die sine intermissione esset continuanda oratio), nihilominus totum illud tempus, in quo oratio legitime fieri poterat, humano et morali modo appellatum esse tempus orationis. Unde quia inter unam et alteram illarum orationum non interponebatur alia, tempus totum ab una ad aliam denominabatur ab oratione, seu dicebatur tempus illius orationis, quae in illo vel qualibet parte ejus, aliquantulum postponendo, vel etiam anticipando, fieri poterat. Hic enim est moralis modus operandi, et ita nunc contingit, et verisimile est, semper contigisse. Tta ergo habent fundamentum in Scriptura partitiones diei, tam per naturales vel artificiales horas, quam per horas seu tempora orandi per diem, praeter vigilias noctis.

8. Unica assertio: officium divinum, convenientissime fuit ab Ecclesia distributum in nocturnum et diurnum. —His suppositis, dico ab Ecclesia convenientissime fuisse divinum officium distributum in partem nocturnam et diurnam, Haec assertio habetur ex jure in c. Dolentes, de Celebrat. Missar., ibi: Pracipientes, etc., ut divinum officium nocturnum, pariter et diurnum, etc., celebrent. Similis partitio habetur in Clem. 1, eodem tit. Aliis vero locis Matutinum et vespertinum officium vocatur, ut in c. Placuit, d. 12, et c. ult., d. 92, et in c. S; quis Episcopus in Concilio, 11, q. 3. Sed in eodem sensu intelligenda est divisio, ut infra dicam: est ergo haec ecclesiastica institutio. Quod autem sit convenientissime facta, probatur primo ex Scriptura. Primo Paralipom. 9 dicitur, constitutos fuisse i evitas ad canendum in domo Damini, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent: et Psalm. 118, vers. 55, ait David : Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam ; et vers. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. De diurna vero oratione sunt infinita ejusdem Prophetae testimonia, Psalm. 54: Fespere, mane, et meridie narrabo et annunciabo, et evaudiet vocem meamn ; et Psalm. 118, vers. 148: Preecenerunt oculi mei ad te diluculo, etc., et hoc sensu ait Psal. 33: Benedicam Doninum in omni tempore, etc. Christus etiam usum frequentem orationis nocturnae docuit verbo, et monstravit exemplo, Matth. 14, Marci 6, Lucae 6: Ft erat pernoctans in oratione Dei; ct in hoc sensu monuit discipulos vigilare et orare semper, Lucae 12'et 29. De orationibus item diurnis a Christo usitatis constat passim ex Evangelio: in Actibus etiam Apostolorum orationum primorum Christianorum, tam noctis quam diei, saepe mentio fit; c. 16: Paulus et Silas media nocte surgentes laudabant Dewmn. Et haec exempla imitatam fuisse Ecclesiam, ipsa profitetur dicens in hymno quodam : Mentes, manusque tollimus, Propheta sicut uoctibus , nobis gerendum praecipit, Panulusque gestis censwit.

9. Probatur ex consuetudine Ecciesiae. — Praeterea hanc fuisse perpetuam Ecclesiae consuetudinem in orationibus publicis, tam nociurnis quam diurnis, manifestum est, ex Tertullia., iu Apolog., ex libr. de Virginit., circa finem; Basil., in Regul. longioribus, in 31, et Epist. 1 ad Gregor. Nazianz.; Cyprian., in Orat. Domini; Hilar., Psal. 118, ver. 62; et ibid. Ambros. , et lib. 6 in Lucam; Hieronym., Epist. 7: Assuescat ememplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, etc. Similia in Epistol. 8, 22 et 28; Chrysostom., homil. 26 in Act., et 41 et 42 ad Popul.; August., serm. 56 de Tempore, et in Psal. 32; et Cassian., libr. 2 de Institut. renunc., de nocturnis precibus, in tertio libro de diurnis disserit. Idem videre licet in regula S. Benedicti, et in aliüs antiquis Patribus, quorum verba et loca omitto, quia diligentissime multi ea referunt; et videri possunt Cardin. Bellarm., lib. 1 de Bonis oper., c. 13; Baron., tom. 1 Annal., anno Christi 34, n. 251 et sequentibus, et anno 54, n. 68 et sequent., saepeque in illo opere, et in Martyrol., circa vigiliam Epiph., nonnulla de antiquitate vigiliarum congerit. De quibus egregie etiam Durand., lib. 3 de Ritib., c. 5 et 6, et de caeteris temporibus in c. sequent.; et Marcell. Francol., lib. de Hor. Canonic. , c. 2, 12, 13 et sequentibus; et Ferdin. Mendoca, lib. 3 iu Concil. Eliber., c. 4.

10. Probatur ratione. — Tandem supervacaneum videtur adjungere rationes, quia oratio per se laudabilis actus est, et maxime necessarius universae Ecclesiae, tum ad impetrandum auxilium pro continuis et universalibus necessitatibus ingruentibus, tum ad gratias agendas pro continuis Dei beneficiis, tum propter ipsius Dei cultum, cet alios innumeros fructus orationis; ergo merito designantur tempora tam noctis quam diei, ut hoc sanctum opus nomine totius Ecclesiae ab illius ministris exerceatur. Et diurnae quidem preces necessariae fuerunt pro totius populi christiani peculiari utilitate et quasi usu, ut divinis officiis adesse possent omnes qui vellent. Nocturna autem preces olim etiam pro toto populo videntur fuisse institutae, quantum ex historiis et Patribus colligimus. Et aliqui pii viri contendunt fore conveniens, illum morem retinere et conservare. Non tamen sine prudenti ratione et causa regulariter jam in Ecclesia id non servatur, sed solum in vigilia Natalis diei, et aliqua ex parte in nocte Paschae, et aliquibus feriis hebdomadae sancta , propter majora incommoda vitanda. Nihilominus tamen semper conservantur in Ecclesia preces nocturnae, vel in aliquibus ecclesiis, secularibus, quia pertinet ad majorem Dei laudem, ut hoc grave ministerium nunquam in corpore Ecclesiae desit, etsi in modo et circumstantiis aliqua variatio contingat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3