Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Duo dubia circa ecclesiasticum cantum expediuntur.

CAPUT VIII. DUO DUBIA CIRCA ECCLESIASTICUM CANTUM EXPEDIUNTUR.

1. Primum dubium contra ecclesiasticum canticum organicum. —Duo in superiori puncto explicanda supersunt. Primum est, qui modus canendi decens atque licitus sit in ecclesia et horis canonicis, ubi non inquirimus de materia, seu rebus quae cantari possunt ac debent ; de hoc enim dicemus in cap. 10, sed de modo cantandi, seu modulandi, et specialiter est dubium de cantu, quem organicum seu figuratum appellant, an licitum sit eo uti in his officiis. Et ratio dubitandi est, quia in Extravag. unic., de Vit. et honest. Clericorum, inter communes, Joan. XXII videtur prohibuisse usum hujus cantus organici in his officiis; nam, licet hoc nomine non utatur, tamen simpliciter prohibet omnem cantum praeter illum, quem ecclesiasticum simplicem vocat, nam hunc servari decernit, solumque per modum exceptionis addit: Ut interdum, precipue diebus festis sive solemnibus, liceat proferre supra canticum simplicem ecclesiasticum, aliguas consonantias (quas contra punctum vocant). Sictamen ut ipsius cantus integritas ilübata permaneat, et nihil ez hoc de bene memorata musica immutetur. Cum ergo exceptio firmet regulam in contrarium, videtur ibi omnis alius cantus prohibitus. Atque ita cantum organicum in missa et divinis officiis ibi esse prohibitum affirmat Navarrus, in dicto Ench., c. 16, n. 33. Unde in num. 32 aftfirmat hodie communiter peccare cantores, qui in horis canonicis et in Missa canunt cantum organicum, propter varias circumstantias quas ibi expendit, et propter dictam prohibitionem. Et quia magis canunt ad «emulcendas aures, quam ad excitandam devotionem, quod est contra fiuem hujus instituti, ut supra dictum est, et tradit D. Thom. 2. 2. q. 91, art. 2. Imo videtur per se malum (ut ibi notat Cajetan., art. 1) intendere cantui in rebus divinis, praecipue propter sensibilem deleciationem ex ipso cantu, et non potius propter spiritualem devotionem exre cantata. Cui consonat illud August., lib. 10 Confess., c. 33, ubi se accusans de aurium voluptatibus, subjungit: Cum mihà accidit, ut me umplius cantus, quam Tes quae canitur, moveat, penaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Hoc autem incom- modum maxime sequi videtur ex cantu organico, quia frequentius non intelhgitur quod sic cantatur; atque ita fit ut delcctatio sumatur ex cantu, non exre cantata.

2. Solvitur primum dubium, et prima assertio statuitur. — Cantus organicus ecclesiasticus neque per se malus est, neque prohilitus jure ecclesiastico. — Nihilominus dicendum est cantum hunc, etiam in Missa et divinis officiis, nec per se malum esse, nec simpliciter jure ecclesiastico prohibitum. Haec resolutio certa est, quam Navarrus non negat, ut videre licet in discursu illius capitis. Sufficiensque argumentum est, quod in universa Ecclesia hic usus retinetur, et in ipsamet Ecclesia Romana et Pontificio sacello hoc modo divina officia sepe cantantur. Ratio autem prioris partis est, quia in hoc cantu per se spectato nulla est intrinseca deformitas, quae contra decentiam clericorum, vel contra sanctitatem talium officiorum esse videatur; nam experientia ipsa constat, ubi cum debita moderatione et gravitate fit, majestatem divinorum officiorum condecorare, et audientium animos ad reverentiam et devotionem excitare. Quod vero interdum psalmi vel hymni hoc modo decantati non tam perfecte et integre percipiantur, vel non est tam frequens, quando cantus est moderatus et gravis, vel interdum potest sine culpa tolerari propter alios sanctos fines, ut propter majorem solemnitatem , quae in populo escitet admirationem, et majorem quamdam aestimationem vel alicujus mysterii, vel alicujus Sancti. Maxime quia etiam psalmus sic confuse perceptus ratione ipsius concentus seepe magis excitat spiritualem devotionem, seu elevationem mentis in Deum, quam idem psalmus simpliciter cantatus, et bene percceptus, quia haec sensibilia saepe magis nos movent. Sicut non raro vox quaedam praedicatoris vehemens aut dulcis, magis movet animum ad terrorem, vel affectum, quam gravis sententia tepide aut insuaviter dicta. Neque etiam obstat, quod moraliter ac frequenter peccetur per aliquem excessum, vel perturbationem in ejusmodi cantu, propter multitudinem vociferantium, et varias hujusmodi ministrorum conditiones; nam haec accidentaria sunt, et regulariter sunt levia, ubi ecclesiastica disciplina servatur, et ideo valde expedit, ut hujusmodi cantus per clericos ipsos bene institutos, vel personas religiosas fiat, ut Concilium Aquisgranens. monet, c. 132 et 133. Videri etiam potest Lindanus, lib. 4 Pano- pliae, c. 78. Denique non obstat quod interdum videatur populus magis invitari et trahi ad delectationen sensus, quam ad devotionem spiritus. Quia ex intentione Ecclesiae hoc non ita est, neque ex natura actionis, quia tota illa delectatio sensus per se est apta ad excitandam devotionem mentis. Intendere autem hoc modo voluptatem ipsius cantus non est malum, quia ipsa de se indifferens est, et ordinatur ad bonum finem. Ita enim olim Prophetae per instrumenta musica excitabantur ad spiritum prophetiae recipiendum media elevatione mentis in Deum. Unde peccatum illud, quod Augustinus in se recognoscit, vel non erat propria culpa, sed penale peccatum, ut ipse loquitur, id est, motus surreptionis ex fomite, qui plus justo interdum sensibilibus delectatur, vel poterat esse veniale peccatum, non servando omnino debitum ordinem in hoc genere delectationis. Per se autem non semper peccatum est plus moveri cantu ipso, quam re cantata ; nam potest esse hoc naturale, et non pendens ex hominis libertate. Ideoque si quis bene utatur illa naturali conditione aut complexione, ordinando illam ad spiritualem profectum, non male facit. Atque ita hic cantus semper potest de se habere bonum et spiritualem usum; non est ergo per se malus, etiam ad res divinas applicatus.

J. Probatur secunda pars assertionis, et ostenditur qualis organicus cantus sit vitandus.— Quod vero nec jure posiuvo prohibitus sit, ex eodem usu Ecclesiae satis constat. Quapropter dicendum est, vel per illam Extravagantem non fuisse simpliciter prohibitum, sed solum indecentem modum ejus, vel non fuisse jus illud in alio sensu receptum, aut per consuetudinem fuisse derogatum, quoad ea omnia quae per se mala non sunt. Neque in aliis decretis talis prohibitio invenitur. Regula igitur in hac materia servanda est, ut cantus indecentes et modulationes indecorae in hoc cantu omnino vitentur; censentur autem indecentes, non solum illae quae turpes sunt (nam illae etiam in humanis recreationibus indecentes sunt), sed etiam illae quae fiunt cum gestibus aut motibus indecentibus, vel quae ratione usus profani, aut propter peculiarem modum flectendi vocem, aut melodiam quaerendi, profanas cogitationes aut indecentes motus excitare solent. Et hujusmod: fere sunt omnes circumstantiae cantus, quae in illa Extravaganti numerantur et prohibentur: et juxta haec intelligenda sunt multa quae Navarrus, citato loco, in particulari prosequitur. Neque in hoc potest certior regula dari, quam illa Pauli, 1 ad Corint. 14: Zmalamini prophetare, et loqui linguis nolite prohiDere; omnia autem honeste et secundum ordinem fiant ; et iterum: Omnia ad eedificationem fiant. Et sic dixit Innoc., lib.1 de Mysteris Missae, c. 2: Debent cantores consonis vocibus, et suavi modulatione concinere, quatenus animos uudientiwn ad devot ionem Dei valeant excitare. Videri etiam potest Cajet. in Summa, verb. Organorum usus, qui bene de hac materia loquitur, et ejus sententiam in cap. 3 magis explicabimus.

4. Secundum dubium contra ecclesiastica ins - irumenta. — Alterum dubium est, an in hoc cantu liceat uti musicis instrumentis, nam D. Thonas 2. 2. q. 91, a. 2, ad 4, absolute negat esse utendum in cantico ecclesiastico his instrumentis, sumitque argumentum ex Aristotele, lib. 8 Polit., c. 6, dicente, non esse recipiendas tibias in disciplina, neque aliud artiftciosun instrumentum, ut cithara; et si quid aliud tale, sed quecunque faciunt auditores bonos, etc. Nam si hoc sentit philosophus de morali disciplina, multo magis de ecclesiastica dicendum idem erit. Objectioni autem, quod in veteri templo erant in usu haec instrumenta, ut constat Psal. 32, et Psal. 150, et 1 Paralip. 6, respondet D. Thomas, illud pertinuisse ad imperfectionem et umbram illius legis, quia ille populus erat magis durus et carnalis, idecque per haec instrumenta sensibilia erat permovendus et instruendus, sicut per alia sensibilia signa. Id ita simpliciter secutus est Palud. in 4, d. 15, quaest. 5, art. 2. Confirmarique potest testimonio Justini ad quaestionem 107 Orthodoxorum, quae erat, cur cantica in lege gratiae introducta sunt, quae est lex perfectionis, cum in veteri lege videantur inducta propter mentis infantiam, et respondet : Canere non omnino pueros decet, sed canere cum inanimis instrumentis, et cum saltatione, et crotalis. Itaque ex templis emplosus est et sublatus usus instrumentorum ejus generis, alorumque , que pueris digna sunt, relictusque est, et retentus cantus omnino quae responsio valde conformis est responsioni D. Thomae.

5. Secunda assertio: moderatus usus instrumentorum nec indecens est, nec prohibitus ab HEcclesia. — Probatur prima pars. — Nihilominus dicendum est, usum horum instrumentorum gravem et moderatum, nec per se indecentem esse pro ecclesiastico officio, nec ab Ecclesia esse prohibitum, sed in eo eamdem regulam servandam esse, quam de cantu vocis tradidimus. Probatur breviter ex usu Ecclesiae: nam fere in universo orbe christiano haec consuetudo vel approbatur, vel toleratur ut honesta, quamvis alicubi non recipiatur, ut in capella Summi Pontificis, non quia mala sit, sed quia fortasse non judicatur tam gravis aut necessaria. Quod ergo per se non sit mala, necessario convincit exemplum veteris legis; neque enim putandum est ex dispensatione Dei id factum esse. Bffectus etiam qui inde sequebatur, evidenter id persuadet, quia provocabat homines ad devotionem, et Prophetas elevabat ad spiritualem contemplationem ; hunc ergo effectum etiam nunc habere potest. Et quamvis lex gratiae perfectior sit, tamen in ea sunt multi imperfecti, et plebs christiana multum etiam movetur ad spiritualia sensibilibus adjumentis. Praeterea, organa instrumenta musica sunt; organorum autem usus antiquissimus est in Ecclesia, ut testatur Stephan. Dur., lib. 1de hitibus Ecclesiae, cap. 13, ex Juliano, in cap. 31 Job, qui S. Gregorium longo intervallo antecessit, et ex Platina, et aliis asserentibus organorum usum jam fuisse in Ecclesia tempore Vitaliani Papae. Et quamvis vox organum communiter jam recipiatur pro peculiari instrumento musico sic vulgariter dicto, tamen vox de se generalis est, ut constat ex Hieronymo, epist. 28, ad Dardanum; et ex Isidoro, lib. 3 Origin., c. 19, 20 et 21. Neque satis constat an usus antiquus organorum in Ecclesia generaliter etiam accipiendus sit, vel de tali instrumento in specie; utcumque tamen intelligatur, ex specie colligimus, instrumenta musica de se non esse contra ecclesiasticam decentiam, vel utilitatem. Quod vero nec sint per Ecclesiam prohibita, praeter usum constat ex Concilio Trident., sess. 22, cap. de Observandis in celebratione Missae, ubi sic inquit : Ab Feoclesiis vero musicas eas, ubi sive organo, sive cantu, lascivum aut impurum aliquid miscetur, etc., prolibet sanctia Sgnodus ; ergo musicas honestas et puras, etiamsi orcano fiant, non probibet. Eodem fere modo loquuntur Concilium Senonens. et Coloniense: nomine autem organi, vel instrumentum musicum simpliciter inelligitur, vel certe eadem ratio est de his omnibus, in quibus decentia et gravitas reperiri potest; ergo in uno organo sunt approbata reliqua instrumenta musica, dummodo in eorum usu nulla sit indecentia; vel certe satis est quod non inveniantur reprobata jure positivo , cum alias per se mala non sint, ut ostendimus.

6. Quis fuerit usus organorum tempore D. Thome, et quae ejus in hac re sententia. — Hinc colligunt aliqui, tempore D. Thom. non fuisse in Ecclesia organorum usum. lIta Cajet. 2. 9. quaest. 9t, Notab. 2; et Navar., in dicto Enchir., c. 16, n. 46. Hoc autem subsistere non potest, cum ostensum sit, organorum usum multo antiquiorem esse; unde Soto, l. 10 de Just., q. 5, art. 2, in fine, sentit D. Thomam non fuisse locutum de organis, sed de aliis instrumentis musicis, de quibus etiam illum explicat, ut solum dicat quod antiquo populo magis quam nobis congruebat. Et sane D. Thomas non dixit usum talium instrumentorum esse malum, sed indicavit non esse necessarium, neque propter perfectos adhiberi ; non tamen negat quin propter juvandam infirmitatem imperfectorum possint admitti. Neque contra hoc obstat dictum Philosophi, quia majorem improportionem habet musica instrumentorum cum disciplina, in qua scientia addiscitur, quam cum oratione et interna devotione quae ex suavitate musicae interdum excitatur. Et ideo non obstat quod instrumenta musica proxime delectent, si delectatio talis est, ut bene disponat animum ad devotionem. Sicut etiam cantus vocis proxime generat delectationem, vel suavitatem aliquam, unde etiam ille non est ita proportionatus ad disciplinam scientiae, sicut est ad publicam orationem, et Dei cultum.

7. Corollarium ea dictis, nunguam sclicet partem aliquam divini officii per organum sine aliquo cantu vocis personare delere. — Unum vero addendum superest, scilicet valde conveniens esse, quando pars aliqua aut versus divini officii per organum vel aliud instrumentum musicum dicitur, ut non fiat sine aliquo cantu vocis, quo idem versus ita distincte exprimatur, ut ab assistentibus percipi possit. Tum quia hoc modo suavitas instrumenti non erit per se intenta, sed ut res ipsa, quae cantatur, suavius concipiatur, et magis moveat ; et ita non tam delectat cantus quam res cantata. Tum etiam ut integritas orationis vocalis perficiatur ; nam per solum sonum instrumentorum non videtur sufficienter fieri oratio vocalis, qualis esse debet oraio chori. Et ideo quando in solo organo sine ullo cantu dicitur versus, solet chorus sine cantu recitare versum illum, quod sufficit quidem ad integritatem horae, non tamen videtur ita conveniens ad satisfactionem po- puli, et publicae orationis : imo, quando id fit in Symbolo, Navar. supra, n. 44 et 45, et clarius 49, indicat esse peccatum. Dixi autem, quando pars aliqua, aut versus divin officii dicitur, quia interdum inter unum psalmum et alium, vel dum secreta missae mysteria peraguntur, solet tangi organum aut aliud instrumentum sine ulla voce, quod non est per se malum, quia ex objecto est indifferens, et potest habere religiosum finem, et medium est de se proportionatum tali fini, ut saepe dictum est. Cavendum est autem ne sonus indecens fiat, ut bene notavit Cajet. supra; de quo infra c. 10 dicemus. Item cavendum est ne illa occasione nimium dividantur partes officii, et totum officium plus justo prolongetur, nam hoc solet taedium generare, et finem orationis impedire. Et juxta haec moderanda sunt multa, quae de his instrumentis dicit Navarrus in loco proxime citato.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8