Caput 6
Caput 6
Qui numerus horarum canonicarum ex dictis partitionibus resultet, et quam antiqua haec institutio sit.
CAPUT VI. QUI NUMERUS HORARUM CANONICARUM EX DICTIS PARTITIONIBUS RESULTET, ET QUAM ANTIQUA HAEC INSTITUTIO SIT.
1. Prima assertio : horae canonice non sunt pauciores quam septem. — Duo sunt in priori puncto certa. Primum est, horas canonicas non esse pauciores quam septem, ut patebit facile ex earum numeratione : nam Tertiam, Sextam, Nonam et Vesperas inter se distinctas esse, notissimum est ex dictis ; similiter Matutinum, ut constat ex nocturnis et Laudibus, esse horam distinctam ab his manifeste patet ex tempore, et modo quo dicitur; denique Primam distingui a Laudibus, et Completorium a Vesperis, in praecedenti capite ostensum est ; quod autem distinguantur a caeteris horis, est per se manifestum ; ergo ad minimum numerantur septem horae canonicae. Idque magis ex dicendis constabit explicando unde sumenda sit propria unitas et distinctio hora canonicae.
9. Secunda assertio - horae canonicae non sunt plures quam octo. — Probatur auctoritate. — Secundo, certum est horas canonicas non esse plures quam octo. In hoc conveniunt omnes autores statim referendi. Et probatur, quia ultra horas numeratas non sunt alia: illa autem non possunt excedere numerum octonarium ; ergo. Major constat ex omnibus Patribus et Doctoribus de hac materia scribentibus, et ex usu Ecclesia, et ex Breviario Romano. Non possumus enim nos libere fingere horas canonicas, praeter eas quae traditae sunt : nobis autem tantum illae numeratae traditae sunt. Licet enim in Breviario alia officia, vel preces, aut psalmodiae contineantur, tamen non sunt horae canonicae, sed interdum sunt aliquid quasi annexum praedictis horis, earumque numerum non augent. Hujusmodi sunt officium Beatissimae Virginis, officium mortuorum, psalmi graduales, psalmi poenitentiales cum litanis, et si quidpiam aliud hujusmodi invenitur. Haec namque officia per se non spectant ad horas canonicas, unde infra ostendemus posse horas canonicas dici integre sine his omnibus ; et hora canonica aniquiores sunt his officiis ; nam hora canonicae antiquissimae sunt, ut vidimus, et paulo infra distinctius declarabimus: officium autem Virginis creditur institutum ab Urbano II. in Concilio Claramontano, ante quingentos et paucos annos, ut referunt Anton., 2 p. Histor., tit. 16, c. 1, 823; hRodulphus, in libr. de Can. observat., c. 24; et Guillelm. Durand., in Rationali, libr. 6,c.2; et easdem habet horas quas officium canonicum ; et ideo non multiplicant illas, sed eisdem annectuntur, et cum eis dicuntur, ubi ex obligatione recitantur, ut infra videbimus. Idem est de officio defunctorum, quod Vesperas habet, et Matutinum, de quibus eadem est ratio. Est autem hoc officium satis antiquum, et Eecclesiae traditione et institutione satis probatum : vide Rodulphum loco proxime citato; et de psalmis poenitentialibus cum gradualibus in proposit. 21; constat enim esse laudabiles preces, et ab Ecclesia approbatas, et interdum ex obligatione dicendas, ut infra videbimus, non tamen esse horas canonicas, sed cum illis conjungi ad augmentum solemnitatis, vel devotionis, seu orationis. Minor vero, seu altera propositio, videlicet, quod dictae horae non possint excedere octonarium numerum, constat, quia tantum possunt Matutinum et Laudes in duas horas distingui, qua cum aliis numerum octonarium ad summum eflicient. Hic vero occurrebat objectio, cur tres nocturni, quando separatim dicebantur, non possint tres hora canonicae judicari, quo posito crescet numerus horarum usque ad denarium ; hujus vero dubi resolutio ex sequentibus constabit.
3. Prima opinio asserens Matutinum esse horam integram, et a Laudibus distinctam atque adeo octo esse horas. — Probatio eluditur primo. — Refutatur secundo. — lItaque tota dubitatio est, an horae canonicae sint septem tantum vel octo: et tota ratio dubitandi est, an Matutinum, id est, nocturnus, seu nocturni (ita enim illa voce in hoc dubio utimur, est enim ambigua, ut ex dictis constare potest, cet paulo post dicemus ) sint hora distincta a Laudibus, et utraque sit per se integra hora ; nam quod utraque sit distincta a caeteris, clarum est. Prima ergo opinio afftirmat has esse horas integras, et inter se distinctas, et consequenter horas canonicas octo esse, secundum primaevam et antiquam institutionem. Ita tenet Archidiac., in c. Presbylor, 91 d., et ibhi Turrecrem., quast. 1. et Navarr., in Enchir. de orat., cap. 3, n. 97: nec dissentit Anton., 3 p., tit. 13, cap. 4, in principio, licet in 2 p., tit. 9, c. 12, S t, sub distinctione, et obscure loquatur. Pro hac sententia inducunt Navarr. et alii locum Esdrae supra tactum, quod populus orabat quater in die, et quater in nocte; quod sumpserunt ex Beda statim citando. Verumtamen ex hoc loco nihil colligi potest. Primo, quia in Scriptura non habetur particula illa in nocte ; et ita inde non colligitur oratio aliqua nocturna, nedum quaternaria ; verba enim sunt: Et consurregerunt ad standum, et lege- 1 runt in volumine legis Domini Dei sui, et qua- i ter confilebantur Domino, et adorabant Dominum Deum suwm. In quibus verbis nulla fit mentio de quadripartita oratione vel lectionc in noctibus facta ; sed apertus sensus esse videtur , quod quater stabant in templo ad legendum ( utique per diem), et quater etiam confitebantur Domino, eisdem, scilicet, temporibus successive, seu respective, quia finita lectione statim adorabant et laudabant Dominum. Solum apud Bedam, lib. 3 Exposit. allegor. in Esdram, c. 98, invenio additam illam particulam in nocte, et loco verbi adorabant, verbum orabant - et ita ipse etiam utitur illa accom modatione, licet non explicet quae sint quatuor horae noctis; sed non cst hoc admittendum, cum in sacro textu non habeatur. Secundo, admissa illa lectione, difficile est accommodare illum numerum nocturnarum orationum ad horas canonicas : dicere enim quis poterit illum quaternarium numerum compleri per tres nocturnos et Laudes, et consequenter, si inde colligitur pluritas horarum, illas esse quatuor, et ita esse decem horas canonicas; vel si nocturni sunt una hora, sequitur vel primam et completorium esse nocturnas horas, vel ( ut alii volunt ) vesperam et completorium. Nihil autem horum cum probabilitate dicitur.
4. Probatur eadem sententic auctoritate.— Probatur ratione. — Majori cum verisimilitudine fundatur haec sententia in c. Presbyter, d. 91, et c. 1 de Celebr. Miss., adjunctis verbis Psal. 118: Septies in die laudem diai tbi ; aperte enim exponuntur ibi haec verba de die artificiali, et impleri dicuntur eadem verba in Ecclesia per septem horas diurnas, quae ibi numerantur a Matutino ( id est Laudibus) usque ad Completorium ; et postea subjungitur : JVam de nocturnis vcigiliis ab eodem propheta dictum ibidem est : Media nocte surgebamn ad confitendum tibi ; quasi dicat per nocturnos psalmos hoc posterius impleri. Ergo praeter septem diurnas horas ponitur oratio nocturna tanquam hora distincta, ac subinde numerantur octo horae. Et inde fortasse factum est, ut fere omnes antiqui et graves scriptores ecclesiasticorum officiorum septem numereut horas canonicas, et praeter eas addant vel nocturnale officium , ut loquitur Amalar., lib. 4, c. 2, et lib. de Ordin. Antiph., c. 7; vel nocturnas vigilias, ut Rabau., lib. 2 de Instit. clericor., cap. 3 et sequentbus; et Rupert. lib. 1 de Divin. offic.; et apertius Rodulph., de Canonum observatione, proposit. 14, octo horas vocat. Et eodem modo loquitur Hugo Victor., in Specul. Eccles., c. 3, et lib. de Eccles. offic., c. 1 et9. Ratione tandem confirmatur. quia nocturni et Laudes habent propria initia horarum, qualia esse solent in horis distinctis, et hymnos distinctos ; et Laudes habent suam propriam lectionem, seu capitulum, et alia omnia quae ad integritatem horae in quacumque alia requiruntur. Est etiam sufficiens divisio nocturnorum a Laudibus, maxime secundum antiquam consuetudinem, quando non solum tempore separabantur, sed etiam nocturni propria oratione concludebantur, sicut nunc etiam in nocte natalis Domini fieri videmus; ergo ect inter se habent sufficientem distinctionem, et unaquaeque habet per se quidquid ad rationem integrae horae necessarium est. Nec videtur referre quod jam nunc in consuetudinem abierit, ut Laudes immediate post nocturnos dicantur, nulla oratione, vel proprio fine seu termino Matutinum claudendo: id enim accidentarium est, semperque retineri potest antiqua institutio, quotiescumque voluerimus illa uti; semper ergo illae horae secundum se distinctae sunt, licet per accidentalem usum per modum unius dicantur.
5. Solutio argunentorum que contra hauc opinionem fieri possunt. — Responsio ad primum. — Respondetur ad secundum. — Et ex hac ratione solvuntur pracipua objectiones, qua contra hanc sententiam fieri solent: una est ex loco illo Psalmi: Septies in die, etc., et ex omnibus mysterns, et rationibus quae in septenario numero considerantur , de quibus statim dicetur, quae omnia evertuntur augendo numerum. Alia objectio est, quia si Laudes sunt hora distincta a nocturnis, eadem ratione nocturni etiam inter sc erunt horae distinctae , quia temporibus diversis ex sua institutione dicebantur, et ita erit denarius horarum numerus. Ad primum vero ex dictis respondetur, verba illa intelligi de die lucis, seu artificiali, et ita septenarium numerum ad orationem diurnam in tota sua amplitudine sumptam apphcandum esse, et in illa oratione habere locum omnia mysteria, quae in septenario numero considerantur, et ita ex hac parte nihil diminui, ex alia vero augeri seu addi posse mysteria, quae in octonario orationum totius diei naturalis facile considerari possunt. Nam etiam octonarius numerus perfectus est, et ut Ambr. alas notat: Pro octava multi inscribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis pariem dare. Et per octavum numerum aeeterna requies significari solet. Ad alteram vero objectionem negatur sequela, quia primus nocturnus non habet proprium finem unius horae, sed quasi suspensus manet ; secundus vero neque initium neque finem horae distinctae habet ; tertius autem initio proprio caret, et propriam clausulam ac terminum habere potest ; et ideo eamdem horam conficiunt, uno principio et uno termino clausam. Adde non satis esse certum, juxta primam institutionem nocturnos insti- tutos esse, ut separatim distinctis temporibus dicerentur. Eo vel maxime quod saepe nocturnum illud officium uno nocturno concluditur, qui continue dicitur ; quando ergo propter majorem solemnitatem tres dicantur, per modum unius horae dicuntur, etiamsi diversis temporibus dicantur ad augmentum solemnitatis. Nam sola temporis interruptio in his rebus moralibus non sufcit ad tollendam unitatem , quando alias eumdem quasi fluxum et successionem habent, licet discretam ; sic enim vocatur unus motus discretus Angeli; et fluvius diceretur unus, si ab eodem fonte, eadem via flueret, etiamsi non continue, sed certis quibusdam horis eodem tenore manaret, atque flueret. Secus vero est de Laudibus, quae proprium initium, compositionem et terminum habent.
6. Opposita sententia, quee canonicas boras septem esse statut, certa et communior est.— Probatur auctoritate.— Fundamentalis ratio. —Confirmatio ex Ecclesie more, et alüis congruentiis. — Nihilominus communior sententia est, tantum esse numerandas septem horas canonicas, quae adeo est vulgo et communi modo loquendi totius Ecclesiae recepta, ut priorem omnino audiendam non esse censuerit Sot., lib. 10 de Just., q. 5, art. 4, tenentque Glossa, et Doctores canonistae communiter in dicto c. Presbyter, d. 91, et c. 1 de Celebr. Missar.; et Clemen. 1, eodem. Summistae etiam, ver. Hora, Sylvest., Angel., Tabien., etc. Et favet Concilium Cabilonen. IT, sub Carolo Magno, c. 59, ubi septem horae numerantur tantum. Sex a Prima usque ad Completorium inclusive, et Matutinum, qua voce significatur ibi una hora constans ex nocturnis et Laudibus. Quae significatio est in jure magis usitata, ut constat ex c. Dolentes, de Celebr. Missar., et ex Clem. 1 de Reliq. et venerat. Sanctorum, et nunc est receptissima in Breviario Romano, et reliquis; secundum illam communiter in eisdem Breviariis septem tantum hora numerantur. Et hoc est unicum hujus sententiae fundamentum, quia non sunt plures horae canonicae, quam a Romana Excclesia sunt institutae; sed haec sunt tantum septem ; ergo. Major patet, quia hae horae habent suum esse ab institutione Ecclesiae ; ergo et numerum. Minor vero constat, quia institutio horarum in Breviario continetur, et in illo tantum est septenarius numerus. Confirmatur, quia de his rebus moralibus loqui debemus, juxta communem et usitatum morem ; sed tota Ecclesia ita loqui- tur de septem horis canonicis; ergo. Tandem addi possnnt congruentiae, nam septem horae censeri possunt institutae, ut septem petitio nibus Orationis Dominicae responderent; unde omnes congruentiae, quae pro illo septenario numero adductae sunt, hic accommodari possunt. Item accommodatur hic numerus septem diebus creationis mundi, ut per illas horas perfecte gratiae agantur pro illo beneficio; vel magis correspondere censentur beneficio redemptionis : nam per has horas commemorantur septem praecipua tempora et mysteria passionis, mortis, et resurrectionis, vel etiam incarnationis, et nativitatis Christi Domini ; nam media hora noctis prius incarnatus et natus est, et postea ludibria magna passus; circa auroram prius continuavit passionem suam, et postea resurresxit ; in ortu solis forte prius flagellatus est, et postea resurrectionem suam manifestaze caepit. Hora tertia condemnatus ad crucem est, sexta crucifixus, nona obiit, vespera prius mysteria coenae perfecit, et postea die sequenti depositus est de cruce, et hora Completorii forte prius comprehensus est, et postea quievit in sepulchro; de quibus multa videri possunt in citatis auctoribus, quae in summam redigit Glossa, in c. 1 Celeb. Miss. Si quis autem recte consideret, tam facile possunt haec mysteria accommodari ad octonarium numerum, sicut ad septenarium. Addendum vero est, omnes nocturnas Christi passiones post comprehensionem ejus, per modum unius passionis continuae peractas fuisse sine notabili divisione, aut mysterio aliquarum actionum, et ideo per unam horam nocturnam magis extensam repraesentari, sive illa ex solis nocturnis et Laudibus, sive ex solis nocturnis constare dicatur.
7. Media opinio concedens antiquae consuetudini octenas, praesenti vero septenas horas.— Propter utriusque opinionis fundamenta, alii Doctores distinctione utuntur, dicuntque olim fuisse octo horas canonicas, quando nocturni propria oratione concludebantur, et Laudes postea diverso tempore dicebantur, quia hoc probant motiva primae opinionis : et ita tunc fuisse septem horas diurnas, et unam tantum nocturnam ; at nunc duas horas, nocturnam, scilicet, et primam diurnam in unam nocturnam coaluisse, et sic jam tantum esse septem, unam noctis et sex diei, vel unam noctis, et quatuor diei, et duas duorum crepusculorum. Ita fere Turrecr., in reg. S. Benedicti, traci. 13, et in dicto c. Presbyter, 91 d., et sequi- tur Azor, lib. 10, c. 1; et favet Hugo Vict., lib. 2 de Eccl. offic., c. 2, qui ait, nunc non dici orationem in fine nocturnorum, quia non separantur a Laudibus, sed conjunctim, et per modum unius dicuntur. Et c. 6, post relatam antiquam consuetudinem, secundum quam erant octo horae, subdit : Nostra autem consuetudo hunana parcens infirmitati, et labori, officio preedicto (id est, nocturnis) laudes matutinas continuat, et oratione una duo claudit officia, utique in unum illa redigens. Hanc fere distinctionem sequitur Marcell., c. 6, n. 15, licet aliter illam explicet ; ait enim apud monachos octo esse horas canonicas, et non septem, quia separant omnino nocturnos a Laudibus, et propria oratione illam nocturnam horam concludunt. Et aliam faciunt quasi propriam matutinam, inchoantes Laudes, quando stella matutina oriri solet. At juxta Romanae Ecclesiae morem horas canonicas esse septem, contraria ratione. Juxta quam distinctionem , oportet ut hi auctores fateantur in die saltem Nativitatis Domini octo horas canonicas a Romana Ecclesia decantari, quia tunc nocturni antiquo more a Laudibus separantur , et propria concluduntur oratione.
8. Objectio contra positam sententium in quantum octonarium horarum aontiguatum et exoletum esse asserit. — Solutio objectionis.— Urget etiam contra distinctionem hanc textus ille, in c. 1 de Celebr. Missar., nam in eo servatur distinctio octo horarum canonicarum, et tamen editus est juxta institutionem Ecclesiae Romana, et juxta consuetudinem quae nunc servatur, nam tempore Gregorii IX, auctoris Decretalium, eadem consuetudo quoad hoc in Ecclesia Romana servabatur. Unde in illo textu declarando mire laborant canonistae, quorum opiniones refert Marcell. et bene confutat, et ideo eas omitto, non enim sunt probabiles; ipse autem Marcellus obscure satis nodum solvit, ita ut vix intelligatur. In summa vero dicere videtur, non ideo post septem horas ibi fieri mentionem vigiliarum noctis, quia sint hora distincta a Matutino (quin imo putat Matutinum ibi non Laudes tantum, sed totam horam compositam ex nocturnis et Laudibus significare); sed quia nominata fuerat illa hora ab ultima parte illius, et ita solum implicite erant vigiliae noctis comprehensae, ideo putat explicatum esse nocturnis vigiliis compleri, quod a David dictum fuerat: Media nocte surgebas., etc. Sed si quis consideret unde textus ille desumptus est, facile intelliget considerationem illam non esse ad sensum verborum, neque consequenter propositam, juxta distinctionem ab eodem auctore datam ; sumpta enim sunt verba illius textus ex regula monachorum S. Benedict., c. 16, ut dictum est, et omnes fatentur, ibi enim habentur, et non in aliquo Concilio Agathensi, quod in titulo ponitur; sed juxta institutum monachorum (ut ille auctor fatetur), horae canonicae octo sunt; et vox haec matutinum, solas Laudes significat, et non compositam horam ex illis, et nocturnis (et sine dubio illa fuit primava impositio illius vocis); ergo in illo etiam textu hoc significant illa verba. Unde necessario fatendum est, Pontificem ibi usurpando regulam monachorum, juxta eorum morem fuisse locutum ; non tamen propterea voluisse illas preces tanquam horam distinctam ponere, juxta morem Excclesiae Romanae; sed tantum voluisse clare docere esse dicendas, sive sint hora distincta, sive non.
9. Concluditur licere dividere Laudes a nocLturnis, tam in oratione publica, quam pricata, nisi rei novitas officiat. — Haec vero controversia tota videbitur esse de nomine, nisi moralem aliquam utilitatem et doctrinam afferat. Item, ut firma possit esse doctrina, oportet prius explicare quid requiratur ad unitatem unius horae canonicae, et pluralitatem seu distinctionem earum inter se, quod nullus ex dictis auctoribus declarat, et ita nullum constans fundamentum afferunt. Moralis ergo quaestio hic solum esse posse videtur, an Matutinum, ut constans ex solis nocturnis et non Laudibus, ita distinguatur a Laudibus, ut possit licite ab illis separari, et per se dici, ac concludi tanquam hora distincta. Et quoad hoc censeo veram, primam opinionem simpliciter, et sine distinctione temporum, et rituum monachalium aut clericalium ; quamvis non negaverim in modo publice dicendi officium in choro, servandam esse consuetudinem uniuscujusque Ecclesiae. Itaque secundum primavam .institutionem licitum fuisse hoc modo separare illa officia, certum est; existimoque non tantum monachis, sed etiam clericis in suis Ecclesiis licuisse, quia non constat de contrario praecepto, vel consuetudine universali, et alioqui res per se bona erat, et habebat convenientem institutionem. Confirmatur ex Amalar. supra referente, cum Romae esset, interrogasse de consuetudine Ecclesiae Romanae in hoc ritu, et ibi intellexisse, sine interruptione fuisse soli- tas dici Laudes post nocturnos. Ex hac enim narratione colligo, illam consuetudinem, neque notam fuisse, neque ubique observatam. Dividere ergo Matutipum a Laudibus, generatim loquendo, semper licuit ex vi primaevae institutionis. Quod autem etiam nunc liceat, constat ex communi consuetudine, praesertim extra chorum, ut notavit Navarrus supra, dicto cap. 13, numero 64; nullus enim doctus et timoratus de hac divisione ac separatione Laudum a nocturnis scrupulum format. Imo addit Navarrus, si anticipatio vel divisio facienda est, melius esse in principio noctis dicerce nocturnos, et relinquere Laudes pro matutina hora, quam Laudes simul cum nocturnis anteponere. Item cum haec sit primaeva institutio, reductio ad illam, per se loquendo, bona est, cum nulla sit aperta prohibitio in contrarium.
10. Objectio proponitur et solvitur.—Dices: hac ratioue probaretur etiam esse licitum dividere nocturnos. Respondeo primum non ita constare de consuetudine dicendi separatim nocturnos, sicut Laudes. Deinde, non est nunc consuetudo separandi nocturnos , sicut est de Laudibus, pro solo arbitrio et voluntate. Denique dico interdum etiam posse licere in nocturnis interponere aliquod tempus inter unum et alium nocturnum ; est tamen differentia , quod in nocturnis non videtur id licere, nisi ex aliqua justa causa, saltcm sine culpa veniali ; n Laudibus vero nulla est causa necessaria, sed per se id licet, quia est multum conforme institutioni. Hac autem maxime procedunt in privato recitandi modo; nam in choro consuetudo, semel introducta et approbata, videtur servanda, quia novitas aut varietas in his ritibus publicis non potest fieri privata auctoritate. Alioqui facile sequentur perturbationes et scandala: plus enim offendet novitas et mutatio, quam possit prodesse observatio antiqui ritus, quantumvis bonus videatur : et ideo in choro nocturnale officium, nec propria oratione finiendum est, nec a Laudibus separandum, nisi ubi publica consuetudine observatur, vel ubi regulae ipsae Breviarii admonent; solum autem id fieri jubent in nocte Natalis Domini, et ideo tunc tantum fieri potest in choro, juxta commune jus.
11. Cujusque hore unitas ex eo sumitur quod proprium principium et finem habeat. — Hac vero resolutione stante, solum de nomine videtur esse quaestio, an hae horae dicendae sint una vel duae, hoc vel illo modo dictae. Si vero ad normam philosophicam vel metaphysicam hoc definire voluerimus, probabiliter dicitur, ad distinctionem, vel unitatem horarum non satis esse, quod tempore continuo, vel potius contiguo, aut per longae morae interruptionem dicantur. Nam Vesperae et Completorium, verbi gratia, distinctae horae sunt, etiamsi tam in choro, quam extra, frequentissime dicantur contigue, et sine intermissione. E contrario vero, licet contingat psalmos unius horae interrumpi tempore, non ideo desinit esse una hora, ut infra dicam, et de nocturnis idem supra diximus. Igitur sicut in dialectica dicitur illa quantitas esse una et finita, quae propriis terminis clauditur, ita hic moraliter dicitur illa hora esse una, quae proprium principium et finem horae canonica habet, et inter hos terminos suam obtinet compositionem huic muneri accommodatam ; et consequenter omnem psalmodiam cum reliquis adjacentibus partibus, quae sub eodem initio dicitur, donec communi fine terminetur, unam esse horam, etiamsi contingat non habere continuam seu contiguam successionem, sed discretam. Juxta quam regulam fatendum est Matutinum, ut nunc reculariter dicitur, esse unam horam, et olim apud monachos vel alios, duas fuisse ; ac subinde nunc etiam dici posse ad modum duarum, velrevera fieri duas. Quia non est inconveniens ea, quae sunt unum quando habent terminos communes, dividi, et fieri duo, si recipiant proprios terminos; et e converso ex duobus fieri unum per unitatem in uno termino, seu per continuationem. Quia vero haec moralia accipiunt denominationem ex frequentioribus, et magis communibus et publicis, ideo nunc simphrciter dicitur Matutinum totum esse una hora, et consequenter omnes esse septem, quia in publicis officiis semper, et in privatis frequentius ita dicuntur.
12. Proprius cujusque hore finis est oratio. — Hinc consequenter infertur, cum talis divisio fit,, dicendam esse orationem in fine nocturnorum et consequenter Pater noster, juxta regulas Breviarii. Ita docent communiter Navar. et alii, et observat Ecclesia Romana in nocte Nativitatis. Ratio est, quia tunc finitur Matutinum nocturnum,, ut hora in se una, et a sequentibus distincta ; ergo debet proprio termino et fine claudi; proprius autem finis uniuscujusque horae est collecta, cui de more adjungitur Oratio Dominica ; ergo. Unde recte infert Navarrus ibidem, quando inchoantur Laudes separatim, praemittendam esse Orationem Dominicam et Angclicam , more aliarum horarum, propter camdem rationem cum proportione applicatam, quia inchoantur ut hora distincta, et per se una.
13. Hymnus Te Deum laudamus , pars est Matutini, non tamen ultima. — Aliud vero dubium quod ibidem tractat Navarrus, an tunc dicendus sit hymnus, 7e Deum laudams, in fine nocturnorum, vel initio Laudum, nullum dubium habet, quia dicendus semper est in fine ultima lectionis ante collectam claudentem illam horam, sicut fit in nocte Nativitatis. Nec etiam dubitari potest quin hymnus ille, quando dicitur, sit pars ultimi nocturni; sicut nonum responsorium, quando dicitur, vel tertium etiam, quando unus tantum nocturnus dicitur, est pars ejusdem nocturni, vel tertii, vel unici ; nam loco illius responsorii in diebus festis, et in Dominicis non luctuosis dicitur Te Deum laudamus, ei ita eamdem horam componit. Neque obstat, quod in cap. Consuluit , de Celebr. Missar., Innoc. III, ait hymnum, 7e Deum laudamus, dici vel omitti in laudibus matutznis, in quo videtur supponere esse partem Laudum ; non (inquam) hoc obstat, quia utraque vox illa ambigua est ; Matutinum enim, ut supra diximus, interdum sumitur pro soiis Laudibus, interdum pro solis nocturnis, interdum pro toto composito. Ibi ergo non accipitur in prima acceptione , quae valde antiqua est, et nunc jam parum usitata, et maxime juxta morem Romanum. Potest ergo accipi tertio modo, qui, ut etiam supra dixi, est valde usitatus in jure, et sic clarum est esse partem totius Matutini. Potest etiam accipi secundo modo, et verum tacere sensum. Nam nomen etiam laudum accipi potest ut proprium unius horae canonicae ab aliis omnibus distinctae, et non oportet ibi accipi in hoc sensu. Potest item accipi ut est generale munus horarum canonicarum; in omuibus enim laudes Dei decantantur , et hoc modo laudes ille, quae in hymno continentur, ad Matutinum officium pertinent, sive per se spectatum ut distinctum ab hora Laudum, sive ut unam horam cum illis componit.
14. Forma rvecitandi divinum officium a Gelasio et Gregorio fuit instituta. — Atque hinc facile potest expediri, quod secundo loco propositum est de antiquitate hujus ritus, seu institutionis istarum horarum. Quidam enim hanc institutionem tribuunt Pela- gio I, alii Pelagio Il, alit Gregorio I, alii Gclasio, alii Damaso. Multa vero possunt in hoc instituto distingui, scilicet ipsum officium ecclesiasticum absolute sumptum secundum se, et quasi substantialiter, vel quoad formam, partitionem, et numerum horarum, quam nunc habet, vel quoad praeceptum et obligationem dicendi illud, vel denique quoad modum dicendi illud cantando, aut aliter. Igitur quantum ad primum, ex dictis satis constat institutionem antiquiorem esse, eta temporibus Apostolorum incepisse , ut ex Clemen. I, Cyprian., Basil., et aliis probatum est. Quantum ad secundum vero, non habuit certum initium, sed a principio incepit in aliqua forma, quae nunc nobis non satis nota est, paulatim vero perfectum est usque ad illam formam quam nunc habet. Ita docent Wald., d. c. 21; Rodulph., dicta propos. 14; Guilliel. Durand., lib. 5; Walafrid., lib. de Reb. Eccl., c. 295. Smarag.. in c. 16 Regul. S. Bened., et constat ex magna varietate, quae in his horis recitandis in Ecclesia fuit, ut ex dictis intelligi potest, et ex Cassiano, libro secundo de Instit., c. 4, et ex Niceph. l. 12 Histor., c. 34; Socrate, l. 5, c. 21. Unde etiam de Romano officio Pius V, in Bulla sua, sic inquit : Divini officii furmula pie olim ac sapienter a summis Pontificibus, preesertim Glasio ac Gregorio; primis constituta, a Gregorio autem VII reformata , ad pristinam orandi regulam conformata, revocatur. De ahis vero duobus punctis, praecepto scilicet et cantu, in sequentibus capitulis dicendum est.
On this page