Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Ad quas personas pertineat horas canonicas in choro publice canere seu recitare.

CAPUT IX. AD QUAS PERSONAS PERTINEAT HORAS CANONICAS IN CHORO PUBLICE CANERE SEU RECITARE.

1. Totius capitis dispositio. — Hactenus explicuimus institutionem et rationem horarum canonicarum, eas in se (ut ita dicam) speculando, et quasi earum naturam, vel potius artificium, compositionem, unitatem et distinctionem explicando; jam ergo de usu earum, et de moralibus obligationibus qua ad eas pertinere possunt, dicendum superest; et quamvis publica oratio non semper fiat cantando, sed interdum alta voce recitando juxta plebis, aut communitatis, aut loci capacitatem, vel consuetudinem, brevitatis gratia, nomine cantus omnem hunc modum comprehendemus, quoniam lata significatione ita solet appellari. Dicemus autem prius de personis ad quas hoc spectat officium, deinde de circumstantiis in illo servandis, prout in choro fit, seu fieri debet. Duo autem circa personas inquiri possunt : unum est, quae sint capaces, juxta morem Ecclesiae et decentiam ejus, ut eis hoc ministerium, seu officium committatur. Alterum est, quibus ex obligatione et praecepto impositum sit, et de his sigillatim dicemus.

2. Prima assertio: munus hoc canendi puLlice horas canonicas ad peculiares Ecclesie ministros per se pertinet. — Prolatur ex usu H'cclesie.—Probatur assertio em variis Conciliis. — Circa propositam ergo quaestionem, dicendum est primo, munus hoc canendi publice horas canonicas ad ecclesiasticas personas seu peculiares Ecclesiae ministros per se loquendo pertinere. Hoc constat ex usu Ecclesiae, quem declarando, facile conclusio constabit ; supponimus ergo ex antiquo usu, officium hoc cantandi seu recitandi horas canonicas publice, non pertinere ad totam fidelium plebem, et communitatem, ita ut omnes canere seu vociferari debeant m ecclesia, prout nonnulli novi haeretici in suis conventiculis introduxerunt, ut aliqui referunt; est enim illud novum, et inusitatum in Ecclesia, quae semper in hoc observavit quod Apostolus monet, 1 Cor. 14: Omnia ad edificationem fiant ; et iterum: Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. Rectus autem-ordo postulat, ut sacra officia publica per selectas personas, et aliquo modo sacras, et peculiari cura ad id deputatas ftiant. Cantus enim ecclesiasticus simul est, et ad Dei cultum institutus, et ad excitandum populum ad devotionem cum quadam reverentia et admiratione. Et ideo studium semper Ecclesiae fuit servandi gravitatem et auctoritatem in his Ecclesiasticis officiis, ut rudis populus, qui his rebus sensibilibus maxime movetur ad colendum Deum, cum majori reverentia et devotione excitaretur. At vero si ab universa plebe horae decantarentur, statim munus illud vilesceret, praeterquam quod non posset sine magna confusione et perturbatione fieri. Hinc semper in ecclesiis Christianorum observatum cst, ut locus separatus constituatur, qui chorus dicitur, in quo clerus seu ministri divinorum officiorum recipiantur, et separati sint a populo. De quo fit mentio in Concilio Toletano IV, c. 18, ubi ordinatur ut sacerdos et levita ante altare communicet, clerus in choro, populus extra chorum; et in c. 1 de Vita et honestat. Clericor., de hoc choro sermo est, cum dicitur: Pars illa, que cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis ; quae verba referuniur ex Conc. Mogunt., c. 13. Inveniuntur autem fere illa verba in Concilio Turonico II, circa tempora Pelagii I, c. 4, ubi sic dicitur : Ut laici secus altare , quo sancta mpysteria celebrantur inter clericos, tam ad vigilias, quam ad missas stare penitus non presumant, sed pars illa que a cancellis cersus altare dividitur, choris tantum psallentium pateat clericorum. Et concordat cap. Sacerdotum, de Consec., d. 2; et Clemens, lib. 2 Const., c. 57, ordinavit ut locus clericorum separatus sit a loco laicorum, quia nimirum ad illos semper pertinuit divina officia peragere, et horas canonicas decantare, ad populum autem in suo loco sistere, et audire.

3. Obicitur ex doctrina Alberti Magni. — Objici vero potest ex Albert., 4, d. 24, a. 20, quia officium cantandi in ecclesia est officium orandi et laudandi Deum, a quo nullus excludendus est, unde ibi ille concludit hoc esse officium communitatis et totius corporis Ecclesiae in devotione Deo servientis, et non officium ministrorum, ut ministri sunt, ac subinde totum conventum fidelium posse esse chorum, et respondere praecinentibus in laudem Dei. Potestque hoc confirmari ex Basil., Epist. 63, referente, totam plebem fidelium, ad nocturnas preces concurrentem , solitam fuisse ad psalmodiam instrui, et illucescente die omnes veluti uno ore solitos fuisse Deum confiteri. Et Baron., tom. 1 Annal., ann. 60, n. 28, dicit, olim populum promiscue cum clericis in ecclesia cantasse , et sacerdoti oranti consuevisse respondere, Amen, juxta illud Hieronymi, in Praefatione lib. 2 ad Galatas : Ad similitudinem caelestis tonitrui, amen vreboat. Quod notavit etiam Glos., in d. cap. De iis, d. 12, ver. Civis, ex hoc eodem verbo illud colligens; sed vera lectio habet Pontifices, et ita nihil potest in ea fundari; expresse vero id affirmat Aug., lib. de Catechiz. rudib., c. 9, in c. Sedulo, d. 38.

4. Secunda assertio : canere officium diviwn non est ita proprium clericorum, ut aliqui non ordinati non possint assumi ad canendum. — Probatur em Isidoro, et Conciliis. — Priusquam respondeamus, dicimus secundo, hoc munus cantandi divinum officium, licet ad totam plebem fidelium non pertineat, nihilominus non esse ita proprium clericorum, ut illi soli ad illud assumantur : possunt enim aliqui non ordinati ad hoc ministerium deputari. Unde Isidor., lib. 2, de Divin. offic., capit. 12, mentionem faciens de psalmistis, quos Ecclesia alere solet et instruere ad cantandi ministerium, in fine subjungit, posse presbyterum sine conscientia Episcopi quinque ad officium cantandi sibi deligere ; dicit autem sine conscientia Fpiscopi, quia non oportebat eos prius ab Episcopo ordinari, seu in gradu aliquo ecclesiastico constitui. Non intelligo autem cur ad quinque cantores illum numerum limitaverit ; nam in Concilio Carth. IV, c. 10, cap. Psalmista, d. lute dicitur: Psalmista, id est, cantor, potest absque scientia Episcopi, sola jussione pre- byteri, officium cantandi suscipere , dicente sibi presbytero : Vide ut quod ore cantas, corde credas ; et quod corde credis, operibus comprobes. Constat ergo hoc oflicium seu ministerium non pertinere per se ad ordinem aliquem, quandoquidem per solam jussionem presbyteri potest conferri. Eo vel maxime quod in eodem Concilio prius omnes ordines majores et minores numerantur, et postea subjungitur psalmistarum munus.

5. Psalmista per se non est clericus. — Unde omnes Theologi concludunt, psalmistam per se non esse clericum, neque constituere proprium ordinem clericorum, ut patet ex Albert., loco citato, et D. Thom., ibi, q. 2, art. 1, quaest. 2, ad 5, et latius Bonav., art. 2, q. 2, et Turrecrem., in c. Psalmista, 23 d., a. 1. Qui etiam a prima tonsura psalmistatum distinguunt, quia etiam prima tonsura, licet proprie ordo non sit, cum ordinibus in hoc convenit, quod per specialem ritum et per se a solo Episcopo confertur ; officium autem psallendi potest committi a presbytero per solam electionem, seu jussionem suam. Idem in re tenet Gullielm. Durant., in Rationahl, lib. 2, c.2; tamen in c. 3ait, psalmistam esse illum qui ordinatus est prima tonsura. Sed ibidem declarat nomen esse aequivocum, et interdum accipi in illa significatione ; sed, licet afferat jura, in quibus tonsurati clerici appellantur, ut cap. Cum contingat, de tat. et qualit., c. Cum inter, de Rejudi., nullum tamen adducit in quo psalmista vocentur. Fatetur vero psalmistam, ut est idem quod cantor, ut in dicto Concilio Tolet., non esse nomen ordinis, sed officii, et hoc est quod ad rem spectat. Tandem confirmatur ex capit. 1 de Celebr. Miss., ubi monentur rurales presbyteri, ut suis horis faciant horas canonicas publice expleri per se, vel per scholares ; at hujusmodi scholares non videntur esse clerici, sed filii idelium qui in Ecclesia docentur et instruuntur, juxta c. Ut quisque, de Vit. et honest. clericor. Verum est Innocent. et Hostiens. ibi per scholares intelligere clericos in minoribus ; quod sequitur etiam Durant., lib. 3, de Ritib., c. 23, n. 7; sed, licet id sustineri possit, nihil est quod cogat ut dicamus necessarium esse omnes hujusmodi scholares esse ordinatos, vel tonsuratos, ut possint in hoc ministerio adjuvare.

6. Ratio Alberti quare in ecclesia psallere non sit officium alicui ordini deputatum. -— Eadem ratio magis ac melius a D. Thoma expenditur. — Albertus ergo in citato loco rationem reddit, cur cantare et psallere in ecclesia non sit officium per se alicui ordini deputatum, quia hoc officium de se commune est omnibus Christianis. Unde quantum est ex vi muneris, posset esse communis toti coetui fidelium, qui ad horas canonicas conveniunt, nisi aliunde ad majorem decentiam et melicrem ordinem prrtineret, ut ad munus recitandi, legendi, vel canendi, pauci aliqui eligantur, et separatim in loco altiori, digniori, et quodammodo secretiori collocentur : reliquus autem assistat tantum attente audiens, et per alios orans, vel privatim etiam proprias orationes fundens, si velit. Quod ergo Albertus ait, totum coeetum fidelium posse esse chorum, non de morali potestate ( ut sic dicam ) et pensatis omnibus circumstantiis , et consuetudine Ecclesia , intelligendum est, sed solum de quadam non repugnantia, quantum est ex parte actionis, hoc enim sufficit intentioni ejus, nec plus ejus ratio probat, nec in alio sensu admittenda est ejus sententia. Unde cautius D. Thomas in eodem loco supra citato dixit : Cantor non est nomen ordinis specialis, tum quia cantare pertinet ad totum chorum, tum quia non habet specialem relationem ad Eucharistie sacramentum , tum quia officium quoddam est, quod inter ordines largo modo acceptos computatur quandoque ; ubi non dixit cantare pertinere ad totum popuium, sed ad totum chorum, in quo possunt aliqui, etiam non ordinati convenire ; semper tamen debet constare ex aliquibus ad id munus specialiter deputatis, quo sensu inter clericos cantor vel psalmista computatur. Basilius etiam non dicit totum populum convenire, et omnes instrui ut cantent, sed verba ejus sunt : Populus domum precationis petit, et facta ad Deum confessione, tandem ab oratione surgentes ad psalmodiam instituuntur. Quod potest intelligi , vel de solis ministris qui ad psallendum accedunt, vel de omnibus accommodata partitione; nam omnes quidem instituuntur, praeparantur, ac se disponunt ad psalmodiam, hi quidem ad dicendum, seu canendum, illi vero ad audiendum; atque eodem modo ait inferius : Omnes velut ore uno ei corde uno confessionis psalmum Domino offerunt. Quamvis enim soli ministri canant, et alii assistant, omnes uno corde et veluti uno ore Deum laudant. Denique licet olim fuerit consuetudo, ut populus in fine collectae responderet Amen, non sequitur potuisse psallere in reliqua parte officii, sed illud fortasse permittebatur ad ostendendam unionem et consensionem animorum unica dictione , et hoc ipsum ob vitandam confusionem in desuetudinem abiit.

7. Atque hinc intelligitur merito in Ecclesia institutum esse , ut non solum per clericos, sed etiam laicos, et per religiosos horae canonica publice recitentur, seu canantur, etiam nomine totius Ecclesiae ; imo non solum per viros, sed etiam per feminas, ut in monasteriis monialium fieri videmus, et idem fiebat olim in monasteriis monachorum, quamvis clerici non essent in initio vitae monastica, ut infra suo loco videbimus. Semper tamen observatum videtur, ut personae ad hoc ministerium deputatae sint ecclesiasticae personae; si enim seculares personae sint, aut sunt clerici saltem m minoribus ordinati, aut sunt familiares ecclesiae peculiari aliquo modo ad divinum obsequium destinati ; si vero sint religiosi, eo ipso inter ecclesiasticas personas computantur, etiamsi feminae sint, ut nunc suppono : loquimur autem de his qui aliquo modo stabili, et quasi ex officio ad hoc ministerium sunt deputati. Nam absolute non est seculari personae prohibitum in choro canere cum clericis ex illorum permissu , et quasi juvando illos; nulla enim prohibitio positiva Ecclesia circa hoc invenitur, nec scripta, nec consuetudine introducta, nec est etiam per se malum ita fieri , ut est per se notum, et ex discursu Alberti supra satis etiam constat.

8. Tertia assertio : munus hoc canendi ecclesiasticum officiuum ad seculares et religiosos pertinet, diverso tumen modo. — Pro laicis.— Pro religiosis.— Unde tertio dicere possumus munus hoc, et ad seculares clericos, et ad religiosos pertinere , quamvis diverso titulo et ratione. Prior pars satis nota est ex dictis, et ex usu Ecclesiae, et amplius cum secunda declarabitur, advertendo chorum duplici ratione, seu fine proximo solitum esse introduci in Ecclesia, scilicet vel principaliter propter audientes, vel praecipue propter ipsosmet canentes in choro. Quamvis enim semper principalis finis chori sit laus Dei, et communis Ecclesiae deprecatio, et ad devotionem excitatio, juxta doctrinam D. Thom. 2. 2, q. 83, art. 12, et q. 91, art. 1, tamen interdum in tali loco, ecclesia, seu congregatione, introducitur principaliter ad usum populi, ut habeat divina officia publica, quibus interesse possit, et Deum precari vel laudare per communes ministros ejus, suo modo cooperando seu assentiendo. Aliquando vero in aliqua congregatione instituitur primo ac principaliter propter usum talis congregationis, et personarum ejus, quae ad chorum deputantur, ut in illo religioso ac praestantissimo actu occupentur. Priori modo est chorus ordinarie institutus in ecclesiis clericorum secularium, in quibus constituuntur tanquam ministri publici divinorum officiorum pro commoditate et usu totius populi. Et de hoc intelligo, quod D. Thom., Opusc. 19, cap. 5, dixit : Orationibus et psalmis vacare an ecclesia divinum officium celebrando , est quoddam opus publicum ad Ecclesiee edificationem ordinatum. Posteriori autem modo videtur prmcipaliter institutus chorus in religionibus, quibus ex proprio instituto convenit profiteri chorum ; nam, licet contingere possit ut ministri deputati ad cantum pro usu totius populi , religiosi sint, vel quod religio aliqua assumat hoc munus ad inserviendum populo, tamen per se, sine hoc respectu ad populum audientem, solet hoc munus institui in religionibus monachalibus ad ipsorum religiosorum laudabilem occupationem. Nam quia divino cultui omnino dedicantur, et non semper possunt internae meditationi vel contemplationi intenti esse, nec labore manuum, aut alia exteriori actione semper occupantur, institutus est eis chorus in quo sancte et utiliter otientur et occupentur, etiamsi nullus sit populus propter quem canant, neque eorum vita et institutum ad aliorum usum per se ordinetur. Hinc Gerson, lib. de Orat. et ejus valor., in fin., alias p. 3, Alphab. 78, lit. G : Sunt, ait, rarissimi valde inter homines, tam religiosos quam seculares , preecipue in adolescentia, et jwventute, idonei ad contemplationis adeptionem. Propterea Sancti Patres, videntes amperfectum nostrum , et attendentes quamn difficile est otio bono uti, voluerunt occupationem bonam dare hominibus sumis, feceruntque hoc in orationibus et canticis multis. Similem fere doctrinam habet idem Auctor in l. de Cant., in 1 tomo illius, circa finem ; alias 3 p., Alph. 79, lit. N, ubi rationem illam extendit ad illos cantus, qui propter populum in ecclesiis fiunt : Multe, inquit, sunt cause multiplicationis psalmodiarum vocalium in ecclesiis; una est vite laicorum laudabilis occupatio, eic. Alia similia verba habet in l. Myst. Theol., quae inferius tractando de choro religiosorum afferemus, ubi etiam ex D. Thoma et aliis Patribus alia referemus.

9. Quarta assertio : non omnes ministri Ecclesice in cantu debent occupari, sed qui superfuerint ea aliis ministeriis gravioribus. — Quarto dicimus, non omnes clericos occupandos esse in hoc ministerio cantandi in choro, sed illos tantum qui in gravioribus Ecclesiee ministeriis seu officiis occupati non sunt. Quae regula in religiosis etiam personis scrvanda est. Ita monet D. Thom., d. q. 91, art. 2, ad 3; et Gerson, loco ultimo proxime citato, et alii multi infra citandi, qui ad hoc referunt sententiam Gregorii, in c. In sancta Romana, 92 d., etl. 4 Registri, c. 88, ubi Gregorius prohibet ne sacri altaris ministri (id est, diaconi) in munere cantandi occupentur; verba ejus sunt : Consuetudo valde reprehensibilis emorta est, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad preedicationis officium et elegmosynarum studium vcacare congruebet; et infra: Constituo ut in hac sede sacri altaris ministri cantare non debeant, sotumque Evangelice lectionis inler missarum solemnia emsolvant ; Psalmos cero et ceteras lectiones censeo per subdiaco103 ; vel si necessitas edigat, per minores clericos exhiberi. Qui textus accuratius a nobis expendendus est, quia ad ea, quae diximus, explicanda multum confert. Item quia difticile creditu videtur, Gregorium simpliciter prohibuisse, ne diaconi cantent in choro, cum etiam presbyteri et Episcopi ipsi munus illud altissimum obire possint, sicut credendum est, Basilium, Cbrysostomum, Augustinum, et ipsummet Gregorium saepc illud exercuisse. Item alias male essent institutae religiones canonicorum, vel mendicantium, in quibus ct diaconi et presbyteri ex vi instituti esse debent choro addicti.

10. Varia verborum S. Gregorii explicationes inprobantur. — Dicunt ergo aliqui Gregorium solum prohibuisse ne diaconi modulationi inserviant, id est, cantui indecoro, et ad aures plebis demulcendas ordinato. At hoc extra mentem Gregorii est, quia immoderata seu indecora modulatio in choro ecclesiastico non diaconis tantum, sed omnibus ministris Ecclesiae prohibita est; at Gregorius ibi quam modulationem prohibet diaconis, jubet per inferiores ministros fieri; non ergo loquitur de indecora.

11. Aliter igitur responderi potest, Gregorium ibi non prohibere simpliciter diaconis ne in choro cantent, sed ne illo tempore in quo in Missa solemniter inserviunt, cantent in choro, sed tantum in Missa evange- lium tunc cantent. Ita limitat Glos., proxime ante illud cap., ver. Exempti, et in ipso cap., ver. In hac sede; et Turrec. ibi, art. 3, hanc limitationem probare videtur, licet non satis constanter loquatur, ut ostendam. Verum negue haec expositio satisfacit. Primo, quia Gregorius absolute vult reprobare consuetudinem ; consuetudo autem non erat ut diaconi tantum tempore Missae solemnis cantarent in choro, sed simpliciter quod cantui tanquam principali ministerio deputarenitur, et quod in eis eligendis praecipue observaretur aptitudo ad cantandum. Hoc ergo absolute reprobat, unde in verbis constitutionis illa limitatio : Inter missarum solemnia, non ponitur ad verba prohibitiva, nam illa omnino absoluta et generalia sunt : Constituo, ut in hac sede sacri altaris ministri cantare 1,0n debeant ; quis enim dicat facere haec verba sensum quasi compositum (ut sic dicam), id est, non cantent, dum altari deserviunt? ubi enim potuit esse unquam talis consuetudo, ut qui solemniter ministrat in altari, simul veniat ad cantandum in choro? vel si hoc in aliquo pago rarissime contingit fieri, quid necesse erat propter hoc prohibitionem universalem facere ? Adde etiam esse indecorum et indecens, ut subdiaconus, dum solemniter in altari ministrat, officium cantandi in choro simul exerceat ; et tamen id quod ibi prohibetur diacono, subdiacono imperatur.

12. Vera expositio verborum S. Gregorii prohibentis cantare diaconos.— Prohibitio ergo illa absolute et sine tali limitatione fit; illa vero determinatio additur in altera parte affirmativa, seu concessiva, ut cantent diaconi evangelium in missarum solemnis. Deinde Gregorius duplicem rationem insinuavit, ob quam diaconi illi muneri cantandi addicti essc non debent. Una est, ut et praedicandi officio, et pauperum curae ac sollicitudini vacare possint; ad hoc autem necesse est ut non tantum liberi sint a debito cantandi, dum inserviunt altari, haec enim nulla est exemptio, nam per ministerium altaris satis erant pro tunca choro liberati, et simul impediti ne de pauperibus vel de studio praedicationis curare possent; ergo voluit illos esse liberos simpliciter a cantandi munere, etiam pro aliis horis. Aliam rationem insinuat, nimirum diaconos non esse ad cantum eligendos, ne in eis blanda cor, potius quam vita (adde etiam et doctrina) quaeratur ; at haec ratio probat simpliciter de munere cantandi in divinis officiis, quia alias illud inconveniens non evitaretur.

13. Comprobatur ex sententia Gratiani et D. Thomae. — Bbtque ita intellexit textum illum Gratianus ibi, nam ante illum pramittit haec verba : Ab officio cautandi et psallendi diaconi invemuntur exempti, ne dum vocis modulationi student, altaris ministeria negligant; et in hujus assertionis confirmationem textum Gregor. supponit. Similiter D. Thom. non solum approbat eamdem expositionem, sed etiam doctrinam ampliat, dicens : Nobilior modus est provocandi homines ad decotionem per doctrinam et predicationem, quam per cantun, et ideo diaconi el pralati, quibus competit per praedicationem et doctrinam animos hominun provocare in Deum, non debent cantibus insistere, ne per hoc a majoribus retrahantur. Et in hujus doctrinae confirmationem adducit statim verba Gregorii, intelligens plane Gregorium in eodem sensu fuisse locutum; supponit autem D. Thomas ibi, cum Gregorius ait, ad diaconum pertinere praedicationis officium, proprie loqui de officio docendi populum, non de solo cantu, vel lectione evangelii, ut quidam exposuerunt, et non improbat ibi Glos. ; tamen sine dubio prior sensus est verus, ut idem D. Thomas, 3 p., q. 61, art. 1, ad 1, distincte declaravit; et ibi Cajet.; et in 6 tom. tertiae partis, Deo dante, dicemus; et videri potest Bellarm., 1. 1 de Cleric., c. 12. Eamdem doctrinam ex eodem textu Gregorii colligit Gorson, in Cantichordo, in fin., Alphab. 79, ht. N, ubi sic ait: Beatus Gregorius de instituto isto canticorum ita censuit , ut judicaverit indigmun , si dediti verbo Dei , studium suum in istis , tempusque darent. Sic etiam Gulliel. Dur., l. 1 Rational., c. 2; Dionys. Carthus., l. 3 Summae fidei, art. 155; Stephan. Duran., 1l. 3 de Ritib., c. 31, in fin., referens Gregorium et divum Thomam.

14. Advertentia date explicationis. — Addendum vero his omnibus est, ut difficultati propositae satisfaciamus, hanc Gregorii prohibitionem non ita esse intelligendam, ut simpliciter intelligatur interdictus diaconis cantus in choro; constat enim neque nunc esse , neque unquam fuisse in hoc sensu latam prohibitionem illam. Quia neque actio haec talis est, ut omnino prohiberi debeat aut possit, praesertim ecclesiasticis personis, neque ratio, quam Gregorius adducit, in eo sensu ostendit necessitatem talis prohibitionis, et hoc etiam convincit objectio facta: intelligendum ergo est, prohibitum fuisse a Gregorio ne diacono imponatur onus cantan- di tanquam ex debito officii sui, ad quod vel ordinetur, vel principaliter eligatur. Item ne in eo munere ita occupetur, ut a munere docendi, vel certe ab studio ad docendum necessario ea de causa impediatur. Atque in hunc sensum optime quadrant rationes et verba Gregorii, eumque propterea omnes dicti auctores secuti sunt. Quod vero in eodem textu Gregorius ait, hoc officium committendum esse subdiaconis, vel in necessitate inferioribus clericis, non ideo est, quia subdiaconatus vel alius proprius ordo clericorum sit per se necessarius ad officium cantandi, sed quia decet per clericos fieri, quando commode potest, et praesertim ut hi qui habent illius muneris praecipuam curam , clerici sint. Et quoniam subdiaconus superior est caeteris clericis post diaconum , et ex vi sui ordinis non habet munus aliquod majoris momenti, quo possit ab officio cantandi divinum officium impediri, ideo haec cura illi praecipue committenda dicitur.

15. Antiqua D. Gregorii consuetudo , et lex prohibens cantare diaconos et jubens predicare, exolevit. — Denique intelliguntur haec omnia ex vi ordinis, et supposito antiquo more, quo diaconis ordinarie officium praedicationis verbi Dei committebatur, ut diximus, et colligitur etiam ex epistolis Clementis prima et tertia, c. Audire, 25 d., c. Sicut enim, juncta Gloss., verb. Per Diaconos, 11, q. 1. Haec autem consuetudo nostris temporibus fere cessavit ; nullum enim fere aliud munus exercent, nisi cantandi solemniter evangelium, cum in Missa sacerdoti solemniter ministrant, ideoque jam illa prohibitio Gregorii cessasse videtur, non solum quoad diaconos, ut tales sunt, sed etiam quoad presbyteros, qui aliunde non obligantur ad praedicandum, vel ad alia graviora Ecclesiae munera, quae cum obligatione chori repugnant. Atque ita facile solvitur objectio, quae de religionibus fiebat, in quibus et diaconi et presbyteri ad chorum sancte ac utiliter destinantur. Id enim verum est, quia vel tales religiones ad officium praedicationis aut alia ministeria spiritualia non sunt principaliter institutae, sed ad vitam pure contemplativam, quae per psalmodiam multum juvatur, vel certe quia si corpusreligionis utrumque munus amplectitur, illud in varias ac distinctas personas partitur, quasdam dedicando choro, et alias aliis ministeriis; semper tamen necesse est ut qui gravioribus destinantur ministeriis , non ita graventur onere chori , ut a propriis muneribus impediantur. Et ita lex et doctrina Gregorii formaliter (ut sic dicam) semper integra manet, quia in ipsa ratione naturali fundata est, licet materialiter (ut sic dicam) in diaconis cessaverit. Quam rem tractando de statu religioso tam in genere, quam in specie, latius explicaturi sumus , quatenus specialiter ad illum statum pertinere potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9