Caput 7
Caput 7
Utrum modus dicendi horas canonicas psallendo et cantando convenienter in ecclesia institutus sit?
CAPUT VII. UTRUM MODUS DICENDI HORAS CANONICAS PSALLENDO ET CANTANDO CONVENIENTER IN ECCLESIA INSTITUTUS SIT?
1. Qui haeretici canonicas horas, et mavime modum illas decantandi damnaverint. — Commemorat D. Augustinus, lib. 2 Retractationum, c.11, Hilarium quemdam, Tribunitium laicum, maledica reprehensione lacerasse morem canendi hymnos et psalmos in Ecclesia, asserentem fieri non oportere. Contra quem librum quemdam se scripsisse refert, qui non extat. Nec de Hilario illo absolute dicit, reprehendisse cantum in ecclesiastico officio, sed morem, qui tunc esse apud Carthaginem coeperat, ut hymni ad altare dicerentur, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod esset oblatum. At vero Wald. et Wicleph, et similes haeretici, vel omnino vocalem orationem, ut praecedenti libro vidimus, vel specialiter horas canonicas, et maxime modum illas dicendi canendo, reprehendunt. Eo quod vel videamur vociferari ad Deum, quasi non possit ille ahter sensa nostra percipere; vel quod frustra in eo munere tempus teratur, cum hoc munus nullius utilitatis esse appareat; vel quod sit contra ecclesiasticam libertatem hoc onus clericis imponere; vel denique quod indecorum sit ecclesiasticas personas in ecclesiis publice canere. Haec enim fere sunt capita hujus haeresis, ut intelligi potest ex Waldens., lib. 3 de Sacram., c. 21 et sequentibus ; Castro, verb. Hore canonice, et verb. Oratio; Durando, Bellarmino, et aliis, qui hunc errorem impugnarunt. Nos autem breviter cum D. Thoma 292. 2, q. 83, art. 192, et quaest. 101, art. 2, tria in hoc modo dicendi hoc officium distinguimus: unum est, quod dicatur voce sensibili; secundum, quod alta voce qua a plebe percipi possit; tertium, quod canendo dicatur, et omnia haec honesta et sancta esse dicimus, licet non omnia fuerint aeque necessaria. Ut autem hoc declaremus, supponamus hanc orationem in persona totius Ecclesiae fundi, et hoc sensu vocari per se pubhcam, et nihilominus respectu aliorum posse fieri privatim, ut cum sacerdos in suo cubiculo orat, et publice, ut quando pro alioruin usu hoc officium in ecclesia dicitur.
2. Prima assertio : de necessitate orationis, ut ab Ecclesie ministris dicitur, est ut coce sensibili proferatur. — Dico ergo primo: de necessitate hujus orationis, ut ab Ecclesiae ministris dicitur, est ut voce sensibili proferatur, ita ut hoc sit quasi de substantia hujus moralis actionis. Haec assertio est D. Thomae dicto articulo 117, et omnium. Ratio imprimis sumenda est ex institutione, quia ita est ab Ecclesia praeceptum his, qui ex hoc officium persolvere tenentur ; obligantur enim ex vi illius legis non solum corde, sed etiam voce orare, ut constat ex cap. 1, et cap. Pollentes, de Celebr. Miss., et Clem. 4, eodem tit., et infra latius dicetur : haec autem lex in ipsa rei natura quodammodo fundata est, et ideo dicimus in hac oratione esse vocem quasi de substantia et essentia ejus, quatenus per se publica seu communis est. Quia cum Ecclesia sit corpus mysticum sensibile ac visibile, non potest convenienter orare per suos ministros, nisi aliquo signo sensibili ipsi exprimant orationem Ecclesie. Item Ecclesia non judicat de interioribus actibus animae, quia illos non cognoscit ; ergo nec communiter orare potes:, nisi per signa quae huic corpori Ecclesiae possint esse nota; haec autem signa in voce sensibili consistunt: nam alia, que in scriptis, vel factis consistere possunt, accommodata non sunt, ut est per se notum. Confirmatur, quia talis oratio semper praecepta est ab ecclesiastica lege, Ecclesia autem non percipit actum mere internum per se, ac nude sumptum. Unde non placet quod Navar., c. 20, n. 14, m Enchir., de Oratione, ait, disputando sustineri posse (licet ipse non consuleret), ea, quae jubentur dici secrete in missa, vel horis canonicis, posse dici mentaliter, satisfaciendo praecepto. Hoc enim practice probabile non est, propter rationem factam, et quia nullo auctore vcl fundamento nititur, nec oportet- praebere occasionem introducendi novos ritus.
3. Secunda assertio : privata clerici oratio canonica satis est, si dicatur submissa voce.— Dico secundo : quando clericus privatim orat, quia non tenetur pro usu aliorum fidelium in ecclesia publice recitare, tunc non est necesse alta voce orare per se loquendo, sed satis est submissa voce officium dicere. Ita D. Thomas et omnes, et est per se notum, quia tunc nec ex natura rei, nec ex praecepto Ecclesiae oritur obligatio altius orandi. Et in hoc modo orandi, verum esse potest quod aiunt Cyprian., in Exposit. Orat. Domi., et Chrys., Hom. 13, Imperfect. in Matt., Annam ita submisse orantem, ut voa penitus non audivetur, 1 Reg. 2, fuisse typum Ecclesiae modeste ac tacite orantis. Quamvis enim recte possit ad Ecclesiam referri, quatenus in suis membris multiplices privatas orationes fundit, quia sic tunc Anna orabat, tamen etiam adaptari potest ad Ecclesiam fundentem etiam communem orationem per ministros suos secrete orantes quoad modum. Quia, ut lib. 1, c. 1, notavi, Anna non orabat mentaliter tantum, sed vocaliter, licet submisse; non enim dictum est: Et voz penitus non for nabatur, sed: Non audiebatur, cum tamen labia moverentur; potuit ergo esse typus Ecclesiae. Neque inde potest inferri non posse Ecclesiam alio etiam modo orare, sed solum colligitur hunc modum esse bonum et convenientem, quando aliunde specialis ratio aut necessitas non occurrit; nam et Anna ipsa, quae tunc sic orabat, poterat honeste et sancte in aliis opportunitatibus aliter orare. Et ideo in assertione, non dixi non posse ministros Ecclesia, cum sic orant, alte orare, si velint; sed dixi non esse necessarium alta voce orare, quia submissa sufficit; liberum autem est unicuique mmnajorem sonum adhibere, si velit, et circumstantia non occurrant, ratione quarum prudentia dictet, non esse hic et nunc altius orandum, vel ne aliis impedimento simus, vel ne scandalum aliquod praebeamus, dum videmur devotionem ostentare, vel quid simile. Et in his casibus intelligenda sunt, quae contra clamorosam orationem scribit Chrys., Homil. 13 et 19 in Matt. ; loquitur enim contra eos, qui non recta fide vel intentione illam affectant, et imprudenter et ubique illa utuntur, ac si clamor ille esset per se necessarius ad movendum Deum, vel ad gloriam captandam, non vero simpliciter eam damnat, ut ex contextu satis constat.
4. In privata oratione non solum licet, sed Juvat cantando recitare. — Extra hos ergo casus, unusquisque recitare potest alta voce, quantum ad excitandam devotionem in se ipso utile judicaverit. Neque incidet in reprehensionem Baalitarum, ut haeretici calumniantur, quia non sic orat ex falsa de Deo existimatione, sed quia homo sensibilis est, et sensibilibus signis permovetur, ut etiam in superiori libro, capite primo, adnotavi. Quin potius etiam licitum est homini sic oranti cantare, si velit, et locum habeat accommodatum, et inde magis ad devotionem excitatur, quia hoc prohibitum non est, nec ex se habet talis actio unde reprehensibilis sit, ut ex quarta assertione, cum proportione, patebit. Item, quia in privatis orationibus, quas unusquisque sua devotione et auctoritate recitat, licitum est cantu uti, si quis velit. Quod in antiquis, et devotis fidelibus usitatum fuisse, indicavit Tertull., l. 3 ad Uxorem, dicens: Quid maritus illi, et quid illa marito cantabit ; et cap. 9, in fine: Sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant quis melius Deo suo canat. Et hb. Exhort. ad castit., cap. 10: S psalmum canit, placet sibi. Tota ergo haec varietas licita est, etiam in secreta oratione, etiamsi alioqui per se publica sit; absolute vero alta vox necessaria non est.
5. Prima sententia astruens orationem vocalem, quae est ea obiigatione, voce aliis audibili recitari oportere. — Alia sententia contraria, satis esse formare cocem, licet non possit audiri. — Media inter utramque tenenda est sententia.—sSolet autem quaeri quae vox necessaria sit vel sufficiat in hujusmodi oratione. Duo enim extrema in hoc invenio: unum est, oportere tam altam esse vocem, ut ab aliis possit audiri. Ita sentit Medina, q. 7, ubi non loquitur in particulari de recitantibus privatim officium divinum, tamen loquitur absolute de recitantibus ex obligatione, et indicat tam necessariam esse tantam vocis expressionem, quam est necessaria vox. Et potest pro hac sententia citari D. Th. d. art. 12. Cajetanus autem ibi declarat voces esse de praecepto, conditionem vero ejus, ut audiri possit, esse de decentia. Potest vero opinio Medinae suaderi ratione supra facta, quia in hac oratione communi ideo vox est necessaria, ut sit sensibilis respectu Ecclesiae; non est autem sensibilis, nisi per auditum; debere ergo esse talis, ut ab aliis audiri possit. Alia sententia extreme contraria est, satis esse vocem formare, labia movendo, etiamsi a nemine neque ab ipsomet proferente audiri possit; quia Ecclesia non praecipit quantitatem vocis, sed tantum ut voce oretur; ergo si id *at, sufficit, nam quod a nemine sentiri possit, accidentarium est. Sed media via tenenda est: et primo, distinguendum est an quis recitet solus vel cum socio; nam si oret cum socio, tenetur quisque tam alte dicere, ut abalio audiri possit, quia unusquisque tenetur dicendo, vel audiendo, totum officium explere ; quamvis in hoc possit esse aliqua diversitas, quando socius non tenetur ad horas canonicas recitandas, sed voluntarie alium adjuvat. Tunc enim ut is qui ex obligatione recitat, suo muneri satisfaciat, necessarium est ut possit percipere quae alter dicit; et tunc licet socius absolute non teneatur recitare, tamen ex suppositione quod vult alium juvare ad pensum solvendum, debet ita dicere ut alius percipiat; ipse vero socius non tenetur tunc alium audire, quia simphiciter recitare non tenetur (ut in casu supponitur), et ideo neque ex illo capite necessarium erit ut alter tam alte recitet. Aliunde vero est moraliter necessarium ut possit convenienter officium peragi, quia nisi socius audiat, non potest convenienti tempore aut modo respondere.
6. Secunda assertio : non tenetur qui solus recitat, tam alte dicere, ut ab assistentibus percipi possit. — Necesse est ut qui recitat se saltem ipsum audiat. — Secundo addendum est, quando quis recitat solus, non teneri ex praecepto ad dicendum tam alte, ut ab assistentibus percipi possit. Ita Navarrus, d. c. 20, n. 14; et sentit Cajetan., et hoc probatur bene illa ratione, quod vera oratio vocalis esse potest, etiamsi ad aliorum sensum non possit applicari ; id enim per accidens est, et ideo non obstat quominus per illam satisfiat praecepto. Tertio vero addo, moraliter necessarium esse ut quis ita loquatur, ut ipse saltem seipsum possit audire. Probatur ex Concil. Basil., sess. 21, dicente eos, qui privatim recitant, non debere in gutture, vel inter denLes dictiones formare. Vtem ratione facta, quia esse debet vox audibilis ; ergo saltem ab ipso orante, nam profecto ( etiam physice loquendo) vix potest formart vox quae ab ipso loquente audiri non possit, seclusis impedimentis quae erunt per accidens ; moraliter etiam videtur id necessarium, ut possit quis humano modo explere illud praceptum, et certus fieri quod illud sufficienter executioni mandaverit. Et ideo licet quantitas vocis non praecipiatur, tamen in ipso praecepto orandi vocaliter intrinsece includitur obligatio ita orandi, ut possit quis percipere orationem suam per se loquendo, et certus reddi quod eam protulerit.
7. Tertia assertio - quaudo recitandum est in ecclesia pro usu fideliwun, necesse est officium alta voce proferre. —Dico tertio: quando officium canonicum pro usu fidelium in ecclesia recitandum est, conveniens ac necessarium est alta voce illud proferre. Hoc etiam docent D. Thom. et omnes. Et ratio est clara, quia modus actionis debet esse accommodatus fini ejus; sed finis hujus orationis publicae, est ut fideles illam audiant et percipiant, et per illam ad devotionem, petitionem, vel laudem Dei excitentur, ad quem finem necesse est ut ab eis percipi possit, et consequenter ut alta voce recitetur; ergo talis modus est non solum conveniens, sed etiam necessarius in hujusmodi oratione. Atque hoc etiam confirmat usus Ecclesiee, ut a fortiori ex dicendis in sequenti cap. constabit. Possumus autem exemplis divinae Scripturae id declarare: nam Matth. 15 et 20 legimus Chananaeam, et duos caecos clamasse, petendo a Christo, quia volebant ab illo sensibiliter audiri; turbae etiam et pueri Hebraeorum, ab Spiritu Sancto moti, clamabant ad Christum: Benedictus qui venit in nomine Domini, Matth. 11, Luc. 19. Quia voluit Spiritus Sanctus ut ab omnibus audirentur, ad confundendam duritiem Judaeorum, et testimonium publicum de Christo dandum. Christus etiam ipse in cruce oravit clamore valido, Matth. 27, Hebr. 5, quia orationem illam faciebat, non solum ut a Patre audiretur, sed etiam a nobis, sicut etiam Joan. 11, tam alte oravit, quantum necesse fuit ut ab astantibus perciperetur, et propter circumstantes sic orabat, ut ipsemet dixit. Sic ergo cum Ecclesia hanc orationem suam ad fructum audientium fidelium ordinet, merito in ea postulat altam vocem, quae a populo percipi possit. Unde constat modum hunc orandi publice, et loco et populo esse accommodandum, neque posse aliam certam regulam assignari, circa modum, seu magnitudinem aut moderationem vocis in hoc munere adhibendo.
8. Objectio. proponitur et dissolvitur, et ostenditur multum expedire officium divinum vulgari lingua non recitari. — Occurrebat autem hic statim difficultas libro superiori tacta ; nam si alta vox est necessaria propter populum, eadem ratione erit necessaria lingua vulgaris, quae a populo intelligatur; nam si populus significationem verborum non intelligit, quid interest quod sonitus verborum audiat? Respondetur negando sequelam, quia in his rebus moralibus non semper id expedit, quod aliquam utilitatem afferre potest; nam possunt aliunde majora incommoda sequi, vel meliora commoda impediri, et ideo omnia pensanda sunt, ut quod magis expedit eligatur. Usus ergo vulgaris linguae in divinis officiis, licet propter aliquam majorem intelligentiam posset esse utilis, tamen habere posset majora incommoda et pericula; tum quia mysteria sacra vilescerent ; tum quia esse posset occasio errandi indoctae plebi, putaret enim se intelligere sententias et veros sensus, vel lectionum, vel psalmorum, eo quod significationem verborum apprehenderet, et tamen frequentissime conciperet errores, vel cortici litterae adhaerendo, ubi sensus altior est, vel obscura mysteria non penetrando; tum denique quia vulgaris plebs non est capax multarum rerum et sententiarum, quae in latina lingua aptissime et decentissime dicuntur. Ob has ergo et alias causas, quas alibi attigimus, non fuit expediens vulgari lingua uti in publico divino officio; nihilominus tamen fuit conveniens ita dici in Ecclesia, ut a populo percipi et audiri possit. Quia in hoc nultum est inconveniens, et potest esse multiplex fructus, nam populus audiens, saltem in communi intelligit laudari vel orari Deum, et ipse adjungit cor suum et orationem suam prout potest. Item licet non omnia intelligant singuli de populo, semper tamen aliqui[intelligunt aliqua, quidam plura, alii pauciora, et nullus cst qui non ixtelligat, saltem cum glorificatur Trinitas, cum laus Deo dicitur, cum misericordia postulatur, et similia. De hoc argumento legi potest Franc. Coster., in suo Ench., c. ult., ubi succincte et erudite rem comprehendit.
9. Quarta assertio : sanctissima est consuetudo ut horce canon. cum cantu et psalmodia in ecclesia dicantur.— Probatur primo.—bico quarto, sanctissimam esse consuetudinem ut horae canonicae cum cantu et psalmodia in Ecclesia dicantur. Conclusio est de fide, et consuetudo et traditio Eeclesiae satis confirmat, et declaravit Concilium Trid., sess. 23, cap. 18. Habetque imprimis exemplum et fundamentum in sacra Scriptura, ut Augustinus notavit, Ep. 119 ad Januar., c. 18, et lib. 1 Retract., c. 19; nama tempore Moysis fuit consuetudo canendi divina cantica, Exod. 15, et Deuter. 32. Postea vero a temporibus David coepit usus canendi psalmos, et laudes Dei in cithara, ut sumitur ex 2 Regum 7, et 1 Paralip. 5et6; et notavit Aug., 17 de Civit., c. 14; et Isid., libr. 2 de Divin. offic., c. 22; et Innoc. Ill, in lib. 1 Myster. Evangelica leg., c. 2. In Novo etiam Testamento legimus, Matth. 25et Marc. 14, Christum, in nocte Passionis, post ceenam dixisse hymnum cum discipulis suis. Est autem hymnus laus Dei cum cantico, ut Augustinus disit, Enar. in psalm. 72, unde multi pie credunt in illo hymno Christi, cantum non defuisse. ut aperte sentit Chrys., hom. 83 in Matth.; dicens: Hymnum cecinit, ut et nos similiter faciamus. Paulus etiam, ad Ephes. 5, et ad Coloss. 3, fideles cohortatur ad cantandum psalmos et hymnos Deo: de quibus testimoniis in superioribus dictum est.
10. Probatur secundo eadem assertio ex consuetudine nascentis HEcclesie , tam Grece quam Lating.—Secundo fuit haec consuetudo ab initio nascentis Ecclesiae, tam in Oriente quam in Occidente. Nam in can. 43 et 69 Apostolorum, hujus ritus canendi in Ecclesia mentio fit; et ejusdem meminit Clemens, lib. S Constit., c. 34. De consuetudine vero Orientis, testatur Philo, in libr. de Vit. contempl., ut cap. 2 retulimus; item Dionys., c. 3 de Coelest. Hierar. sanctam psalmorum modulationem ait omnibus sacris mysteriis conjungi; item Ignat., Epist. ad Philadel. ; Justinus, q. 107, ad Orthodoxos ; Basil., Epist. 63; Nazian., orat. 32, in fin.; Chrys., hom. ?7, in1 ad Corinth. De consuetudine autem Ecclesiae Latinae testis est Aug., lib. 9 Confes., c. 6 et 7. et lib. 10, c. 33, significatque suo tempore cantum fuisse introductum in Ecclesia secundum morem Orientalium; et in Pontificali tribuitur Damaso. Tamen fortasse tunc fuit aucta consuetudo, vel ad meliorem formam redacta ; nam quod antiquior fuerit, ex Tertulliano colligitur in Apolog., c. 2 et 39 (vide ibi Pamelium); ejusdem consuetudinis meminit Hieron., ep. 4 ad Rusticum, et 17 ad Marcellam : Tot, inquit, fere psallentium chori, quot gentium diversitas. Idem fere Ambros., lib. 7 in Lucam, cap. 15; ac denique quoties antiqui Patres de usu psalmodiae loquuntur, cantum ecclesiasticum commendant : nam, ut Nazian. dixit in Carmine lIambico 15 : Cum cantione psalmus est psalmodia. Est autem psalmodia laudatissima apud Patres.
11. Probatur tertio ratione, et plures cantus Fcclesie utilitates uumerantur.—CTertio ostenditur ratione, quia imprimis modus hic orandi, et laudandi Deum, non habet per se et natura sua circumstantiam aliquam malam, vel a recta recta ratione alienam ; quae enim fingi, vel excogitari potest? Nec etiam est specialiter Christianis in lege gratiae prohibitus, quia nullum est de hoc divinum jus scriptum, vel traditum, nec etiam Ecclesiasticum, ut satis ex dictis constat ; nec etiam est otiosus, aut infructuosus modus ille laudandi Deum cum cantico, ut haeretici objiciunt, sed magnam habet utilitatem. Primo enim, ut Isidorus ait, libro 3 Sentent., capit. 7: Psallendi utilitas tristia corda consolatur , gratiores mentes fücit, fastidiosos oblectat, inertes excitat, peccatores ad lamenta invitat. Multaque similia Basilius habet in Psal. 1. Secundo ait Justn. supra: Zacitat heec res animum ad ardentem cugüditatem ejus, quod in carminibus canitur , sopit insurgentes ex carne affectiones , cogitationes malas expellit , irrigat animam. Tertio, Nazianz., Orat. 40, in fin.: Psalmodiam, at, preludwm celestis glorie et hgmnodic. Quarto, utilis est ad deteriores delectationes vitandas. Nazianz., Orat. 4, contra Julian.: Hymnos pro tympanis assumamus , psalmodiam pro faedis modulationilus, et cantibus, etc.; et in lambico 19: Preestat quibusvis organis psalmodia, ut que supremis rebus animum copulet. Denique hujus instituti utilitatem experimento se saepius cognovisse, testatur Augustinus, dum ad voces suaviter sonantium psalmorum cestuabat cor (ejus) e£ lacryma yrofluebant. Quod si hoc efficiebat cantus in sanctissimo ac perfectissimo viro, multo magis eam utilitatem habebit in animis im- perfectorum; unde D. Thom. 2. 2, quaest. 91, art. 1, ad 2, et art. 2, ait, cantum in divinis laudibus merito fuisse institutum, ut animi infirmorum ad devotionem excitarentur. Addit praeterea in eodem art. 1, cantum ad hoc fuisse ordinatum, ut homo occupatus in laudibus Dei, ab his, qua sunt contra Deum, retrahatur, juxta illud Isaiae 48: Laude mea infrenabo te, ne intereas. Unde graves etiam Doctores affirmant, inter alias utilitates psalmodisae, unam esse, ut homines, qui vel nesciunt, vel non valent diu mente sola orare, otiosi non sint, sed in Dei laudibus occupentur. Eo vel maxime quod officium hoc non solum propter utilitatem, sed etiam per sese propter honestatem divini cultus, quam in se habet, merito institui potuit. Sic dixit Damas., l. 4, cap. 13: Quia ec visilili et invisibili natura constamus, duplici adorationis genere rerum omnium parentem afficinus, quemadmodum videlicet et mente et corporis labiis psallimus ; et Isidor., d. cap. 7: Bonum est corde semper orare, bomun est etiam et sono vocis Deum spiritalibus hgmnis glorificare. Quia ergo sola mente diu orare paucorum est, ideo praeter alias utilitates, ad honestam etiam occupationem tam psallentium quam audientium, introducta est psalmodia, ut in sequenti cap. iterum dicemus.
12. Respondetur ad hereticorum objectiones initio cap. preepositas. — Ad haereticos ergo non oportet respondere per singula capita quae attingunt : nam de primo jam satis diximus hic et superiori libro, qua fide loquendum sensibiliter sit cum Deo, sive alta, sive submissa voce, non quia ipse indigeat, sed quia nobis expedit. De secundo vero, jam constat non frustra fieri, quod tot modis Ecclesiae potest esse utile. De tertio autem, quoniam attingit obligationem et praeceptum recitandi horas canonicas, dicturi sumus late in sequentibus capitulis : nunc uno verbo dicitur, ecclesiastica praecepta non esse contra ecclesiasticam libertatem, ut in materia de Legibus latius ostensum est. De quarto etiam puncto dicemus, quae scilicet personae huic ministerio applicandae sint : nunc breviter dicitur opus hoc adeo esse religiosum et sacrum, ut Angelis ipsis in summo honore esse possit, nedum in hominibus in quantavis dignitate constitutis : quantae vero perfectionis hoc opus sit, mox inquiremus.
On this page