Caput 10
Caput 10
Quae personae et quo in loco horas canonicas publice dicere teneantur.
1. Argumenta quae suadent praeceptum recitandi publice horas canonicas. — Superest dicendum de personis quae ad hunc modum dicendi divinum officium obligantur, et cum eis locum conjungimus, quia haec, ut videbimus, connexa sunt. Et imprimis dubitari potest an haec oratio publica cadat sub propriam obhgationem praecepti clericorum, vel ministrorum Ecclesiae. Nam, licet clerici in sacris teneantur pensum horarum canonicarum persolvere, tamen singuli satisfaciunt illi muneri privatim eas dicendo, ut infra dicemus. Nullus ergo in particulari designari potest, qui ad hoc munus cantandi ex generali praecepto teneatur; ergo nec respectu ipsius cleri cadit hic modus orandi sub obligatione, quia non potest communitas obligari praecepto, nisi quatenus singulae personae obligantur : quia obligatio, quae est ex praecepto, in personam veram et non fictam cadere primario debet, ut inde possit in corpus mysticum redundare. Et confirmatur : nam vel hoc praeceptum est divinum, vel ecclesiasticum ; primum constat non esse verum, quia nec in Scriptura habetur, nec ex traditione constat, nec certa aliqua ratione id colligi potest : secundum suadetur non esse, quia quoties praeceptum ecclesiasticum fertur, datur cum determinatione modi, circumstantiarum et personarum: hic autem non ita est; ergo. Declaratur minor, quia horae canonicae recitari possunt voce alta sine cantu, vel simplici, aut figurato, variisque modis ejus; non constat autem ex ordinatione Ecclesiae quomodo debeant horae publice dici. Item non constat an quotidie cantandae sint, vel diebus festis, vel aliquae quibusdam diebus, et in aliis omnes. De tempore etiam et modo horarum nihil invenitur definitum. Denique neque certis personis onus hoc impositum reperitur; ergo signum est non esse rem obligationis, sed devotionis, pendentem ex arbitrio pastorum Ecclesiae.
2. Prima assertio : datur preceptum vecitandi horas canonicas publice, impositum deputatis Ecclesie ministris, et clericis.— Nihilominus dicendum imprimis est munus hoc publice dicendi horas canonicas in ecclesia, esse sub obligatione praecepti impositi Ecclesiae ministris, et clericis ad hoc officium deputatis. Conclusio colligitur ex capit. ultimo, dist. 92, ubi presbyter, diaconus, vel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, vel in quolibet loco ubi ecclesia est, et ad quotidianum psallendi officium, matutinis aut vespertinis horis, ad ecclesiam non convenerit, deponendus dicitur, si correctus ab Episcopo non emendetur. De quo textu in sequentibus plura dicemus : nunc ex eo solum colligimus obligationem, quae in ecclesiis est ad hoc munus psallendi divinum officium: nam si non esset talis obligatio, non tanto rigore cogerentur clerici ad illud munus implendum. Per matutinum autem et vespertimwn. of/tcium, non intelliguntur tantum duae horae quas nunc stricta significatione sic appellamus, sed totum canonicum officium; nam matutinum comprehendit omnes horas quae ante prandium dicuntur, scilicet, a matutino vel laudibus, usque ad sextam; vespertinum vero comprehendit caeteras horas, quae a prandio dicuntur, ac si in vulgari diceretur: Las horas de la manana, y de la tarde. Idem praeceptum colligitur ex capite primo de Celebr. Miss., ubi prius datur facultas clerico rusticano anticipandi horas ex causa, et postea additur limitatio his verbis : 7ta tamen ut horis competentibus juata possibilitatem, aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Supponit ergo hoc esse necessarium et sub obhligatione : et idem colligitur ex capite Dolentes, eodem titul., ibi: Districle precipientes ut divimnn officium celebrent. Praecipue enim loquitur de hac publica celebratione. Ratio denique est, quia ad hoc principaliter institutum est hoc officium, ut in ecclesia publice dicatur, non pro sacerdotibus seu clericis tantum, sed pro universo populo, ut illi omnes possint assistere, et illo frui; ergo necessarium fuit ad commune bonum Ecclesiae, ut hoc publicum officium sub lege et praecepto constitueretur. Item ad hoc sunt instituta beneficia magna ex parte, et de hoc officio maxime intelligitur, quod in jure dici solet , beneficium dari propter officium, capit. Quia per ambitiosam , de Rescript., in sexto, et capit. Cum secundum , extra, de Praebend.; nam, licet interdum impleatur per recitationem privatam, illud tamen est quasi accidentarium, et in defectum alterius. Denique consuetudo Ecclesiae ad hanc obligationem sufhiceret.
3. Secunda assertio : preceptun canendi publice divinum officium obligat quoad ecclesias seculares, ut quotidie fiat in cathedralibus et collegiatis, in aliis vero solum Dominicis et festis nisi consuetudo impediat. —Dico secundo: hoc praeceptum obligat quoad ecclesias seculares, ut quotidie fiat hoc officium in cathedralibus et collegiatis, in aliis vero ecclesiis solum diebus Dominicis et festis, nisi aliud habeat consuetudo. Ita docet Turrecr., dicto cap. ult., d. 92, quaest. 1; et idem sentit Sylvest., verb. Hora, quaest. 10; Angel., num. 25; Armilla, num. 21; Tabien., Cajet.; et prima pars aperte colligitur ex Clement. 1, de Celebr. Miss., ibi: 7n cathedralibus et collegiatis ecclesiis ; et ex aliis decretis citatis, et ex universalis Ecclesia consuetudine : et ratio est, quia hae sunt principales ecclesiae, quae ad hunc divinum cultum publicum sunt institutae. Alia vero pars de inferioribus ecclesiis ab eisdem auctoribus asseritur,ex nullo autem jure exceptionem, seu limitationem, vel probationem adducunt, cum tamen quoad ecclesias parochiales contrarium videatur colligi ex dicto c. 1, de Celebr. Missar., in citatis verbis; nam ibi sermo est de presbytero parochiali et rurali, et tamen ab eo exigitur, ut in ecclesia publice horas persolvat. Et ita Innocen. ibi indistincte id de ecclesiis intelligit. Et Turrecr. etiam id fatetur : sed limitat hoc ad dies dominicas et festivas. At haec limitatio non habetur in textu, nec ipse aliunde illam probat; cum ergo textus indifferenter loquatur, non videtur limitandus. Adde illum loqui de diebus ferialibus, nam permittit hujusmodi presbytero, ut ereat ad opus rurale, quod non licet in die dominico vel festivo, et tamen pro illo eodem die ponit conditionem supra dictam. Praeterea in Clem. 1, de Celebr. Missarum, prius jubetur, u£ in ecclesiis cathedralibus, regularibus et collegialis, horis debitis devote psallatur ; postea vero additur : In aliis cero convenienter et debite celebretur divinum officium, diurnum pariter el nocturmmn, ctc.; ergo licet in prioribus ecclesiis majori cum solemnitate hora dicendae sint, tamen etiam in aliis ecclesiis publice sunt celebrandae. Nam de hac celebratione necesse est ibi tractari, tum quia praecipitur ut sit in ecclesia : oratio autem non fit necessario in ecclesia, nisi quando publice et propter populum facienda est: tum etiam quia hoc modo tantum fit debite et convenienter, ut ibi pracipitur.
4. Probatur tertia pars assertioms quae habendam esse consuetudinis rationem asserebat. — In parochialibus ecclesiis, si sint nimium pingues, plerumque praeceptum tenet. — Nihilominus consulenda est consuetudo, et institutio singularum ecclesiarum ; nam ab his duobus capitibus hoc maxime pendet, si jus positivum expressum nuon inveniatur; atque hoc est quod dicti auctores docere voluerunt, a quorum sententia non recedimus. Ultra ecclesias ergo cathedrales et collegiatas, duo genera ecclesiarum secularium distinguere possumus : quasdam parochiales, alias simplices seu capellas vocare possumus. In prioribus, si rigorem juris attendamus, revera essent in eis dicendae omnes horae canonicae aliquo modo publico, sive canendo, sive alta voce suftticiente pro capacitate populi illas dicendo. Hoc enim probant dictum cap. 1 et dicta Clement. 1, de Celebrat. missarum. Et ratio reddi potest, quia istae ecclesiae ex propria ratione sua sunt institutae, ut in eis integre celebrentur divina officia, pro usu et commoditate totius populi ; in his autem divinis officiis, post Missae sacrificium, primum locum tenent horae canonicae, et ideo beneficia parochialia propter hoc officium etiam dari videntur ex vi primsevae institutionis suae. Unde ubi talis fuerit consuetudo, ut in talibus ecclesiis, tametsi parochialibus, omnes hora canonicae dicantur, omnino servanda est ; nam ibi maxime ecclesiasticum praeceptum censetur obligare. Solent autem hujusmodi esse pinguiores ecclesiae, maxime quando habent plura beneficia suo servitio deputata, et quando habent copiosum vel nobilem populum ; nam tunc major solet esse necessitas, seu communis utilitas, ac decentia.
5. In ecclesiis parochialibus, s? sint nimium tenues, non tenet em consuetudine plerumque tale preeceptum.. — At vero in omnibus ecclesiis parochialibus, ubi parvus est populus, et tenuis census, communiter obtinuit consuetudo, ut officium canonicum in eis non dicatur publice, praeterquam in diebus festis, et in eis etiam non solet dici totum officium, sed tantum Missa ante prandium, et Vesperae post prandium. In his ergo servari potest consuetudo sine scrupulc. Imo addit Cajet. etiam in collegiatis servari posse, si sit immemoria- lis, et redditus tenues sint; quia derogatum (ait) ibi esse censetur juri communi, ex rationabili Praelatorum tolerantia. Vocat autem rationabilem, quia ratio dictat, ut minuatur onus ubi stipendium tenuissimum est, cum semper maneat obligatio alias dicendi officium integrum et inserviendi ecclesiae in aliis oneribus. Et merito necessarium judicatur, quod tales circumstantiae concurrant, ut consuetudo rationabilis reputetur, quoniam alias non posset contra jus, et praesertim contra integritatem (ut sic dicam) divini cultus praevalere.
6. In capellis et simplicibus ecclesvis nihil est jure communi statutum, sed suis statutis approbatis standum est. — iDenique in aliis ecclesiis, quas simplices vocamus, seu in capellis, nihil ex vi juris communis statutum esse credo, quia de illarum institutione, quoad hoc nihil videtur esse jure communi definitum. Et ideo earum statutis et institutioni approbatis standum est. Solent autem hujusmodi ecclesiae vel capelle erigi ab aliquibus patronis secularibus vel ecclesiasticis, cum certo onere et obligatione, ut in eis dicantur, vel quotidie, vel certis diebus, horae canonica, vel aliquae, vel omnes. Et tunc quando de institutione constat, et est sufliciens, et cum commodis stipendiis, omnino servanda est, nec facile est contra illam admittenda consuetudo, nisi gravis causa intercedat, quia alias non videtur esse solum contra jus positivum, sed etiam contra jus naturale, quia est contra justum pactum, et justam voluntatem testatoris, vel dantis stipendia sub tali condiuone. Et ad hoc confirmandum faciunt, quae Navarr. adducit in dicto Enchir., c. 5. dict. 2 et 5, ut probet servandas omnino esse voluntates testatorum , seu instituentium capellas, vel capellanias, vel alia pia legata, ut missae, preces, vel officia divina in talibus locis sacris tali modo ac tempore ab Ecclesia approbatis dicantur : nam juxta hanc verissimam regulam de his ecclesiis censendum est. An vero ex justa causa possit Episcopus hoc mutare, vel Papa etiam sine causa, ad praesentem locum non spectat. Quamdiu enim non invenitur facta mutatio, institutio servanda est. Ubi vero mutata inventa fuerit per solam consuetudinem , sine expressa Praelatorum approbatione vel dispensatione , attente considerandum est an justa causa intervenerit, ita ut consuetudo credi possit rationabilis, et quasi praescriptionem contrariam induxisse, quia, ut dixi, est aliquo modo contra naturalem aequitatem, et ideo nisi ex causa honestetur, et ex diuturnitate temporis cum bona fide praesumpta, non poterit praevalerc.
7. Tertia assertio: in ecclesiis regularibus datur obligatio dicendi publice horas canonicas in choro juata cujusque institutum.— Ttertio, principaliter dicendum est de ecclesiis regularibus, in eis etiam esse obligationem dicendi publice horas canonicas in choro, juxta uniuscujusque institutum et consuetudinem. Ita docent communiter auctores, et sumitur ex dicta Clemen. 1, de Celebr. Missar., ubi cum ecclesiis cathedralibus et collegiatis numerantur regulares, supponendo in his esse camdem obfligationem psallendi divinum officium, quae est in prioribus. Dico autem juxta uniuscujusque institutum vel consuetudinem, quia religiosi non tenentur dicere officium in choro ratione proprii beneficii, ut constat, nec etiam quia aluntur ex cleemosynis, vel ecclesiasticis bonis, quia non aluntur sub hac conditione, neque ad hunc finem, sed ut Deo serviant juxta suum institutum. Nec etiam est ullum canonicum jus, quod hoc onus omnibus religionibus imponat, nam in dicta Clementina potius supponitur aliunde illa obligatio, et praecipitur ut debito modo fiat ; obligatio ergo supponenda est ex peculiar instituto, vel consuetudine. Unde dubitari non immerito potest de gradu obligationis, primo, an sit sub mortali culpa, vel tantum ex regula, et consequenter an excedat communem obligationem regula; sic enim non erit rigorosum praeceptum, nsi ubi regula id explicaverit, vel votum aliquod de hoc directe fiat. Sed in hoc quid dicendum sit de singulis personis infra declarabo. Loquendo autem simpliciter de toto conventu, seu ecclesia regulari in qua est consuetudo regulariter dicendi hoc officium, videtur esse sub obligatione gravi, quia saltem per consuetudinem videtur ita receptum et acceptatum illud onus, et magnum esset scandalum, si omitteretur, quamvis interdum ahqua dispensatione uti ex causa, non sit ita scandalosum, nec facile damnandum.
8. Quarta assertio : hec obligatio precipue est in Pralatis cujusque Ecclesiee, deinde descendit ad membra illius communitatis, licet non eodem modo.— Probatur prima pars. — Quarto, dicitur hanc obligationem principaliter cadere in Praelatum vel rectorem aut Superiorem uniuscujusque ecclesiae respective, descendere vero etiam ad singulos, qui sunt membra talis communitatis, quamvis non eodem modo ad omnes, sed cum proportione. Prima pars ex ipsa rei natura constat, et ex ratione dubitandi in principio posita. Nam quoties obligatio aliqua cadit in aliquod mysticum corpus alicujus communitatis, caput talis corporis, ratione sui muneris, maxime tenetur curare ut obligatio illa impleatur; quia ad rectorem pertinet movere inferiores ad operandum, et quia alias non posset moraliter tale corpus tali obligationi satisfacere. Specialiter vero haec obligatio explicata et aucta est in dicta Clem. 1, de Celeb. Missar., ubi ordinariis, rectoribus et superioribus dicitur, ut sollicitam diligentiam adhibeant, ut debitis horis convenienter hoc officium psallatur vel celebretur , si Dei et Apostolice Sedis indignationem evitare voluerint ; quae verba manifeste indicant praeceptum. Duplicem vero obligationem in his superioribus distinguere necesse est: una est sollicite curandi, ut hoc munus in tali ecclesia per hanc communitatem convenienter fiat; altera obligatio esse potest assistendi personaliter, et psallendi cum aliis tale officium; nos in assertione de priori obligatione loquimur , et de hac est sermo in dicta Clement.; et ratio etiam facta de hac procedit. De posteriori autem non videtur Praelatus majorem habere obligationem assistendi choro, quam caeteri, quantum attinet ad rigorem praecepti, nisi fortasse ratione exempli et majoris scandali vitandi ob circumstantiam personae; nam aliunde nullum caput apparet, ex quo obligatio major possit oriri; an vero sit eadem, vel facilius excusari possit, statim dicam.
9. Probatur secunda assertionis pars. — Secunda ergo pars, quod nimirum obligatio psallendi, vel dicendi officium in choro descendat ad singulos in communi, clara est, quia est etiam moraliter necessaria, ut talis obligatio a tota communitate efficaciter impleri possit. Ratio autem et modus obligationis ostendetur facilius descendendo ad varios modos obligationis hujus. Aliter enim de illa in secularibus clericis, aliter in religiosis, ut sic, judicandum censeo; quia longe diversus est titulus obligationis. Clerici ergo non obligantur ratione solius ordinis ad hoc pensum horarum in choro solvendum. Non dico ad recitandas horas canonicas : hoc enim longe diversum est, de quo infra dicemus, sed loquor de modo recitandi publice, in choro psallendo. Et ita est communis et clara sen- tentia, et constat ex usu et consuetudine Ecclesiae; non enim omnes simplices sacerdotes tenentur choro assistere; ergo signum est non oriri hanc obligationem ex vi ordinis. Probatur etiam ex dict. cap. ult., d. 92, ibi: Si quis presbyter, diaconus, aut clericus ecclesie deputatus ; ex illa enim ultima particula colligitur, solum presbyteratum, diaconatum aut clericatum sine deputatione ad ecclesiam, hoc est, ad exercendum hoc munus in illa, non inducere hanc oblhgationem. Et ita tenet ibi Turrec., dub. 1, concl. 4; Sylvest., et Angel. supra; et notat ibi Glossa, ex sententia aliquorum. Ipsa vero addit, quemlibet clericum teneri ad hoc, licet non teneatur ad hanc vel illam ecclesium ; et citat cap. Super eo, extra, de Regular. Idem sentit ibi Archidiacon. (referens Hugonem) de ordinatis in sacris, non vero de inferioribus, de quibus solis intelligit in textu vocem, clericus, et cum ea sola dicit esse conjungenda illa verba : Ecclesie deputatus. Ttaque sentiunt clericos in sacris absolute obligari, minores vero solum si deputati sint, unde etiam aiunt hanc obligationem oriri ex triplici titulo, ordinationis, intitulationis, e beneficii.
10. Presbyter et diaconus ea vi sue ordinaLionis non tenentur dicere officium in choro. — At enim si intelligant teneri ad hoc, id est, ad recitandas horas canonicas, verum quidem est quod dicunt, sed extra rem et extra textum illum, nihil enim ibi de hac generah obligatione agitur: si vero intelligant (ut revera Glossa sentit) teneri ommnes clericos ex vi ordinationis suae officium dicere in choro ecclesiae, licet voluntarium illis sit in hac vel illa ecclesia cantare, quando alicui non sunt addicti, falsum et sine fundamento est quod dicitur; nec caput Super eo, aliquid pertinens ad hanc materiam tractat, nec ille triplex titulus quoad hanc obligationem invenitur, sed solus ille qui in textu illo proponitur, et per illam determinationem, cclesiee deputatus, declaratur. Quae determinatio cum omnibus praecedentibus vocibus potius conjungenda est, nam propriissime potest, et cum materia sit onerosa, est potius restringenda, quam amplianda. Maxime cum illa obligatio, quae clericis in sacris imponitur, nullo firmo vel rationabili fundamento nitatur. Adde, ex illamet expositione sequi, saltem subdiaconos f non teneri ad chorum, nisi sint deputati ad certam ecclesiam, quia cum solum presbyteros et diaconos nominasset, sub caeteris clericis illos comprehendit. At si aliqui essent obligandi ratione ordinis, maxime subdiaconi, juxta sententiam Gregorii, in c. 7n sancta Romana, supra tractatam. Ex quo etiam textu optime probari potest, non habere presbyterum vel diaconum talem obligationem ex vi suae ordinationis.
11. Quid sit clericum esse deputatum alicui ecclesie, et quot modis id contingat. — Sed quaeres quid sit, clericum esse deputatum alicui ecclesiae, ita ut inde nascatur haec obligatio. Respondeo, nihil aliud esse, nisi habere in tali ecclesia aliquod beneficium, quod propter tale servitium ecclesiae specialiter detur, vel quod annexam habeat obligationem hanc. Priori modo obligantur canonici et prabendati ecclesiarum cathedralium aut collegiatarum, et aliqui beneficiati ad hoc specialiter deputati, etiam in inferioribus ecclesiis. Inter quos solet esse differentia; nam interdum sunt addicti ratione proprii beneficii ecclesiastici , interdum solum ratione stipendii temporalis, et ad nutum auferibilis, et utrumque sufticit ad obligationem ministrandi, licet in modo possit aliqua differentia notari, ut infra declarabimus. Posteriori autem modo videtur obiigari parochus in sua ecclesia, regulariter loquendo, nisi ex peculiari institutione aut consuetudine aliud alicubi observetur. Quamvis, quia parochus habet alia ministeria vel occupationes, possit per alios hoc ministerium implere ex quacumque causa rationabili ; utrumque enim colligitur ex c. 1, de Celeb. Miss., cujus verba superius expensa sunt.
12. Dubitatio circa Episcopos. — De Episcopo etiam dubitari potest, an ex vi sui muneris seu beneficii teneatur choro interesse, si commode potest, quia ipse etiam est suae ecclesiae deputatus, et consequenter videtur deputatus quoad haec ecclesiastica officia, quae sunt pracipua. Et ita tenent Sylvest., d. q. 10, et Angel., n. 26, ex c. Episcopus, 41 d., et c. Pervenit, 1, quaest. 1, sed nihil probant: nam in priore solum dicitur, ut Episcopus sit moderatus in supellectili, victu et vestitu, et ut hospitium non longe ab ecclesia habeat; in alter9 vero, solum dicitur debere Episcopum in ecclesia sua residere. Sed aliud est residere in sua ecclesia, et prope illam habitare, aliud choro assistere, ut per se notum est; a diversis autem non fit illatio. Videtur tamen huic sententiae favere Innoc., in c. 4 de Celebrat. Missarum, quatenus in genere de Praelatis ait, posse ex causa legitima abesse a choro ; supponit ergo per se teneri. Et eodem modo loquitur Turrecrem., in dict. cap. ultim., dub. 2.
13. Episcopi non tenentur in choro interesse, nisi in festis in quibus consuetudo id postulat. — Nihilominus simpliciter assero, Episcopos non teneri per se loquendo ad chorum, nisi fortasse certis quibusdam diebus festis, vel solemnibus, in quibus consuetudo et publica eedificatio id postulat. Hoc sumo imprimis ex ceodem c. ult., d. 92, ubi numerantur presbyter et inferiores clerici, et non fit mentio de Episcopo, tanquam in altiori ordine constituto, et gravioribus occupationibus impedito. Secundo, id sumo ex c. Episcopus, de Consec., d. 3, ubi sic dicitur: Episcopus si infirmitate non fuerit impeditus, ecclesie cui proaimus fuerit, die Dominico deesse non debet. Ex quo textu saltem per argumentum a contrario colligitur, aliis diebus posse abesse, sine excusatione infirmitatis, sub qua intelligitur quaelibet alia aequivalens, quicquid Sylvester et Angel. dicant. Incredibile enim est, quod propter solam causam infirmitatis possit Episcopus diebus Dominicis abesse, ut ipsi restringunt; possunt enim esse aliae causae, et occupationes aeque legitimae, ut per se notum videtur, et usus ipse satis docet. Sub illa ergo intelligitur quaelibet legitima causa; ergo aliis diebus non est necessaria specialis causa, sed obligatio sui muneris satis excusat, vel potius non secum compatitur aliam obligationem. Imo ex vi verborum illius textus non videtur ibi declarari rigorosa obligatio, sed ex quadam decentia; tum quia verbum debet, non habet majorem vim, ut ex materia de Legibus constat ; tum etiam quia non loquitur de propria ecclesia, sed de ecclesia viciniori , unde solum videtur attendisse ad quamdam decentiam, quae sine dubio est in hoc, ut Episcopus saltem ad Missam solemnem eat in ecclesiam sibi vicinam. Et ita textus ille nihil probat de horis canonicis, etiam pro Dominicis diebus, quia potest de missa suffcienter intelligi, et onera sunt restringenda.
14. Probatur tertio ez jure, et sententia D. Thomae. — Deinde id colligo ex dicto c. 7n sancta, 92 dist., addita doctrina D. Thomae 2. 2. quaest. 91, art. 2, ad 3, ubi ait, Praelatos, qui docere populum ex officio tenentur, non debere ad chorum obligari, ue per hoca majoribus retrahantur ; cujus sententia communiter recepta est, ut supra dixi, maximeque habet locum in Episcopis, quibus et praedicare convenit ex officio, et multiplex alia ecclesiarum suarum sollicitudo: nec referi quod de facto concionentur, necne; nam ad intelligendam obligationem officii, propria ejus ratio secundum se spectanda est. Praeterea adjungo, Episcopum ad hoc non teneri ratione stipendii seu reddituum, quia multa alia habet onera sui officii, propter quae ab Ecclesia alatur, maxime cum ad recitandas horas simpliciter teneatur, ut infra videbimus; nec etiam tenetur ratione specialis praecepti, nullum enim ex jure colligitur; neque etiam ex consuetudine potest talis obligatio colligi, quia nulla talis consuetudo (ut arbitror) reperitur; imo nullum credo esse Episcopum, qui hanc obligationem agnoscat; et rarus est qui hoc munus frequenter subeat. Et hac ratione praeesse in choro commissum est quasi ex officio decano, vel primae dignitati; non est ergo Episcopis imponenda talis rigorosa obligatio, maxime cum continua vel frequenti assistentia in choro. Satis ergo est, si dicamus teneri aliquando adesse, quantum ad sui muneris satisfactionem judicaverit expedire, quod ejus prudenti arbitrio relinquendum videtur. Optimum autem consilium videbitur, ut nisi causa urgens impediat, adsit diebus dominicis et festis, et in diebus solemnioribus poterit fortasse intervenire obligatio, saltem pro tempore Missae, Vesperarum, vel etiam Matutino ; consuetudinis etiam habenda est ratio, ac denique cavere debet Praelatus, ne videatur hanc curam omnino negligere. De praelatis item inferioribus, si episcopale munus et jurisdictionem exerceant, idem cum proportione sentiendum videtur; si vero minores sint, consideranda erit qualitas beneficii, et institutio ejus, vel consuetudo, et juxta illan erit judicandum: et hanc existimo fuisse sententiam Innocentii in loco allegato.
15. Sexta assertio: religiosi qui chorum profitentur, mon tenentur, ex vi generalis preeceptà obligantis sub mortali, ad recitandum in choro, nisi ubi fuerit particuluris ipsorum constitutio. — De rehgiosis autem qui chorum profitentur, existimo non teneri ex vi generalis legis. seu praecepti obligantis sub culpa mortali, ad canendum in choro, nisi ubi fucrit speciali constitutione hoc praeceptum ita expresse declaratum, et impositum, vel si alicubi proprium votum de hoc fieret, quod in nulla religione credo fieri; neque etiam scio in aliqua esse consuetudinem illo modo obligantem; nec enim consuetudo chori est in hoc sensu in religionibus introducta, sed solum ut horae omnino in choro dicendae sint, et omnes adesse debeant juxta regulam, et quod in hoc deficientes poenae subjaceant , non vero quod in hoc graviter peccent, dummodo alias, horas recitent, quod infra videbimus quam necessarium sit. Seclusis autem his capitibus, non est unde illa rigorosa obligatio in eis nascatur. Dices: ex obligatione chori in toto corpore existente sufficienter nascitur haec obligatio in singulis. Respondeo non ita esse, absolute et immediate (ut sic dicam) loquendo. Nam satis est quod cura providendi, ut chorus non deficiat, sit apud Praelatum, et quod ipse possit cogere subditos, ut in choro non desint, nec horas omittant. Ouandiu vero superior non imponit speciale ac personale praeceptum, non est talis obligatio in singulis ex praecepto, nec superior debet illam imponere sine causa, quando publicae obligationi ex vi regulae fit satis, et non desunt qui religiose ac voluntarie sua professioni satisfaciant. Si autem tanta esset negligentia subditorum, ut videretur praeceptum necessarium, tunc imponendum esset. Imo, si contingeret ipsum etiam Praelatum esse negligentem, et ideo solere horas publice omitti ex defectu ministrorum, tunc certe praeceptum communc singulos obligaret, quia jam esset publica necessitas, in qua omnes obhlgantur: hic autem casus vel nunquam, vel raro accidere potest, et ideo, moraliter loquendo, regula posita vera est, quae ex auctoribus citatis et referendis colligitur.
16. Religiosus facilius excusatur ab onere canendi in choro, quam clericus, mavime beneftciatus.— Probatur prima pars. — Atque ex his sequitur facilius posse excusari religiosum ab hoc onere canendi in choro, sine culpa levi, quam possit clericus secularis excusari a culpa mortali, quando alioqui ratione beneficii ad illud tenetur. Ratio quoad religiosum est, quia unusquisque religiosus in particulari solum tenctur ad existendum et canendum inu choro ex vi regulae, quae ordinarie non obligat sub reatu culpae, sed tantum poenae; et ideo licet practice ac moraliter vix violetur sine aliqua culpa levi, tamen si alhqua moderata causa intercedat, poterit omnem culpam excusare, dummodo recitatio canonici officii saltem privata non omittatur; hoc enim supponendum est semper, quoties de omissione chori tractamus ; agimus enim de illa praecise, nam de omissione absoluta privatae recitationis horarum infra dicendum est. Atque ita in religiosis facile admitto quam- dam Cajetani doctrinam in verb. Horae Canonice, quam Armilla et alii communiter sequuntur ; verba Cajetani sunt : Ubi contemplus deest, et propter meam absentiam mon notaliliter leditur divini cultus officii, et Prelati dissimulant, parum de his que Dei sunt eurantes, mon incurro mortale peccatum em hoc quod desum horis canonicis in ecclesia mea, quia contra preceptum juris positivi proprie non venio, nec notabile damnum infero divino cultui. Graviter tamen pecco, si sine rationabili causa me debitis horis subtraho, quia gravis est ratio divini debiti. Prior enim pars in relisiosis verum habet, ubicumque ex aliqua speciali constitutione aut consuetudine alicujus religionis contrarium non constiterit. Posterior autem pars, ne sit contraria priori, intelligenda est de gravi peccato in latitudine venialis, et est vera, quando nulla probabilis causa excusat.
17. Probatur secunda pars. — At vero in clericis, qui in suis ecclesiis ad hoc officium in ecclesia dicendum tenentur, longe diversa ratio est, quia hi tenentur per se loquendo hoc ministerium praestare ecclesiae suae sub reatu culpae gravis ex suo genere, et ideo nisi ex levitate materiae, aut ex gravi causa legiiime excusentur, mortaliter peccant, suum debitum non solvendo. Antecedens patet, quia tenentur ex lege justitiae ratione beneficii et stipendii, quod propter hoc officium ab ecclesia accipiunt, ut ex dictis supponimus; lex autem justitiae ex suo genere obligat sub reatu culpae mortalis. Atque hoc satis ostenditur ex gravi poena, quae propter talem transgressionem ponitur in dicto cap. ult., d. 92. Qui textus (ut dixi) loquitur de clericis, qui ratione beneficii vel stipendii justi ad hoc munus certae alicui ecclesiae deputati sunt. Nec oportet illum extendere ad religiosos, de quibus revera non loquitur. Atque ita sentiunt de clericis beneficiatis Turrecr. ibi, q. 2. et sumitur ex Innocent., in c. 1 de Celebr. Missar.; et ex Paludan., 4, d. 15, q. 5, art. 1; Sylvest., Angel. et Armilla supra, et Graflis c. 59, num. 4 et 6. Qui sane nimis confuse loquuntur, nihil in hoc distinguentes, inter clericos beneficiatos, et religiosos, cum tamen sit magna differentia, quia religiosi revera non canunt propter stipendium, sed propter suam regulam vel institutionem. Quamvis autem in clericis beneficiatis obligatio gravis sit, transgressio potest esse levis ex parvitate materiae, quia hoc gencrale est in materia justitiae, ut infra explicabitur.
18. Obligatio ratione stipendii non est tam rigorosa, ut excusationem moralem non admittat. — Praeterea, licet haec obligatio ex justitia sit, potest admittere legitimam causam excusationis; quia obligatio ratione stipendii non est tam rigorosa, ut excusationem moralem non admittat, quod docent omnes, et per se notum est. Oportet tamen ut causa sit vera; et ut bona fide procedatur. Item quando causa est diuturna, oportebit ut superioris legitima facultas vel dispensatio intercedat. In quo nulla melior regula assignari potest, quam ut serventur constitutiones justae, vel consuetudines singularum ecclesiarum, et quae de distributionibus et residentia in choro statuuntur in Concilio Tridentino, session. 91, c. 3, et session. 99. c. 3, et session. 24. c. 12, adjuncto cap. unic. de Clericis non residentibus, in 6. Et juxta hanc doctrinam inteiligendum est, quod dicti auctores dicunt, praelatos posse abesse a choro sine gravi culpa, ex justa causa. Nam de praelatis religiosorum eadem ratio quoad hoc est, quae de aliis religiosis; nam illi licet peculiari obligatione teneantur curare, ut horae in choro non omittantur, tamen ad praesentiam personalem non magis illi obligantur ex voto, vel rigoroso praecepto, quam inferiores. Sed ad summum ob circumstantiam personae, et ob aliorum exemplum, intra obligationem regulae magis tenebuntur, quamvis in eis possint etiam frequentius occurrere causae legitimae ad excusandum, propter plures et graviores occupationes. De praelatis autem ecclesiarum secularium, jam diximus eos ordinarie ex vi sui muneris non esse obligatos ad chorum, et ita non indigent speciali excusatione, ut frequenter abesse possint. Qui vero inferiores praelati sunt, et ex special institutione et munere obligantur , et intelliguntur accipere beneficium propter hoc officium , illi indigebunt excusatione ab eis bona fide probanda. Si tamen hi tales sint, ut suas distributiones in choro habeant , eadem lege qua caeteri tenebuntur quoad hoc, quia jura indifferenter de omnibus loquuntur, eademque ratio in illis locum habet.
19. Beneficiatus ad duo officia obligatus incompossibilia, non peccat recipiendo integrum stipendiumn. — Denique, si beneficiatus per se obligatus ad chorum, alias etiam tenetur ex vi sui officii ad inserviendum in sacristia, vel alibi, clarum est non peccare recipiendo stipendium beneficii integrum, etiamsi pro illo tempore in choro non resideat, quia non po- test ad incompossibiles actiones obligari. Unde cum quis ex vi beneficii vel stipendii ad plura ministeria obligatur, semper intelligitur, quatenus illae actiones inter se incompatibiles non sunt. Ita sumitur ex Palud., Turrecr., Innoc. et alüs, in locis citatis. Et est res per se satis clara : subintelligitur tamen semper, ut privatim recitare debeant horas quibus in choro non intersunt.
20. Canonici et beneficiati , qui quotidianas distributiones reciguunt propter assistentiam in choro, non possunt illas tuta conscienta accipere nec retinere, nisi intersint. — Atque ex his colligitur, canonicos et alios beneficiatos, qui quotidianas distributiones recipiunt propter assisientiam in choro, non posse illas tuta conscientia recipere, nec receptas retinere, si choro non mintersint. Ita declaratur in dict. c. un. de Cleric. non resident., in 6, ubi sic dicitur : Qui aliter de distributionibus ipsis quicquam receperait, rerum sic receptarum dominium non acquirat , nec faciat eas suas, imo ad omnium restitutionem, que contra hujusmodi constitutionem receperit, teneatur. Quae constitutio renovatur in Conc. Trid., sess. 24, c. 12, quod addit, ut qui assistunt, distributiones accipiant, quibus alii absentes privantur, quavis collusione, aut remissione exclusa ; quae duo verba rigorosa sunt, et multum notanda : collusio enim proprie dicitur esse simulata concertatio inter duos, ut inter actorem et reum, quae vox optime hic accommodata est ad reciprocas condonationes quas faciunt praebendati, quando mutuo et invicem sibi mulctas remittunt. Nam per hanc fictionem, et legi canonicae, et cultui divino derogant. Vult ergo Concilium ut, non obstante hac collusione, absentes non faciant distributiones suas, etiamsi alii conniveant. Quia vero Concilium sub disjunctione ait, quavis collusione aut remissione, dubitari potest an idem per illa significetur, vel aliquid per posteriorem dictionem addatur. Quod est quaerere, utrum, non solum quando est propria collusio per mutuam condonationem, sed etiam quando est simplex remissio, et bona fide fit alicui personae propter rationabilem causam, vel gravem occupationem, non valeat, nec possit ille, cui fit remissio, distributionem tuta conscientia retinere, quando non est ex his casibus, qui in d. cap. unic. numerantur, his verbis : Eaceptis illis, quos infirmitas, aut justa corporalis necessitas, aut evidens Ecclesie utilitas escusarent. Nam videtur nimium rigorosum dicere, quod alii praebendati non possint id, quod sibi accrescit, liberaliter condonare absenti, etiam ex rationabili causa et sine collusione, vel gravi Ecclesiae detrimento, ut supponitur. Nihilominus disjunctio illa et distinctio vocum, diversa in proprietate significantium, cum illo distributivo signo, quacvis remissione, videtur valde urgere , ut dicamus omnem remissionem irritam esse illis verbis, extra casus in alio decreto expressos, ut in eodem Conc. subjungitur : Jueta constitutionem Bonifacii VIII, etc. Unde haec pars videtur in rigore verborum vera, et in congregatione Romana, his verbis declarata est : Non licet capitulo, aliquo pretextu distributnes quotidianas donare, relinguere, aut quavis collusione remittere alicui, qui vel ab ecclesie servitio abfuerit, vel alio quovis modo distributiones legitime debeat amittere, nec fas sit cuipium eas recipere, et si acceperit, suas ne fuciat, sed eas restituere omnino cogatur illico distribuendas fabricae ecclesioe quatenus indigeat, aut alteri pio loco Episcopi arbitratu. Et in alia declaratione additur, etiam remissionem, quae fieri solet in die Coenae Domini, ad hunc effectum non valere.
21. Ultima assertio : in templis et ecclesia recitandee sunt canonicae hore ob plures rationes. — Ultimo dicendum est, teneri clericos ad dicendum hoc officium in ecclesiis et templis ad hoc munus deputatis. Ita statuunt praedicta jura, dum dicunt in ecclesiis cathedralibus, collegiatis, regularibus, et aliis; et notant Turrec., Sylvest., Angel., Armil. et alii. Et ratio est, tum quia ad hoc sunt templa dicata , et hic est unus ex praecipuis finibus eorum, propter quod Christus templum vocavit domum orationis, Mat. 11; tum quia ad decentiam et ornatum sacri officii solemniter ac publice nomine totius Ecclesiae decantandi hoc pertinet ; tum quia ad christiani populi convenientem usum hoec necessarium est; tum quia in illo loco Deus censetur peculiariter assistere, et facilius ab eo impetrari, 2 Paral. 7. Unde et Angeli ipsi creduntur peculiariter ibi adesse, et Deum cum psallentibus collaudare, eorumque orationes juvare, juxta illud Ps. 67: Principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum, in ecclesiis benedicite Deo Domino, mystice intellectum ; unde Chrysost., bomil. 24 in Acta: Nescis, ait, quod cum Angelis stas, cum illis hgmmnos dicis ; et Hom. 15 ad Hebr. , plenas dicit esse ecclesias incorporeis virtutibus. Tum denique quia locus Ec- clesiae ad devotionem et quietem orationis aptior est, et daemonibus est formidabilis propter loci sanctitatem, praesertim si corpus Domini adsit, et Sanctorum venerabiles imagines, ac reliquiae, quae omnia juvant, ut daemon minus perturbare audeat, et Deus majus auxilium ad bene orandum praebeat. Ideoque antiquissima semper Ecclesiae consuetudo fuit, ut haec officia quotidie in templis dicerentur, nisi necessitas aliud facere cogeret; id enim semper etiam facere licuit, et nunc licet. Unde Clemens Rom., 1. 8 Const., c. 34, post praeceptum de horis canonicis publice dicendis, subjungit : Quod si ad ecclesiam prodire non licuerit, propter infideles, congregabis, Episcope, in domo aliqua, ne ingrediatur pius in ecclesiam impiorum . non enim locus hominem sanctificat, sed khomo locun.
On this page