Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De partitione officii diurni.

CAPUT V. DE PARTITIONE OFFICII DIURNI.

1. Unica assertio : diurnum officium convenientissime in varias purtes ab Ecclesia est distributum. — Probatur es juribus. — Statuendum imprimis est, diurnum ofticium convenientissime ab Ecclesia in varias partes seu horas distributum esse. Haec assertio ex dictis fere satis probata est : majorem tamen aliquam declarationem et confirmationem breviter adhibebimus. Habetur ergo assertio in multis juribus; nam in c. 1 de Celeb. Missar., numerantur septem partes hujus diurni officii : Propheta (inquit) dicente : Septies in die laudem diai tibi, hàc septenarius numerus a nobis impletur, Matutini, Prime, Tertie, Sexte, None, Vesperee et Completorü tempore ; et infra: Iam de nocturnis vigilis idem ipse Propheta ait ; Media nocte surgebam, eic. Ergo priora verba David videntur ibi exponi, non de die naturali, sed de artificiali latius sumpto, ut comprehendit crepuscula, seu auroram; et per Matutinum, Laudes intelligi, quae inter horas diurnas computantur. Eademque partitio eisdem fere verbis habetur in c. Presbgter, d. 91, et est desumpta ex Regula Sancti Benedicti, c. 16. In horum autem textuum expositione multum laborant canonistee, sed illorum sententiam attingemus c. sequenti ; nunc praedictum sensum, ut facilem et planum supponamus : omitto autem Matutinum seu Laudes, de quibus jam disimus in praecedenti capite, quia secundum praesentem usum, et communiorem modum loquendi, sub nocturno officio comprehenduntur, et illud, ut constans ex nocturnis et Laudibus, proprie Matutinum dicitur, ut constat ex usu Breviarii, et ex c. Dolentes, de Celebrat. Missar., et Clem. 1, eodem; omissis ergo Laudibus, sex reliquae partes ad diurnum ofticium pertinent, quicquid aliqui canonistae dicant, Vesperam et Completorium, vel etiam Primam sub nocturno officio computantes, sine ullo tundamento, ut supra attigi, et ex sequentibus apertius constabit.

2. Sex sunt diurni officii partes, et ea illis Tertia, Sexta et Nona celebriores sunt apud Patres et Scripturam. —Ex ilis ergo sex partibus tres videntur esse celebriores et notiores apud antiquos Patres, scilicet, Tertia, Sexta et Nona. Nam imprimis hae horae sub his nominibus pecuhariter notatae sunt in Scriptura tanquam horae orationis, ut supra notavimus, ex Actor. 3 et 10, et Marci 15, et Daniel 6. Deinde ubicumque antiqui Patres diurnas horas indicant, bas imprimis nominant, ut videret licet in Clemente, Basil., Hierony., Benedicto, Isidoro, et aliis. Tertio, hae horae sunt a Deo quasi sanctificatae et consecratae peculiaribus mysteriis ; nam hora tertia Christus ad crucem damnatus est, et ideo in ea specialiter precandum est, ut dixit Clemens, lib. 8 Const., c. 34, et eadem hora Spiritus sanctus descendit, et ideo ait Ruper. lib. 10 de Divin. offic., c. 18, illustriorem esse caeteris; sexta hora Christus Dominus crucifixus est, et ideo peculiari oratione consecrari debuit, ut Athan., lib. de Virginit., et Cyprian., lib. de Orat. Domini, notarunt. Denique, uti idem Patres et multi alii scriptum reliquerunt, hora etiam nona peculiari oratione consecrata fuit, quia per totam illam Dominus in cruce pependit, et illa expleta expiravit.

3. De hora vesperavum ejusque mystica institutione. — Praeter has, vespertina hora est etiam satis nominata pro munere orandi, et in Scriptura, et in Patrum antiquitate. Nam huc spectat illud Davidis, Fsal. 54: Vespere, et mane, et meridie narrabo, et aununciabo, et exaudiet vocem meam ; et Psal. 140: Elecatio manuwm mearum sacrificium vespertinum. Ubi Chrysostomus notat, ob hunc versiculum psalmum illum solitum fuisse dici semper in officio vespertino ; cujus meminit etiam ipse Chrys., Hom. 59 ad Populum, et aliis locis; item Hier., Epist. 27, et aliis locis supra citatis ; Isidor., item, et alii, ac denique Concilium Laodic., c. 28, ante 1200 annos, pre- ces in vespera, sicut in nona recitari praecipit. Habet autem haec hora fere easdem rationes mysticas suae institutionis, quas habent reliqua : nobis illa sufficit, quod illa hora Christus Dominus de cruce depositus creditur : addunt alii etiam per illam orationem in memoriam revocari mysteria coenae Domini, quae in illa hora inchoata est. Proprie autem et moraliter loquendo, hae quatuor horae divina videntur institutae ad consecrandum totum diem publicis Dei laudibus, et orationibus. Ut, sicut matutinum officium in tres nocturnos et laudes distributum pro tota nocte, seu pro quatuor vigiliis noctis institutum est, ita quatuor istae horae divinae pro quatuor stationibus, seu principalibus partibus diei artificialis consecratae censeantur.

4. De Prima et Completorio. —De Prima vero et Completorio, earumque antiquitate, non est tam certa notitia. Et ratio ambiguitatis fuisse videtur, quia, licet in Scriptura et Patribus frequens habeatur mentio orationis faciendae ad auroram, seu mane, vel circa ortum solis, et similiter de oratione facienda ad solis occasum, nihilominus quia Laudes ad auroram etiam dicuntur, et similiter Vesperae, juxta nomen suum, occidente sole dicuntur, ideo difficile est discernere in antiquis Patribus an loquantur de Prima et Completorio, ut de horis a Laudibus et Vesperis distinctis, necne : nam possunt facile eisdem vocibus significari. Sicut patet ex verbis David., Psal. 94 : Vespere, et mane, et meridie narrabo, et annunciabo, etc., ubi unica voce declarat vespertinam et matutinam orationem, quae per Laudes et Vesperas sufticienter posset expleri. Et ita ponens David extremas partes diei cum medio, totum diem comprehendit, juxta iilud Psal. 33 : Benedicam Domnn in omni tempore; quod per singulas orationes illorum temporum sufficienter expletur; et ita potest intelligi illud Psal. 129: A4 custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino ; et illud Psal. 33: In matutinis meditabor in te. Hinc Rodulph., de Canon. observ., propos. 14, dixit, has horas non fuisse a principio distinctas, sed postea fuisse additas. Marcell. etiam, lib. de Hor. Canon., c. 14, credit Patres antiquiores Cassiano, loquentes de oratione matutina, vel summo mane facienda, non loqui de hora distincta a Laudibus, propter locum Cassiani statim referendum. At vero Durand. , lib. 3 de Ritib., c. 7, existimat non minus antiquam esse Primae institutionem, et a temporibus Apostolorum, quam Tertiae atque aliarum.

5. Cassiani sententia, Primam in suo monasterio habuisse originem, atque adeo a Laudibus distingui.—Videamus ergo imprimis quid Cassianus referat, et postea videbimus quomodo cum alis antiquioribus Patribus convenire possit. Cassianus igitur, lib. 3 de Institut. renun., c. 4, in principio, sic inquit: Sciendum tamen hanc matutinam, que nunc observatur, occiduis maamne regionibus , canonicam functionem nostro tempore , nostroque monasterio primitus institutam. Loquitur autem (ut statim declarat) de quodam monasterio Bethleemitico, in quo ipse religiosum statum susceperat ; per matutinam autem orationem, Primam, a Laudibus distinctam, intelligit, ut omnes fatentur, et ex contextu constat. Nam in fine capitis tertii dixerat de matutina, ip qua dicitur Psalmus Deus, Deus mews, ad te de luce vigilo, qui in Laudibus dicitur; in quarto autem capite refert, fuisse consuctudinem consummandi illam matntinam paulo post nocturnos, et cessandi ab horis usque ad tertiam, unde fiebat ut clerici vel monachi toto illo tempore somno torperent, et ideo decretum esse ut ad ortum solis alia matutina hora dicerctur, quae non potest esse, nisi Prima. Unde etiam addit fuisse compositam ex tribus psalmis et orationibus instar tertia, et aliarum, et pcr illam fuisse completum quod David ait : Septies in die laudem dixi tibi, quasi antea numerus septem horarum completus non esset. Est ergo ciarum testimonium Cassiani, cui simpliciter tidem adhibet Isidor., lib. 2 de Divin offic., c. 23; et Isidori sententiam refert ac recipit Concilium Aquisgran. I, c. 129. De Cassiano enim dubitare non possumus, quin ex animo et formaliter, ut sic dicam, veritatem retulerit. Clarum etiam videtur non potuisse decipi in eo quod aftirmat, in suo monasterio Bethleemitico morem illum suo tempore fuisse introductum, quia de hoc potuit esse testis ocularis, et ut talis videtur id referre; idem videtur de eo quod statim subjungit, morem illum de Oriente in Occidentem fuisse propagatum ; nam potuit ipse in monasterio quod in Gallia iustruxit, morem illum inducere, et inde fortasse ad alia propagare. Et idem potuit in Oriente contingere : idem tamen refert in multis antiquissimis monasteriis Orientis non fuisse morem illum receptum, quia vetustiorem modum seu regulam observare volebant. Potuit autem decipi Cassianus, existimans morem illum ante institutionem illius monasterii nullibi observatum fuisse. Et hoc oportet examinare, et conjicere ex verbis antiquorum Patrum, et aliis conjecturis.

6. Antiquitas et distinctio Prima auctoritate firmnatur Graecorum Patrum. — Primo ergo de Ecclesia Graeca, seu moribus Orientis, ex Patribus Graecis sumenda sunt testimonia. Ex quibus Athan., lib. de Virginit., sic ait : Oriens sol videat librum in manibus, et postea subjungit , ut tertia, secta et nona oretur. Videtur ergo in illis verbis loqui de libro Psalterii ad dicendam Primam. Hoc vero non cogit, nam in proxime praecedentibus verbis dixerat : Med tare in Sacris Scripturis, habes Psalterium , psalmos disce , et subjungit: Oriens sol cideat librum in manbus, utique ad discendum psalmos, vel meditandum, non ad Primam recitandum. Magis videntur urgere verba quae in fine habet : Matutino tempore psalmum dicito - Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, ubi aperte de Laudibus; et tamen subjungit : Ubi diluculum fuerit, recitabis hunc psalmum : Benedicite omuia opera Domini Domino, etc., ubi aliam orationem in ortu diei faciendam ponit distinctam a Laudibus, quae non potest esse nisi Prima. Nec refert quod psalmus ille nunc etiam dicatur in Laudibus, nam potuit esse tunc alia institutio : quod vero illa oratio et hora recitandi fuerit distincta, clare videtur ex contextu constare. Fateor tamen ibi non loqui de publica institutione, vel oratione, sed dare consilia etiam private servanda; magna vero inde conjectura fit, fuisse tunc illam consuetudinem in publica oratione. Hoc idem confirmat Basil., in d. c. 37, Regul. fusior., ubi loquens de precibus, quae in conventibus certis temporibus praescriptae erant, et solemniter atque quotidie observabantur, primo loco ponit matutinun, per quod primam horam, quae post totam noctem finitam dicitur, plaue videtur intelligere, tum ex ratione quam subdit : Ut primi animi ac mentis nostre motus consecreutur Deo, neque ullius rei cure ante aditum ad nos demus, quam nos in cogitatione de Deo oblectaverimus, sicut scriptum est - Memor fui Dei, et delectatus sum. Neque corpus prius ad functionem muneris alicujus moceamus , quam illud fecerimus, quod dictum est : Orabo ad te, Domine , mane exaudies vocem meam, mane astabo tibi. Haec enim omnia propriissime de prima hora diei dicuntur, de Laudibus vero non ita, tum quia post laudes non inchoabant statim actiones diei, sed redibant ad quietem et somnum; tum etiam quia pos- tea numerat caeteras diei horas, usque ad Completorium, ut infra videbimus; et postea traciat de tempore dimidiae noctis, ad orationem necessario; et tandem subjungit: Post antevertendum diluculum est et ad orationem surgendwm, ubi de Laudibus clareloquitur, quae ante ortum diei dicebantur. Ergo matutinum illud, quod primo loco posuit, erat hora distincta a Laudibus, quam nunc Primam appellamus; ergo jam tempore Basilii erat illa institutio in conventibus Basilii, sive ab ipso inventa fuerit, ut indicat, sive ex antiquitate usurpata.

7. Probatur idem ex Latinis Patribus. — Venio ad Patres Latinos, ex quibus referri solet Hieronymus, Epist. 7 ad Laetam, dicens: A ssuescat eaemplo ad orationem nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, seata et hora nona, ubi Victor., Mane, Primam interpretatur, et est verisimile; non tamen dissentit a narratione Cassiani. Nam Hieronymus vix per quindecim annos Cassianum antecessit; ille enim anno Domini 420, hic vero anpo A35, obiisse leguntur; et uterque in Bethleem religiosam vitam egit, Cassianus juvenis, ut ipse testatur ; Hieronymus autem senior; ergo potuit optime Hieronymus de prima hora loqui, etiamsi in illo Bethleemitico monasterio fuisset primitus instituta. Additur praeterea Ambros., lib. 5 Hexame., c. 14, et serm. 43, dicens : Quis sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere, et adoriri? Ita referunt hunc locum citati auctores; tamen in Ambrosio non invenio particulam illam, et adoriri , que ad rem praessentem faciebat. Et licet illam admittamus (quia videtur ab illo subintellecta in exemplo quo utitur), adhuc posset responderi, per orationem, quae in Laudibus fit, illi satisfieri. Praeterquam quod ibi non agit de horis canonicis, sed in universum de quacumque oratione in principio et fine diei facienda. Maxime movere potest locus Clem. T, in libr. Constit., c. 34, in quo Marcellus supra vult etiam Primam cum Laudibus confundere, sed vim facit textui; sic enim habet : Precationes facite mane, tertia, sexta, et nona, et cespere, atque ad galli cantum ; ubi per mane Primam intelligo, non Laudes; primo, quoniam in oratione subjuncta ita explicatur : Mane gratias agentes, quod illuminaverit nos Deus, nocte sublatu, et reddito d:e. Quae ratio proprissime ad Primam accommodatur, ad Laudes non item, quia et ante pertfectam diem ordinarie absolvebantur, et post illas ad quie- tem et somnum redibatur, usque ad ortum fere solis. Secundo, quia per orationem ad galli cantum Laudes intelligere videtur : nam pro ratione subdit, guod ea hora manciet adventum diei ad fucienda opera lucis ; quod proprie dicitur de illa postrema parte noctis, quae diei est vicina, in qua Laudes dici consueverunt, vel prope illam; unde etiam juxta communem partitionem noctis tertia vigilia solet gallicinium nuncupari, ut patet ex Isidoro, Etymolog., c. 31; et Hugo Vict., 2 de Offic. Ecclesia-t., c. 9; et ita possunt sub illa oratione etiam Matutinum, seu nocturnus aut nocturni comprehendi, quia usque ad illam horam durabant, et paulo post. Laudes dicebantur : atque ita optime intelligitur manc in primo loco positum esse orationem illam, quam nunc Primam appellamus.

8. Probabile est Primam ab Apostolis traaisse originem, atque adeo Cassiano antiquorem esse. — Est ergo mihi valde probabile, Primam esse antiquiorem quam fuerit institutio illa monasteri Bethleemitici a Cassiano commemorata. Et praesertim in Ecclesia Romana credo fuisse a temporibus Apostolorum observatam, tum propter auctoritatem Clementis ; tum etiam quia in Ecclesia Romana semper fuit mos dicendi Matutinum cum Laudibus continue et per modum unius horae, ut supra vidimus, et in sequenti capite iterum dicemus. Non est autem verisimile, caruisse unquam Ecclesiam Romanam vel propria oratione pro principio, seu ortu diei, vel integro numero septem horarum canonicarum mysteriis pleno, et in Scripturis commendato. Quamvis autem hoc non sit certum, ad hujus hora commendaticnem suffticit universalis consuetudo plus quam mille annorum. Unde sub nomine Prima illa hora commendatur in Regula Benedicti, c. 16, quae in jure canonizata est, in c. 1 de Celebr. Missar., et c. Presbyter, d 91; sub nomine etiam Augustini habetur in Regul. 2 Monachorum illi attributa; item in Regula Monachorum attributa Hieronymo, c. 33, et in Concilio Cabilon. IT, c. 59, ut Isidor. et alios recentiores omittam. Rationes item tam mysticae quam morales hujus hora canonicae satis multae taciae sunt referendo testimonia Sanctorum Patrum; estque res satis nota, institutionem fuisse sanctam, et utilissimam Ecclesiae, et ideo necesse non est in ea commendanda immorari. | Solum adverto Isidorum supra, pro ratione institutionis huius horae afferre, quod fuerit ad reprassentandam Christi Domini resurrec- tionem. Id vero intelligendum est de resurrectione, prout coepit Ecclesiae in Magdalena et discipulis manifestari, orto jam sole; nam resurrectio in se prius facta est, ut alibi tractavimus, unde per Laudes proprie commemoratur.

9. De institutione, et antiquitate Completorii. — Similis difficultas superest de hora Completorii, quia ejus proprium nomen non videtur admodum antiquum, et res ipsa sub aliis nominibus difficile discernitur ab hora Vesperarum. Unde inloco Clementis proxime citato nulla fit mentio Completorii, ut patet ex verbis allegatis ; neque in Cassiano, d. lb. 3, c. 3 et 4, ubi de his horis tractat; nihilominus resolutio eadem esse debet, nam etiam haec hora est valde antiqua, et in Ecclesia Romana credendum est nunquam defuisse, et per se spectata habet convenientissimam institutionem. Quam imprimis significavit Ambrosius, d. lib. 5 Hexam., c. 12, argumentum sumens ex avium cantu in noctis initio, et colligens non esse concludendum diem sine psalmorum cantu. Cyprianus etiam, lb. de Orat.. prius numerat illas orationis horas, et postea inquit : Eecedente item sole, ac discedente, necessario rursus orandum est, ubi in primo verbo Vesperas. in secundo Completorium videtur intelligere; nam postea ponit nocturnas preces. Ambrosius etiam, in lib. 3 de Virginibus, inter alia tempora orandi ponit boram incensi, pro Vesperis; et cum pergimus cubitum, pro Completorio. Pro qua hora cum aliis hymnos etiam composuit. Praeterea, istam horam indicavit Basil., dicta regula 37, ubi sic prius ait: Completo vero jam die gratiarum actio succedat, etc., ubi sine dubio de Vesperis agit, quae completo die, eo tamen durante, in ultima parte vel hora ejus dicebantur; subjungit vero statim : Z'um autem primis se jam noctis intendentibus tenebris, sequatur petitio, ut quies, quam sunus capturi, inoffensa, cti ab omnià perturbatione ac vitio libera sit, qua hora etiam necessario recitari nonagesunus psalmus debet ; quem nunc etiam iu Completorio dicimus ; indicat ergo hanc horam, licet subobscure : nam alio in loco illam praetermittit, serm. 4 de Instit. monachorum; et ibidem aliqua tribuit vespertinis horis, quae nunc in Completorio dicuntur, ut confessionem peccatorum, et petitionem veniae pro commissis culpis, allegando Psal. 4; potuit ergo in hoc esse varietas. Simile argumentum potest sumi ex Cassiano : nam dicit per adjectionem Primae fuisse completum numerum septem horarum, quod non ita esset, si deesset Completorium. Sed hoc argumentum non omnino cogit, quia fortasse nocturnos et Laudes pro duabus horis computabat, juxta ea quae dicemus cap. sequent.

10. Sed quicquid sit de particulari usu hujus vel illius provinciae aut Ecclesiae, loquendo absolute de usu Ecclesiae, non dubito quin fuerit antiquior Cassiano et Basilio, quia non videtur verisimile, id, quod Basilius ordinavit, fuisse novum inventum ejus, sed traditionem fuisse secutum. De Ecclesia autem Romana sumo idem argumentum, quia non constat de initio, et Benedictus in sua Regula expressam mentionem facit Completorii. Et Isidorus, c. 21, de eadem hora loquitur, ut de re jam constante et antiqua. Ratio moralis est optima, ut per orationem praeparemur ad noctem sancte et honeste transigendam. Et ideo ha duae horae, Prima et Vesperae, sibi cum proportione respondent ; aliae enim sunt propriisime diurnae vel nocturnae orationes, quae tempus diei et noctis inter se dividunt. et Deo consecrant; ha vero sunt quasi pro terminis vel initiis diei ac noctis. Et ideo sicut per Primam consecrantur Deo actiones diei, ita per Completorium actiones noctis. Et sicut in Prima postulatur venia pro delictis in nocte commissis, ita in Completorio pro perpetratis in die; et ideo in utraque hora confessio dicitur, et in utraque innocentia pro sequenti die vel nocte proponitur, et gratia ad illam obtinendam postulatur. Vide Rodulph., libr. de Canonum observat., proposit. 14.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5