Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

De divisione nocturni ueffici in partes suas

CAPUT IV. DE DIVISIONE NOCTURNI UEFFICI IN PARTES SUAS.

1. Prima assertio : convenientissime nocturnum officiun distribuitur ab Ecclesia in Matutinum et Laudes.—bicendum imprimis est, Ecclesiam convenientissime distribuisse nocturnam orationem publicam in varias partes vel tempora. Hoc facile constat declarando distributionem, ejusque antiquitatem et rationem : nam ad hanc orationem nocturnam pertinet Matutinum cum Laudibus, ut colligitur ex dicto c. Dolentes, et Clem. 1 de Cel. Miss. ; nonnulli vero canonistae volunt comprehendi etiam in hoc officio nocturno Completorium et Primam, ut Joannes Andr., Hostiens., Abb., et alii, in cap. 1 de Celeb. Missar.; et Archidiac., in cap. Presbyter, d. 91. Sed, licet quaestio sit de nomine, non habent fundamentum in jure, ut constat ex eodem c. 1 de Celebrat. Missarum; quia Prima et Completorium consueverunt in die dici, ut infra ostendemus, et ex hymnis illarum horarum intelligi potest ; nam in Prima dicitur : Jam lucis orto sidere; in Completorio vero : Te lucis ante terminum. Solum ergo Matutinum et Laudes sub nocturno offticio comprehendimus. Quinimo, si rigorosius loquamur, solent interdum Laudes diurno officio attribur, ut ex d. cap. 1 de Celebr. Missar. colligi potest, et cap. seq. ponderabimus. Aliquando vero e converso sub matutinali officio comprehenduntur omnes horae antemeridianae, id est, a Matutino usque ad Nonam. Ut quando matutinum officium a vespertino distinguitur, nam tunc sub vespertino officio Nona, Vesperae et Completorium includuntur, juxta Gloss., in c. ult., d. 92, quae ita intelligenda est, ut ibi Hugo notavit. Sed hoc parum refert, quia solum spectat ad usum vocum ; nunc de re loquimur, et de proprio officio nocturno, prout est in usu Ecclesiae.

2. Probatur dicta partitio ex institutione Ecclesie juxta quam Matutinum varie partitur. — Haec ergo partitio nocturni officii ex institutione Ecclesie constat : Matutinum enim stricte sumptum a Laudibus adeo distinguitur, ut tempore etiam separari soleat, et propria oratione concludi, ut infra dicetur, unde diversa etiam initia et hymnos distinctos habent; Matutinum autem inierdum uno nocturno duodecim psalmorum, cum tribus lectionibus, totidemque responsoriis conclu- ditur ; interdum tribus nocturnis constat, et singuli tribus psalmis et lectionibus totidem componuntur, praeterquam in Dominicis diebus, in quibus duodecim psalmi in primo nocturno dicuntur. Cujus diversitatis variae rationes mysticae traduntur ab his, qui de divinis officiis scribunt; moralis vero et litteralis ratio esse videtur, quia pro diversitate solemnitatum oportuit aliquam variationem fieri, et illa est satis apte et prudenter instituta. Et credibile est in ternario numero habitum fuisse respectum ad Trinitatis mysterium, ex Cypriano, serm. 6, vel ad tres primas vigilias noctis, ut dicemus; duodenarium autem numerum observatum esse, vel propter ejus universalitatem, ut illo significetur omnibus modis laudandum esse Deum, vel propter duodecim horas noctis, ut per tale officium totius noctis tempori satisfieri videatur, eo quod homines propter debilitatem non possint totam noctem in divinis laudibus consumere. Lege Isidor., lib. 1 de Divino offic., c. 19; Hugon, libr. 2, cap. 9; Amalar., Alcuin., et alios.

3. Qui crediderint pro diversitate nocturnorun diversas quoque noctis cigilias deputari.— Dubium tamen est an hae partes nocturni officii in suo initio ita fuerint distinctaeut tempore ctiam disjungerentur : multi enim affirmant, quando tresdicebantur nocturni, primum fuisse solitum dici in prima noctis vigilia, secundum in secunda, tertium in tertia, Laudes vero in quarta jam prope auroram. In feriis vero quando unus nocturnus tantum dicitur, non habebat locum haec partitio, unde certum est totum continue fuisse dictum in principio tertiae vigiliae, id est, media hora noctis ; Laudes vero eodem modo disjunctae dici poterant. Potestque haec sententia sumi ex his auctoribus, qui aiunt tres nocturnos correspondere tribus primis vigiliis noctis, et Laudes quartae; non enim putandum est continue per totas vigilias nocturnos durasse, nam id humana conditio non tulisset; ergo oportet dicere, discrete fuisse dictos singulos in aliqua parte uniuscujusque vigiliae. Afferunt autem illam rationem vigiliarum Isidor., lib. 1 de Divin. offic., c. 10; Hugo de Sanct. Victor., lib. 9 de eisdem offic., c. 9; Amalar., lib. de Ordin. Antiphonar. ; D. Thom., lect. 6, in 1 Corin. 14; Wald., de Sacram., c. 24 et 28.

4. Probatur ex Hierongmo et Ambrosio. — Probatur ea,Sacra Scriptura.—Potestque haec sententia ex Hierenymo colligi, Epist. 22 ad Eustochium, ibi: Bis et ter nocte surgendum est ; nam videtur hoc dicere propter diversa tempora nocturnorum; unde quando unus tantum dicebatur, bis surgendum erat, semel in media nocte ad Matutinum, et iterum in quarta vigilia ad Laudes ; quando autem erant tres nocturni dicendi, oportebat tertio surgere ante mediam noctem, nam prius nocturnus ante cubitum dici poterat; favet etiam Ambros., lib. 7 in Lucam, c. 11, ubi ait: JNon solum media nocte Dominus, sed omuibus prope singulis docet vigilandum esse momentis; et infra circa illud: Quis vestrum habet amicum, etc. Praeterea additur conjectura ex libr. 2 Esdrae, c.9, ubi dicitur populus Israel adorasse Deum quater in die, et quater in nocte, ut referunt et accommodant Doctores statim citandi ex Beda ibi et Amalar., libr. de Ecclesiast. offic., cap. 7. Denique ex ipso numero nocturnorum videtur verisimile, fuisse dici solitos temporibus diversis, et cum aliqua temporis interpositione. Quod tenent Guilielm. Durand., lib. 5 Rational. Divin. offic., c.3; Marcell. Francol., lib. de Hor. Canon., cap.1, n. 14; Navarr., dicto Enchirid., de Orat., c.3, n. 28; Durand., lib. 3 de Ritib., cap. 5; Sot., lib. 10, q. 5, de Justit., art. 1, c. 5, et alii antiquiores, quos ipsi referunt.

5. Propositam sententiam improbat Acor, illiusque fundamenta dissolvit. — Nihilominus hanc sententiam in dubium revocat Azor, lib. 10 suarum Instit., c. 9, dicitque imprimis non affirmari ab antiquis Doctoribus et Patribus, quos moderniores referunt. Nam verba Hieronymi non multum cogunt, quia post illa verba: Bis, aut ter nocte surgendum est, addit, revolvenda que de Scripluris memoriter retinentur, utique ad meditandum in illis: ad hoc ergo significat esse surgendum bis aut ter: loquitur ergo ibi de meditatione privata, non de oratione publica horarum canonicarum. Ambrosius etiam solum generaliter ibi suadet frequentiam orationis, et proponit necessitatem semper vigilandi, quia Dominus in vespertina ( id est, prima ), et in secunda, et in tertia vigilia venire solet. De consuetudine autem vel modo dicendi nocturnos, nihil ibi tradit. Et eodem modo loquitur de his vigiliis, tractans eadem verba Christi, Lucae 11, Isidor., d. libr. 1 de Divin. offic., cap. 21; in c. vero 19 non satis aperte loquitur, significat enim tres nocturnos institutos essc, ut loco trium vigiliarum Deo consecrentur, non tamen dicit in tribus vigiliis separatim et discrete dici solitos. Sicut paulo antea dicebamus, duodecim psalmos in uno nocturno dici pro duo- decim horis noctis, non quia per singulas horas, sed quia pro singulis horis, id est, ad satisfaciendum pro illis, tot psalmi dicantur. Ita ergo dici possunt tres nocturni pro tribus vigiliis noctis, etiamsi divisim in illis non dicantur. Et hunc sensum evidentius expressit Hugo de Sancto Victore, d. capite 9; ita enim ait tres nocturnos dici pro tribus vigiliis noctis, sicut in singulis nocturnis tres psalmi dicuntur pro singulis horis noctis: Unde ( inquit) et triuwmn nocturnorum singulus tres habet psalmos, quibus nos totidem horis noctis Dei servitio presentamus. Et infra dicit, per tres nocturnos etiam repraesentari tempus ante legem, in lege, et post legem, quod verum est, etiamsi continue dicantur. Et in fine capitis, sentit illud totum fuisse unum officium integrum, distinctum a Laudibus, quod propria oratione concludebatur, unde potius sentit continue dictum fuisse. Amalar. etiam magis mystice quam historice loquitur, et libro 4 de Divin. offic., c. 9, potius significat, totum matutinum officium solitum fuisse inchoari post mediam noctem; ex quo (ut statim dicam) magnum argumentum sumitur, fuisse potius consuetudinem dicendi omnes psalmos seu nocturnos sine intermissione. Et in cap. 7, totum Matutinum ponit tanquam unum nocturnum officium, et longe aliter accommodat locum Esdrae, de quo statim dicetur, quia sine fundamento adducitur.

6. Probatur primo, Matutinum constans tribus nocturnis dici ab Ecclesia per modum unius officiiü.— Probatur secundo. —Ex his ergo potest haec sententia suaderi primo, quia totum Matutinum, ut condistinctum a Laudibus, et constans ex tribus nocturnis, dicebatur per modum unius officii, et sua oratione concludebatur; ergo verisimilius est semper fuisse dictum continue, et non per partes. Secundo, quia in feriali officio, in quo unus tantum nocturnus oblongior dicitur, non est dubium quin continuo tempore diceretur in una vigilia noctis, secunda vel tertia ; ergo idem credendum est de officio trium nocturnorum, quod loco illius dicitur in diebus festis, quia solum videtur esse differentia in numero psalmorum, lectionum et responsoriorum, propter majorem solemnitatem, non vero in horarum aut temporum diversitate. Tertio, offticium illud inchoatur in media nocte, ut colligitur ex Hieron., Ambr., et aliis Patribus adductis ; et ex cap. 1 de Celebr. Missar., ubi post numeratas alias horas a Laudibus usque ad Completorium, subditur : Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte sur gebam ad confitendum tibi, etc. Sentit ergo vigilias illas solitas esse inchoari post mediam noctem, et per modum unius officii solitas esse dici. Nam profecto post mediam noctem aliter dici non poterant, cum duae vigiliae noctis jam essent transactae. Et hoc aperte supponit S. Benedictus, in sua Regul., c. 9, nam Matutinum praecipit inchoari tempore hyemis hora octava noctis; in aestate vero tempore commodo, ita ut paulo ante auroram possit finrri, et aperte supponit totum continue esse dicendum, usque ad Laudes exclusive. Et capit. 11, licet praecipiat in diebus Dominicis paulo maturius inchoari, nocturnos vero continenter esse dicendos significat.

7. Quarto, quia alias fuisset onus intolerabile, toties somnum interrumpere, et ipsum officium non posset cum debita devotione et attentione celebrari. Tacite vero respondet Sot. supra, quod in primitiva Ecclesia clerus in tres partes dividebatur, ita ut unaquaeque unum nocturnum per singulas vigilias diceret, et in caeteris quiesceret, ut in quarta omnes ad Laudes convenirent. Sed hoc ab ipso nullo testimonio asseritur, ideoque merito a Durand., Marcello et aliis non probatur, quia singuli de clero integrum officium recitare obligantur, et hic fuit semper mos Ecclesiae; ergo non est verisimile fuisse distributos nocturnós per distinctas personas, seu partes cleri. Adde diffcile fieri potuisse, ut in principio Ecclesiae tanta esset multitudo cleri in singulis Ecclesus, vel populis, ut posset eo modo in tres partes dividi ad singulos nocturnos recitandos. Unde alii potius respondent, tantum fuisse tunc fervorem ministrorum Ecclesiae, ut pondus illud sine fastidio sustinerent. Imo Waldens. addit, quod antiqua Ecclesia totas noctes in laudibus expendebat, dividendo noctem in quatuor distinctas vigilias cum intercisis spatiis trium horarum, significans non tantum omnes ministros Ecclesiae, qui ex officio ad illud opus tenentur, sed etiam populum solitum fuisse ad omnes nocturnos convenire. Et Amalar., in lib. de Ord. in Antiphon., c. 4: In militia (inquit) seculari vicissim dormiunt mlites, et vicissim vigilant; in militia vero Christianorum dictum est in HFoeangelio Marci Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Ipse vero statim subdit, has vigilias siguificari per tres nocturnos, et per eos admoneri christianum populum, ut semper vigilet, et sit paratus, ut si venerit Dominus, et pulsaverit, confestim aperiat ei. Quod non oportet materialiter de corporali somno, et vigilia illi opposita, sed de spirituali intelligi.

8. Secunda assertio , quae astruit aliquando Lres nocturnos tribus distinctis cigiliis dici solitos. — Mihi sane non satis exploratum est, qualis fuerit antiquior et frequentior Ecclesiae consuetudo. Tamen non est cur negemus aliquando vel alicubi ita factum esse, ut tres nocturni in tribus vigiliis noctis, interjectis etiam aliquibus horis, dicerentur. Id enim affirmat D. Thomas, nec patitur supra dictam expositionem, nam expresse dicit: Antiqguitus dicebantur nocturna divisim secundum tres vigilias noctis. Ubi dicendo divisim, declarat non tantum significatione, sed re ipsa et executione fuisse divisa, praesertim quia subjungit : lVunc autem dicuntur simul, utique tempore continuo, nam significatione vel compensatione (ut sic dicam) etiam nunc dicuntur pro tribus vigiliis noctis. Waldens. etiam clarissime loquitur, et citat quemdam Valerianum, lib. 1 de Offic., c. de Matutin., dicentem: T'nc et vigilias tribus horis dispertimus nocturnis, ut non solwn verbo, sed et facto tres vigilias predicemus. Neque conjecturae in contrarium adducta probant hanc consuetudinem fuisse impossibilem aut inconcruam, quia illa partitio licet non semper fieret in feriali officio, fieri poterat in diebus festis ad majorem quamdam solemnitatem et devotionem, et sic tolerabilius esse poterat vigiliarum pondus. Et ita ordinarie surgebatur media nocte ad confitendum Domino, in festis autem non tantum media nocte, sed etiam in prioribus vigiliis. Quid autem censendum tunc esset de unitate officii, dicam seq. cap. Quantum vero temporis illa consuetudo duraverit, et quibus in locis fuerit, et praesertim an Romana Ecclesia eam aliquando amplexa fuerit, non constat. Quoad hoc vero ultimum, probabile satis est in Romana Ecclesia non fuisse hanc consuetudinem, ut ex sequenti puncto constabit.

9. Tertia assertio : Laudes, secundum antiquaan institutionem , non solum distinctis temporibus a nocturnis, sed etiam ut distincta officia dicebantur. — Simile dubium tractari potest de Laudibus, an separatim et tempore discreto a nocturnis olim dicerentur. In quo certius est, antiquum morem fuisse, ut nocturni separatim dicerentur nocte intempesta, postea vero in galli cantu prope auroram dicerentur Laudes, tempore distincto ac separato. Hoc tanquam certius affirmant, qui noc- turnos etiam dividunt. Nam Hugo Victor., lib. 2 de Offic. Ecclesiast., c. 1 et 9, in fine, agens de Officio nocturnorum, sic inquit: Hoc officium secundum usum monachorum oratione, sicut cetera, terminatur, in quo primariam servare videntur institutionem ; nostra autem consuetudo, lnumanee necessitati parcens, et labori, officio pradicto laudes matutinas continuat, et oratione una duo claudit officia. Ecce, secundum primariam institutionem, non tantum distinctis temporibus, sed etiam tanquam duo ofhcia haec dicta fuisse. Idem habet in Speculo Ecclesiae, c. 3; Rodulph., in lib. de Canon. obser., propos. 14; Amal., lib. de Ordine Antiphonarii, c. 7, et lib. 4 de eisdem officiis, c. 7, volens distinguere quatuor officia nocturna, iuter ea numerat Fesperam et Com pletorium, et alia duo esse dicit nocturnum et Laudes, quas ibi vocat Matutinum, et sub eodem nomine de eisdem agit in c. 10, cujus sententiam non probamus quoad illam quaternariam partitionem, quae in loco Esdrae (quem ipse ita accommodat) non habet fundamentum, ut infra cap. 6 ostendam; et licet aliquod haberet, non oporteret Vesperas nocti tribuere, sed potius tres nocturni cum Laudibus possent illum quaternarium numerum explere.

10. Quod vero ad praesens punctum spectat, satis indicat Beda, et clarius tradit Amalar., Laudes separatim a nocturno vel nocturnis dictas fuisse in primaeva institutione; aperte colligitur cx Regula Benedicti, c. 2, Laudes dicendas esse prope auroram separatim a nocturnis, quos ibi matutinum appellat. Denique idem habetur ex c. 16 ejusdem regulae, quod refertur in c. 1 deCelebrat. Missar., ubi prius septem horae diei numerantur, et inter eas ponitur Matutinum, et postea additur nocturnum officium, unde necesse est per Matutinum Laudes intelligere, quod tanto tempore a nocturnis discernebatur, ut quasi diurnum respectu alterius censeretur. Erat ergo antiqua consuetudo dicendi Laudes prope auroram, tempore disjuncto a nocturno vel nocturnis. Ratio autem hujus institutionis esse potuit humana quidem, ut facilius posset labor vigiliarum sustineri, et aliqua requles daretur inter nocturnos et laudes; moralis vero, ut in fine vigiliarum noctis laudes canautur Deo, et pro beneficiis susceytis gratiae agantur ; spiritualis esse potest, quia illa hora resurrexit Dominus. Unde per nocturnos, vel nativitatem Christi, quae media nocte contigit, vel ea quae in nocte passionis Christus pro nobis passus est, vel quietem ejus in sepulchro commemoramus ; per Laudes vero pro illius resurrectione gratias agimus, ut significat Cyprian., lib. de Orat. Domini, ad finem. Quod enim Christus circa auroram resurrexerit, in 2 tom. tertiae partis ostensum est. Et hinc Laudes inter diurnas horas multi computant, quia in aurora dicebantur, ut sumitur ex Hug. de S. Victor., lib. 2 de Divin. offic., c. 1, et Cassian , lib. 3 de Instit., c. 3. Jam vero usus obtinuit, ut Laudes continue dicantur, finitis nocturnis ; quod etiam non esse novum, sed antiquum constat ex his, quae ex Hug. Victor. retuli; imo in Ecclesia Romana semper creditur haec consuetudo observata, ut Laudes proxime post Matutinum continue dicantur, ut refert Amal., lib. de Ordin. AnUupbon., in Prologo, et c. 4, in fine. Atque ex his satis declarata et probata relinquitur assertio posita.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4